Ioh. Gottlieb Heineccii ... Operum ad vniuersam iuris prudentiam, philosophiam et litteras humaniores pertinentium, tomus primus octauus ... 1. Praefationes alienis libris praemissae, et 2. Opuscula minora varii argumenti

발행: 1748년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ao IIII. DE PROHIB. A IUSTIN. LEG. INTERPR

elasseὴ deseripsit . de secunda ita iudicat : Secundum es genus eorum, qui tin is professi mentiam, quam repuenantium sibi lextim ab eu re difieidia, veluti vinculis ori impositis reticentes iugi 1ilentio umbrarum sunt miles pro riarum. Hi vetat fata natalitia praemonstrantes , aut Sibyllae oraculorum inter retes, vultus grauitase ad habitum compsta tri Fliorem , i frum quoqree venditant , quod oscitantur. Hi τι altius videantur iitra callere, Trebatium loquvntur . et Casce in . et Alfenum, et Auruncorum Licanorumque iamdi ι leges ignotas , cum Euandri matre abhine saeculis obrutas multis. Et s voluntate matrem tuam finxeris occidisse. multas tibi seu fragari abolusionem Deliones reco iditas pollicentur, se te senserint esse nummatum. Quum itaque animaduertisset imperator , ista interpretationum multitudine ac varietate ita ius omne turbatum esse, ut

omnia vera falsa, iusta iniusta, aequa iniqua aeque facile in foro defenderentur: an fraenos iterum laxaret forensi illi atque academicae licenti aes an pateretur iuri , a se in ordinem qualemcumque redacto , nouis argutiis nouas affundi tenebras ' Nonne consultius erat , omnes iureconsultorum commentarios ad Garamantas relegare, quam eidem, quo paullo ante defuncta erat, periculo de nouo exponere rempublicam 'Quamuis autem ita consilii ratio constiterit Iustiniano r nolim tamen ego quem uam existimare , omnem, quae nostris temporibus in

interpretando illustrandoque iure collocatur , operam atque industriam inanem atque infructuosam mihi videri. Neque ego profecto ita censeo, neque illis Iustiniani sanctionibus viris iuri rudentiae gnaris calamos hodie e manibus extorqueri arbitror. Hanc modo summam iam facio cogitationum mearum, cum periculo haud leui coniunctam esse promiscuam illam iura interpretandi licentiam, adeoque nec aequitati, nec prudentiae refragari gravissimas illas Iustiniani sanctiones. Sane quod cum periculo aliquo coniunctum esse arbitramur, id non statim proscribendum aut ab usu remouendum dicimus et quo facile carue runt Ius liniani tempora, quibus, uti ait Cuiacius a , ius omne cla

rius et in usu quotidiano erat positum , eo et nos non illico aeque facile carebimus hac aetate , qua ius percsrinum , variis locis corruptum, et diuturna desuetudine obscuratum in Fora et Academias penetrauit. At quam caute ea interpretandi facultate utendum sit, quamque facile ius in tanta interpretum multitudine in summam ambiguitatem prolabatur, ipsi, qui iam inde ab Irncrii temporibus prodierqnt,

32쪽

commentarii, mille plaustrorum onus, Vnum quemque docebunt. Sanuquci plures euolueris , quantoque elegeris maiores, tanto magis ad parebit. id. quod generatim dixit Callimachus a , μεγα ἴσον λ ναι τῆμεγάλω κακοῦ, de plerisque litis commentariis clIc verissimum. Habebis Sardos venales , alios aliis nequiores : sed ut quisque crit ampliorae distusior, ita peior videbitur indoctiorque reliquis , vi fatendum sit omnino , beatam futuram fuisse iurisprudentiam , si numquam in manus tam illotas incidisset, ratumque vel istis tantum temporibus fuist et edictiim Iustiniani, quod legis Corneliae poenam irrogari - iubet tam

ineptis commentariorum consarcinatoribus. Quod ne cui graui rix ac liaberius dictum videatur, qualem esse oporteat bonum interpretem , et

