장음표시 사용
791쪽
fer angelum loquebatur deus ad Moysen. Nam quod non
esset vox dei, dominus demonstrat in euangelio . loquens Iudaeis. Neque vocem eius audistis,neque speciem eius vidistis Et quod Moyses cum angelo, non cum domino De rit locutus, stendit B. Stephanus in concione sua, qua habuit cu ludaris, hic est inquiens, Moyses , qui fuit cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina. Euangelium autem non fuit datum in tremore, neque cum comminatione, sed affectu paterno locutus est dominus fidelibus tanqua filiis. Na ascendens in monte, quando inter caetera praecepta vitae octo beatitudines eis protulit,no apparuerunt neq; visa sitiat signa quibus terreretur, sicut quando lex data est Sequitur Quam vocem tubarii & angelorum, ροι audierunt, excusauerunt se ne eu flaret verbum.i. ne eis loqueretur. Mnenim portabant quod dicebatur ad eos, hoc est, no poterat serre vocem angeli prae timore. unde & dixerunt Moysi Loquere tu nobis: non loquatur nobis dominus, ne forte moriamur. Nimio enim timore fuerant perculsi, videntes totum montem Sina fumare,procellas quoque & tonitrua &voces tubarum,si bestia tetigerιt montem, lapidabitur subaudis, lapidibus grandinis caelitus missis. Sic enini praeceperat dominus. Longe se facient fili j Iseael a monte, quoniam si homo aut aliqua bestia accesserit ad montem, lapidibus grandinis interficietur, Et ita terribile erat quod videbatur subaudis,ut neque auderent audire,neque accedere ad montem. Moses enim dixit: Exterritus um m tremebundus. Si Moyses exterritus est, quid dicendum de aliis 3 sed accessistis ad Sion montem σ ciuitatem dei viventis, Hierusalem caelestem. Ex superioribus ista pendet, ubi dictum est. non accessistis ad tractabilem & accessibilem ignem m5xis Sinai: sed accessistis ad Sion montem. caetera per pare- thesin dicta sunt. Per Sion autem quae interpretatur spe-ipulatio, S per Hierusalem quae interpretatur visio pacis, vult intelligi caelestem patriam ecclesiam videlicet supernam,quae constat ex angelis & hominibus iustis, ad quam acceditur fide & desiderio. Accessistis,inquit, ad Sion mo- iem, hoc est ad ciuitatem dei viventis . Hierusalem fide dc desiderio, Flaccessistis ad frequentium siue multitudinem multorum mitium angelorum consociati illis in fide, consociandi iterum in gloria,iuxta quod dominus dicit, Erunt
792쪽
electi sicut angeli dei in caelo, & accessistis ad ecclesiamprimitivorum qui conscripti sint in caelis. Ecclesiam primitivorum debemus accipere in apostolis, qui primi crediderunt quorum fidei illi adiuncti sunt credendo, quorum nomina scripta sunt in memoria omnipotentis dei: iuxta quod ipsa veritas eis dixit. Gaudete quod nomina vestra scripta sunt in caelis. Et accessistis ad deum iudicem omnium, id est , ad tue i, dominum lesuin, qui dicit, Pater non iudicat quenquam,
sed omite iudiciu dedit filio, per illum enim iudicabit deu, '
pater non solummodo Iudaeos, sed omnes homines. & ae- cessistis adst=ι irem iustorum perfectorum. Spiritum iustoruvocat spiritum sanctum, per quem sanctificantur omnes in baptismate accipientes ab illo remissiouem omnium peccatorum. Et bene perfecti vocantur, quia tunc iusti perse m existent dum ab omnibus contagiis mundabuntur. Si ue spiritum iussorum perfectorum dicit animas sanctorum
qui arud deum probabiles extiterunt,quibus co iuncti fuerant illi fide & desiderio. Accessistis quoque ad Iesium mediatorem te tamenti nom. Dominus Iesus per hoc quod homo pariter & deus est, mediator noster est, qWoniam sicut Noyses mediator suit inter deum & populuin, verba dei reserens ad populum ,rursiisque populi ad deum , secundu quod ipse dicit, Ego sequester vester medius inter deum &vos: ita & dominus Iesus verba dei patris retulit nobis, &modo nostra refert ad illum , interpellans assidue pro nobis, simulque sua passione confirmans nobis testamentum nouum. OG aspersionem quoquesanguinis accessistis melius loquentem quim el. More legis, aspersionis nomine emundationem Christi sanguinis timavit,quoniam mudatio quae per sanguinem fiebat, aspersio vocabatur. Accesserunt ergo illi ad sanguinem Christi siue ad emundationem, hoc est,ad passionem eius,quoniam fide passionis eius m udati sunt. Sanguis vero Christi melius loquitur qua
