Ioh. Gottlieb Heineccii ... Operum ad vniuersam iuris prudentiam, philosophiam et litteras humaniores pertinentium, tomus primus octauus ... 1. Praefationes alienis libris praemissae, et 2. Opuscula minora varii argumenti

발행: 1748년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

suos rarius reseonsione dignaretur CurACIus , huic tamen fusius, sed non sine conuicio , respondit ca). Ceterum quum selectiores illae anno Μ DLXV. lucem viderint : inter primos fuit FoRNERIus , qui adsurgenti ad sereniorem famam Cui AClo negotium facessere conati sunt, idque fortassis eum impulerit, ut hominem non malum acciperet paulo inclementius. Iam Vero collegae iungimus collegam, nec doctrina, nec modestia, nec meritis illi ulla ex parte comparandum, solaque audacia superiorem, puta Io. ROBERTvΜ , antecessorem Aurelianensem. Nescio an hic sit idem Io. RoggaTus , quem THVANVS c b) anno NDLXII. Francisci Bellemontii, Adretii Ducis . edicto cum Guil. Porta, Petro Bucero , Ioanne Bullanetitio, Io. Pauloto ciuitate Gratianopolitana eiectos. esse resere , quod de protestantibus delendis coniurasse cum Gondrinio diceretur. Est enim et alius eiusdem nominis Io. ROBERTUS Arduennas , cuius quatιιor euangelia , bisoriam serie vinculantia , Graece et Latine prodiae M unitae MDCIM. fol. ex BIBLIOTHECATHvANEA e P didicimus, nec non tertius Io. ROBERTVs , Medicus , cuius Anatome tractatus Rod. Goclenii de magnetica Vulnerum cur tione , Louanti MDCxVI. II. edita, in eodem catalogo laudatur d .

Quod si idem est , nemini obseurum esse potest turbulentissimum et factiosum ROBERTI ingenium. Id certius est , eum paullo post iura

docuisse Aureliis, ibique mature satis Cui ACII famam adrodere coepisse. Primum enim anno HDLxvii. edidit receptarum Ditionum Ii- fros II. quibus non modo generatim inualescentem Illam corrigendi iuris auctores licentiam reprehendit, sed et CVIACI Uri non obscure

Dotauit, nec paucas eius emendationes ac coniecturas audacius, quam

doctius, vellicauit. Earum vero non paucas paullo post hic repetiit et a ROEERTI obiectiunculis erudite vindicauit Libro obseruationum xκ e quem cum quibusdam aliis anno NDLxxi II. in lucem prodiisse, iam supra monuimus. Nec tamen sine bile id exsequi potuit CVIA-CIVS , non ignarus , nec veritatis studio , nec ulla sua culpa, sibi hunc obtrectatorem ii,sultare, sed solam inuidiam , vilissimarum animarum Vitium, urere cupidissimum pugnandi hominem, ac paene in furorem agere. Hinc eum Vocat rora tarium, et grauiter accusat plagii: Di-

in cerem

242쪽

OBTRECTATORI BUS ET ADVERSARIIS. 23 i

cerem non immerito, quod PLAvTus ' me mea ludo Iam erant , quodue Aquila , .n ὐπ' αAλων , ἄλλη τοῖε άυτων πτερ - αλισκομεθα . nec olloquerer , nisii id feret inscite et calumniose a . Denique , quod vel maxime momordit ferreae alioquin frontis hominem , cum ἀναγρα iam vitae sERO IN ORBE NATvΜ adpellitat. b Nondum tibi qui eicei dum ratus ROBERTus anno ΜDLxxv IIII. denuo in lucem protrusit Animaduersontim libros III. vel hoc nomine ridiculos, quod se in iis Cui AC io manifesto anteponit, seque solum sapere , hunc volitare v lut umbram , contendit. Quum vero eum inprimis male haberet anagrammaticum istud elogium : fecit indignatio versus e , quos sibi

ab amico submissos mentitur , in quibus ex nomine suo aliud anagramma : ABSENs VRl T. HONORE , ex IACOBI Vero CVIACII , vel, uti

