Ioh. Gottlieb Heineccii ... Operum ad vniuersam iuris prudentiam, philosophiam et litteras humaniores pertinentium, tomus primus octauus ... 1. Praefationes alienis libris praemissae, et 2. Opuscula minora varii argumenti

발행: 1748년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

boniano , Theophilo , aliisque Pandectas composuisse , easque postea r. vertisse nouimus. Quod quum et Fabrottus a viderit, mirum sane est, virum ipsum doctissimum Theophilum lus limano non quidem multo iuniorem , a Theophilo tamen, Pandectarum et Institutionum architecto , diuersum credidisse, quasi ipse paraphrastes actatem suam non multis, iisque luculentissimis prodiderit indiciis. Quod si itaque Theophilus noster fuit Iustiniano σιγχθος . ceu hactenus mihi videor demonstrasse: gratiissimum procul dubio cupidae legum iuuentuti fecit Vinnius, quod eum dili senter consuluerit, et inde textum Inititutionum vel stabili uerit , vel explicarit. Nec minus laudandum videtur singulare veritatis studium , quod idem ubique prae se tulit , dum manum ad scribendum adpulit. Rationibus enim solidis , legumque auctoritate muniuit omnia , quae docuit, nec in ullius iurauit verba magistri. Tantum etiam abest, vi more glossatorum quaevis con uellere, ac in dubium vocare studuerit vir doctissimus, ut plerasque bus consentaneam elegerit opinionem, eamque ita firmarit, Vt quando et inuitos in sententiam suam pertrahere videatur. Ordo porro , quo utitur, ipsi rei quam maxime conuenit. Textum explicat adcurate, scrupulos , quos iniici lectori posse praeuidet, cum cura eximit : ipsam doctrinam, quae quouis loco proponitur, egregie illustrat, nec dissinulat, quae vel nouis Iustiniani constitutionibus . vel desuetudine et moribus patriis mutata aliter in foro obseruantur. Nullos hic videbis excessus , ad rem nihil pertinentes , nullas quaestiones otiosas et intempestiuas dep rehendes : Nec hic obseruabis a Vinnio, tamquam a coquo Plautino, diuersa iura confundi. Nam Vbique ius Romanum a moribus patriis adcurate seiungit, et nihil ficit reliqui, ut utriusque principia a lectore suo intelligantur. Denique et oratione utitur, non qui gem calamistris intorta, sed pura tamen , et satis plerumque Latina , ut saltem non adfectasse videatur illam barbariem , qua plerosque I Ctos commentarios suos inquinasse diximus. Quo gratior mihi fuit opera, quam a me vir integerrimus, nouam hanc editionem meditatus . flagitauit. Quum enim intelligeret, me quaedam margini exemplaris mei, ut seri solet, adnotasse: non dubitauit a me petere , darem operam, ut Vinnii hic commentarius et nitidior, et emendatior prodiret. Et sane nihil, quod mearum erat Partium prae- istas lites erudite sint uerit, et plerumque optimam , Πiaximeque

tera

42쪽

termisissem, si paullo plus temporis ad eam rem fuisset eoneessum.

Quantum tamen a me praestitum putem , paucis accipe. Primo totum commentarium et relegi, et recensui, et qaidem ita, ut non modo

aliquot millena sphalmata, quae in priorem editionem irrepserant , sustulerim , sed et interpunctiones , antea vitiosissimas , vel plane omisilas, restituerim diligenter. Deinde auctores , quos laudat Vinnius . plerosque euolui, et ubi ipse solum librum ex presserat , ego capita etiam, et aliquando paginas adieci, ne Lectori illa loca euoluturo istud quaerenὁi taedium esset deuorandum. Praeterea notulas quasdam seu additiones, quas a VlNNIANIs primis nominis mei litteris: HEi N. distinxi, passim insertaes animadvertes. Eas quum iam olim exemplaris mei margini alleuissem, ideo edi passus sum, quia quarundam me ne nunc quidem poenitet. Sunt eae non Unius generis. Quaedam illa , quae a Vinnio non adeo plene traduntur, supplent: aliae non satis adcurate posita emendant: sunt etiam , quae quasdam coniecturas de le-sibus a Vinnio vel emendatis, vel explicatis, proponunt, Lectorisque iudicio submittunt. Non existimo, futurum , ut id mihi auso qui si quam succenseat ρ Quae enim iniuria est, alieno libro adspergere notulast Et quid facilius erit Lectori, cui mea haud placebunt , quam breues illas stricturas praetermittere, maxime quum et paucae lint , nec adeo multis paginis librum reddant auctiorem ' Si qua in re st, Ius lapsus. sit, id in meliorem partem interpretabuntur, quibus aliquis candor inest, quum festinantibus operis plagellae inter alias occupationes , et in medio luctu domestico, descri tae. et saepe vix rete tae Lugdunum transmittendae fuerint. Emendationi praefuit ipse, quisamius fecit, vir integerrimus. Quumque is et ob sollertiam , et oblinguae intelligentiam par omnino sit huic operi, et iam plura eius dexteritatis dederit documentae res ipsa iam quoque ostenciet, veri

