Ioh. Gottlieb Heineccii ... Operum ad vniuersam iuris prudentiam, philosophiam et litteras humaniores pertinentium, tomus primus octauus ... 1. Praefationes alienis libris praemissae, et 2. Opuscula minora varii argumenti

발행: 1748년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

ea manu, quae ulcera, his medicis intacta, sanet e opus et altera quae male sanata restituat in integrum. Vtraque opera non magis carere potest iuris prudentia, quam pharo, qui in tenebris nauigant. Quum ergo utrobique subsit alea, siue criticis ingeniis in iure omnia permittas, siue nationem hanc omnem finibus artis exterminanis,

dam, diisque suis relinquendam iratis censeas; operae sane pretium fuerit, quibus legibus coercenda sit κρυμ illa, ne luxuriet, paullo adcuratius disquirere. Primo itaque concessum mihi iri spero , tribus potissimum capitibus absolui omnem criticae ambitum. Aut enim interpretatur Obscura, aut emendat vitiosa, aut genuina a suppositatiis atque adulterinis seiungit. Interpretationem sibi olim soli vindicabant glossatores, nullis, uti diximus, sapientiae veteris , nullis linguarum , litterarum, antiquitatumque praesidiis instructi, nec reipublicae Romanae , cuius legibus

lucem adfundere conabantur , vel umbram quamdam animo circumis ferentes. Tam tenebricosia ergo ingenia quot monstra interpretationum parturire oportuerit, facile est ad existimandum. Et tamen eorum opiniones, saepe perridiculas, tantum non consecratas a posteris esse, animaduertimus, adeo ut paene sacrilegium quibu sidam videretur, cum

Accursio vel Baldo errare nolle. Posseaquam deinde melius illuxit sa culum, haut pauca , antiquioribus obscura, in clarissima luce colloc . ta sunt a viris doctissimis: plura tamen etiamnum inuoluta sunt tenebris , neque posteris deerit bene de iuris interpretatione merendi occasio, si intenclere neruos voluerint. Hic ergo quaenam critici accur liores partea sint, facile patet. Ingrediendum ipsi erit totius antiquitatis iter , contemplandus rei Romanae status, derivandae inde legum Tationes , quin et sectarum tum philosopbicarum, tum iuridiearum , principia diligentius rimanda. Imprimis huc pertinet singularum legum ac

Curatior χρε--ἔre, auctores, origo cauillae, mutationes, fragmentu

hinc inde obuia, horumque, uti l AC. GOTHO FREDus vocare Giet , Coassatio, praeclarum interioris critiςae mysterium. His quantum lumenaecendatur iurisprudentiae nostrae , vel is, quem modo laudaui I A C. GOTHOFREDus luculentissimis commentariis tum in leges duodecim tabularum , Pappiam Poppaeam , regulas Sabinianas, tum ipsum codicem Theodouanum, tamquam specimine numeris omnibus absoluto edocuit. In his ergo rebus quicumque aliquid videt, quod aliorum fusit sollertiam, nae is omnium bonorum merebitur suffrasia. Neque enim ita omnem fundum occuparunt maiores nostri, ut illico posteris nunciandum sit nouum opus , si.contra pristinam formam aliquid

moliantur. Noua quotidie in lucem prodeunt antiquitatis monimenta

22쪽

maioribus nunquam visa,e quibus eruere licet quam plurima, quae illis ne in mentem quidem venerunt,ceu ipse amplissimusBYNΚεRsHos Kegregio specimine ostendit in opusculo elegantissimo de religione peregrina, ubi SC.

Mareianum de bacchanalibus, e tabula aerea editum a ΙAc. GRON VIo, RAPH. FABRETTO et IO. CLERIco, luculento commentario illustrauit. Alterum critici munus in emendando consistit. Hic vero primo nolim is veluti ius vitae et necis sibi arroget, et ipsum textum iuris , qualem a glossatoribus per manus traditum accepimus, suis emendationibus pro arbitrio refingat. Auctoritate publica opus esset illi, qui suspiciones suas criticas ipsi corpori iuris insertas vellet. Hane vero potestatem nulli iureconsulto, quantumuis doctissimo , lege suadam curiata unquam datam esse nouimus. Iuris Romani auctoritas . quam in sero obtinuit, a receptione dependet. In iarum vero recepimus editionem vulgatam in quam glossas confecerat ACCulls Iustad quod innuere solent pragmatici regula sua : Quem reditum non arignoscit glossa , eum nee forum adgnoscit. Μultis haec vulgata editio se tet erroribus, fateor; saepe etiam vix sensum fundit idoneum, nec id nego e sed sola tamen recepta est. Is honor neque HALOANDRI neque TAvRELLI laboribus contigit, nec rsan continget editioni alii, quantumuis emaculatae, qualem a BRENx HANNO diligentissimo

