장음표시 사용
261쪽
aso XVI. DE LEGE SALICA, EIUSQUE
tecto fata sibi polliceri poterat vir eximius, et ad ornandam rem litterariam natus , FRID R. LINDEN BROGIVS , dum nactus veterum legum Germanicarum codicem multo locupletiorem , et hodie in bibliotheca Hamburgensium Ioannea obuium a nouam iurium veterum Germanicorum collectionem una cum formularum veterum fasciculo, lectionibus variantibus, et eruditissimo glos lario , anno superioris saeculi decimo tertio typis splendidissimis in lucem edidit. Quamuis enim optimae mentis conscientia se consolaretur vir optimus: ipse tamen , morum sui saeculi haud ignarus, non maiorem sibi plausum, quam quo olim HEROLDI opus exceptum est, promisiit, ac proinde praefationem, augusto
illi operi praemissam, ita finiuit: Quam diligentiam olim Z Antistito
Labeo legibus decemviralibus, alii deinceps aliis iuris Romani et Dudialis μlibris explicanius impenderunt, eamdem et nos hisce legibus adhibere vo- IIuimus, non absque vigiliis et sudore multo qui laborem prouocando , perdomando taedium, Forsitan nee lecta multis e latebris seu*simus, Ardui laudem expetentes, non fauorem ex obuiis. Id autem praecipue operam dantes , culta et perfecta ut redderemus, qua vetusta erant, et instaurationem requirebant, quaeque ab aliis initiata ab dictionis inolentiam imperfecta resederant, et parum intellecta nunc mirare eum fasidio ut legi possent. Quamura haec ipsa, quae diximus, quia protrita non sunt, vel argutiis contortiplicata , futilis aliquis thema ticus vel impudens forensis Cerberus, obscura nimis atque inutilia cla- .mabit. Adeo verum es , quod TERENTIANvs MA, Rus ait: Pro captu lectoris habent Da fata libelli. Et sane his verbis LlNDEN BROGlus ea, quae deinde acciderunt, cecinit, Vt vates. Pauci enim postea huic operi iustum statuerunt pretium: pauciores eius usum ac praestantiam perviderunt . paucissimi comprehensas illo lenes aliquo studio dignas esse existimarunt. Qui de eo volumine modesti iasime senserunt, illud sicuti Hebraeorum Graeci . umque leges, ad illustrandum tantum ius Romanum , non ad ius patrium inde eruendum νsa F allici Bibliinh. Lae. Lib. IIII. eo. IO. g. 3. pag. 84 . Tom. I.
262쪽
dum, aliquem usum praestare posse, censuerunt, ac proinde SCHIL TERvN.
qui illi plus tribuerit, sine nota dimittendum non putarunt a . Alii multo altiore supercilio despexerunt has iuris veteris Germanici reliquias , et ne nomen quidem iuris alicuius patrii sine indignatione audiuerunt, quin nescio quae dira fata eecinerunt rei publicae Germanicae , s quem virorum doctorum aliquod iuris istius studium prae se ferre animaduerterent. Nam quum aureum de origine iuris Germanici libellum edidisset HER M. CONRlNGlus , quamuis ille se continuisset intra historiae limites, et obiter tantum quaedam de iuris patrii usu forensi monuisset , adeo tamen ille bilem mouit non imi iubsellii iureconsulto . Io. OTTON l. TABORI , ut non modo conuiciis plus quam scurrilibus virum se multo doctiorem exciperet, sed et grancem illi hanc. dicam scriberet impudentissime, id eum potissmum dare operam , ut, omela iuris Iustinianei et Imperatorii rectitudine, in superiorum saeculorum barbariem, ab omnibus tam natam, homines relabantur b J. Hinc nimirum illae lacrymae,. hinc diri illi tumultus, hinc