simum esse, quod scripsit poeta a r

Dominum videre plurimum in rebus suis. Tu, Lector, seuere editione, omnibus anterioribus, si quid video,

meliore, mihique , tua caussa omnia volenti, faue, et ex voto vale-Frane terae Frisiorum x Kal. Mart. CIIIDCCXXVI.

43쪽

3a V. DEFENSIO COMPENDIORVM IVRIS.

. R . . . . . . . V.

DEFENSIO COMPENDIORVM IVRIS SPECIATIM DE BOΕΚΕ LMANNI

LIBELLO IUDICIUM

QVodiis solet contingere, quos fortuna ex summa rerum omnium penuria ad maximas opes et diuitias de improuiso evexit, ut quum prius cum esestate conflictarentur, postea ipse rerum copia sibi inopes videantur: idem in re publica litteraria euenire , unus quisque quotidie animaduertit. Saeculis istis barbaris , quibus siue stupor hominum , siue temporum infelicitas ingeniis caliginem tristissimam offuderat,

maxima erat bonorum librorum inopia. Veteres, et e meliore saeculo superstites membranae intra monachorum claustra cum blattis et tineis

colluctabantur. Noui, qui tum prodibant, libri plerique aut nugis referti erant, aut, si quid illis boni inesset, illud ita erat nudis admixtum , ut uniones aliquot ex isto Augiae liabulo eruere, dissicillimum, ac Herculei fere laboris esse videretur. Ex quo autem, discussa ista caligine , purior omnis doctrinae ac sapientiae lux effulsit, et diuinum istud artis typographicae inuentum homines a molesto describendi labore liberauit, tanta subito librorum bonorum , malorum , mediocrium , immo et nugarum ac ciuisquiliarum seges es Iloruit, vi iam Vere copia nos inopes reddere viaeatur. Quemadmodum vero quidam his saeculis honis, quae vocant, impense fauent, et sibi aliisque eam gratulantur felicitatem , quod cuiuis bene nummato iam procliue sit, bibliothecas maximas ac diffusissimas extruere: ita sunt , aut prolotariorum illorum librorum turbam oneri potius rei publicae litterariae, quam ulli emolumento esse, eamque, si fieri posset, ex orbe litteratio proscribendam , et ad ultimos Garamantas deportandam . arbitrantur. Et hi profecto non adeo desipere, nec male rei litterariae caussa velle viderentur, modo , qui boni, quiue mali libri snt, certiore indicio constaret. Non est liber tam malus , quin ex eo boni quid discas et

nec tam bonus vllas . si ab illo . qui Deum ipsum auctorem habet, disi

44쪽

discesseris , quin naevis aliquot deformetur, ut fieri vix possit , quin

bona quamplurima cum malis sint peritura, si quis vel malos libros ob plura mala vel bonos ob naeuos , quibus laborant , pauci

res ex hominum manibus omnino extQrquendos putaret. Accindit , quod varia admodum et discrepantia deprehenduntur hominum iudicia, et quemadmodum non omnium palato idem cibus, ita nec

