Haymonis episcopi Halberstatensis, In diui Pauli epistolas omneis interpretatio, ad vetustissimorum exemplarium fidem quàm diligentissimè recognita

발행: 1550년

분량: 810페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

761쪽

AD HEBRAEOS

1nde eἱ sua multiplicata fuerunt: &intelligῖmus Ipsum per hoc placiaisse deo. Fide naq; hoc fecit,quia credidit hcc qu

bona voluntate offerebar, deo placere & se remuneranducredebat ab eo. Testimonium ouoque deo perhibente muneribus eius, siue quod ignis descendit de caelo ut in Theodotione legitur, quia inflammavit dominus desuper Abel S super rari nera eius . seu per illam sententiam qua a domino in euangelio est laudatus comprobatusque est esse iustus.Sic enim dixit dominus in euangelio: Amen dico vobis, requiretur omnis sanguis iustorum qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachatias fili j Barachiae. Per illam etiam hostiam adhuc loquitur iam defunctus, ut dicitur : Sanguis Abel clamat ad me de terra. siue adhuc loquitur, hoc est, licet interemeriteum corpore , tamen eius gloriam non potuit interimere cum eo. Dum enim gloria illius in toto mundo praedicatur, dum eius laus in ore onmium versatur, dum eum omne

admirantur quotidie adhuc licet defunctiis loquitur . Qui enim alios suos exemplo admonet ut iusti sint aliquo modo loquitur. Fide Enocb translatus eg ne videret mortem, Crnon inueniebatur,quia transtulit illum deus. Enoch per fidem placuit deo,quae fuit bonis operibus exornata , credens se omnino per illam placere deo . Quapropter translatus est in paradisu in terrenum unde quodam eiectus fuerat A da: videlicet ne experiretur mortem temporalem donec tempus a deo constitutum percurrat. Quo habitu vero vel quo statu modo existat in paradiso non est nostrum inquirere. Hoc tamen credendum est, quia sine aliqua molestia & sine aliquo dolore aut labore quiescit in illo paradisor Msicut ille vivit sine aliqua impuguatione earnis, sine aliqua molestia, ita nisi homo primum peccasset, completo omnium numero electorum a paradiso terreno transferretur ad paradisum caelestem. Vt autem transferretur, causa fuit

quod placuit deo: sed ut placeret deo, causa fuit eius fides.

Nisi enim crederet quod redditurus esset ei deus mercedem,quomodo placeret ei iacite translationem enim testimonium habuitplacuisse Deo. dicente scriptura quia a m Dulauit Enoch. cum deo , obtemperans voluntati eius.

Sine me enim imposiabile est placere Deo. Credebat Enoch. quia si quia crediderit esse deum, & ad eum accesserit, tri

762쪽

bulationem haberet. Quia ergo fides fundamentum est omnium bonorum , ideo sine sile nemo potest Deo placere . Credere emm oportet accedentem ad Deκm , qpia est. σin stirentibus se remunerarer sit. Quicunque ad deum accedit credendo, credere oportet illum quia Deus est , hoc

est semper habet esse .iuxta quod ipse dixit ad Νovsen: Ego sum qui sum.&: Qui est, misit me ad vos. Credere e- Exod. s. tiam debet, quia inquirentibus se per bona opera uxta quod Psalmista dicit, Quaerite dominum & confirmam inhaeternus de verus remunerator sit Fide m Noe re7ponso ascepto de bu quae adhuc non videbantur, hoc est. de imbribus, metuens aptauit arcam in salutem domus siuae, per quam subaudis fidem damnauit mundum, . comparati Cuc scilicet melioris fidei & facti, cr is titiae quae per fidem est. haetes est institutus. Fide credidit Deo quod inducturus

esset aquas super terram , dicente sibi illo: Finis uniuersor carnis venit coram me, & inducam aquas super eos factibi arcani de lignis levigatis,& caetera qua ' sequuntiir: Mideo saluatus est cum omni domo sua, hcc est , familia sua Persectum autem operis aut rationis experimentum nihil in hac causa profecit. Nubebat, inquit,alii, ut ait dominus in euangelio, & aer serenus erat, signa quoq; nulla apparebant diluuii: veruntame ille timuit, atque per fide de his quae necdum videbantur metues , construxit arcam in salutem familiae suae,per quam fide damnauit mundum comparatione fidei siuae,quam mundus habere noluit. Ostendit enim eos dignos hoc supplicio, qui neque per centuin annorum spatia illius arcae costructione corrigi volueriit Perfidem quoque, non per legem haeres iustitiae est institutus, dum ipse solus fide patrum tenuit, quam ab illo caeteri didiceriit. I Ixres aute regni caeloru vel haeres naudi dicitur, quia de semine suo fuit reparatio mundi :&ex hoc apparuit iustus quia credidit deo, Fide qui vocatur nunc es braham obediuit in locum exire,quem accepturus erat in haereditatem,