quales sint plerique , quos illi 'indoctae doctorum turbae debemus, commentarii, paucis o uendere iuvabit. Multis profecto partibus puticherrimum istud atque utilissimum interpretum ossicium absoluitur. Primum enim iis in id elaborandum est, ut ipsi iis instructi sint praesidiis, quibus lucem obscuris foenerare possint: deinde ut genuinam cuiusque orationis sententiam eruant ac demonstrent: tum porro, ut nec falsa doceant, nec ab arte sua aliena: postremo, Vt ne rem mInuS obscuram confusa tractandi ratione et horrido, incomto, agrestique dicendi senere reddant obscuriorem. Has vero dotes in bono interprete admirantur omisnes , sine his interpretem nec proficere quidquam , nec operae pretium facere censent. At intcrpretes ipsos, in quibus illae praeclarae vir tutes enituerint, non dicam illo Barto lillarum aeuo , sed et post klicem illam temporum reparationem , reperies paucissimos , et vix totidem, quot Thebarum portas, vel divitis osia Nili. Primo enim quod ad litterarum praesidia attinet, a quibus instructum esse oportere diximus interpretem, qui s. quaeso, tam est stolidus, ut ad intelligendum ius Romanum multum adiumenti nobis attulisse existimet eos , qui nec Graecas, nec Latinas docti litteras , ubi in Grae- eum vocabulum incidunt, quasi oblata quadam gemma magica exclamant:

Graecum es, non potest tegi ; qui iurisiolio . an iuri itio dicendum sit, addubitant: quibus denique vis et potesas est pote itas violenta, violenta autem potestas , quae invito etiam tutori deferturi Quid dei de lucis speres ab illis tenebrionibus , qui rudes historiae ac antiquic ι. tatum a Apud Athen. D nos sib. m. pag. 7M

33쪽

tatum , credere nos iubent, Augustum voluisse adoptare Germanicum 'eoque restagante callide persuasisse euidam Tiberio, ut ipse Germanicum adoptaret , seque ipsum sibi daret arrogandum e qui serio nobis narrant , ad bestias datos olim homines, τι bestias deducerent, vel cum iis comederent , vel alia bestialia facerent: patres conscriptos dictos, quod nomina eorum scripta fuerint in aliquo loco, vel in eorona capitis eorum: aedituos fuisse praefectos vigilum , quique cum iis noctu urbem circumierint: stadia urbium esse, octauam partem milliarii. quam Hercules cucurrerit uno anhelitu a testamenta in procinctu facta dici. quod succincte ferent: libripendem esse aestimatorem , et libram aeneam rem aestimatam, vel hereditatem, quia haec tamquam libra diuidatur in odecim uncias e actionem Seruianam esse a servando dictam , et innumera huius generis alia, quae ipse Non sani esse hominis . nou sanus iuret Orestes INe autem talia ex barbaro illo aeuo et ex Accursit tantum ingenio profecta existimes, etiam post felicem litterarum πάλaγγενεσ ἄν haud pauca non multo meliora reperies in scriptis eorum, qui incredibilem 1ibi famam iurisprudentiae studio pepererunt. Vix itaque est, quod Accursio succenseamus, quum et in melioris aeui commentariis. quorum auctorum nominibus nunc parco , legamus, Iustinianum parte superioris Germaniae subacta. Alemannici nomen adoptasse: Ieges Romanorum diuidendas esse in consulares et decemvirales; aediles quoiadam vocatos curules, quod curam sacrarum aedium sesserint e legem Fusiam Caniniam perlatam esse a quodam Fuso Caninio: filiossamilias dici in sacris paternis esse, quia iis sancta esse debeat patris persona: deportare esse, quasi extra portam ciuitatis dare: Claudium imperatorem sanxisse , ut Cossi pupillis tutores extra ordinem, id est, non seruato agnatorum eroximorum ordine , darent: imperatores dictos esse pios, quod clericis admodum fauerint: a consulibus nomina conse quutas esse leges Hortensiam et Attiliam: Augustum triplicem libertinorum conditionem introduxisse s et quae sunt huius generis alia. Sexcenta enim his similia in commentariis I Ctorum non proletari rum vel capite censorum , sed classicum quoque animaduertes , si te eorum lectioni dederL. Hos vero an satis instructos ad hoc intem pretandi munus accessisse eredibile est ' An non iure potius istis clames :Non tali auxilio, nee d senseribus otis Tempus aget f