omisibus litterarum studiosis iidem libri sunt in deliciis. Sunt, quibus vel Tullii elegantia et ubertas taedio est, et qui sibi contra ea in caelo esse videntur, si quando scholastici aut glossatoris cuiusdam glandibus vescuntur. Alios solida et profundiora, alios protrita et vulga ria delectant. Quae alii in breui aliquo compendio , ac veluti in D eseo compacta volunt: ea non placent aliis, nisi multis voluminibus explicata. Quis vero , quantumuis eruditus , eum selectum 1aceret. vi omnes sibi peraeque satis factum esse sateantur. Denique nec mira illa ingeniorum varietas eius modi consilium capi patitur. Ea sane via, quam alii sibi ad eruditionis laudem et breuem, et omnium ex-

reditissimam fuisse experti sunt , aliis tam invia, tamque innumera- ilibus impedita salebris videtur, ut ab ea toti abhorrcant. At, qua ipsi sine offensione progrediuntur, ea alii vel numquam fortassis , vel tardius certe, ad aliquem doctrinae cultum peruenirent. Quare tantum abest , ut censoribus quibusdam sine populi suffragio creatis,

saeuitas illa concedenda sit, librorum numerum minuendi , ut eam scriptorum varietatem vel ipsa ingeniorum studiorumque varietas requirere videatur , multoque satius sit, meo quidem iudicio , multos.' exstare libros etiam ineptos, quam bonos aliquot, vel mediocres,

Vna cum ineptis proscribi. Praefari haec ideo visum est, . quod nostri ordinis hominibus. qui in academiis docendi munere funguntur, vel maxime hoc vitio verti solet, quod librarias tabernas nouis quotan nis libris impleant, et illis quidem non egregiis , et exquista qua dam doctrina referiis , sed vulgaribus, et prima sere disciplinarum elementa, vel disputationes scholasticas complexis. Quid vero, inquiunt, opus est tot compendiis , apserimis, elementis , enchiridiis , manuali-hus , quum in iis praestari nihil aliud possit , quam ut crambe non bis csed centies recocta lectoribus adponatur l Quasi vero vel nouum quid . sve elegantius promittant libelli; in quibus adornandis nec ingenio ἐnec variae eruditioni locus est Quasi magis'consultum sit tironibus.s ex musteo quodam compendio, quam ex vetere, et iam pridem in scholis recepto, artem aliquam addiscant. Quid aliud igitur agunt

umbratici isti doctores, quam ut coquos imitati callidiores cibis heste minereii Opust. ΘΕ. III. E nis

45쪽

34 V. DEFENSIO CUM PENDIORVM IVRIS.

nis et triduanis nouum condimentum vel iusculum bene piperatum adfundant, quod iis nouum saporem concilici, et adolescentulorum imperitorum excitet adpetitum ' Ita faba in professores academicos cuditur,

ab iis minime, qui quum ipsi otio obtorpescant , ab hominibus illis

occupatis , et Sisyphi Lixum voluentibus, non nisi magna, et ad Cleanthisi lucernam elucubrata opera ei flagitant. Qui si cogitarent, alias esse viri erud ti, alias boni doctoris partes , paullo benignius , credo , de horum laboribus iudicarent. x iridoctus primo id agit, ut doctrinam nouis inuentis veritatibus locupletiorem reddat : deinde ut thesauros istos domi suae repertos cum aliis eruditis liberaliter communicet. Et hinc dum quaedam adhuc nondum satis cognita in lucem protrahere , et aliis viris doctis operibus eximiis prodesse studet , et fratram a bonis omnibus init quam maximam , et laudem sibi paritim mortalem. At qui in scholis et academiis docent, si quid eximii scribunt, in eruditorum quidem numero se ei Ie ollendunt: at nihil tamen hoc ipso agere videntur , quod eos bonis doctoribus accensendos esse euincat. His cum tironibus, non cum doctis res est. Illorum utilitatem et profectus supremam sibi legem ducunt . satisque laudisse adsequutos arbitrantur, si operam suam illis non inutilem esse intelligant. At quid, quaeso, tironum studiis magis conuenit, quam ut