sanguis Abel, quia sanguis Abel vindictam expoucebat homicidi j fratris, sanguis vero Christi vitam & indulgenti Lucri
implorabat suis persecutoribus, dicente illo ad patremi pater ignosce illis: quia nesciunt quid faciunt. Vel certe in hiis loquitur , dum nos loquentes facit quod Iesus ipse est filius dei,cuius passione sumus redeinpti,&baptismate abluti in quia per sanguinem eius sumus effecti filii dei Vi
793쪽
dite ne recusetis loquenrem quod est dicere, Cauete ne eontemnatis Iesum loquentem per euangelium suum, quoniain dextera patris sedet considerans quid unusquisque nostriana agat. Si enim illi non effugerunt recusantes eum qui sis- per terram loqucbatur,multo magis nos qui de cabs loquentem nobu auertimus subaudis, no effugi einus: ac si diceret. Si patres
vestri vindictam omni potetis dei non effugerunt qui proce pra illius pr uaricati sunt fabricado idolu,quq per Moysen vel per angelum data sunt illis, quorum uterque in terra loquebatur, multo magis nos non poterimus euadere
vindictam illius, si praecepta quae nobis per filiu data sunt,
contempserimus. illi eum in terra loquentem audierunt, nos de caelo. Propter unitatem autem personae quam habet filius dei in duabus naturis, dicitur de caelo nobis loqui .in terra enim videbatur Ioqui per humanitatem , sed erat in terra & in caelo per diuinitatem . Vnde ipse dicit: Nemo ascendit in caesum nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est in caelo. similiter du euangeliu praedicatur in terris,ipse quoque de caelo nobis loquitur: quapropter audiendus est multo melius quam Moyses,Sequitur. cuius vox movit terram tunc subaudis quando lex data est nunc repromittit dicens, duc femes. σ ego movebo non solum terram sed etiam caelum. Ipse qui tunc iussione mouit montem sina, & terram in circuitu eius ubi populus stabat, quando Moysi dedit legem,ipse nunc repromittit no pa tem terrae mouendam a se,neque ipsam totam terram solummodo sed etiam caelum. Et ideo quanto maiora opera fieri promittit, tanto magis timendus est. Lieet enim terraemotus saepius fuerit in diuersis locis diuersisq; partibus mundi, non suit tamen per totu in udum: & si mota est terra,non tamen caelum.Vnde bene dicit semel suturu e se hoc in die iudicii, ostendens quia nunquam iterum movebuntur.Vnde & sequitur. Quod autem adhuc semel dicit. ostendit mobilium translationem tanquamsinorum, ut maneantea quae sunt immobilia. Ista motio caeli & terrae ad innovationem & meliorationem illorum pertinet. Terra quidem appropinquante die iudicij motu sustinebit, ac pariter moues utur caelu ac terra: & mutabutur ab hac specie in meliorem,iuxta quo Apost. dicit alibi, Praeterit figura huius mund Mutata figura demanebit substantia,eritque postea caelum
794쪽
caelum nouum , & terra noua. Caelum autem hic no sidereii neq; aethereum,sed istud aereum accipe, a quo dc aues caeli dicuntur. Itaque regnum immobile fusilientes subaudis nunc
in spe, quod percepturi sumus in re habemus gratiam praquam serviamus placentes Deo cum metu reuerentia, Regnuimmobile ecclesia est caelestis, quae constat ex angelis &hominibus iustis. Regnii aute dei ecclesia ista est,& regnu iecclesiae omnipotens deus est. Hoc regnum modo suscipimus in spe, tunc autem percipiemus in re, cum tradiderit Christus regnum deo εἰ patri. Idcirco autem appellatur regnum immobile,quoniam si caesum de terra immobiliter permanebunt post immutationem,multo magis electi post resurrectionem immobiliter immortalitatem in corpore& incommutabilitatem in anima percipient, regnaturi cudeo aeternaliter: eruntque ipsi regnum immobile omnipotentis dei,& regnum illorum contemplatio sanctar trinitatis. Et quod istud regnum immobile suscipiamus in re, hortatur A postolus ut habeamus gratia per quam seruia-inus deo placentes illi. Gratiam autem dicit sidem rectam, spem certam charitatem perfectam , cum operatione fincta, per qine debemus deo seruire cum metu, timentes illari deum & iudicem omnium,& cum reuerentia diligentes illum ut patrem. Timere eum debemus, ne dc hic flageli mur, & postmodum a requie separemur.