34쪽

Quod deinde ad genuinam orationis sententiam attinet, eam non modo ex ipsis verbis , eorumque significatione, Verum ex coniunctis loco et tempore eruendam esse, ii omnes censent . qui sunt artis illiustis, non ι paullo peritiores. Eo consilio olim Antistius Labeo , iur consultorum suae aetatis facile princeps, teste Gellio a , in Grammaticam sese et dialecticam , litterasque antiquas altioresque penetrauerat, et Latinarum vocum origines percallens ea praecipue scientia ad enoda

dos plerosque iuris laqueos utebatur. Quumque hodie libri nostri ex v

riis variorum isagmentis tamquam centones consuti sint, recte suspicati sunt viri quidam doctisvini, genuinam lesum singularum speciem adsequi pone neminem, nisi qui comparatis inter se coniunctisique fragmentis, quae ex eodem libro supersunt, omnibus, de quo iuris capite ibi actum ut, in numerato habeat. Sane huius mysterii indicium iam pridem fecerunt viri quidam doctissimi , eiusque usum post Ant. Augustinum, Iac. Cui acium , P. Fabrum , singulari diatriba lac. L bittas; exemplis autem illustrissimis Io. Goeddeus et Iac. Gotho fie-dus ostenderunt, viri sine in arte nostra summi, Quos aget penna, metuente solui, Fama superstes.

Sed quotusquisque vel olim vel hodie in tanta litterarum luee non infra ICti dignitatem esse putat, litteras illas attingere , suibus se plane immersit Labeo ' Quotusquisque se tantis exemplis excitari passus eri, ad illud Bagmenta inter se comparandi artificium t Tantum sane abest, ut istud adhibuerint interpretes, ut plerique illud hodienum alto supercilio despiciant, et per contemtum adnumerent reuelationibus b . Permultum porro ad libros nostros intellisendos utilitatis adserre Graecos interpretes, res ipsa doeet, et praeclare demonstrat Car. Hannib. Fabrotus e . Equidem, inquit vir doctissimus, non inficior , naeuos esse quosdam et παροράμματα in Graecorum commentariis. Sed haec fere leuiuscula sunt Prae iis, quae verissime et diligentisime Graeci nobis explanata reliquerunt. H νι de ceteris taceam , quis nobis titulum de s de eommissariis hereditatibus fidelius es doctius explicauit, quam Theophilus ser ' quis titulum de litterarum obligatione , et titulum I 2. Insiturionis tertiae felicius euacrauit, quam idem auctor graui us, ut adpellat Cui eius, interpretum facile praecipuus . Quis Latinorum, quaeso, te , Lector ,

35쪽

In vi titiones. Me esὶ, libellum aureum adcuratius interpretatus est Et paucis interiectis : quantum profeceris Iac. Cuiacius, oculus iuris pr.

dentiae , texendis et enucleandis Graecorum commentariis , linorare non

potes, nisi qui peregrinus est in eius scriptis. Quam multa praeclara.