avide praestolamur. Quae quum ita sint, licebit quidem eruditis sus

picari , conferre codices , neuos et glossemata tollere, interpungere, et quidquid critica ars iubet, tentare, sed ea lege, ut ne coniecturas luas , licet ingeniosssimas in textum statim admittant, nisi serte integrum codicem celebriorem typis expressum sistere decreuerint , quod facit HALOANDER et TAvRELLus, quorum luminibus laudatissi nus BRENKMANNus procul dubio propediem ossiciet. Satius ergo erit, has suspiciones criticas libris fasciculisque integris obseruationum , coniectaneorum, probabilium, membranarum. semesirium, animaduersionum complecti. vii exemplo praei uerunt Cul AC ivs . MER LL VsPETR. FABER, RAEvARDus, CIRONlus, AN T. AvGusTINus, No ODIVS, NAN TE UATER, AvLlsius, GuNDLINGI Us nostras , et ipse a re. νυBYNKERsHOEΚius. Sic enim usus earum erit expeditissimus, nec criticus eam incurret reprehensionem, quam bonis omnibus mereri visi sunt SlGIsΜ. GELENIus , DAV. PAR AEus .et ipse Ios. SCAM GER,

quos ubiuis pro Plinii, Arnobii , Ammiani Marcellini, Plauti et Manilii verbis coniecturas suas obtrusisse , Io. CLERi Cus docet in Arte

critica pari. III. secti. I. ev. X UNI. f. XXXXI H.

Deinde nec eorum crisin multum laudis mereri puto, qui medi cinam parant, ubi non opus est, id est, ubi sensum satis commodum admi tant leges. Si quando paullo rarius occurrit vocabulum. structura Ver-

23쪽

i, PRAEFATIO IN IIII. PRIORES LIBB. OBSERV.

horum non ubiuis obuia, historia vel species obscurior: non sane extemplo est ad falcem criticam recurrendum, quamdiu res' exemplo non caret. Neque enim criticorum est , secere , ut elegantius loquantur leges nostrae , sed ut emendatiores legantur. Hinc si textus sese offerat desperatus, et qui sensum non fundat, siue verba plane Latina non sint, siue eorum structura linguae genio prorsus repugnet: tunc vero arti criticae erit locus, nec quisquam huic seuerit ii censoriae intercedet. Exemplis , quae se mihi sponte nunc offerunt, res erit clarior.'Lex IO. D. de vacat. mun. ita legitur in exemplaribus vulgatis r Auctis post adpeliationem medio tempore facultatibus , paupertatis obtentu non excusant r. RiTTERSH ustus deprehensa structura paullo incommodiore, pro auctis, una abiecta littera, rescribit aucti. Et sane ita elegantius loqueretur PAvLLVS. Sed exemplo non caret haec anomalia . siquidem et HlRTius de bello Afris. cap. XXV. ita loquitur: Dum haec ita Lerent, rex Iuba, cognitis Caesaris di ultat bus , copiarumque Paucitate, non es ivistim, Iari spatijιm conualescendi. Accedit, quod ipse PAvLLus saepe solet, quod ad casus nominum attinet , minus accurate loqui, seu vel ex L. I . D. de in ius et c. patet. Tales coniecturas parum necessarias , innumeras adcumularunt, qui emendandis iuris nostri libris insudarunt, et exemplis id ostendit ipse BYNKERsHOEΚlvs Oser obsera. Lib. III. cap. iii l. et XXV. Lib. I II. cap. I l. et xv illi. Et in primis in praetermissis ad L. a. D. de Orig. iuri ubi loco non uno docuit, nimia criticorum diligentia essectum esse, ut medicis saepe aduersus ipsam medicinam hodie opus videatur. Melius ergo illi merentur de republica litteraria, et in primis iurisprudentia nostra . qui loca vel nullius vel incommodi sensus integritati suae restituere conantur. Sic sane memo interulexisset L. 19. g. a. D. de iudie. Nam ubi se venit, ut confestim discedat, quasi a viatore emtis, vel eo qui tranOebebatur, vel eo qui praeternauigabat, emite nisi HAI.ΟANDER abiecisset το emtis, quam uis et paucis mutatis legi posset eunte , ut opponatur praeternauiganti vel transuecto. Et quis quaeso sensus est VLpi Ni in L. 13. S. D. D. de pio. act. 3 Henit autem in hae actione et dolus et culpa , ut in commodato r venit et custodia: vis maior non venit. Quis quaeso aequa Themide dixerit, creditorem pignoris periculum idem sustinere , . accommodarium commodati , quum alia omnia discamus ex sequente L. I D. eoae cum L. I 8. pr. D. commodati vel contra collata 8 Sed ingeniosissimus hic fuit, quem honoris caussa nomino GER HARDvs NooD Probabit Lib. I. cap. LVI. qui textum desperatum , mutata interpunctione et unica litera, ita reitituendum monet: Venit autem in

