장음표시 사용
771쪽
ret ad eos quibus haec scribebat: Nullus vestrum dimisit
aulam regalem amplam & claram , neque regios thesauros,sicut Moyses fecit, qui non solum contempsit, is detia abnegauit. Caeli, quippe praeposito, noluit admirari Aegi- ptiaci regni pulchritudinem , magis eligens cum populo dei affligi quam temporalis peccati habere iocunditatem. Peccatum nanque deputauit, si maneret in aula regis , laetitia temporali fruens, siu6sque fratres in tribulatione relinqueret. Non affligi, inquam,cum aliis, peccatum esse iudicauit.Si igitur ille non affligi acriter cum aliis,peccatu esse iudicauit quantum cumulum peccati habituri sunt, qui co gregationem fidelium deserunt Z Vos,inquit, pro vobisipsis patimini ille autem non solum pro se solo aspiciens in remunerationem, sed etiam pro aliis hoc Hegit, ut maiorem mercedem reciperet, ultroque se proiecit in tanta pericu-cula,cum ei liceret & pie vivere. & secularibus bonis perfrui. Maiores inquit)diuitias ςstimas thesauro Aegyptioruimproperium Christi, Improperium Christi dicit, quia pro Christo sustinuit Moyses improperium , qui unius eselentiae secundum diuinitatem cum patre est. Sive improperium Christi dicit, hoc est, quale Christus sustinuit a suis propinquis. Sicut enim Christus impropertu sustinuit a suis
quos venerat redimere, quando ei dixerunt: Daei nonium habes. & caetera maIa ei intulerunt usque ad passionem, ita & Moyses i roperium sustinuit a fratribus suis: quos volebat liberare. dicebat enim ei unus ex eis, Quis te conitituit principem aut iudicem super nos νtrum interficere
me vis sicut interfecisti heri Aegyptium 3 Similiter quando qui libet a domesticis, vel ab eis quibus beneficium praestitit, improperium sustinet,improperium Christi sustinet. Aspiciebat inquit in remuo erationem suam, dc totius populi. ita quando quisque aduersi aliquid patitur, debet re
ducere ad memoria qua r*muneratione a domino exinde sit recepturus, Fide reliquit egnium: non veritus ammositatem regis Imusibilim enim tanquam praesentem si tinuit. Le
pimus in Exodo , quia cum Moysi dictum esset a quodam Hebraeo qui faciebat iniuriam fratri, quem Moyses voluit increpare, Nunquid interficere tu me vis sicut in terfecisti Levi Aegyptium 3fugit Moyses in verbo isto, eo quod Pluirao audito hoc quaereret eum interficere, sed cum mania fessum
772쪽
CAPUT XI. 3 Isestum sit fugisse illum in Madiam quid est quod beatus Α-
pystolus diciti Non veritus animositatem regis Si enim non timuit, quare fugit Quod ergo fugit,fidei fugit,credes
liberari a deo & praetendit exterius timorem,cum interius pullum haberet metum:ideoque sic ei reputatur,quasi non timuisset. Idcirco enim noluit ibi manere, ne causa iactantiae videretur se in apertum periculum praecipitare, ac ten
tare dominum deum suum, qudd omnino diabolicum est. Sancti enim viri quandiu habent quod faciant,deum tentare non debent, sed debent imitari dominum suum, qui frequenter locum dedit Iudaeis , audientes quod ipse praecepit dicens: Cum vos persecuti fuerint in ciuitate una, fugite in aliain.Fuga ergo Moysi tota exterior fuit: quoniam maxime de Dei auxilio fidebat. Vnde Apostolus dicit, In uisibilem deum tanquam praesentem sullinuit. quod est dicere , ita erat fisus de dei adiutorio, dc ita seinper de eius
protectione securus erat , tanquam omnipotentem deum