irae TABO Ris et similium , qui actum esse de Accursianis elegantiis putabant, si CONRiNGio, homini scilicet valde barbaro, veterem illam barbariem ex orco liceret reuocare. O Germanos , Germanico nomine indignissimosi quibus, quidquid a Germanis profectum est, barbarum videtur. Eone prolabi quis potuisse crederet homines nostros , ut ne historiam quidem iuris Germanici aequo animo ferrent ρ Sed talia tum erant Laecula , ut qui leges Germanicas vel semel attigerat, veluti bidental aliquod mouisse videretur. Eruditissimus tum credebatur , quisquis Ae- cursi , Barioli, et Baldi elegantias in succum et sanguinem vertisset: nec quemquam fere istius illuuiei pudebat. Et tamen delicatulae illae
ac politulae aures veterem aliquam Germanorum legem audire non
poterant, ut non stata mi nausea illis excitaretur, quippe solis mellitis Verborum globulis Accursianis , et interpretationibus Bariolitet Baldi , sesamo ac papauere sparsis, adsuetis. Enimuero uti aliarum rerum, ita et crudi istius iudicii quo ius
Germanicum e Germania proscribendum esse videbatur , maximam mutationem hoc saeculum nostrum aduexit. Opera enim illa HEROLDI, LINDEN BROGH , aliorumque doctissimorum virorum , quae patrum memoria nullius bonae frugis esse credebantur, hodie a iureconsultis ma-
263쪽
asa XVI. DE LEGE SALICA, EIUSQUE
κno satis aere redimuntur, ut de eorum auctoribus iure dicere potatis, quod de agricolis dixerat CASci Llvs STAT ivs in Duephebis C a , se isse eos arbores, alteri demum ac tertio saeculo profuturas. Ipsum quoque iuris Germanici studium, a quo magnopere olim homines nostri abhorrebant , iam ubique paene feruet, et cum iuris prudentia Romana feliciter coniungitur , ex quo ciuibus suis pristinum illum veternum excusserunt HERΜ.8CONRlNGI Us , Ιo. SCHi I.Tg- Rus , Io. GEORGi Vs CvLPIstus, IO. NI C. HERTlvs , CH RisT. GonorREDvs Hor FΜΑNNus , et in academia hac illustri CHRisr. THOMAstus , Io. PETRvS A LUDE lG . IvsTvs HENN. BOEM-ΜERus , NI C. HIERONYMVs GVNDLINGlvs , aliique viri doctissimi.
De meliore luto finxit praecordia Titan. . . Et quamuis nec hodie desint . qui hanc rerum conuersionem aegre ferunt: non reprehendendam tamen esse hanc virorum doctorum industriam, illosque , qui totum hoc studium inutile ac infructuosum esse arbitrantur , opinione illa sua magnopere falli iam alibi tam Iu- culenter demonstrasse mihi videor b , ut actum agere nolim. Ne tamen sterilis sit haec praefatio, 'uam nouae legum Germanicarum collectioni praemittere iussiis luin , de iplis, quae hoc opere continentur, legibus quaedam non Vulgaria ac protrata in medium proferre decreueram. Quum vero intercederet valetudo , et di iasicilis morbus, quocum vernis his mensibus misere conflictatus sum , . faciem intentionis abrumperet et de sola lege Salica, qua antiqui rem non habuit Germania, eiusque origine, aumritate et vfu, qua dam prout calamum sua sponte subierint , In chartam conueere constitui ouod meditationum mearum αποτιτος πιον ut aequi bonique consulas, non quod de animi tui aequitate dubitem, sed, quia mps
est ita rogandi, rogo . . . . in
Estorofecto lex Salica, quod ad eius Originem attinet, et vere Germanica, et omnium, quas Germania Vidit, antiquissima. Quod ut rectius intelligatur , praemittendum est , Varias misse gentis Franc rum tribus, quae initio non ro Vnam ac communem rem publicam