neque in scholis iuris decantata, neque in doctorum commentariis pro trita , hinc hauserit, sciunt aequi et periti harum rerum iudices, iniquietero et Graecae linguae nescii di simulant, aut, quod verius est, non vident e oculique eorum ad hune solem si putiduntur. Sed quotusquisque I Ctorum nodienum Graeca haec attingit' Quotusquisque eiusmodi libris vel locum in bibliotheca concedit, vel quidquam inde in usus suos depromit ' Exstat commentarius in Institutiones, satis tritus doctorum manibus, in quo, ubi βασι ιων incidit mentio , auctor de iis non aliter loquitur, ac de opere sibi ignoto, ac iam pridem deperdito , et de quo nihil habeat, quod pro certo adfirmet, quam quod Basilica vocati sint libri, qui contineant Ieges ab imperatoribus promulgatas et compositas. Alii, qui nihil ignorare videri volunt, Ottonisu aboris exemplum sequuntur, et Graeculos illos nugivendulos nihil ad nos pertinere, sabulisque meris indulgere clamant. Quam multa itaque fugisse oportet plerosque interpretes, qui hoc insigne praesidium nullo loco habuerunt, famaeque suae metuerunt, si tam magnum ac memorabile facinus ausi , ad . illa Graecorum oracula prosciscerentur' Quid porro de veritatis dicam studio , quo nihil prius, nihilque antiquius.esse debeat interpreti ' An tu illam feliciter repertam fuisse dicas veteribus, qui illam veritatem inuestigandi ratiocinandique artem sciebant cum ignarissimis. An a nouis plus speres, qui Petri Rami dialecticae innutriti, unum didicerant v ' δικοτομῶν, id est, artem egregiam , quinque digitos in duos ordines distinguendi pAn tu porro Veritatem quaeras in eorum commentariis, qui id sibi negotii Catum credebant , ut omnia superiorum placita labefactarent ac subuerterent, et quasi clauum clauo, sc opinionem opinione tradentes eo demum rem perducerent , ut iam non dissicile videatur sententias

etiam absurdissimas mille ICtorum testimoniis stabilire I Obseruauit Franc. Hotomanus a P, celebrem illum Andream Tiraquellum saepe in libris suis, quos citationibus auctorum instructissimos edidit, postquam consentientia centum aut plurium sustragia accumularit, hanc aut similem orationem subiungere divi videas, amice Lector , nihil es e iurare muro non ambiguum, eι disputationibus ac controuersis inuolutum, volo

36쪽

volo tibi totidem, avi plures , recensere , aut sum in opinione prosueontraria , et sub haec ingentem aliorum goctorum indicem pertexere, qui iti alia omnia eant. Quid vero veritatis studioso utilitatis adserat illa discrepantium opinionum farrago, nisi vi perlecta illa idem sibi contingere videat, quod tribus consultis aduocatis contigisse si,

queritur Demipho apud Terentium a : Fresis probe:

Incertior sum multo, quam dudum.

Accedit, quod quum inter omnes constet, veritatem non auctoritate doctorum, ted legum rationumque fundamentis niti: plerisque inte pretantibus iura potior semper fuerit stoisae, quam recta ratio et le- sum auctoritas. Hinc ubique in libellis huiusmodi doctorum turmae in aciem educuntur, manatque hoc exemplum in fora, in quibus ce tam praesumunt victoriam , seque iactant magnifice, qui pro se Sa dium , Christinaeum , Uesem cium, Schneide inum , CarpZOvium , Mevium , vades dederunt. Quasi vero verissimum sit, quod plurimis videtur, et non aeque facile sit, alium glossatorum exercitum constriabere, qui priori opponatur. Iam quod proximum inter virtutes interpretis posui, ut ne in rebus ab arte sua alienissimis occupetur, quanti momenti sit , nemini dubium esse potest. Quis enim philosophum ferret , qui de virtute disputaturus , quaedam de primis mundi et mentis praemitteret, deinde adcurate explicaret, quid sit glacies, hine Porro , quot sint contusationes , quotque partes orationis , subtiliter disquireret, ac demum in rem praesentem veniens, an sit Virtus, quidst, et quotuplex breuissimis verbis attingeret potius, quam explica ret ' Μirarer sane, si qui hunc philosophum audiunt, non, Vt olim Abderitani, Hippocratem quemdam areesserent . qui homini nimis inepte stulto primum crebram ambulationem . ad hoc betae maluaeque esum , postremo vomitum praescribat, et ita perpurgatum mit- eat Anticyras. At ita tamen disputare solent quidam non infimi sub sellii iuris interpretes, qui explicaturi titulos Iustiniani, primum qua runt, an instrumentis notariorum praemittenda sit inuocatio nominis diuini t num et imperatoris nomen et titulus uniuersus' an eligi pose

sit imperator, nisi origine Germanust talisne fuerit Carolus M. t anmineeeii Opust. Oll. III. D et