Tenim dein noster ignis consumens est
Deus omnipotens ignis appellatur, non ut materia quam fecit cosumat,
s sed Φ exterius homo attrahat rubiginem, scilicet peccatorum . Non enimi illud cosumit quod ipse fecit: sed quod i malitia hominu intulit. Agit 3c illud
iste ignis, du corda videlicet hominuad amorem dei accendit. De quo igne veritas dicit: Ignem veni mittere in terram , & quid volo nisi ut ardeat 3 Terra enim vocata sunt corda terrena:quae dum semper in infirmis eogitationibus desideriisque terrenis versantur, a malignis spiritibus quasi terrena conculcantur. Sed ignem dominus in terram mittit, cu amatu spiritu lancti corda car
n lium hominum ad amorem Dei de proximi accendit.
795쪽
Ecce quare appellatur omnipotens deus ignis, videlIcet
quia rubiginem peccatorum consumit, & corda hominum ad charitatem accendit.Sed potest adhuc quaeri quare assis mutetur igni. Ad hoc vero respondendu est quia sicut ignis latet iu silicibus & petris,ita omnipotens deus in creaturas ua manet: sed tamen non videtur. Charitas fraternitatis maneat in vobis. Quod est dicere: Ita diligite omnes , sicut
vosmetipsos recogitantes vos habere unum deum patrem omnipotetem,& unam matrem ecclesiam,sive ex uno patre Adam,& una matre Eua progenitos esse, cr hospitalitatem nolite obliuisiti Non dixit,Hospitales estote, sed hospitalitate nolite obliuisci, Fuerant enim illi satis hospitalitatibus dediti antequam expoliati essent propriis faculatatibuςr sed postquam enudati sunt maxima parte propria substantia,erant iterum nimium tenaces. Quapropter hortatur eos Apostolus,ut secundum possibilitatis modum hospitalitatis officium adimplerent, dicens eis Hospitalitatem nolite obliuioni tradere pristinam,Ηospitalitas autem hilari mente & animo licto est agenda, iuxta quod Beatiis Petrus dicit ospitales inuicem sine murmuratione. Et alibi: Hilarem datorem diligit deus. Sequitur. Potanc enim placuerunt quidam deo , angelo bospitio receptis. vi
Abraham qui meruit promtissione de filio accipere, & loth
qui liberatus est de excidio Sodomorum. unde ipse i dex omnium dicturus est in die examinis . Quandiu secistis uni ex minimis meis, mihi fecistis Mementote vinctorum ta-quumsimul vinm. hoc est, sicut optaretis vobis subueniri,
vesti 1q; meminisse si essetis vincti in carcere,ita memento
te illorum qui pro fide Christi vinculati tenentur videlicet tanquam & vos smulsitis vincti cum illis cir laborantium.