via quam compendiosissima ad solidiorem doctrinam perducantur ' Quum

vero diuturnus rerum usus plerosque, qui hoc studium decurrunt, doceat , rationem docendi meliorem ac iuuenum captuF accommodatiorem reperiri posse , quam qua alios usos animaduertunt . quis, quae , aequus rerum aestimator indignabitur , eos scribendis compendiis opera abuti 'Nulla praeterea est disciplina, in qua omnes idem per omnia sentiunt, et si forte de doctrinis ipsis inter eos conuenit , propria sane cuique docendi demonstrandique ratio est, propria veritates inter se connectendi methodus, quam in aliorum compendiis non videt obseruatam. Ipsa illa certissima scientiarum , mathematica , quamuis aeternis et indubiis subnixa principiis , non tamen noua elementa, post Euclidea illa, respuit, quia ea scripturis haec laus superest, ut quae Euclides aliique operosa demonstratione firmarunt , ipsi breuiore ac fat- ciliore via clemonstrent. Idem sane et aliis, qui theologiae, iuris prudentiae , aliarumque scientiarum compendia adornant , propositum est. Non enim id agunt. ut laudi inhient, quae enim laudis ex iamiae spes ex compendii scriptione ad fulgeret 8 nec ut aliorum luminibus ossiciant, quid enim magni egi sse videretur, qui tugurium tuguriolo opponit Z sed ut breuiore, et captui auditorum suorum

46쪽

DEFENSIO COMPENDI ORVM IVRIS. 3 s

accommodatiore ratione doctridas suas proponant, propositasque demonstrent. Qua in re quamuis fortasse contingere possiit, ut aliqui fallantur, et de facultatibus suis amplius, quam in iis est, sperent: non tamen ideo totum illud noua compendia adornandi consilium videtur reprehendendum. Aliis ingeniis hoc; aliis illud plus utilitatis adfert. et in singulis ferme aliquid deprehendimus. quos in aliis frustra requiras. Quare meum plane iaςio viri eximii, Io. Voetii, ICti,

iudicium: audia aliorum meditata aut cavo, aut damno , quum tuus cuι- qite scopus fuerit, perducendi cupidam legum iuuentutem ad optatam sudiorum metam , qui idem sene quoque meus es. Quae hactenus dii eruimus , ea ad excusandum compendiorum iuridicorum numerum pertinent. Non vero excusatione ulla opus

suit celeberrimo Boehelmanno , cuius enchiridio haec praefari volui. Is enim, uti aliis praeclaris ingenii monimentis, ita et noc libello tam bene de studiosis iuris meritus est, ut etiamnum ille in pretio sit plerisque. Habes in eo doctrinam Institutionum Iustiniani in compendio breuissimo, tamquam Homerum in nuce. Nihil hic auctor ostentat eruditionis , quae in eo summa fuit, sed prima legitimae scientiae elementa verbis paucis, et stilo quam maxime perspicuo exponit, ut quemadmodum in laudibus Iulii Caesaris ponuntur Commentarii nudi , reeii, et Venusti, omni ornatu orationis, tamquam veste detracta :ita non minus hic Boehelmanni libellus vel ideo videtur,eruditus , quod in eo auctor ab omni eruditionis ostentatione abstinendum putauit. Quare recte et ordine fecerunt bibliopolae, viri integerrimi, et de omni librorum genere praeclare meriti, dum libellum , cuius iam exemplaria disparuerant, luci reddiderunt, nihilque fecerunt reliqui , ut et nitidior . et quam emendatissime prelo exiret. Ego veroticuli huic consilio et faveo, et adplaudo : ita ut illud rei publicae litterariae , et in primis iuris prudentiae nostrae feliciter cedat, exanimo precor. Tu, luctor candide, fruere libello elegante, et vale. Franequerae Frisor. X. Kal. Maias anno erae Dion iac. ITIT.

47쪽

OBSERVATIONES

. . . . . . o. . .