37쪽

et Episcopum e gremio Ecclesiae eligi oporteat Hinc ad rem ipsam

se accingentes disputant, fueritne Iustinianus orthodoxus r an ii teras norit i an et Latinam linguam percallueriti unde triumphus nomen acceperit I an imperator sit mundi dominus, prouinciamque Romani imperii alienare pollit ' Valeatne ac rata sit donatio Constantini Magni t En egregiarum quaestionum farraginem , quibus enodatis, tunc demum intelligi a nobis ex illimant holribile istorum verborum secretum : imperator , Caesar , Hamus Iustinianus , Alemannicus , Gothicus, Francicus , Germanicus , Anticus , Alanicus , Vandalicus , Africanus , pius , felix, incly tus , violor. ae triumphator semper augustus , cupidae legum iuuentuti S. I idem in explicanda iustitiae desinitione occupati , anxie quaerunt, unde iuris nomen descendat ' cur titulus inscribatur de iustitia et utre, ac non potius de iure ae iustitia Z quae iustitia a Iustiniano definiatur ' diuina an humana 8 uniuersalis , an particularis lcommutativa, an distributiva l quare ICti sacerdotes iustitiae ' an de iantur casus pro amico ' cur rectius dicatur voluntas suum cuique tribuendi, quam suum cuique tribuens y an ICtorum auctoritati tedere debeat auctoritas philosophorum ' Tam egregia scilicet doctrinae ubertas latet in desinitione illa Iustinianea, tantaeque molis est , explicare decem illa verba : Iusitia es eo ians et perpetua voluntas itis suum cui que tribuendi. Ludere quibusdam videbor, et quaestiunculas nihil ad rem pertinentes fingere , quae nemini interpretum in mentem Venerint. Sed venisse illas in mentem non illi Barioli et Baldi soboli, sed ICtis, qui patium nostraque memoria floruerunt, celeberrimis, ex ipsorum commentariis demonstrare in procliui esset, nisii vel suspicione aliis insultandi carere mallem. Ita vero leges interpretantibus , non difficile erit coniicere, quam nulla iis cura suerit Ordinis,

Quem semper sapientissimus quisque plurimi fecit. In tali enim qua uiuncularum sibi admodum disti milium farragine non magis ordini l cus est, quam in rudi indigestaque mole, ex qua hoe uniuersum effor mauit Deus. Vnde vir elegantis ingenii, M. Antonius Muretus a de glossatoribus disserens: Qualem, inquit, nobis illi euiisque generis prae

eeptorum farraginem reliquerunt Z ut si quis rusticus hordeum , triticum, viciam , tegumina in unum aceruum conferat , non illius aceruum horum commentariis exisimem perturbatiorem fore. Mihi quidem , quum in eosis picis, saepissita Ouilaiana illa dis Chao in mentem venium: Quaque erat et tellus, illac et pontus et aer. MUM Uh. IL Orat. 1 D

38쪽

u aliter enim apud hos. ubi verbi eatissa de auctoritate magistratuum agitur, dicetur etiam aliquid de te mentis r ubi de emtione et vendisi ne diseritur , aliquid de poenis, aut de auctoritate tutorum in bretur. N hil est denique , quod certam sedem et domicilium habeat, nihil, quod non

alienissimo aeque ac seuo loco pertractatum reperiatur. Inde illae erebrae ex uno in alium Ioeum reiectisues , quum te, quod hic agendum ac tra tandum erat, id iubent ex alio Petere, hi quo tale quidquam agi, numquam nisi admonitus , diuinare potuisses. Prorsus, ut si quis paterfamilias vestem non in vestaris, sia in area panaria conderra, Panem ex puteo hauriret, pisces in nemore , lepores in piscina inclusos haberet. Apud Aristotelem primo Physicorum recensetur Uinio veterum quorundam , ratquibus fuit et Anaxagoras, qui quidlibet in quolibet inesse aerebant, idque