24쪽

hae actione dolus et eu*a' M H eommodato venit A eu dia, vis minior non venit. Unusquisque hanc emendationem et necessariam diacet , et rectam sponciebit, vel ideo , quia necessaria est. Plura huius generis exempla. ipsae suppeditabunt amplissimi BYNREasHogacit ob

eruationes. Lib. I. ωρ. V1 . X. xv. Lib. II. I cap. X. X i. XV. Lib. Iii. p. v. VI I. vlm. xl. Lab. III . ' Vm. et x. Addo tertiam cautionem , quae emendationes legum non atroces

esse iubet , sed tales ut verosimile fiat, eiusmodi textus deprauationem contingere potuisse. Sic quum codices antiquissimi sine interpunctione seripti sint, idque de iplo Florentino non modo doceat ANGE-Lvs POLiTIANVs Lib. x. Ε μ' t r. sed et confirmet specimen aeriincisum a Io. MABlLLONio de re di p. 3s6. non possunt non illae emendatibnes quam maxime esse probabiles , quae loca alias obscura leui interpunctione sanant. Porro quum in Florentino codice litterae

quaedam sibi sint satis similes , e. g. N et R, T et I , quis quaeso

intereeilarit iis, qui litterae cuiusdam mutatione legem restituunt, antea sphingis aenigmate obscuriorem, maxime si scribas indoctos manum deseribendis codicibus adpulisse cogitet ' Egregia huius generis specimina et plane ingeniosa dedit BYNN ERsHoΚK. Vs amplissimus. Sic quum verbi caussa in M. M. in de nupt. nullo sensu legatur: Quod ET aliis liberis, qui ex eodem matrimonio fuerint praereati, simi-titer no a constitutio maebuit; si quidem de liberorum ex matrimonio natorum legitimitate nulla fuit dubitandi ratio: unica mutata litterula lia loeum sanat i quod vΥ aliis liberis, qui ex eodem matrim rio fuerint procreati, similiter nostra constitutio praebuis. Quis non deierarit , virum celeberrimum rem acu tetigisse ' Quis non statim comprehendat , facillime ex vae fieri potuisse ET Z Non secat hic vir ingeni

sus, nec Vrit, et tamen locum restituit integritati, quem n ΗOTTO-ΜRNus, nec M. ANTONIus Μva Eet vaseueriore licet adhibita falce si nare potuerunt. Ita et notum est, quanta contenclone de sensu L. 23. D. de test. disputarint Cula CIVS observ. Lib. H. ev. xx In GVIL-FORNER. Sel 1. Lib. II. cap. x. PAVLL. Bus. Subtil. iur. Lib. I. cap. xvi. DuARENus et alii. Verba sunt: Produci resis is non potes, qux ante in EUM REUM testimonium dixit. Sed quam ingeniose nodum soluit GuNDL NGIus noster , dum pro in eum reum legit in eam rem Videantur GUM LINGlANA Part. v I m. east. H. ρ. 361. Omitto huius generis plura, pallim apud eriticos recentiores obuia. Veteres enim paullo truculentiores fuisse, satis notum est. Non est quarto, quod moneamus, sequendos esse codices NSC. optimae notae. Ipsa enim ars critica iam pridem hanc cautionem unice