qui natura est inuisibilis semper praesentem aspiceret. Fide celebravit pascha. Ianguinis effusionem, ne quis vastabat primitiva angeret eos. Fide qua Moyses credidit per illum sanguinem saluandum esse populum,celebrauit pascha, dc sanguinis effusionem quo liniuit postes,ne angelus qui vastabat primitiua Aegyptiorum . amigeret Israelitas: ac si diceret illis , Si sanguis agni typici in medio Aegyptiorum, de in tanta deuastatione illissos seruauit Iudaeos quorum postes fuerunt respersi illo sanguine, multo amplius saluabit nos sanguis veri agni. hoc est Christi, quorum ostia,id est frontes, munita sunt signo passionis Christi. Timuit enim illum sanguinem angelus , intelligens ibi dominicam mortem, ac propterea non tetigit postes: licet quod fiebat, nihil esset: sed quod per illud fiebat, magnum erat, Sanguine agni illinuntur Israelitarum postes, ne vastator angelus audeat in serre mortem: Signantur dominicae patasionis signaculo fideles populi in frontibus ad tutelam salutis,ut ab interitu liberentur. Fide transierunt mare rubia tanquam per aridam terram: quod experti es Entis deuorali
sunt. ac si diceret illis quibus ista scribebat,intantum fidem
firmiter tenere debemus,ut quando in desperationem aliquam animus noster fiuctuat, tunc quoque fisi simus ut liberemur .etsi v siue ad mortem veniamus, & de nobis de,
773쪽
speretur.Nam quae spes poterat esse illis ZEx una enim parte erat mare , ex altera parte cingebantur altissimis montibus a tertia parte erant hostes. Si vellet fugere,aut in mari erant perituri,aut in manus Aegyptioru inciderent, Habentes autem fidem,cuncta vicerunt. Fide enim qua credidit Moyses deo, ad verbii illius percussit mare di diuisit illud in duodecim diuisiones, iuxta quod in Psal. dicitur. dccredetes omnes illae tribus sicco vestigio posse transire mare, ingressae sunt: sed prima tribus Iuda, iuxta quod in Oseelegitur. Iuda,inquit, princeps cu deo in mari, Quapropter illud mare Hebraeis fuit a dextris dc asinistris pro muro, praebens eis siccu iter, Aegyptios aute submersit. Unde dicit Apost .quia experti illud Aegyptii deuorati sunt,cognouerunt enim quod mare esset. Ex hoc enim apparuit aqua esse,quia illi viventes absorpti sunt, S ex hoc apparuit noesse phantasiam. sed rerum veritatem,quam experti Aegypt ij, deuorati sunt. Allegorice autem mare rubrum baptis
mus est,rubore sanguinis Christi consecratus. Hebraei qui exierunt de Aegypto, & transierunt per mare rubrum: si- deles sunt qui derelinquentes tenebras infidelitatis, transierunt per sontem baptismatis. Pharao & Aegyptii mortui sunt in mari,quia in sonte baptismatis mortuus est diabolus, amittendo potestatem quam habebat. Mortua sunt etiam peceata originalia & a ctualia , siqua antea erant: Fae muri Hiericho corruerunt circuitu dierum septem. Non enim tubarum sonitus murorum saxa deiecit,sed fides qua
illi crediderunt deo, deiecit illos. Legimus quod domino praecipiente Iosue praecepit arcam dei portari per septem
dies in circuitu Hiericho ac personare tubis. Septimo auiatem die cum increpuissent tubis,corruerut muri Hiericho: quod magno mysterio non vacat. Hiericho quae interpretatur luna,speciem huius mundi tenet,quia sicut luna me strui 'completionibus deficit, ita bie mundus quotidianis desectionibus cadit. In arca vero ecclesia figuratur: in tubis autem aereis praedicatores sortes accipiuntur. Iosue quἔcircundedit arcam , Christus est, qui ecclesiam suam per hunc mundum gubernat. Hanc ergo urbem Hiericho die bur septem Israelitae ferentes arcam,aeneis tubis clangen -
ibus circumeunt.& muri eius per arcae praesentia atque ar-
earum Iubarusonitum cadui, quia in hoc tempore quod
774쪽
septem dierum vi issitudine voluitur, desertur arca,id est
dum orbem terrarum circuiens mouetur ecclesia, ad praedicantium voces quasi ad tubarum sonitum muri Hieri-ebo. id est elati huius mundi & principes, ac superba infidelitatis obstacula corruunt, donec in fine temporum mors nouissima inimica destruatur Fide Raab meretrix non periit eum incredulis excipiens exploratores cum pace Mapnam consolationem & exhortationem B. Apostolus isto in loco omnibus praebet: quia si meretrix infidelis & idololatra sola fide laluata est, multo magis illi salvabuntur, qui ad grauiora crimina non sunt prolapsi . ac si patienter diceret, Inhonestum est, si meretrice ins deliores estis. Illa