264쪽
eoa' uerant, sed sua quaeque gaudebat libertate , suo' ue arbitrio regebatur, nisi quod aduersus communes hostes arma viresque, ictis foederibus . iungere solerent. Hinc aliquando ducem , qui omnium tribuum exercitui praeesset, bellumque.uniuersae sentis auspiciis a/ministraret, ex. virtute sumebant, quem ignaros illius moris scriptores Romanos plerumque regem perperam vocare animaduertimus. Tales sere fuerunt GENOBAvDEs et ATECH , quorum circa annum erae Christianae 288. meminit CLAvDIVs MAMERTINUS a): tales AsARI Cus et REGAlsus. a quibus Constantinum M. circa annum 3O6.a supplicium sumsisse, refert EvHENivs b d NEBOGASTEs, quocum Iulianus, επα-ρα anno 3 8. foedus, teste EVNAPIO se . percussit: talis MEL-Lo B VDUs, qui'anno 3T3. Macrianum, Alamannorum re6Cm, prae- Iiobvicit c d r tales denique PRIAMUS, quem anno 382. tia Francia regnasse, scribit PR PER A VITANICVI e , nec non SUNNO, MAR-Corianus , et THEODO MEREs, Richimeris filius, quorum illos circa annum 392. hunc anno q16. Francis praefuisse , referunt SVLpIT ivsALEx ANDER et FRIGL Ri Dus apud GREGOBl viri I vRONENfEΜ f . Hos enim omnes, non reges , se a duces Francorum' futile, vel inde patet , quod et plures reges eodem tempore memorantur, et Francos primum omnium FARAΜvNDEM regem crinitum habui ite , testatur Av Ton de irestis Francorum ex Itaque plures, Uti dicere coeperam, erant Francorum tribus, pliares singularum principes, et nulla communis res publica,'quum singulae gentes, veluti Bructeri, Chainaui, Sicambri, Attuarii , Catti, Chauci , res suas sibi haberent, nullaque alterius agnoscerct imperium , vel illud saltim comiter veneraretur. At , interiecto tamen tempore , tot diuersae tribus paullatim in duos populos maiores abierant. Nam qui superiori Rheno et Thuringia erant propiores, siue a Sala Franconica, laue aliunde, SALM; qua partim, Inseriorem adcolebant Rhenum , partim , perruptis his limitibus. Rhenum inter et Mosam consederant, a ripa Rheni RipvARli adpellabantur. Vnde ct tractus terrae cis Rhenum ad Sigam et Ruram . et trans illum inter Mosam, Mosellam, et Rhenum nomen pagi Ripetu riorum diutissime tulit h . Vtruncque populum separatas ab altero ra-
265쪽
tiones habuisse comperio, saltim Vsque ad Chiodo uaei M. aetatem. Quum enim Salii post Pharamundum Chlodioni , Merouaeo , Cliti deri eo , et Chlodo uaeo regibus parerent : Rieuarii suos sibi vel reges , vel duees , habebant, Sigebertum et Rachnasarium , quorum alter Coloniae Agrippinae, alter Cameraci sedem imperii constituerat, donec uterque a Chlodouaeo cognato vi et dolo opprimeretur a ). Ex quo iacile patet, cur EGINARDvs b obseruarit duas iam olim suisse leges Francorum , plurimis in rebus valde diuersas. Illum enim Iocum . quidquid alii de eius sensu disputent , de Salica et Ripuariorum legibus