er exiuit nesciens quo iret quasi diceret, & ipse Abraham sene. per fidem placuit Deo. statim enim ut ei dixit Deus, Exi

de terra tua, dc vade in terram quam monstrauero tibi,

daboque illam tibi & semini tuo, credidit Deo, &exiuit in locum iii quem ei praeceperat, nescies quo abiret. Ignotus enim erat locus & habitatio illius terrae: & inquan-

763쪽

AD HEBRAEOS.

tum ambulauit, per sde ambulauit. Sive nesciens quὁ Iret quoniam quem imitaretur, no habebat. Fide moratus est in rerra repromissonu tanquam in aliena in casulis habitando thridaac Gr Iacob cohaeredibin repromissonu eiisdem Casula di minutivum est a casa id est,domo. hic autem pro tentoriis tabernaculisque positum est, in quibus Abraham cu Isaae& Iacob cohaeredibus more viatoru& peregrinorum habitabant docens eos fide dei,utpote cohaeredes promissionis lac P. Ea enim promisso quae facta est ad Abraba facta est ad Isaac & Iacob,omnesque qui simul cohauedes sunt in repromissonibus abrahae. Abrahar naque dictu est, In te benedicetur omnes getes terrete.&,in Isaac vocabitur tibi seme. Ad Isaac aute inquit: deus quod Complens iuramε- tu spospondi Abrahae patri tuo,multiplicabo semen tuum sicut sellas caeli, daboque posseris tuis uniuersas regiones has. Ad Iacob quoque dixit: Fgo deus omnipotes, crescere S multiplieari ex te gentes faciam,daboque tibi terra qua dedi abraham & Isaac. Ecce Quomodo omnes cohaeredes sunt in repromissionib' Abrahae.Notadum aute,quia fides Abrahae duplicatur pro magnitudine fidei, unde & caput fidei dicitur.Nam sicut fide exivit de terra sua nescies quoiret: sic fide mansit & demoratus est in terra sua quasi in aliena. Vidit filium ibi ut peregrinum habitantem,ui dii nepotem, vidit seipsum in aliena terra peregrinantem,& nihil turbabatur . Quanquam enim ad ipsum dictum esset, quia tibi dabo & semini tuo, non per semen tibi, sed tibi de semini tuo : tamen neque ipse . neque Isaac, neque Iacob politi sunt hac promissione, sed successio illorum. Et quia quando obediuit deo, exiens de terra sua,no vocabatur Abraha sed Abram,ideo considerate dixit Aposto. Fide qui vocatur nunc Abraham,tunc autem vocabatur abram, moratus est in terra repromissionis quasi in aliena. Primum quidem vocabatur ille Abram,deinde vero Abraha. Expectabist enim fundamenta babcntrem ciuitatem, cuius artifex Cr conditor deus. Ciuitas superna fundamenta habere di citur propter stabilitatem dc firmitatem sui. In qua quis mel locum inuenerit,nunquam poterit exhaeredari,neque euelli.Ideo inquit illi fide morati sunt in terra reproini Gsionis quasi in aliena, quia repromissiones in terra facta cno attendebat,sed futuram quietem quaerebant. Ostendem

runt

764쪽

CAPUT XI. 3 3

tunt enim seipsos maioribus esse dignos,idcirco non permisit eos accipere ista,quia maiora dare volebat. Fide i s Sarasteritu virtutem comptione seminis accepit, etiam praeter tempus aetatis tenerauit,quoniam fidelem credidit qui repromi ferat. Quaestio hic oritur, quare dicat fidem accepisse Saram virtutem concipiendi, cum ab angelo reprehensa sit cur riserit causa in fi delitatis 3 Risus enim ille etiam si gau-

iiij plenae tamen fidei non fuit: risus aute Abrahae Sc gaudij& plenae fidei fuit. Quae ita luitur Quia etsi primit dubitauit, postmodii tamen verbis angeli solidata est in fide.