commendauit. Quod ad paudectas attinet, reliquis omnibus antiquiorem

25쪽

esse eodicem Florentinum, nemo ignorat. Sunt tamen et alii libri HS C. non contemnendi, quales erunt illi BYNKERsHo Ex ANI et Camiapiensis , quos a viro celeberrimo subinde laudatos ammaduerto. Et sine si ex vi nue leonem iudicare licet , ex adlatis ab eo specimini-hus, illos codices satis probos esse , iudico. Codicum vice aliquando funguntur editiones veteres, sub artis typo theticae incunabula ex ipsis codicibus ΜSC. expressae. Etiam tales saepe in consilium adhibuit laudatissimus BYNsKERΗo Ex : sed nescio tamen, an non in mundo sint Mihi sane vetustissimum, uti existimo , exemplar im-uis illud non nisi IusΤlNlANI nouellas cum tribus postremis libris codicis complectatur. Totum impressum est membranis candidi Dsmis maioris formae. Litterae sunt Germanicis nostris, quam Latinis, similiores ; maiusculae autem sub initium versuum variis coloribus cal mo adpictae. Ad calcem venerandi operis, nam nec titulum nec praefationem tum solebant praemittere ) haec leguntur e Anno inca nationis dominice Μ CCCCL xxvii. x il. Glenius Septembriis, Sancili imatu Mopatre ac Dno , Stato . I ii l. Pontifice maximo, nobilissime domus Aobiae Dno, Duo Friderico, Romianorum Imperatore inuiciis imo , monarchiae Diane Dnis, reuerendis imo Deoque amabili in Mo patre ae Diro, Dno DιIZΘero , archipre uti Maguntino , in diuitate Maguntia, impresesorie artis inuentrice atque elematrice, prima x collationum triumqιιe si

brorum codices opus egregium Petrus Schomer de Hernsheim, glorioso fauente Deo , suis consileuando scutis, impressa sunt duo scuta gentilitia seliciter finiuit. Eiusmodi codices impressos antiquiores ii quis paullo diligentius conferat , vii et me facere memini , non poteit non ipsi nasci occasio, loca quam plurima sine violenta curatione sanandi. Neque tamen ideo improbarim eorum sollertiam, qui in ingenio quoque non nihil considunt , et, quod ipsa res suadet, restituunt,

ruamuis nullo suffulti codicum suffrasio : dummodo hanc sibi legemicant, ut nihil mutent, nisi quod ipsa analogia iuris mutari enaen de pign. ae l. a GER. NooD tentatae, manifesto adstitit analogia iuris , quae non patitur creditorem in custodiendo pignore ad eandem adilrinsi diligentiam, ad quam adstrictus est commodatarius, cuius solius in utilitatem contractus hic vergit. Simile exemplum ipse celeberriamus BYNκi RS HOE K attulit in praefatione obseruationum ex L. 3. pr. D. ad exhib. ubi, nisi hanc legem analogiae iuris ex tot aliis textibus obstare dicere malis, manifesto, una adiecta littera pro dicere legendum est discere, hoc modo: In hae actione allar omnia nosse debet, et

DISCERE argumenta rei, de q:υε Vitur.

obtulit in bibliothera publica Mariana Halensi , quam

26쪽

Denique nee id praetermittendum, quod in emendandis teribus

etiam attendendum sit ad versiones et metaphrases veteres Graecas. Quum enim versiones suas vel Mιτα ποδα, vel .u adornarent IH Eo-PHi Lus, THALELAEVS , et alii: quumque BAslLEVS, et LEO, Imperatores nouum ex pandectis et codice coreus Βασιλικιοῦν conflarent : nemo dubita-