PRaefari aliquid iussus in EZECHIELis SpANHEΜri Orbem Romanum

opus aeternum atque incomparabile, nihil eorum faciendum mihi esse intelligo , quae solent alii, qui hanc operam aliorum lucubratio nibus nauare constituerunt. Si enim aliorum imitandum esset exem- lum : aut de vita et fatis viri illustrissimi, aut de ipso, quod praeum rursu in exercuit, opere eximio accurate dicendum , eoIutaque nihil, quae ad utriusque laudem pertinere viderentur, a Ine praetermittendum esset. At cui, quaeso , non dicam eruditorum, sed litteras amantium, ignotus est SPANHEΜlvs , qui mira fortunae indulgentia, quam virtute et prudentia in officio retinuit, in schola non modo, sed et in palatiis principum, legationibusque splendidissimis parem gloriam consequutus, maximis regibus ac principibus gratissimus fuit ' qui, ut elegantissimi ΙANl BRovκHusia ca9 verbis utar, ita fine exemplo eruditus fuit , τι eius nec virtutes nec ingenium carpere posset iners hi ius saeculi liuor i qui denique, siue philologiam sicium, siue iura principum , siue veteres nummos, siue Graecas Romanasque antiquitates illustrare decrevissct , adeo plerisque aliis antecelluit, ut id unum per omnem vitam egisse videreturi Argumento esse possunt, quae de auriquitate litterarum Hebraicaram, a LV Doulco CAPEI Lo in dubium vocata b9, de fama patris adversus ΜOYSEN ANvRALDvΜ e depraesepi CHRIsTi , de eiusdem cruxe c d , de integritate textus biblici Adnotat. ad TtBvLLvu , pag. 48. eὶ Titulus libelli est Dissi Dis critica

48쪽

aduersus RICH. Sirio ΝιVΜ a , de iure, imperii Romani res tempore interregni micario ηοmine administrandi b P, de usu et praefantia ntimiμ malum i e) , de Vesa et ρUtanibus Graecorum d , de nummis rarior bus ad LAVRENTIVN BEGERUM eb et ANDREAM MORELLivus f , ac denique ad auctores vrieres, CALL HACHVM g , IvLIANI G sares h et orationem primam i , nec non ad A RisTOPHANis tres priores comoedias λ et IOSEPHI Opera erudite scripsit, ut praetem mittamus, quae locupletissima ιὰ eius bibliotheca vel in aduersaria, vel ad Ιibrorum margines relata delitescunt. Sane si umquam illustri exemplo adparuit, elegantiores litteras etiam cum vita negotiosa coniungi posse : id sane nobis praebuit excellentissimus SPANHEMivs . simulque in ruborem dedit homines barbaros , qui istis litteris excultos ad iuris prudentiam et res gerendas parum aptos esse iudicant, vis que homine ab eorum ruditate alieno, illico exclamant, quod vi Anniceride, egregie aurigante, PLATO dixisse sertur m 9 α νατον ναι,

quentiam doceret. Postea Gallice prodierunt Genetrae I 6sq. Denique priorem lon re nitidiorem, multilque obseruationibus eruditissimis Iocupletatam praelo reddidit.Berosini os. 8.

a Erudita haee epistola prodiit Pari-

ν 1678. et postea noWis criticae Smonianae editionibus cum inis libeIlis eristicis accessit. 1, Prodiit, seruente inter Bauarum et Palatinum lite de vicariais per trinum iuris Franconici, μιdesb. Is 7.

ς Lucem primum vidit hoc incomparabile opi Romae I 664. q. recia sum cura auctoris Paris. Is I. Denique eX- trema iam senectute totum opus ita retexuit , perseest , ampli Mauit, ut iam duobus voluminibus constet, quorum Wius ipse edidit tandini r o . sol. Posterius quod adiectum tantum in scriniis relinquebat, digessit ae perpolivit Is Aa s VER-BvRGlus, ediditque Amstetiae I 737. μι

dὶ Opua reeondirae plenum eruditi nis, et plane Spanhemianum Primum cum fgova Ni Numismatibursetistis prodite issa

relatum postea in tomum V. Thesauri antiquiatarum Romanarum celeberrimi G AEu II.

. in Epistolae hae accesserunt LAvR. B

c ERI Observationibur et remicmiris ad XXIIII. antiqua numismata , Bero . I 69I.

f in Accesserunt hae epistolae ANDRs

h .Gallire cum obseruationibus editi

49쪽

τινων σπουδάσω, feri non posse, ut qui rebus tam nullius pretii operam n narit, polit magnis et praeclaris negotiis vllis vacare. Ecquis deinde ignorat incomparabile tanti viri opus de orbe Romano , quod primum anno erae vulgaris I 697. a viro celeberrimo, IO. GE. GRAEvio, romo.XI. Thesauri antiquitatum Romanarum insertum , deinde ab auctrire ipso perpolitum , multoque auctius editum Londini IT . q. tamquam Phidiae aliquod signum semel adspectum ita placuit, ut editionem tertiam Lipsienses, quartam Halenses moliri non dubitarim ' Contigit itaque viro illustri, quod nescio an nemini, ut ab ineunte adole Dcentia ad devexam aetatem eum perpetua gloria comitaretur, atque i se ingenii non minus monimenta, quam res gestas Omnibus probaret,