tantum homines nuntiantes audiuit , confestimque cre- .didit: vos autem non latum homines auditis,uerum etiam
y0ςς prophexarum, quae per omne fibbatum leguntur:& insuper ipsum filium dei ad vos missum cognoscitis. Nam Raab effectum fidei consecuta est. Omnibus quippe
pereuntibus sola saluata est. Raab autem quae interpretatnr dilatata) figuram tenet ecclesiae , quae dilatata est ab oriente in occidentem , ab aquilone in meridiem i& latitudinem charitatis habet, in tantum ut etiam pro ipsis inimicis orationem fundat. Et bene de extraneis atq: alienis gentibus erat vivens in desideriis carnis, ac fornicationi deseruiens,quia ecclesia aliena erat ante domini aduentum a deo, secundum desideria vivens carnis, fornicationique atque idololatriae deseruiens. Postquam autem Iesus verus misit ad eam duos exploratores, hoc est Pe
trum & Paulum , siue duo testamenta, fidelis effecta reliquit fornicationem idololatriar,sicque saluata est,& saluatur quotidie ne pereat cum infidelibus. Hucusque narrauit de legi satore , & de antiquis patribus: nunc dicturus est de iudicibus,qui fuerunt post Iosue nomina eorum ta-tummodo commemorans propter breuitatem sermonis qui per fidem pugnauerunt, & gentes plurimas vicerunt. Et ovid adhuc dicam3 Deficiet enim me te vi enarrare Hoc est. deficiet tempus destinatum ad scribendu epistolam si cuncta illo tu facta prosequi voluero,quos hactenus comemoraui, siue quae narrare positam de his qui successores illorum suerunt, de Gedeon , Baracb , Sampson, Iepte, David. . amuel, Cr prophetis qui perfidem viceruntregna, Quod omnes
775쪽
siquidem In commune commemorat,illud est quod singu
Iorum opera eadem fide acta sunt: quia omnes illi per s- dem simul vicerunt regna. Gedeon siquidem accipiens si- gnum a domino in trecentis viris, qui manibus aqua hau serunt, de quibus dominus dixit ei, In his superabis Madian,in vellere quoque humido & sicco: s de repletus prostrauit Zebee dc Salmana,accepitque victoriam ex hosti, ibus. Allegorice autem Cedeon qui interpretatur in utero hircuiens significat dominum Iesum Christum, qui per incarnationis mysterium in utero virginis collocatus , ple- . nitudine diuinitatis quae omnia replet) totum mundum circuibat.quia impledo omnia, circundat omnia.Trecenti autem viri qui manibus aqua hauserunt,& accepto igne in lagenis contra Madian profecti sunt confractisque la- genis ignis resplenduit tubisq; increpuerunt, simulq; ho- Istes in fugam conuersi sunt: typum tenet sanctorum praedicatorum qui fidem sanctae trinitatis habentes,signo dominicae passionis insigniti sunt. quod designatur iliteram, quae suo numero trecentos exprimit,& qi
veteres Iudaeos similitudine crucis habebat, Lage quae sunt vascula fusilia vel fictilia, fgnificant corrpraedicator dicit.Habemus thesaurum istum in valibus, Sonus tubarum voces praedicatorum exprinctis ergo lagenis resplenduit ignis .hostE'; in fugsi sun t. Medianitae typum tenent istius seculi: quia sancti martyres ab hoc seculo deficiunt,erescunt llo,sicque virtute miraculoru concussi in fugam vescilicet aut fidei sub dedo se aut etiam a tormentis do victi timore signorum. Illud quoq; non vacat in quod Gedeone orante vellus primo Madidum fuit,& tota terra sicca: secundo vero vellus siccum,& tota terra madida.Vellus enim fguram tenet populi Iudaici, terra autem ψmnium pentium. Iure ergo vellus primo madidum fuit, terra manente sicca , quia quando Iudaicus populus rore supero ae sapientiae fuit humefactus ante domini aduentu, omnes gentes siccitate fidei & sapientiae exiccatae erant. Iterum cum post domini aduentum omnes gentes rore sapientiae fuerunt madidae essectae , Iudaea ariditate periit.