Reuacuata dubitationis causa,introducta est fides. Virtute in conceptione seminis accepit: quia iam mortificata erat aetate & sterilis. Duplex enim erat praeclusio. Vna temporis, senuerat quippe iam: alia vero ex natura,sterilis enim erat: sed ad suscipiendum Sc letinendum semen accepit vertutem. Mulieres namq; ex duabus praecipue rebus steriles esse solent,sive quia in vulva caloris virtutem no habent. qua excoquat sement luod in senectute euenit, cum defici ut muliebria. siue quando vulva concluditur etiam in iuuentute , ut non perueniat semen ad loca conceptionis. Contra quae deus dedit virtutem contra sterilitatem, stabilitatem contra senectutem. ad locu etenim conceptionis

satis peruenit semen . & postquam peruenit, dedit partus soliditatem mulieri. Factumque est ut fidei soliditate uteri

insolida consortarentur .&omnia pos bilia fierent credenti. Propter quod cir ab uno orti funt: Gr hoc emortuo, tanquam sidera caeti in multi iussi nem facti sunt sicut arena quae est ad oram maris' innumerabitis. Propter hoc, inquit, quia uterque veram fidem habuit, Abraham videlicet &Sara ab uno corpore Abrahae & Satae orti sunt innumerabiles populi. His verbis voluit ostendere,quia non solum Isaac genuit Sara , verum etiam plures quam aliqua λcundarum mulierum. Unum aute corpus dicit habere illos duos,propter hoc quod in Genesi dicitur, quia erunt duo in tarne una. Addidit quoque adhuc & hoc inquiens corpore emortuo nati sunt non vita mortua ,sed semine. Senex enim homo semen quidem iam fundere potest: sed tamen Bliditate seminis caret.vt filios procreare possit, nisi forte de adole sicentula,ut alij fueriit. Sicut sidera, inquit, caeli vel arena maris. Hyperbolice hoc dictum est. Persidera autem caeli.

765쪽

AD HEBRAEOS. boni intelligendi sunt ex utroque populo, filii Abrahae per

fidem:at vero per arena maris reprobi accipiuntur ex Iudaico populo fili j Abrahae per carnem, qui terrena semper quati ei tes, pondere peccatorum grauantur. Et si hominib's ellae caeli,nue arena maris,vel etiam illi qui designati sunt per hoc ,innumerabiles sunt. deo tameti cui omnia patent, numerabiles existunt. taxtasidem id est, cum fide defuncti sunt omnes isti, non acceptu 1epromissionibus : sed a longe eas picientes salutantes Cr confitcntes, quia peregrini cr hospites

Iunt 'per terram. ' enim haec dicunt scilicet quia peregrini sunt super terram signi cant see patriam inquirere. Et qui

dem illius terrae meminissent de qua exierant. ad hoc vellent reuerti. Habebant virque tempus reuertendi,nunc autem quia nolunt reuerti ad eam de qua exierunt, sed morantur in

aliena quasi peregrini meliorem appetunt, id est caelestem. Duo quaedam inc dignum est quaerere. Cum enim supra dixisset , transtitus est Enoch, de non inueniebatur ne videret mortem : hic dicit , quia secundum fidem mortui 1unt omnes isti. Et cum iterum dixisset non accepisse eos repromissiones, sed a longe aspexisse , superius dixit de Abel, quia testimonium consecutus est quod esset iustus: dc de Enoch,quia translatus est. De Noe quoque quia saluatus est de con demnatione mundi: de Abraham etiam, Isaac & Iacob, nulli dubium quin plurimas promissiones tam de Christo quam de terra repromissionis acceperunt. Quae duo huiusmodi solutione egent. Quod primum dixit. - mnes isti mortui sunt, cum fide, ita est intelligedum, quod omnes illi mortui sunt, praeter soIum Enocli , quem noui mus esse transatum. Quod vero subintulit, non accepisset eos repromi lsiones,manifestum est quia in quibus da rebus acceperunt,in quibusda in minime. Accepit liquide Enocli

ne videret morte,accepit Noe ut saluaretur,acceperunt Se

alii plurimi.Sed haec quide erant illis libamina quaeda,erat& primae degustationes futurorum,non plenitudo repromissonu . Deus enim non solu quae futura sunt nobis largitur, sed etia quae huius vitae sunt necessaria praestat oicut discipulis suis dicebat,Primu quaerite regnii dei & iustitia eius,& haec omnia temporalia vi tae,in quantum expediunt, adiicientur vobis. In hoc enim quia in praesenti seculo ex parte laude iustitiae promeruerunt, nec cu impiis peri crur.