este intelligendum, tam certum est, quam quod certissimum. De Ripuaria nunc nihil dicere animus est. Salica vero quando primum lata sit. ex ipso, quod in Heresuina editione Occurrit, prooemio disci mus , quod ut genuinum esse existimemus, tum codicis Fuldensis ni uel antiquitas , tum locus AUCTOR is de Eesis Francorum , qui circa annum Tao. huius legis Origines ex eo ipso prooemio depromst. Ex eo vero prooemio primum patet, gentem Francorum hanc legem condidi ste , dum adhuc teneretur barbarie, vel , ut in aliis codicibus legitur , dum adhue ritu detineretur barbaro. Qua pluasi eorum temporum scriptores nihil aliud , quam religionem paganam , denotabant c e . Immo ne dubitare quisquam ea de notione possit: hanc lesem eo tem pore, quo adhuc a Christiana pietate alieni fuerint Franci, conditam esse, perspicuis verbis circa annum s9y. testatur CH L DEBERT Us, rex Francorum d 9. dum scribit: de chrenecruda lex , quam PAGANOR v ΜTE'PORE Oleritabant , vid. Lex Salica, tit. LXI. edit, Herold. deinceps numquam valeat: quia per imam cecidit multorum potesas. Quum
ergo CHLoDovAEvs. quem initio solis imperasse Saliis, abbas docti stimus. Dusos se , ostendit, anno saeculi quinti nonagesimo sexto , die Christi natali sacro baptismi lauacro fuerit initiatus f : consequens est, ut
lex Salica saltim ante annum illum quadringentesimum nonagesimum sextum exstiterit, et iam ante istam epocham hac lege vixerint Salii. Et sano quum eodem prooemio referatur, Chlod aeum , po quam cathesietim
266쪽
ORIGINE, AVCΤΟRITATE, ET USU. III
baptismum receperit, quidquid minus in pacto habitum fit idoneum , lucidius emendas e d quomodo emendare post susceptum baptismum potuisset Chlodouaeus, quod ante baptismum nondum exstitisseti Deinde ex eodem prooemio discimus, Francos Salios eo tempore, quo de condenda hae lege cogitauerint, nondum ulli paruisse regi , sed imperium Optimatium relici uis reipublicae formis praetulisse. Hinc nullius regis, cuius auspiciis lex illa condita iit, ibi fit mentio, sed procerum Usus gentis, qui tune apud eamdem fuerint RECTOR Es : ut adeo tum adhuc illis prisco Germanorum ritu praefuerint principes , quι ius per pagos et vicos dicerent a , idemque paene apud eos obtinuerit, quod de vicina Saxonum gente multo post cecinit POETA b d
Nee rege fuit saltim sociata sub uno ,
Hi se militiae pariter defenaeret. ursa variis diuisa modis plebs omnis habebat Zot pagos, tot ferme duces, velut unius artus orporιs in diuersa forent hine inde revias. Iam, quum incorruptis veterum testimoniis constet , primam apud Francos Salios Pharamundum regiam dignitatem familiae suae intuli e , idque factum esse anno Christianae erae qar. e non possumus non colligere , non modo Chlodouaeri, sed et ipso Pharam undo antiquiorem esse legem Salicam , quippe ante illum annum seculi quinti vicesimum primum compilatam. Cui epochae inde etiam haud parum accedit roboris , quod initio saeculi octaui , quo adhuc recens fuit rei istius memoria , AUCTOR de rasis Franeorum d diserte scripsit : itine destineto Sm Ε, et aecepto conssio, in unum primatum
eorum , unum habere principem, petierunt ransilium MARCHO- MIRI, ut rexem unicum haberent, scut et ceterae gentes. Tunc et
LEGE Μ habere coeperunt. Cui loco ut lucis quid ad fundamus , sciendum est, anno erae Christianae Honorium Imp. quum Theodosio patri in occidente succeis siet, pacem cum Francis per Stilich nem, fecisse, cuius merita ideo celebrat CLAvDiANvs e r
267쪽
as s XVI. DE LEGE SALICA, EIVS QVE
Ante ducem tibi um fatiam siparsere Sicambri
Caesariem , pauidoque orantes murmure Franci Procubuere solor iuratur Honorius absens.