ipse illud torquet, Cui ATil illud: sv Avi Cino visCAT , elicit. Quibus quidem nihil excogitari potuisset absurdius. Quo enim honore absens Cui acium urere poterat RoBERTus , Antecessorem Bituricensem Aurelianensis, celeberrimum vix domi suae notus , eruditissimum indocti stimus p Et quid magis honorificum dicere poterat, de C VIA CIo, quam quod suaui cibo audisoria viscet i Adeone vaecordem atque inficetum aliquem esse , ut , quid inter laudem et vituperium intersit , nesciat i Id enim a PAPI Rio MAsso No d in summis Cul ACII laudibus ponitur, quod, ut apes rege uum,

quocumque ierit, se adolescentes , im is sudiosi CVIACIVM sequuti fui,

venerautque e Germania aliisque Anzinquis provinciis in Galliam compla res , omnibus virtutibus politi, tantum ut Cul AC IvΜ , velut alterum Liuium , viderent , vique eum eo colloquerentur. Iam indignus visus

est ROBERTus, qui se collatis signis cum CuIAClo confiixiste gloriaretur. Hinc vir doctissimus Notata ad illas animaduersiones non siib suo, sed ANT. MERCATOR Is, nomine publicauit, Biturigibus MDLXXXI. Erat enim hic MERCATOR Antolae Marchand , Cul ACII seruulus e , cuius personae π ἐπον ubique seruat cum in ipso libro , tum maxime in praefatione, icctu sane dignissima , in qua et anagramma illud, quod tam aegre tulerat ROBERT Us , ita interpretatur seruulus nasutulus f): Legi libros tres animad ιersionum , quos triennio parturipi, et edidisi nu

per e

243쪽

per: de quibus quid sentiam , si forte requiris, esent memorabiles ,s exissent ante annos ducentos : SERIUS EDITI non sunt memorabiles. Paullo

post veniam petit , quod lorarios adhibuerit, qui ipsi tu Me opere sv- Perias ferrent, facerentque hecundas ι neqιte enim se potuisse' solum torsu ficere animaduersonibus. Denique notatu dignissima sunt verba postrema: Alius, nise ex o oec essem, tectιm egisset aeerbius: ego me praebeo clementi rem. immo alius forte transmisisset ad plures: ego te incolumem seruo, et ita me Deus amet, mentis et animi tui sanum e se percupio. Iain nihil solatii supererat ROBERTO, cuius de corio pessime luserat Mercator ille cum lorariis suis, quam ut postrema antistropha clauderet sabulam, et clamore saltim incondito , se nondum ad plures esse transmissum , testaretur. Edidit enim AureL MDLXXXII. Notas ad Lae. Cuiarii Mereatoris notata, sed miserrimas profecto , quas quis legerit, ab hoste iam seminece tremula manu scriptas esse, statim intelliget. Quid multa 8 Quam male compositum par fuerint Cul AC Ius et R BERTUS , vel inde patet, quod reliquos Cui ACH aduersarios socii tam indocti atque imbellis puduerit. Multo post enim in scenam prodiit eiusdem factionis homo, FRANCisCvs MARSivs GORDONlVs . Doctor Cadurcensis, ediditque aduersus Cu IACIUM et ANT. FABRUM libellum praetermissoriιm . cuius octodeci in capitibus loca quaedam ab eorum corremonibus vindicare studet. Iam ineredibilis huius h minis fastus est, quippe qui textus, quos ipse vel interpretatur , vel Vindicat, a nemine mortalium , quam a se, intellectos esse, ubique iactat, nec minus est odium, quo omnes CVIACll aliorumque eme dationes prosequitur: adeoque tam similes sunt ille ROBERTus et MARstus, ut Menaechmos Plautinos facilius, quam hos fraterculos, discernas. Et tamen quid hic de ROBERTO iudicet, operae pretium fuerit cognoscere b)r mus, inquit, ROBERTVs , tot hostibus impar, Veritatis quidem defensis exsitis, sed non idoneus. Receptae enim lecti nix et veterum opinionum ubique pertinaciter retinens , eam caussam non tam exit, quam proaedit. Quis enim aequo animo ferre rates , quod falsis antiquorum rationibus vertiatem quum defravit, suspem magis habeatur ' nec immerito : nam siret huiμs scripta subsantiam veritatis contineant, non ea tamen , quibus veritas demonseratur: vera sunt, quae Use scripsit, non ut seriesi: in hoe eum tantum superiorem eeteris arbitror , quod non errauit, dum ignorauerit. Quae enim simpliciter adfir mi, vera sunt, et eadem, ut probat, fassia. Omitto reliqua, adhuc magis

244쪽

OBTRECTATOR IBUS ET ADVERSARIIS. 233

magis absona, ex quibus CVIACius, si ea vidisset , incredibilem eNoere potuissct voluptatem. Sed leoni iam mortuo insultaste vititur hic Marsios. Libellus enim hic anno demum aeD xxx I. Parisiis excussis est, nee persuadcre milii possum , esse hanc iteratam editionem,

quum vix typographus aliquis oleum operamque tam male perdere voluisse videatur.