exprimebant hemistichio quodam ut opinor Empedoclis: παν ιν πω υμέ- M. me an in ph discis vere dieatur, viderint, qui illa tractant, de talium certe interpretum commentariis verissime dici potes. Haec de glossatorum libris Muretus , quae et in melioris aeui commentarios Iuridicos

plerosque cadere reipsa deprehendent, qui istos inspexerint. Denique ultimam interpretis virtutem in sermonis puritate ac perspicuitate positam esse diximus. At nescio an et hane extra Culacii scholam adeo multi interpretes sint adsequuti. Quamuis enim depulsa vetere illa barbarie, purius scribere coepi fiant viri docti: ICtorum tamen libros adeo infecit illud Accursit ab1inthium, ut si Papinianus in vitam rediret , noua ei addiscenda esset lingua, illos commentarios legere e pienti. ICtorum enim laudem se sustinere posse plerique .dubitant, nisi lingua Iureconsultorum, id est, barbara viantur. Hinc ubique summant, ampliant. subampliant , limitant, sublimitam, eassam ; ubique res ιοnes legum et similes elegantias pollicentur, ubique practicas practicatas , et praeiudicia in terminis termi antibus , et clausulam illam utilissimam , rebus se flantibus. et sexcenta huius generis alia, tamquam mellitos verborum globulos , spargunt. quibus condimentis si aliquid salis adspergas , elegantissima nimirum illa brocardica, quae vocant, ve uti: casus uoluntatis comprehendit sub se rasum impotentiae: ab actionibus ad interesse libera nos Domine ; solus eum sola non praesumitur orare, Pater noser, et similia: tunc sane habebis verum venenum aqua Stygia dilutum , cuius halitu ipso bonae mentes exanimantur. Tales sunt plerique, qui tabernas rumpunt, iure consultorum commentarii. Iis Itaque an magna utilitas per tot saecula allata sit reipublicae, et an non melius eorum auctores operam in conficiendis inclicibus Iustini ni consilio collocassent, illi viderint, quorum non amant similes labra lactucas.

Quae

39쪽

a3 IIII. DE PROHIB. A IUSTIN. LEG. INTERPR

Quae quum ita sint, singulari profecto ac praecipua laude digni videntur pauci illi, sed boni, quibus meliorem mentem indidit Deus, ut, quae in iure nostro sunt obscura atque ambigua, felicius illustrare ac distinguere conarentur. Quo in numero quod ad Institutionum interpretationem attinet, praeter Cui acium, Giphanium, Ianum a Costa, et quosidam alios, et ARNOLDum VlNNIVM , Iureconsultum eximium, naud postremo loco ponendum arbitror. Sane ex quo me iuris prudentiae dare coepi, mini eius commentarius prae alias placuit, et ad solidiorem doctrinam connitenti maximo fuit adiumento , ut , postquam aliis iura interpretari iussus eram, nullum sere librum auditoribus meis obnixius commendandum iudicarem, quam commentarium Vinnii, ex quo ipse fiuctum ceperam uberrimum. Vix enim ulla est boni inter pretis virtus, quae non in Vinnio nostro eluxerit. Attulerat ad iuris prudentiam ea praesidia, quae paullo rariora sunt in nostri ordinis hominibus, puta, naud vulgarem Latinarum Graecarumque litterarum facultatem, diffusam omnis oeui scriptorum lectionem, notitiam antiquitatum haud mediocrem , tantum denique ingenii ac iudicii acumen , ut nec vulgaribus pragmaticorum sententiis, ipsique Triboniano esset addictus, nec Culacium, Ant. Fabrum, Rein. Bachouium , aliosque, ubi noui quid inserunt in artem, coeco impetu sequeretur, sed i gum rationumque pondera ubique cum cura expenderet , nulliusque