Barach ipse est Lapidoch maritus Deborae, qui fide, quarundem praedicatorum infirma, de quibus idem e credidit
776쪽
credidit prophetiae,superauit Sisara,omn Esque currus eius Sampson fide qua creaidit,impetrauit a deo quod orabat,
ut plures interficeret moriens quam vivens. Dixit enim, domine deus memento mei,& redde nunc mihi pristinam sortitudinem , deus meus, ut ulciscar me de inimicis meis:& pro amissione duorum luminuin, unam ultionem acci
piam. Iepte fidem habuit pugnando contra filios Amon,& filiam suam offerendo, licet in hoc stulte egisset , quod omnipotenti deo sanguinem humanum sundens putauit placere. Vovit siquidem ut si ei dominus victoriam daret de filiis Amon m molaret ei quicunque primus occurreret de domo sua. Quod & ita fecit. Nam occurrit ei filia sua, quam post deploratam virginitatem occidit. Sed potest quaeri,qua de causa mos inoleverit, ut omni anno virgines Hebraeoruin plorent filiam Iepte. Cuius ista cognoscitur esse ratio , ut dum cernunt deplorari illam a filiabus suis, nemo ad tantam stultitiam , tantumque piaculum audeat prosilire,ut deo humanum fanguinem fundat. David fide plenus, processit contra Philisteum , & interfecit eum. Et quoniam deo credidit, multas promissiones de Christo promeruit. Samuel propheta & sacerdos fidem habuit perfectam, qua unxit Dauid in regem ad verbum domini, &occidendo Agag, regem Amalecti , Operati Aunt iustitiam quia quod crediderunt corde, opere compleuerunt, exornantes eandem fidem adepti siunt repromissiones de Christo vel de patria caelesti. Abraha eniim de Christo promissionem accepti,dicente sibi domino, In semine tuo, id est in Christo benedicetur omnes gentes. David quoque plurimas promissiones accepit,cui dominus dixit, Cu dormieris cum patribus tuis,suscitabo semen tuum quod egredietur de lumbis tuis, & firmabo thronum eius super thronutuum. Et alibi. De fructu lumbi tui ponam super sede tua. Et cum iureiurando semel, inquit, iuraui in sancto meo,si
Dauid mentiar,semen eius in aeternum manebit. Obturaverunt id est clauserunt ora leonum visampson, David,& Daniel missus in lacum extinxeris impetum ignis sicut tres pueri Danielis soci j iussu Nabuchodonosor Chaldaica urgente vesania missi sunt in fornacem ignis ardetis,quibus nihil molestiae intulit E fugerunt aciem gladij, id est repulerunt fortitudinem holitum valide pugnando, sicut
777쪽
Iosue, Gedeon, David, aliique reges & principes Iudaeorum conitiderunt de infirmitate ut Iob, & Ezechias, qui cuna aegrotasset usque ad mortem, domino sibi propicio redditus est pristinae sanitati per spaeium quindecim annorum. Possumus & infirmitatis nomine maIum captμcitatis intelligere, de qua liberati sunt, domino volente, Cyro Habente, Esdra & Nemia procurante foricis Uum in bello ut Iesus Naue successor Moysi , Sampson qui mandibula asini multos Philistinorum intersecit, Dauid quoque rex, Iudas Machabeus & fratres eius, quorum temporibus etiam sex milia Iudaeorum interfecerunt centum milia hostium & tria milia missa Antiochiam in auxilium Demetrij, peremerunt centum viginti milia GJra verterunt exterorum in fugam. Frequenter hoc egerunt. Castra autem dicuntur a castrando, eo quod ibi castretur libido. Non est enim mos militaris ut pergentes in praelium
uxores aut Reminas alias secum ducant. Duo autem quodam principes terrae cum comitatu uxorum perrexerunt