Sed nobis sese paene subduxisset ΕΜΜANvEL ZOAREs. Doctor

Conimbricensis, qui, edito obseruationum libello, ipse quoque in Cul Clv Μ impetum fecit , et quasdam eius doctrinas, sed parum feliciter. tentauit. Et tamen nobis haud eraetermittendus videtur hie Cui ACi Iaduersarius , partim quod eius liber rarissimus est , partim quod ipse auctor, Iudaico cretus sanguine , postea deserta religione Claristiana. in Iudaeorum castra transit. Id vero fassiim, uti exi ratione digni si1imum est, adeo abominabatur Cul AC ivs ca P, ut si a ROBERTo disecesseris, nullum aduersariorum suorum immitius, quam Iegisatorem illam Iudaicum, ceu vocat, tractarit. Diam Iudaei, inquit, iuris eluilis sacra admirantur et colunt: qua re gauderem , si non eis supersitiones suas admiscerent. Paullo post, ubi quaedam de legato lemcarns et c quis relicto disseruerat ZoAREs: acute, ut solet, subiicit Cui AC Ius e Resipuerit, si his se imbui permiserit. Hinc eum vocat κατάρδυν, non tam , quod Iudaeiu, quam quod ex Christiano Iudaeus horrenάumae dictu cunctis horribile monsertim. Denique , ubi varias eius interpretationes profligauit , totam eamque bene longam obseruati nem hoc epiphonemate claudit : Ruerem rictu lectores , s asia, quae tu medium eontulit Iudaica sapientia , explicarem omnia. De hoc viro nihil fere, quod te docere possim . reperisse me adhuc, fateor. Ni C. enim ANTONIus , b) qui tion temere vllum suae gentis scriptorem praetermisit, de eo nihil prodidit memoriae, nisi huc rebire velis, quae de EMANvELE SUAREE A RIBEIRA scripsit, iureccm-sulio docto valde ae diserto, quisub Antonio Pineti in Academia Conimirμeense aliisque prudentiae laxatis praeceptoribus , data huic sudio opera, eo

devenerit , ut locum docendi vespertinis horis Ponti eum canones obtin ret. Multa sane persuadent, ut hunc ipsum esse ZoABEae nostrum , censeam. Parum differunt cognomina ZoAREs et SVAREZ: uterque C

nimbricae docuisse dicitur: praeterea ΕΜΜANvEL ille SVAREZ a Ni C.AN- To Nio laudatus edidit Iuris observationum librum singularem, L/ι Lae LXII. in 8. Et quamuis de eius defectione ad superstitionem lu

245쪽

α34 XIIII. DE IACOBI C VIA CII

daicam nihil compertum habuerit ANTON vs: ipse tamen add7t: ' fecitas deinde, qua eausa mihi ignotum, usque ad Gallos, Lugduni at quamdiu substitit, hine Venetias , inde Patauium se eontulit, pessus nescio in quo Leo a certo quodam iurato sibi isse , quem, suum Ibim alicubi adpellat , quidquid timeri potuit ab homine. quomodo Use reseret.

omni vitiorum genere eo Houreatissimo, impio , exlege , A. A. nomine, quem omnes alios precatur abominari. dirisque omnibus ae furiis deuoluere , exsecratione, ut aestimo, parum Christiana. Fortallis haec ipsa profectio ex Hispania, cuius se caustam ignorare fatetur Ni C. ANTON lus, Iudaismi amplectendi caussa suscepta est ab illo ΕΜΜANvELE , eiusquae rei fama ad Cui ACivae facilius, quam ad ANTON ivri peruenire potuit. Attamen quum res incerta sit: eam cuiusuis iudicio permittere, quam coniecturis indulgere, malumus. Fuerunt iisdem temporibus aliqui ex Cui Asili discipulis , quia D v ARGNo et DONELLotti transuersum acii, non modo eius deserucrunt L holam. verum etiam famam atque existimationem eiusdem adrodere non dubit