Potuisset haec pax vel ideo sempiterna videri , quod insequente anno 396. Arcadius Honorii frater, Eudoxiam, gente Francam . Baudonis filiam , sed a Promoti silio ritu Christiano educatam , uxorem duceret domum , a amicitiamque cum fratre contra tam adfinitate firmaret sed proximo statim anno gentem ferocem , suaeque libertatis tenacissimam, pacis tam ignominiosae poenituit. Hira fraena mordere , et, ducibus Sunone et Marcomiro fratribus , hellum inferre Romanis coepit, sed auspiciis tam infaustis, ut capti duces ,
tamquam perduelles , capitis caussam dicere cogerentur, alterque , Ma comirus, in Hetruriam exsulatum abiret, alter Sunno , Vlturus fratrem a contribulibus obtruncaretur. Qua de re denuo CLAVD ANVS b is Retia Romanus diquirit erimina carcer. MARCOHERES SVNNoque docent, quorum alter Hetruscum Pertulit exsilium : quum se promitteret alter
Exsulis ultorem , tacuit mucrone suorum I Res auiae concire nouas , odioque furentes
Pacis, et ingenio scelerumque cupidine fratres. Hie ergo Marcomirus, occiso a suis fratre , quum animaduerteret , Francos , sua in viscera saeuientes , ob procerum discordiam , diuersaque studia numquam pares Romanis futuros nisi in unam coalese rent rem publicam, et ab uno omnes regerentur: auctor fiait genti suae. ut regem communibus suffragiis crearent. Franci vero , conmlio tam salutari obtemperantes, regem sibi elegerunt Marcomiri filium , Pharamundum . quia ipse Marcomi rus adhuc procul dubio ita I etruria exsul haerebat. Quum ergo Sunnonis et Marcomiri post annum saeculi quarti nonage limum septimum , quo hostium potiti fuerant , non amplius fiat mentio e r certillimum est intra hunc annum et sequentis saeculi vieesimum primum legem Salieam latam conseria
268쪽
ORIGINE. AUCTORITATE, ET USU. as
piamque esse oportere. Id quod et hoc argumento probare licet , quod ex eodem prooemio, legem illam eo tempore, quum Franci Salii adhue cis Rhenum in Franconia haererent, nec adhuc Rhenum transmisissent, conditam esse , adparet. Ita enim in illo legimus 1 sum autem electi de Huribus viri quatιιor, his nominibus, UISOGAST, BOD AGAST , SALOGAsT . et V lNDOGAST , in locis', quibus nomen SALAGHEUE ,
cauu rtim origines discurrendo tractantes de Iingulis , iudicium decreuerunι hoc modo. Cuius loci genuinus hic sentus est , electos ab uniuersa gente esse legum ferundarum caussa quatuor viros, ex totidem pagis accitos, qui eas pro sapientia sua conscriberent, non prius tamen legunt vim habituras , quam in trium pagorum dicasteriis ter adcurate expensae , communique sumtagio essent probatae. Quae quum ita sint, eo res redit omnis , ut in pagorum istorum stulti paullo d ligentius inquiramus. maxime quum hic magna sint sententiarum diuortia, et pleraque suauia, quaedam somnia pro veris historiis obtrudere videantur. GODOFREDus UENDEL Nus , .ι canonicus ecclesiae Tornacentis non indoctus , quum quaedam oppidorum vocabula his non admodum dissimilia in Iaxandria sua reperissct , puta Tenem, intersboven , et M Oboven, non alibi , quam in Gallia Belgica, i gem hanc prima veluti incunabula vidisse, contendit. Eodenique modo ingenium suum, et eximiam quamdam ἐυςοπαν, ostendere voluerunt HERΜ. CONRlNGlus, b et Ni C. HlER. GuNDLlNGivs c e in , quorum ille. sua iplius vineta caedens, oppida quaedam vel villas eiusdem soni trans Rhenum circa Mogunt iam et Oppenhemium; hic Vero prope V ormatiam , inuenisse sibi visus est. Soli viri eruditissimi, GODor R. Gul L. LEla Ni Tivs d . et Io. GE. ECCARDvs e) non
oppida vel villas, sed integros terrarum tractus , quos tum goas Vel pagos vocabant , intellexerunt, eosque ille ad Salam Franconicum , M-dam Hercynicum, et Irifurgim; hic ad Salam , Bodam . merram , et mnstrutum quaesiuit. Sic ergo non minus acriter de natali solo celeberrimae huius legis, quam olim de Homeri patria, integrae prouinciae contendunt. Quemadmodum enim hunc ob insignem nominis minueti optio. ΘΓ. III. Κ h. cele-
269쪽
as8 XVI. DE LEGE SALICA, EIUSQUE
celebritatem etiam post mortem civem expetebant Colophonii, Chii, Salamii. et Smyrnaei a P: ita legem Salicam. Belgae apud se natam dicunt, Francones tamquam suam sibi vindicant, Alamanni et Rhenani repetunt. Galli vero suam esse confirmant, et in ipsa lege b Pterram Salicam inter Ligerim et siluam Carbonariam designari, urgent. At secundum UENDELINVH nemo, opinor, hodie litem dabit. Praeterquam enim quod Loa, gau , Vare, non villam aliquam vel Oaepidum, sed totum terrae tractum , quales hodie sunt Sod via , Brisgovia , Algovia , Π etteravia, Hannonia , Rhingouia , et similes , denotat ; e quod argumentum etiam CONRiNGIo et GuNDLINGlo, immo et MARQV. FRE HERO d 9, qui Neinhemiam pro legis nostrae so-lo natali habuit, iure obvertitur. 9 ex vetustis annalibus liquido pro bari potest, Salios tum nondum in Gallia Belgica , egille, quum lex Salica in lucem primum prodiret, quippe qui demum anno erae Christianae 337. duce Chlodione Rege, Cameracum vicinasque regiones ad Summam usque fluuium, teste GREGORIO TvRONENfg e 2 .