Derit, quin adhuc codices hodiernis ancorruptiores exstiterint. Ex his ergo libris racile plerumque constare poterit, qualis tum probata fuerit lectio, et quae Verba genuina sint, maxime si tunc adhuc obtinuisse memineris sanctionem IusTiNIANI, quae libros iuris sigiis et notis conscribi vetuit. Haec obseruatio dici non potest, quot recentiorum emendationes , licet ingeniosissimas, salsi conuincat. Ipse ο πῶυ BYNΚERsHOER , dum in praetermisss ad L. a. D. de orig. iur. p. 6S. in pararrapho φ. Praxm. Instit.pro antiquis fabulis,a quibus olim iuri rudentiam auspicati dicuntur tirones, lesendum coniicit antiquis tabulis,ingeniose prosecto con licit; sed ipse huic suae coniecturae non multum fidit auctor amplissimus: trecte, THEOPHi Lus enim, quem ipsis IusTINIANI temporibus vixisse, et institutiones una cum Triboniano et Dorotheo conlcripsisse, demonstrauit GuNDL NGius in Gunsiugio. Para. r. vulgarem lectionem confirmat, addita paraphrasi : Nam qui ea letunt, quae olim obtinebant, . et nunc ab usu reiecta sunt, Iimiles videntur iis , qui in fabulas incidere. Contra ea magnum emendationi L. 3I. f. I. D. de reb. ausi. ivd. p . inde accedit pondus, quod uti celeberrimus BYNKERSHOEK Lib. I. observ. cap. xxv. pro fripectum commendare legit f pectum condemnarrita auctores Βανιλικων Lib. viiii. th. VII. lege XX xl l . eodem modo e

primunt r. ι- 7 δἐ v vis ὁ---διωγωγην. omitto alia, quia uno alterove exemplo regulas declarari iussicit. Reliciuum est, ut et tertium critici Oiscium , quod in diiudicando , secernendisque spuriis versatur . tangamus. Et profecto existimare quis posset, ferias hic nobis indici , quia et pauca iure consulti veteres in aetatem nostram delati sunt, quorum de γνηπιότηΤι liceat dubitare , et siqua fragmenta a CONTIO aliisque eruta et corpori iuris addita sunt, ea nullam unquam in foro adepta sunt authoritatem. Sed tamen et haec artis criticae pars in iurisprudentia nostra non extra usum est. Plura sunt TRIBONIANh emblemata, quae nota esse , iurisprudentiae nostrae Interest. Quamuis enim is iure suo usus sit , neque ideo

tantam censuram meruerit , quantam vulgo patitur': non tamen utialitate caret studium hoc , antiqua et sncera a nouis et a Triboniano inuectis seiungendi. Et sane magno labore id praestiterunt AN T. FABER , PARDvLPHvs PRATEius et Io. IAC. UIssEM BACIlius. Sed multa, quae huc pertinent, omissa ab iis esse constat. Aliquando

etiam viris doctissurus accidit, quod solet iusso meticulosioribus, qui

spectra x

27쪽

spectra veriti, ubique spectra vident,et ti. tissima quaeVis reformidant. Saepe inquam emblemata et tribonianismos clamant, ubi omnia recta sanaque sunt. Exemplis rem cste indit GEB. NOOD Iraa. Lib. M. cap. x M. Lib. ill .

et BuΝKFRsHOE K de legat. poenae nomine cap. iii . p. 378. Hec non in obsera. Lib. I l. cap. XV. Lib. Hl. cap. XlΙ. XV illi. XXI. Lib. III. cap.

VI. quo postremo loco in istos emblematum venatores grauiter inuectus vir celeberrimus : Vbi, inquit , haerent interpretes , male se habet causa Triboniani. Nam qutim alia ratio non succurrit, in eum quaquaversum bis impetus , obtrusa continuo alia iurisprudentia, quam Use βιticet interpolatione siua interverterat. Id quam verum sit, vel inde patet. quo a non desuerunt, qui sequuti HOTOMANV Μ in anti triboniano, celeberrimam legem a. l . de orig. iur. et omn. magistr. Pomponio a

iudicare, ea non nisi Iriboniani, in quem impostorem omne virus euomunt . ) fahuIas et deliri a contineri, adseuerare non dubitent. Cur vero ' nili quod aqua quandoque haeret interpretibus , et iustorias quasdam aliis auctorum veterum testimoniis conciliare non statim possunt. Id quod tamen tam praeclare praestitit laudatis limus B v NKERs-Hol K lv S, caussa vi Videatur perorata, nec quisquam temere futurus