locupletesque

766쪽

CAPUT XI. 3 rocupletὁsque sueriit bonis teporalibus, licet peregesni esset

utpote legitur de Abraham quia erat diues in argento Mauro aliquas degustationes promissionum perceperiit. In hoc vero quia plena proinis sionem patriae caelestis no sunt consecuti,quasi no perceperui promissiones, de longe tamen aspiciebat promissiones quas veniens dominus Christus praedicauit,dicens: Quoniam si quis dimiserit domum,

aut fratres, aut sorores , aut patrem,aut matrem propterrae, centuplum accipiet, & vitam aeternam possidebit ista promissionem non sunt consecuti illi ante domini aduentum licet omnia sua reliquissent.sicut & Apostoli. Sive etiapromissiones de domini aduentu non sunt consecuti,qu niam licet eis promissu esset, tamen non viderunt eum vos videtis,& non viderunt:& audire quae auditis, & non audierunt. Ex metaphora nauigantiu dixit talutantes, uina loge prospicietes desideratas ciuitates,antequam ingrediantur eas, salutatione praeueniunt: easque sibi familiareo

efficiunt Aspiciebant aute in fide istas promissiones, salutabant desiderio,& confitebantur sermone quod peregrini essent iuxta quod Psalmista dicit, quoniam peregrinus

sum apud te,sicut omnes patres mei .Peregrinus a peregre, id est a loge proficiscendo dictus est. Peragrare enim perambulare dicimus. Na qui in tabernaculis habitabant, qui sepulchra pecuniis emebant,certum est quoniam peregrini erant,in tantii ut etiam ubi suos sepelirent,no haberent. Quapropter prima virtus est peregrinum esse in udi huius& hos item , nihilque habere comune cum regibus huius seculi. sed remoueri ab eis sicut peregrinus, Ideo non confunditur .i. non erubescit deus vocarι dem illorum. Parauit mimillis ciuitatem Ideo,inquit,quia illi deo credideriit, nihil de terrenis sibi praesumpserur,ad hoc ut in illis spem suam

poneret, idcirco no erubescit omnipotens deus vocari de illoru. Sic enim ipse dicit, Fgo sum de' Abraha, deus Isaac, Deut.3.&deus Iacob,per fide videlice vitaeque meritu. Sicut enim glorificatur.quado benignorii optimorii hominu deuς vocatur 9 colcntiu virtute: sic ecotrario colanditur & erubescit mactis nefandoru,si inuocatur ab illis. Unde dicit per

praesentem in mundo.Salutabant quoque easdem promissiones, id est optabant & desiderabant sicut dominus ait in euangelio: Multi teges & prophetae voluerunt videre quae

767쪽

AD HEBRAE os

prophetam. per vos nome meum blasphematur Inter ge-tes. Illi autem ita erant clari virtutibus,& confidelia pleni, ut non confunderetur, sed potius glorificaretur cum illorii vocaretur deus. Dicitur autem generaliter deus terrae &caeli.siquidem & deus gentium,& non solum gentium .sed etiam totius mundi,eo quod ipse omnia condidit. Sanct rum vero illorum non sic dicitur deus solumodo per creatione, sed sicut amicus: dicitur& nunc dominus deus Christianorum. Parauit inquit, illis ciuitatem, Hierusale scilicet caelestem,ideoque no dedit illis in praesenti seculo ha reditatem. Vel etiam ideo no erubescit vocari deus illoru, quia secum praedestinauit illos regnare in caelesti ciuitate. Fide Obtulit . braba Isaac cum tentaretur: unigenitam uJrebat, in quosusceperat repromission . ad quem disium est, quia in Isaac vocabitur tibi semen.arbitrans quia m a mortuis fuscitare potens est deus. Quid est quod Beatus lacobus in epistola

sua mentionem Abrahς faciens laudat eum summopere ex operibus suis,beatus vero Apostolus non opera illius, sed fidem attentis me commendat'Recte igitur beatus Iac ,-bus ex operibus eum laudat, quem sciebat etiam fide perfectum,quoniam illis scribebat qui fidem quidem videbatur habere , sed eandem fidem bonis operibus non exornabant. At vero beatus Paulus qui illis scribebat qui opera bona legi; videbantur habere, sed fidem perse iam non