in bellum, Darius videlicet,& Rntonius, sed uterque inibi corruit. Darsus quidem superatus est ab Alexandro: Antonius vero ab Octauiano Augusto acceperunt muli res de resurresione mortuos suos. Eas mulieres dicit, quarum filii ab Elia & Eliseo suscitati sunt, quos illae acceperunt post resurrectionem vel resuscitationem, non ut eos haberent in maritos: sed quos amiserant in morte, receperunt vivos. Emi autem distenti siunt, non fuscipientes redemptronem , ut meliorem inuenirent resurresionem Plurimi sanctorum distenti sunt, hoe est in cruce extensi funibus cor ligati, sicut beatus Andreas. Seu distenti, hoc est ad capita duarum arborum colligati,ae disrupti,vel etiam ad brachia equorum indomitorum extenti, sicque ab cis disrupti. Vel certe distenti sunt, hoc est, decollati, quae omnia in sanctis martyribus videntur esse completa. Non susceperunt redemptionem , hoc est, liberationem in praesentit ad hoc ut soluerentur a tormentis r ut meliorem atque gloriosiorem inuenirent resurrectionem in futurum: quoniam quo ampliora quis tormenta pro deo in praesenti su- sinet,eo gloriosior in resurrectione apparebit. μιν venludibria tar verbera experti, insuper c ' Unc la m carceres. Ludibria dicuntur a ludo,hoc cst irrisione. Primo enim san-- cti
778쪽
cti martyres ludibriis &irrisionibus deludebantur, deinde verberibus assiciebantur, sicque vinculis astricti ponebantur in carcerest ad postremum vero interficiebantur diuersis & exquisitis tormentis. lapidati Iunt. Vt Naboth, Hieremias in Aegypto a reliquis transmigratorum, EZechiel in Babylone, aliique complures in nouo restamento. Sech sunt. Hic pluralis numerus pro singulari positus est. Neminem enim sanctorum legimus in veteri testamento sectum , nisi Isaiam prophetam, quem secit secari serra lignea Manasses res, qui filiam eius habebat in uxorem. Tentati sunt, ut Abraham , & alij multi, non ad deceptionem, ted potius ad probationem,illa scilicet tentatione de qua dicitur. Tentat vos dominus deus vester. id
est probat vos .nam deus intentator malorum est in oαι--negladii mortui sunt ut Vrias & Iosias,& alii multi. Cmum- ierunt melotis, in peltibus caprinis, egentes , ata inti, U Icti. Eliam in hoc loco debemus intelligere, & alios qui taliter egerunt, & qui afflicti undique penuriis & tribulationibus angustiati, fide sustinuerunt omnia r ut ad desiueriorum supernorii praemia possent peruenire. Omnis au- te indigentia & egestas, angustia vocatur,qua angustiatur
homo, id est affligitur. seu fame, seu alia inopia Melota di- eunt quidam genus esse vestimenti ex pellibus caprinis, ex uno latere dependens, quo genere Vestimenti propter asperitatem in aegypto monachi dicuntur uti. Elias quoque legitur usus illo fuisse. At vero quidam dicunt ex pellibus taxi genus vestimenti esse compolitu. Est enim animal quod taxus vocatur & melus, solitus habitare in cauernis terrae,culus pellis hispida esse fertur,1 quo nomine de riuatur vocabulum huius vestis,id est a melo melota quibis
genus no erat mundin. Mundi nomine hic sub una significatione possumus intelligere amatores mundi, qui terrena solummodo appetentes, ab amore creatoris sui longe re-imoti eranti ac propterea non erant digni tales socios habere . quales fuerunt illi quorum magnalia Apostolus supra descripsit. Sive mundi nomine possunt accipi omnia quae continentur in caelo dc in terra , aurum videlicet, a Eetum,g ae,atque omnia preciosa, & ipsi insuper reprobi amore mundanarnm reru decepti. Istis ergo sanctis nocrat mundus disnus, hoc est, si totus redigeretur sub pre
779쪽
llo,no poterat uni illorum recte comparari, neque enim si omnia illa in pretium dari potuissent, talem aliquem virum emere poterant.Vt ergo ex pluribus paucorum memoria agamus quomodo poterat ratis ac tantus vir comparari, ut Moyses fuit,qui quando voluit mare diuisit,quando voluit aquas eius reduxit,quado voluit manna de caelo descedere fecit aquam de petra produxit,& caetera innumerabilia quae fecit Vel quomodo poterat coparari pretio insidano talis ac tantus vir,ut fuit Iosue successor eius,qui quado voluit solem ac lunam,illa duo maxima luminaria, uno in i co stare fecit, dicriis,sol cotra gabaon,& luna contra vallem a talonne mouearisὶ Fortassis dicit aliquis: Ideo no poterant emi: quia non poterant inueniri. Vtique verum est, quia non poterant in toto mundo similes illorum inueniri,& sit potuissent, nequaqua ullo pretio possent comparari: quoniam quod totus mundus nequibat perficere,hoc unus illorum verbo agebat.Nam cum totus mundus tempori bus Eliae laborasset per tres annos & sex menses siccitate, nec potuisset pluviam impetrare , verbo Eliae apertae sunt cataractae caeli,& venit pluuia super faciem terrae insev tussimbm errantes,in montibus er speluncis σ in cauernis terrae