in posterum sit tam perfrictae frontis homo, qui dicam hic Triboni

no scribere ausit. Quis ergo neget in I Cto pernecessariam esse genuina a spuriis secernendi sollertiain lEt hactenus quidem, quam egregie BYNKERsHos Klus amplissimus omnes critici accuratioris partes impleuerit, satis superque mihi videor demonstrasse. Neque tamen id in eam partem accipias velim, ac si te illius sententiis ubique, tanquam claudum pilae inhaerere iubeam. Dissentit vir celeberrimus a pluribus z et ipse ab co nonnunquana dissentio. Hanc libertatem dant sumuntue inuicem boni viri, a praeiudicatis opinionibus liberi. Sane essent . quae hic aduersus eius sententiam delegatis poenae nomine pro GVNDLiNGlo; et de expositione et ca de infantum pro GER. Noo Dio disputarem, nisi charta moneret, respiciendum ei se portum. Sed , uti video, nihil dccedit admirationi, qua aeterna viri opuscula prosequimur : ita omnia , tibi, LECTOR BENE voLE, miris eam adserent utilitatem , voluptatemque incredibilem, ut sit, quod bene preceris KR vGlo nostro, has tibi dapes nunc primum in Germania adponenti. Tu illis fruere, et si qua irrepserunt menda, ea non mihi , cuius nullae in emendatione partes iuerunt, sed aliis Os vir huic curae praefuit, trihue , meisque Musis faue. Halae Mag-

28쪽

. - . - . . . . m.

IIII.

DE PROHIBITA A IUSTINIANO LEGEN INTERPRE TANDI ILLUSTRANDIQUE FACULTATE, DE PRA s TANTIA IURIS GRAECOR v Μ, s PECIATIM I ΗΕ P H I L I, I v D I CI V Μ a V E DE A R N. VINNII COMMENTARIO IN INSTITUTIONEM

CVm multa a viris etiam doctissimis reprehendi solent in operosa illa ac praeclara Iustiniani legislatione: tum saepenumero quibusdam mirari contingit, atque etiam stomachari. quod Imperator , illa perfecta , iureconsultis leges interpretandi illustrandique facultate, tamquam aqua et igni, interdixerit, eosque ad conficienda admonitoria, Brab τιτλα , atque indices improvido consilio damnarit a . Legum enim interpretationem tam credunt plerique necessariam ut ea ciuitatem . non facilius, quam ipsis legibus , carituram , ossiciumque iurisconsultorum sine illa praeclara facultate inane atque infructuosum rei publicae futurum, arbitrentur. Qua fronte, inquiunt, ICti sustinebit nomen, qui leges nescit' Leges autem quo pacto lcire se dixerit, qui verba earum tenet, non vim ac pinestatem cb ῖ Vim denique ac potestatem legum an quisquam , quantacumque sit ingenii perspicacia, adsequotur , si non modo interpretationes nullae exstent, verum etiam iis qui hanc rei publicae operam nauare cupiunt, graue ex lege Cornelia

iudicium immineat e)ῖ Accedit, quod quum nulla lex , nullumque Scium , teste Iuliano d), ita scribi possit, ut omnes,

qui quandoque inciderint , casus comprehendant, imperfectam admodum , ac veluti macilentam esse oporteret iuris prudentiam . nisi illi succus et sanguis ex interpretatione prugentum accederet. Denique et experientiam, rerum omnium magistram , Romanos. docuisse existimant . hac iureconsultorum Opera rem publicam carere non posse. Sane enim quid artificiosius umquam scriptum fuisse dicamus , quam illum XII. tabularum libellum, cuius

29쪽

εώ ς συγκειμεν ιν et posteri, teste Diodoro Siculo a unice sunt admirati ; quem Crassus apud Ciceronem b Omnibus omnium Philosi morum bibliothecis anteposuit , quem denique Liuius e fontem uniuersi publici priuatique ituris s et Tacitus d scriptor πολιτι Πατοι , finem

aequi iuris vocare non dubitauit ' Et tamen his legibus Iatis , si tim coepit necessaria videri interpretatio prudentum disputatioque fori e ) , eique unice acceptum ferimus, quod iuris prudentia Romana in tam augustam atque admirabilem disciplinam emoruerit. Quod si autem ea iurisconsultorum diligentia carere non potuit ciuitas, quum exiguum illud legum decemviralium corpus, tam elegante atque absoluta breuitate verborum compositum in soro regnaret : qui seri, quaeso , posset, ut opus Iustinianeum diffusissimum, atque et innumeris variorum auctorum fragmentis consulum sine interpretum com