habebant, iure fidem Abrahae. attentius commemorat, quatenus studerent eum imitari: vel certe νt ostenderet

quia qui filii Abrahae volunt esse necesse est fidem & opera habeant, merito unus ex fide , alter nihilominus laudauit eum ex operibus Fide inquit:obtulit Abraham Isaac cum tentaretur. licet non haberet filium liberum nisi illo.& in illo percepisset promissiones quod multarum gentiuessiet futurus pater, tamen non fuit ideo inobediens deo: de quanquam contraria itera audiret, dicente libi deo: Oifer Isaac filium tuum mihi,a quoia audierat quia in Isaac vocabitur tibi semen, tamen non haesitauit de promissionibus, credens quia a mortuis posset illum suscitare deus. de ex eo multitudinem populorum multiplicare. Quapropter filium nox offerre voluit, quia ἱ deo hunc continuo resuscitandum esse credebat. Sed ne posset quisqua dicere,quia habebat alterum filium ex quo sperabat repromisi onem implendam,

768쪽

plendam propterea considens obtullt istum,dicit ApostoIus. Etiam unigenitum obtulit ipse Abraha, qui reproniissiones de illo perceperat. Quare ergo tetauit illii deus Nunquid ignorabat forte esse virum illum in fide & probabilem 'Sciebat utique. Tentauit autem illum non ut ipse cognosceret, sed ut aliis demonstraret, & manifestam eiu fortitudinem faceret,sicut ipse ostendit dicens: Nunc cognoui 9, timeas dominu ,id est,alios cognoscere feci quod timeas dominum. Vnde eum m in parabola accepit. Parabola graeco vocabulo, latine dicitur similitudo siue figura. Accepit eu in parabola de morte a deo,qui dixit ei,Ne extendas manum tuam super puerum, quia ariete occiso iste saluatus est. Occisus est Isaac,quatum ad voluntatem pertinet patris: deinde re donauit illum deus patriarchae in pirabola .id est in figura & similitudine passionis Christi, In

similitudine enim erant omnia quae tunc agebantur in Abraham quae pro nobis verus Abraham,deus videlicet pater & creator omnium gentium, in sine seculi agere disposuerat, Abraham siqui de figuram dei patris gestabat: Isaac vero figuram Christi. Abraha siquidem portabat ut scriptura dicit ignem & gladiu, quia deus pater gladium passionis portauit quodammodo, quado eum occidi permisit unde dicit filius in psalmo ad eum: Quoniam quem tu percussisti, hoc est percuti permisisti persecuti sunt. Et deus pater per Zachatiam: Percutia pastorem, id est, percuti permittam. Ignis quoque quem ferebat, calor & seruor summae dilectionis illius est.qua nos diligit: de qua dicitur: Sic deus dilexit mundum, ut unigenitum suum daret pro mu- do. Nam sicut Abraham unicum & dilectum filium suum deo victinam obtulit,ita deus pater unigenitum filium pro nobis omnibus tradidit. Isaae autem ipse sibi ligna gestabat quibus erat imponendus: quia & Christus portabat ire humeris lignum crucis in quo crucifigendus erat. Aries significat carnem Christi. Isaac oblatus est, &non intersectus,sed aries tantam, quia Christius in passione oblatus

est, sed diuinitas illius impassibilis mansit: fide er defuturis benedixit Isaac acob, au. Fide de futuris benedixit eis,quia iuxta quod eis imprecatus est,ita postea omnia illis euenire credidit,& quae futura illis erant, ea benedicendo optauit. Potest & aliter intelligi. De futuris myste-

769쪽

AD HEBRAE O s

tas benedixit eis: quia Iacob figuram Christi siue populi

christiani gestabat, Esau vero Iudaici. Fide Iacob moriens si Iulos siliorum Ioseph benedi xit, σ adorauit fastigium virgae . eius. Lepimus in Genesi, quod audiens Ioseph aegrotare patrem suum, venit ad eum, & obtulit ei duos filios suos, Effraim & Manassen ad benedicendum: qui fidem habens omnia illis euenire iuxta quod illis a deo inspiratus optasset, benedixit eos. Idcirco autem dicitur singulos illorum benedixisse quia super utrunque propriam benedictionem fudit, posuitque minore ante maiorem, quoniam praeuide bat res ita futuras. Quodq; sequitur,& adorauit fastigium virgae eius, id est, virgae Ioseph, dupliciter intelligi potest. Spiritu siquidem prophetico afflatus Iacob, cognouit designari per virgam illam Ioseph regnum Christi: per fasti