praeterquam IACOBO GRO NOVlo a P, qui nescio quo morbo ingenii, praeter se ipsum , neminem fere probauit. Quae quum ita sint, opera viderer abuti , si chartam praelationi destinatam implerem laudibus EZEcHIELis S PANHEMIi, vel de huius exasciatissimi operis utilitate ac praestantia plura commemorarem et ac proinde id unum mihi relictum intelligo , ut quaedam , quae ad illuurandum opus pulcherrimum

quodam modo facere videntur, eo, quo calamum Vltro subierint, ordine breuiter tecum, candide lector, communicem.

Quum vir illustris adnotationes illas uberrimas , quarum paullo ante meminimus, ad oration I. IvLIANI in Bero linensi aliquot annorum otio adornaret, incidit inter alia in locum illum notatu dignissimum b ) : οὐ τοῖς Mirali ις' ω άὐτοκρατινων δικαίοις Λεγω

solet, ii tribus nixa, puta , etsi aliunde orti sui , tamen , quod omnes iam ad ciuitatem si it adscripti, quoque editis illinc moribus ac legibus utantur , pro ciuibus suis snt habenA. Quemadmodum igitur ea occasione non poterat non melia in ille legis IT. D. de sat. bom. qua, qui in o

be Amano sunt, omnes ex con stit:ιtione imperatoris ANTONINI ciues Romani essecti esse dicuntur: ita statim animaduertit, eam a plerisque iuris interpretibus male habitam , ac vix ab ullo recte intellectani esse, ac proinde spem fecit, se illam aliquando singulari commentario illu

50쪽

straturum. Tria autem sunt potissimum, in quibus intelligendo De tant 1 Cti, vi nihil intelligeremus. Primo enim, quum legissent, non modo post ANTONi Nos , sed et ipss IusTiNIANI temporibus tum seruos , tum libertinos Latinos ac dedititios superfuisse s a J, hosque exsortes viaxisse iuris connubii, commerciorum, ac testamenti factionis sbJ: fhere, qui vel de re ipsa dubitarent, quae in illo VLPIANI fragmento

narratur , vel huius sensum in partem plane aliam detorquerent. Hinc alii falcem criticam expedientes pro in Orbe Romam rescribendum putarunt in urbe Romana , isque error , priusquam ab A N D R E AALCI AT O s e J animaduerteretur , editiones fere omnes inquinauerat. Alii Florentinam lectionem sollicitare veriti , edocti que a IACOBO Cui AC io s d J, HvGONR DONELLO fel, et AN To Nio FABRo ffJ, beneficium illud ad totum quidem Romanum

orbem, nec tamen ad libertinos vel seruos, sed ad ingenuos tantum

pertinuisse, hos saltim non iure optimo maximo , sed sine suffragio et spe adipiscendorum honorum ciues factos , Latinisque non multo minoris fuisse conditionis contendebant. Quam sententiam post ANDREAΜ ALCIATVM aliosque praecipue THEODORus Ricuvius fg Iet REi NARDvs BACHovius f hJ defenderunt. Vt non dicam iam :quid olim glossatores, quid postea alii, ac nouissime V LRicvs HvBE-nus siJ de sensu legis pulcherrimae disseruerint, quum nemo sere fuerit, cui crucem non figeret egregium istud VLPlANI fragmentum. Reinὸe et de aetate huius constitutionis, qua ius ciuitatis orbi Romano datum esse dicitur, parum constabat , aliis eam cum CHRYSOS- Torio thJ imperatori Hadriano; aliis , auctore Ius TlNIANO s II. Antonino Pio ; aliis denique ob locum AvRELII ViCTO Ris sm J Μarco Antonino Philosopho tribuentibus, praeter paucos, Veluti WE-sENBECIvΜ ΓnI, SAM v ELEM PETi Tu M so J, et HVBERVΜ ΓρJ, qui bus aliquid primum suboluit de Antonino Caraealta, quia is ab V

SEARCH

MENU NAVIGATION