sudaudis mementote tanquam σψsi in corpore sitis morantes. quod est dicere: Quia in corpore adhuc estis morantes, per quod experimento cognoscitis quid necesse est laborantibus,mementote illorum qui laborant in doctri ita & operatione sancta , subminstrando victum & vesti stimentum sicut velletis vestri meminisse,si taliter labora retis. Per hoc enim quia in corpore mortali manetis, sicut& illi. experimento probatis quia militia est vita hominiqsuper terxam :& homo ad laborem nascitur, sicut auis ad. volatum. Honorabile connubium subaudis,sit in vobis, si-
796쪽
eut placet deo. Cr Aorati immaculatus Connubium dicitura connubendo. Erant quidam tuu e temporis qui condemnabant nuptia dicentes immundum esse coniugale connubium . nec esse mundum posse a lecto coniugis surgentem. Vnde B.Apostolus legitimum connubium quod causa amoris filiorum sit non causa libidinis explendar, non solum concedit sed etiam dicit Deo illud placere. Honorabile enim connubium est, amore filiorum legitime uxorem ducere,temporibusque caeteris ab ea abstinere t nec plures uxores habere,quoniam in initio ut scriptura dicit creauit deus hominem ad imaginem sua, ad imagine dei creauit illum masculum & foeminam creauit eos: dixitque eis, Crescite & multiplicamini. In sequentibus quoque dicitur quod futuri essent duo in carne una. Huiusmodi connubij thorus immaculat' est, hoc est, legitimus cocubitus absq; fornicationis causa, & immaculatus Iectus: immaeulati &illi inde surgentes,hoc est,maculam peccati inde non trahentes. Vnde Beatus Matiliaeus Apostolus dicit in quodaloco, quia legitimum coniugium & thorus immaculatus, sordes habent suodammodo in commixtione seminis, sed
peccati maculam non habens.Melius est enim uxorem l gitimam ducere,quam cum meretriculis fornicari,aut etiaaliorum uxores violare. Si vero non fuerit legitimum connubium neque amore filiorum, sed causa libidinis explendae, plurEsque fuerint uxores,iam non est honorabile connubium , neque thorus immaculatus fornicatores enim σὰdulteros iudicabit deus Fornicari est quoquo modo potui,libidinemque explere.Adulterare vero est alterius thorum violare. Vnde adulter , quasi alterius thorum violans .sed
nunquid omnipotens deus solummodo fornicatores &adulteros iudicabit hoc est, damnabit,praetermissis homicidis, sacrilegis , furibus, aliisque diuersis criminibus inuolutis Minime. Quare ergo Apostolus specialiter fornicatores & adulteros indicandos fore dixit Z Nimirum quia de homicidis, sacrilegis,latronibus,parricidis , atque aliis peccatorum pondere grauatis,nulla haesitatio est quin sint danandi: de fornicatoribus vero & adulteris erant tunc teporis qui dubitabant, dicentes ad haec factos masculos Mfoeminas adeo, ut simul coeant,ide6que non esse peccatu cum qualibet muliere concumbere.quod omnino longe a
797쪽
veritate est. de apostoIus,cum dixisset honorabile e nubium & torum immaculatum placere deo, mox subintulit quia fornicatores & adulteros iudicabit deus, ostendens iuste iudicari fornicatore et & adulteros. Si enim connubium concessum est , iuste fornicatores suppliciis assiciuntur, iuste puniuntur adulteri, Sint mores ne auariau, contenti praesentibM. Mosest honestas vitae & bene vivendi. Non dixit, Noli te possidere diuitias sed sint moles , id
est,uita & conuersatio vestra line auaritia. Avarus dicitur
auidus auri,videlicet quia tenax est in largiendo,& cupidus in accipiendo:& qui manum habet collectam ad dandumn extentam ad accipiendum,De quoquidam sapiens
admonuit dicens: Non sit porrecta manus tua ad accipie-dum. & ad dandum collecta. Fortassis postquam expoliati fuerant propria facultate a non credentibus,cupiebant sub retentu eleemosynae iteru congregare diuitias:ideoque admonuit Apostolus ut essent mores illorum sine auaritia,con tenti tantum praesentibus necessariis,non pra