auctoritate se pateretur in transuersu in agi. Deinde id quoque habet Vinnius noster , ut genuinam Iustiniani sententiam ubique cum cura inuestiget, neque eum pudeat ex philologiae latifundiis petere, quibus iuris prudentiam locupletaret. Et quamuis musterium istud atque artificium leges ex eodem libro depromtas comparandi coniungendique facilius in Pandectis et Codice quam in Institutionibus . v sum suum exserat: nihil tamen reliqui fecit, ut, ex quibus auctoribus vel Dagmentis snguli paragraphi descripti sint, et quom do illi a suis auctoritatibus discrepent, quantum seri potcsi, Ostenderet, non ut haberet, ob quod insultaret Triboniano , in quo mus laceo multi hodie quaerunt laureolam sed ut rationem eius mutationis redderet candide. Laudanda quoque est Vinnii nostri opera, quam in conserenda Theophili Paraphrasi potuit. sane quam utilissima. Quamuis enim pleri iaque vapulet hic Theophilus, et aliquando ab iis quoque, qui eum

numquam euoluerunt, exagitetur; permultum tamen lucis eum foen

rare Institutionibus , Car. Hannibal Fabrottus , cuius verba quaedam supra dedimus, pridem evicit. Et sane non hic nobis res est cum Theo

philitae quodam, quem aliqui verbis quibusdam Cui acii ca) decepti

40쪽

ET ILLUSTR. FACULT. cet.

tecessore , cuius opera ipse Iustinianus in conficiendis Institutionibu, usus est. Hunc ipsum enim esse illum paraphrasten , multis argumentis constat. Primo Theophilum, Triboniani συνερρον, antecessoris munere Constantinopoli functum nouimus a . Antecessorem autem etiam paraphrasten fuisse, inde adparet, quod in codicibus vetustis singulis libris illa subnectuntur: ἐπληρώθη ἡ ιι B'r' N Iνςιτουτίων κντικηνσωρος feliciter. Eumdem deinde Constantinopoli vixisse, inde

patet, quod ubicumque eius facit mentionem , eam vocat vἀὐ ν τὸν πόλιν vel τίυνην τη ν Lia λευήσων πα- , hanc urbem vel bane rotam urbem

b , uti solent, qui urbis, in qua vivunt , meminerunt. Deinde, quum Theophilus antecessor Iustiniani temporibus floruerit, eiusdem aetatis esse paraphrasten nostrum , res ipsa docet. Quemadmodum enim omnes, qui Iustinianum antecesserunt, imperatores Christianos itae describit, ut eos inter homines non amplius fuisse , statim adpareat, veluti vhi meminit Ziδωνοι ν Θέαι λQεως e , itemque μ ως Ηιλ d , ita Iustinianus ipsi semper esse Θειότατοι ἡμῶν δεσποτης , ἡμέτεροι βασιλεἰs , ἐυροβι τον ημῶν βασιλεA, ὲ ρ ρότατοι ἰμιοῦν βασιλιυς , saeratisimus dominus nos', imperator riser, imperatar noster ρΓALmus, clementissimus noser imperator se) , quemadmodum et Theod

et constitutionem Iustinianeam δι- ξιν - , eonsistitionem nuper promulgatam g adpellat. Quae sano omnia non sunt verba de principe dudum latis functo disserentis. Accedit, quod Theophilus saepe paraphrasi suae intexit sermulas antiquas et ritus veteri rurisprudentiae proprios, quos quum , iudice Fabrotto h γ, non alium de , quam ex Cati, Vlpiani, aliisque veterum I Ctorum libris , depromere potuerit, satis profecto manifestum est, eum ante commune istud illorum librorum naufragium vixisse, versatissimumque fuisse in ist rum operum lectione. Quod denuo non in Theophilateten quemdam , Graeculum nouum , sed in celeberrimum illum scholae Constantinopolitanae antecessorem , Theophilum cadit. Denique , quod palmarium

esse, Nicolaus Hieronymus Gundlingius si) obseruauit, I heophili nostri paraphrasin iam Ihalelaeus laudauit, et ille quidem, quem cum Tri-

SEARCH

MENU NAVIGATION