runt. De his ipse ita conqueritur Cui AClvs a): Sunt huic lo. ROBERTO hodie Dinara mubi Hirili mei, quibus favillis in tempore reponam,

quae debeo e rati ii sunt dies totos in legendis no is, nee ex alio iecore sapiunt, et, quod mordeant, inuestigant ubique transuersa mente, nihil tamen, quod imitentur bene. Ac sane ea μωμησππι τις si ἀλλον, η ρομέ-σεται. Quod aenigma interpretaturus ΕΜ. MER LLIVs b9 Diuo aribue Cui AC io, ludiosos quosdam . rui sub eo profecerint, scriptis praeemtoris sui adtiessatos esse , ait , ut HENR. A SUER N , ANTONIVM F BRvΜ et M ARCA Dv Μ FRRκκRvΜ vel MARQV. FREHERuri potius, 2 et alios. Sed neuter , id iustis scriptis factit m esse, adfirmat. Est ea studiosorum in academiis indoles, ut facile discedant in partes, et alii hunc , alii illum , factionis suae ducem , laudibus in coelum ferant, de aliorum laudibus quavis occasione detrahant, eorumque studiosos

ad deserendas praeceptorum scholas sollicitent: nec ullam temere academiam reperias, in qua non idem contingat, quod olim Romae euenisse nouimus, ut mira sint Proculianorum et Sabinianorum , Pegasianorum et Cassianorum , Cuiacianorum et Duarenianorum et neicio quorum et quorum diuortia. Vt quisque enim est indoctior, ita se

solum de docentium doctrina , fide et diligentia optime iudicare poΩse, existimat , sibique laudi ducit, si plures eo eant, quo ire solet

246쪽

oBTRECTATORIBVS ET ADVERSARIIS.

dux Vegis irae, caper. Tales turn suisse existi inamus illos C v I A C ii allelios, qui adeo quolidianis magis sermonibus praeceptoris sanam laceralle, quam scriptis libris eum vivum adgressi esse videntur. HEN-RiCi sane DE. SuERl N, iuuenis erudit illi mi, et illustris gentis. quae in Ma chia et Pomerania viros toga belloque eximios quam plurimos semper protuliti, ita signis ornamenti, libelli quidem aliqui exitant , quibus et quasdam Cui ACil interpretationes oppugnat, veluti eius Repetitae te

tiones iuris ciuilis, a P et de Uufructu accrescendo liber singularis c b) : sed prior Boi Ieae MDLXXXVI. posterior ibidem MDLXoV. ac adeo

uterque qui deis, vivo adhuc CV, AClo, sed multo tamen post, quam de altellis suis conquestus fuerat, in lucem prodiit. Specimina aliquot controuerIiarum, quae viro doctissimo cum Cul AClo, interces terunt, iam V. C.

Lv. OTTO e dedit. Nos iam id addimus, quantacumque modestia uteretur SuERlNIus in impugnando Cui ACio, illud tamen partium studium magnopere displicuisse illustri eius patri. IOACHi reo A SvERIN, domino ieudatorio in Hagen , qui quum filium in mascula illa atque et gantiore iuris prudentia proficere vellet, non sine indignatione quadam , eum a recentioribus iureconsultis alieniorem factum , glossatorum operibus impallescere, et fruge reperta glandibus vesci malle intellexit. Id enim nee ipse filius dilli mulare potuit, dum in epistola , praemissa libello de usui ructu accrescendo d γ : Intelligo , inquit, me iam a quibusdam nubis hominibus apud te istatum es e, quasi iuris fundamentis , et τι loquuntur , textu ipse m abito , c quia Icilicet in veterum lectione H

quando occupatus sum , et de quorumdam recentiorum scriptis , aliter, atque Usi, sentio, γ in veterum Hosariorum eommentaria legenda nimium dii impendam. Ex quibus verbis non obscurum est, quanto odio aduersus cui AC lv M aliosque elegantioris ingenii iureconsultos eum imbuerint acriores, in quos optimus adolescens inciderat, veteris barbari ei vindices. Quod sane obtinuerunt facile, quando iuueni equestris nobilitatis, illum non scholae, sed vitae discere, illasque barbaro masti gum nugas nihil πήος τῶ αλφιτα facere . suo more persuaserunt. Eo enim argumento tanto utuntur lubentius, quanto altiores

radices in hominum animis egit stolidissima opinio, ut quisque minus imbutus sit elegantioribus litteris , ita eum ad vitam ciuilem, adtrituram sorensem, denique ad aurum argentumque non modiis, sed trimodiis colligendum , aptissimum esse solere.