mentariis ab ullo mortalium intelligatur r Quam multa enim in eo sunt subtilial quam multa abstrusa i Quantum ubique veteris philosophiae, quantum antiquitatis, quantum iuris publici lateti Quam si pe etiam contingit , ut leges quaedam siue vere, siue in speciem pugnantes crucem ligant viris doctissimis ' Si autem et ii, qui haud mediocri doctrinae ac litterarum praesidio instructi ad sacra illa accedunt, aliquando haesitant , ac in tanta interpretationum copia Delio sibi natatore opus esse fatentur : quid illis contingeret, qui omni interpretationis lumine destituti veluti illuni nocte per vastam legum siluasi ire, ibique investigare iuberentur artem aequi et boni, non minus Occultam ac re8ertu dissicilem, quam fatalem illam virgam fuisse fingunt, de

qua Sibylla apud Virgilium e

Latet arbore opaca Aureus et foliis et lento vimine ramus , Iunoni infernae dictus sacer o hune tegit omnis Lucus, et obscuris claudunt eonvallibus umbrae.

Ita illam Iustiniani prouidentiam nonnulli exagitant: nihilque rectius factum esse arbitrantur . quam quod iniquissimam istam sanctionem , quam Accursus h) absona interpretatione emollire cupiebat, tacitis

enari

30쪽

tis suffragiis abrogarit aequior rerum aestimatrix , posterit Enimuero quamuis haec siint dictu speciosa, tamen consideranti rem aullo adcuratius, non adeo absurdum mihi videtur Iustiniani eous tum, quod illi quam maxime vituperandum existimant. Fuit sane illa noti modo Iustiniani. sed sapientissimorum quorumvis legislatorum sententia, non expedire rei publicae subtiliores de legibus disputationes, hasque potius memoriae mandandas, factisque exprimendas, quam explicandas esse commentariis. Nulli olim Spartae erant iuri Dconsulti, nulli Labeones , Sabini, Iuliani, qui Lycurgi leges interpretarentur : et nullus tamen populus Spartanos iustitia ac disciplinae seueritate superabat: quum contra Romae, atque apud ipsos Hebraeos, ubi viri doctissimi in interpretandis legibus omnem operam indusi triamque collocabant, eo minus ius diceretur secundum leges, quo magis serueret iuris prudentiae atque eloquentiae forensis studium. Nimirum ita comparata est legum ratio, ut , quo simpliciores sunt ac pauciores, eo certius plerumque ac promtius ex iis ius dicatur ca , quantoque magis ciues videas ἀν ς εμ εμιπλαν- γρομμάτων, eorticus implere luteris, tanto facilius eueniat, ut quemadmodum vis morborum

Iretia medentibus , sic fori tabes pecuniam caussidicis ferat b . Et

oc ipsum profecto veritus Iustinianus conticescere kssit iureconsultorum oracula, calamisque scripturientium commentarios serias indixit,m , quod in antiquioribus factum e , per contrarias interpretantium sententias totum ius eonturbaretur G , vel, uti alibi d 2 consilii e tionem reddit, ne verbostas seuerpretum , aliquod legisus adferret ex confusione dedecus, quia et in antiquis edicti perpetui commentatoribus factum, qui opus moderate eonfectam hue atque sitae in diuersas sententias perducentes in infinitum di raxerint, ut paene omnis Roma san fueris confusa. Itaque experientia docuerat Iustinianum , quantum d trimenti ius Romanum passum sit non modo a fori tintinnabulis, verum etiam ab antecessoribus, qui se gryphorum iurisprudentiae interpretes profitebantur. Quae enim fuerit norum hominum ante Iustinianum conditio, non sine sale docet scriptor eius aetatis grauissimus, Ammianus Μarcellinus se , qui, postquam eorum temporum caussidicos et iurisperitos in certas C a classea

. . Commentarios illi adplicare. SE- heri faetendo et addendo nos a leger, namaeon prohibes exponi ψω. Sed vetau es , isod reprobet, ut Iurim pare .

SEARCH

MENU NAVIGATION