cogitantes de futuro iuxta quod ipse alibi hortatus fuerat dicens,Habentes victum de vestitum , his contenti simus, dc ne forte dicerent, Quid facturi erimus h necessaria nobis contigerit deesse suffragia 3 protinus eonsolationem
addidit, adhibens testimonium de libro Iesu Naue. I eenim deus omnipotens, disit, Non te deseram, neque dere
linquam Post mortem Moysi dixit dominus Iosue, Sicut
fui cum Moyse, ita ero tecum Confortare, & esto robustus: non te deseram , neque derelinquam. Quod exemplum ut pertinet ad Iosae, ita & ad omnem electum quilpem suam in deo habet positam. Nulla enim ratione mentitur,si in illo spem nostram ponimus. ita subaudis est ille nobiscum, ut considenter dicamus, Dominus mali adviror est, non timebo quid faciat mihi homo. Hominis nomine intclligitur hic non solum carnalis quilibet aduersarius , sed etiam hostis antiquus, qui homo appellatur, ab officio suo vocabulum sumens,eo quod hominem decipiat, sicut& Christus leo appellatur propter fortitudinem nile propheta dicit, Eripe me domine ab homine malo, id est , a
diabolo. Oportet ergo nos in omnibus tribulationibus seu tentationibus hunc versiculum Psalmographi seu Apostoli exclamare,dicentes: Dominus mihi adiutor est, non timebo
798쪽
mebo quid faciat mihi homo. i. quilibet hostis aut assue
satius. Mementote praepositorum vesborum, pti vobis secuti sunt verbum dei quorum intuentes exitum conuersationi imita ri dem. Omnes quidem praelati & doctores inquantum bona praedicant,&bona operantur, audiendi sunt & imia tandi: in quantum vero aut non recte praedic. nt aut male vivunt, neq; audienda sunt, neque i initandi: verbi gratia. Si recte prirdicat,& bene vivit,audiendus est 3: imitand' si veris neutrum agit non est audiendus neque imitandus At vero si recte praedicat, licet male vivat non est contenendus ut non auaiatur.Vnde dominus dixit: Quae dicunt Deit quae autem faciunt facere nolite. Quia ergo isti bo- nos praepositos habuerant, sanctos videlicet apostolos,eorunq; successores,hortatur eos ut memores sint istorii, eo-rsique couersationis cosiderante, exitum, hoc est,perseueratiam usq; in fine in fide recta bonisque operibus imitarentur fide,hoc est firmitatem bonorum. Quia ergo snem bonum habuit eoru conuersatio idcirco imitamini fidem illorum .Fidem autem firmitatem seu perseuerantia illorudieit Iesim Christio beri σ hodie ise in secula Ad supersora pertinent ista,ubi testatus est dixisse deum , Non te de- i . sera,neq; derelinquam. Poterant illi respondere hoe non pertinere ad dei promissum, quia non est nobis promissum,1ed potius Iosue promisit hoc deus .ad haec Apostolus: No- .lite deficere, quonia sicut pertinet ad Iosue ista promisso, ita pertinet ad vos: quonia Iesus Christus qui unius essentiae existit cupatre, tunc teporis ipse fuit, ipse est,ipse erit& in secula. Nolite putare quasi qui tunc temporis fuit, no sit & modo. Ide enim qui fuit heri,idem erit & insecu-
tu. Heri aut e prςteritum significatic pus: hodie, praesens se-- cula vero futurum sine terinino:tanquam diceret, Ante secula & in secula & post secula semper manebit,sicut de illo propheta dicit:Tu autem idem ipse es, dc anni tui non deficent. Doctrinis variis m peregrinu nolite abduci, Doctrinarvaria & peregrinae, noua dogmata sunt barreticorum,quibus abducuntur & seperantur simpliciores a veritate s- dei, superstitiones , quoque Iudaeorum, qui docent abstinendum a quibusdam cibis quos lex prohibet, quosdam
vero concedunt. Quia ergo inter illos erant mi idam carnavter sapientes qui escarum obseruatione de disserentia sei
799쪽
ducebat quosdam,abstrahentes eos a doctKna euangelici quae dixit omnia esse munda mundis, alloquitur illos Apostolus,ne illorum peregrina doctrina abducerentur. Quod& apertius manifestat subiungens. Optim. um est enimgν tia stabilire cor, non estis,qVae non profuerνnt ambulantibus Di eis .