occuparunt. Nec magis rem acu tetigerunt FREHERus , CONRINGlvs
et GuNDLINGivs. omnes enim illas regiones, quas illi pro solo natali legis Salicae venditant, eo tempore non Francis, sed Alemannis, paruisse, tam luculenter probauit FHl L. CLvvERivs I9 , ut cavi Iam l . plane perorasse videatur. Nisi ergo credere velimus, Francos legem suam in alieno territorio tulisse . pagi isti iis locis erunt quaerendi, in quibus tunc temporis haesisse Salios , incorruptis testimoniis potest probari. Quum vero eos ante Chlodouaei tempora I huringis vicinos fuisse, nolent GREG. TvRONENS is fg , et Alrio Nivs b) , quin iidem Chlodionem, antequam in Galliam Belgicam irrumperet, Dispargum, ea grum, quod es in terminis Thuringiae, habitasse, res rant: satis prosecto manifestum est , in F ranconia, et aliqua fortastis Hai sae et vellerauiae parte, genuinam Francorum sedem esse quaerendam. Qui enim Dissertum castrum cum C mr LETlo i J, UENDE-
a) Cica Ro pro Archia poeta, eap. g.
d Orig. Palatis. Para. In cap. s. pag.
De nisi solo seg. Sat. cap. I Do tribas Dagismis, Lib. IIII.
270쪽
ORIGINE, AUCTORITATE, ET USU. ass
runt , non alium habent sententiae suae fundamentum, quam corruptas GREGORH TvRONEAsis editiones, in quibus pro Thuringia, quod , teste Rul NARTo, omnes codices MSS. habent, perperam Tongria legitur , nec probari potest, Thuringorum regnum eo usque umquam per tigisse. Contra ea vetus illud Dispargum in comitatu Hennebergico. adeoque in ipsis Thuringiae finibus , feliciter ostendit Io. Gui L. DI ET MNARus, cuius postea sententiam etiam ECCARDVs f suam fecit. Quum ergo dubitari nequeat . Francos Salios saeculo quinto eam potissimum Germaniae partem, quae in hodiernum diem inde Franeoniae, vel Franciae orientalis nomen retinet , coluis Ie r in ea etiam prouincia quaerendi erunt celeberrimi isti pagi, qui in Salicae legis
Et de pago quidem SALAGAEVE , quem et LElBNITIVs et ECCAR-Dus in Franconia ad Salam fluuium repererunt, omnia liquida sunt. Eum enim luculenter descripserunt PAvLLINI κὶ, IVNcxERvs b , SCI ANNA Tvs i , et reuerendissimus ABBAS GOTTmlCEN sis λ . ostenderuntque , eum ad occidentem Sinna , Issuuio , ad orientem riuulo Esbaeli, ad meridiem fere Sala flumine et Moeno, ad Septentrionem perpetuis montium iugis vastisque siluis claudi, et ex villis eius regionis, quarum quinquaginta enumerat laudatissimus An BAs, plerasque vetera illa nomina . quae in traditionibus Fullaensibus occurrunt, et hodie retinere. Et quamuis obseruare sibi visus sit ScΗΑNNAT vs. pagi istius nomen in vetustis monimentis ante annum PTT. nusquam occurrere : illius tamen memoriam procul dubio tunc fugit i
cus AvCTOR Is de cisis Francorum I ὶ , in quo hic pagus SOLS
CHAGIN vocatur, scriptura quidem corruptiore, sed quae genuini nominis manifesta seruat vestigia.