gium vero.i. summitatem virgae, potentiam & honorem re

gni Christi, de qua Psalmista ait: Virga recta est virga regni tui .Ergo non virgam adorauit pro deo secundum Krum gentilium qui idola colebant, sed in virga Christum, cuius regnum & potentia praeuidebat presigurari in illa. Quantum vero ad literam pertinet,fortassis secundum cosuetudinem illius temporis adorauit virgam Ioseph, quem videbat dominum esse totius terrae Aegypti, ea scilicet ratione qua Hester Iegitur adorasse virgam Assueri, Fide Ioseph moriens de professione filiorum Urael memoratus est, cris ibus suis mam it. De prosectione filiorum Israel locutus est,credens omnia vera esse quae promiserat deus pam tribus eorum, p cipue quod dixerat ad Abraham: scito praenoscens quia peregrinum erit semen tuum in terra aliena; maleque tractabunt illud annis quadringentis: veruntamen gentem cui seruierint iudieabo ego,dixit dominus:& post haec reuertetur in terram patrum suorum. Ne quaquam ergo de suis ossibus mundaret Ioseph . nisi plenalide speraret reditum eorum in terram repromissionis.Dicit enim eis, Visitans visitabit vos dominus post dies multos:esterte ossa mea hinc vobiscum. Et non solum tribus Ioseph ossa patris sui deportauerunt secum per desertum in terram repromissionis: sed etiam reliquae tribus omni u patriarcharu ossa secum detulerat sepelieruntque ea in Sic ne quae euenit in possessionem tribus Ioseph. Nam Abraham

Isiae & Iacob in spelura duplici Mambrae,vel Arbae qua

770쪽

Abraham emerat a filiis Heth)sepulti sunt cum sara & Rebecca de Lia, ubi & Adam cum sua sepultus quiescebat. Fortassis vero quaerat aliquis,qua causa extiterit ut omnes illi sancti patrei in terra repromissionis maluerint sepeliri quam alio tu loco Cui respondendum est,non cura gerendo sepulchroru hoc agebat, sed potius quia per spiritu sanctum praeuidebant dominu in ea terra genus humanssredempturum,ibique resurrecturum , summo cu desiderio ibi consepeliri optabant, quatenus eo resergente . pariter cum eo relargeret. Nos autem non debemus pusillanimes fieri ubicunq; sepeliamur,cu plurimorum martyrii nescia mus ubi eoru corpora gloriole iaceant humata. Fide μυ- ρs ratus , occultatus est mensibus tribus 2 parentibus sus, eo quia vidissent elegantem infantem, σ non timuerunt regis edictum. Non sua fide occultatus est Moyses quia adhuc fari no poterat ed fide parentum suorum , patris scilicet ac matris. qui fidem habentes quod omnipotens deus posset eu liberare & custodire custodierunt illum tribus mensibus: deinde vero cit no potui sient eu celare propter vagitus ipsiusseposuerunt in fiscellam sirpeam , posueruntque in carecto numinis. Edictu enim huiusmodi regis erat,vi omnes pueri in fluuiu iactaretur.Sed quid est quod dicit non timuisse eos regis edictum ZSi no timuerunt, quare no custodierut In hoc ergo timuerunt: quia non sent ausi retinere eum:in hoc vero quasi non timuerunt, quia non proiecer ut illu in apertum fluvium:sed in fiscella, posuerunt eum,sicque immise runt carecto fluminis, habentes spem atque fiduciam quod omnipotens deus custodiret illum . quapropter acti non timuissent,ita reputatum est illis. Vnde ergo isti sperauerunt saluare puerunt,nisi per fidem 3 viderunt inquit)elegantem infantem. Si quidem ab ortu natiuitatis magna fuit illi infusa gratia venustatis, non natura hoc operante, quod natus est honestus infantulus: sed gratiar diuinae dono,quqeiam barbaram illam mulierem Aegyptiam, filiam videlicet Pharaonis , ad hoc excitauit, ut amaret eum, ut sumeret & nutriret. Fide Mo es grandis f. itarnegauit se esse suum filiae Pbaraonis,magis et gens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccata habere iocoritatem, maiorer iuuitiis aestimans Aesauro ex riorum improperium Gris. Paetebat enim in remunerationem. Tanquam si dice-

SEARCH

MENU NAVIGATION