Optimum inquit, & perfectum est stabilire & eonsblida
re intellectum animi in gratia noui testamenti,ut habeatis fidem perfectam, credentes omnia munda mundis monstabilire in differentiis & obseruationibus escarum, dicentes quosdam cibos mundos,quosdam immundos,qui nihil profuerunt ambulatibus in illis obseruationibus.Post domini aduentum omnia quae in figura contingeb pi, cessauerunt:& maxime postquam dominus dixit. Non quod intrat in os, coinq*inat homine:sed omnia supi munda, mu-dis. Vidit siqviciem deus cuncta quae fecit, erantque valde bona.Melius est enim fidem retinere cum perfecto opere, quam de differentia ciborum disputare reiidie do illa quae deus munda creauit.Vna nanque perfecia obseruatia est,
abstinere a peccatis: nihil enim prodest abhinere a cibis,sinoi abstineatur a peccatis. Nam licet generent illi studiucirca huiusmodi obseruationes, nihil eis profuit, si fide nohabuerunt. In hoc enim quod legem custodiebant prosuit illis: in hoc quod escis non vel cebantur,nihil utilitatis perceperunt. Habemus altare, de qγο edere non habent potesta re
qui tabernaculo defensiunt. Legalem consuetudinem ad mysterium spiritualemque sensum refert Apostolus. Legis siquidem praeceptum erat, ut decima die septimi mensis ἱsestiuitate paschali, festiuitate vide'cet propinationis , acciperest vitulum & hircum , & immolarent eos extra castra sanguinem autem illorum animalium ferret pontifex In Sancta Sactorum,oraturus solus pro populo: carnes vero illorum portarentur extra castra, ibique concremarentur,nec esset licitum alicui tabernaculo deseruienti ex illis comedere. spiritualiter autem illa duo animalia, videlicervitulus & hircus,sguram tenent Domini Saluatoris, Ipse est enim vitulus,quem pius pater in regressione filii predigi immolauit:ipse & bircus , qui pro peccatoribus oblatus cst.Pontifex quoque ille, qui cu sanguine illorum animaliuintrabat in Sancta Sanctoruin, oraturus pro populo, typugerebat istius veri pontificis, qui cum languine passionis
800쪽
suae in Interiora patriae caelestis intrauit, oraturus pro sde- Iibus suis. Immolabantur illa animalia intra castra, sed carnes illorum extra castra comburebantur : quia & redemptor noster in Hierusale quasi intra castra immolatus est, vocibus & iudicio filiorum Israel , sed carnes illius extra Hierusalem in cruce combustae sunt igne passionis. Quado enim adiudicatus est morti,clamatibus Iudaeis, Reus est mortisaerucifige eum, quodammodo quatum ad illos pertineo immolatus est. Quod Marcus euangelista volens nobis estendere ita esse, licit: Erat autem hora tertia.& crucifixerunt eum linguis videlicet suis .Nam hora sexta in cruce est leuatus extra Hierusalem: ibiq; corpus eius co bustuest igne passionis. Altare autem illud Iudaeorum quod fiebat extra castra. Vbi consumebantur carnes , altare ecclesiae est: ubi quotidie corpus consecratur Christi. Habemus
ergo altare ecclesiae , ubi consecratur corpus dominicum, de quo non habent potestatem edere,qui tabernaculo corporis sui deseruiunt fornicatores videlicet adulteri, ebriosi, immundi.& hi qui seminant inter fratres discordias, o - mnesque qui voluptatibus & desideriis carnis suae deseruiunt. Qui enim manducat & bibit indigne, iudicium sibim a n duca i & bi bit. Quorum enim animalium infertursis is pro peccato in sancia per pontisicem, horum corpora cremantur ex traca a. Haec quomodo ad deum pertineant satis ut reor γdictum habetur.Sed quia ipse caput omnium electorii pς carnes illas animalium possunt intelligi omnes electi qui
extra castra,hoc est, extra conuersationem siecularium carnalium quae hominum mortificando membra sua cum vitiis & concupiscensiis. siue martyres pro Christi nomine sustinent omnia aduersa, & seruore fracti spiritus accensi consumunt in se quicquid sui dum atque libidinosum inuenitur arssciatque pariter amore dilectionis dei & proximi. Dupliciter enim consumuntur extra castra, siue dum mortiscant membra sua cum vitiis & concupiscentiis, ve diximus siue dum ad exemplum dominici passionis martyrii palmam subeunt. iuxta quod beatus Petrus hortatur dicens: Christus passus est pro nobis relinquens vobis exeplum ut sequamini vestigia eius , Insertur sanguis illorum intra fancta per pontiscem , dum illorum vita laudabilis Deo patri praesentatur per verum sacerdotem Iesum qui