Eliam eximium prophetarum hic vult intelligi, & filios prophetarum qui temporibus Achab & Iezabelis fugati
sunt eo quod volebat eos Iezabel interficere,& tunc temporis pauit eos quinquagenos Abdias in spelucis & in ea-ζernis terrae.Vnde & meruit donii prophetiae iuxta quod dominus in euagelio dicit, Qui recipit propheta in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet, Et bi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissonem, deo pro nobis adi quid melius prouidente, ne sine nobis consummarentar. Qui sunt illi qui testimonio s dei sunt probati, nisi omnes seperius memorati. Quorum tam clara dc laudabilis fide, commemorata est,stellae videlicet firmamenti,terreni homines, &eaelestes angeli,viui lapides,& spledidae margaritae, quorum opera quae egerunt,fidem eorum confirmant. quoniam absque fide impossibile est placere deo.Testimonio itaque fidei fuerunt probati,hoc est, operatione sancta,quae per fidem operabatur, laude digni inuenti sunt. Fides enim illorum operibus mundis declarabatur. Sed cum ita essent perfecti, repromissionem non acceperunt.
780쪽
C A p UT XI. 3ΠDIest ergo aliquIs: Quid eis prosuit deo seruisse,si hactenus
sine praemio manet Absit hoc a fideliu cordibus,ut credamus eos sine praemio manere. Adhuc quippe mortali carne circundati,magnum premium perceperunt, videndi .f. deuquae cognoscendi,multaque mira patrandimuc vero quiesciit in anima,in beatitudine regni caelestis,in effabili laetitia perfruentes. Sed videamus quid Ioanes de illis in Apocalypsi sua dicit .sicq; nobis manifestabitur qua promissionem no acceperunt:Vidi,inquit Ioannes, sub altare dei animas interfectorum propter verbum dei, quod habebat,& clamabant voce magna dicetes: Vsquequo domine sanctu & verus non iudicax,& vindicas sanguinem nostrum de his qui habitat in terra. Et datae sunt illis singulae stoliealbae,& dictum est illis ut requiescerent lepus adhuc modicum donec impleatur numerus conseruorum & fratrum illorum. Singulas stolas modo habent animae sanctorii de sua immortalitate gaudentes,& de Delicitate qua frutitur exultantes. Binas vero stolas habebui cum in generali resurrectione receperint immortalitatem & incorruptione in corpore,quam modo habent solummodo in anima. Hae ergo promissionem necdum perceperunt, de qua Isaias di est. In terra sua duplicia possidebuntscilicet post generalem resurrectionei Et revera ita dignu est, ut qui in corpore & anima deo seruierunt, in corpore parirer & an iam a remunerationem percipiant. Quod sequitur, deo pro nobis aliquid melius prouidente, ne sine nobis consummarentur, hoc est, perfectionem consequeretur. illic more humano agitur verbi gratia, sicut quidam filij reuertentes de agro, dicunt patri, parer laborauimus hodie, aestum B Iis perpessi sumus , tempus est ut tribuas nobis resectionem,&ille eis respondeat, substinete parumper quoadu que veniant omnes fratres vestri qui vobiscum similiter laborabant,& tunc cum eis plenissime epulabimini. Sic omnipotens deus quodammodo egit dum non dedit elem, immortalitatem in eorpore,ut maior gloria maiusque esset desiderium , cum omnes generaliter in die iudicii binas stolas acceperint. Et hoc est quod dicit, ne sine nobis qui adhuc hic peregrinamur, perfectionem consequerentur in