G g a Nescio

247쪽

Nescio an idem tam facile persuaderi potuerit MARQv ARDO FREHERO. viro sane recti ac probi ingenii di quem tamen ipsum etiam Cul ACH aduersariis adnumerat M ERILL lus. Neque enim quidquam video, quod eum a CUI ACIo auertere potuerit. Non sane litterarum elegantiorum

odium , quippe quas ipse Cul ACH exemplo eum seueriore rurisprudentia tam feliciter coniunxit, vi ei nemo aequalium hac quidem in re sit comparandus. Non emendandi studium, quod tam multis in Cu-IACio displicuit, quum ipse illud magni fecerit, eiusque criticae specimina complura, cum in aliis operibus suis, tum in Parergis vel verosimilibus, in Thesauro iuris ciuilis reculis sis , dederit. Non denique priuata aliqua simultas, quum potius constet, cum apud Biturigas et CurACio formandum se permisisse totum . et anno Christiano ΜDLxxxv. aetatis suae duodevicesimo , rarissimo iis temporiabus exemplo, laurea doctorali ab eodem cinctum fuisse b . Praeterea nec libellum ullum scio, quem Cui AClo opposuerit, nec mihi in eius operibus, quorum plura euolui, quidquam occurrere memini , quod animum. Cui ACi I laudibus obtrectantem, prodat. Immo saepe illius cum laude meminit, aliquando et virum ma rem vocatc e , et numquam similem se praestat SvΕRi Nio et ANT. FABRO, qui nullam Cul AC lv Μ saltim clam reprehendendi occasionem sibi pra termittendam existimant. Quare nihil videtur certius, quam vel deceptum ab aliis ΜΕ RiLLlv Μ haec scripsisse, vel eum in persona et notane errasse , adeoque perperam FREHERVΜ nostrum referre inter CUI ACII . quem maximia semper fecit totaque vita imitatus est, aduersarios, nisi forte eo nomine illico notandum existimes diicipulum , ut a sententiis quibusdam praeceptoris modeste et non sine ratione issentit. Certius est, ANT. FABRvΜ in illorum discipulorum numero suis. se, qui malam optimo CVIACio gratiam retulerunt. Singulare plane erat huius viri ingenium, et ita comparatum , ut paene nihil, nisi quod nemini probaretur, probaret. Tametsi vero non temere quisquam eo plus sibi indulserit in veterem iurisprudentiam, quam suo a bitratu fingebat refingebatque e serre tamen non potuit Praeceptorem. qui modestius, et maiore adhibita iudicii, lima, id fecerat, I AC. CVlACIVm , in quem quavis occasione stringebat calamum , perinde ae si

248쪽

OBTRECTATORIBUS ET AD vERSARII S. α3

minus idoneus illi videretur repurgandae iurisprudentiae, eamque glo- fiam sibi soli fata desti na stent. Vere non admodum magnifice sentiendum esse de Cui ACIl ingenio, quod ipsi eius obtrectatores paullo modestiores admirabantur , ipsitus Cul ACli , quod mireris, testimonio pro-hare non dubitat. Maximi vir hic docti II imus faciebat AN T. GovEANvM ,

iuuenem Lusitanum acerrimi ingenii, adeo, ut non modo palmam ei uni ex

omnibus iuris interpretibus deserendam censeret 'a , sed et, Papi Rio ΜΑssoso b ) teste, deterritum se iri a iitre tractando diceret, si homo D stanus tanto ingenio tamet te sit btili , labores eruili um scidiorum seris fuscipere voluisset. At AN T. FABER ce hoc GovEANi elogium in ip

situq Cui AC ii ignominiam vertere, et hunc omni ingenii laude priuare non dubitat : Tulit, inquit, aetas nostra maximos in iuris p dentia viros nou paucos , sed praecipuos , st quid mei ingenii es , ceterorum pace dixerim, ANT. GOVEANvΜ et I A C. CVI AC iv M. Illum, vemibi quidem videtur , multo feliciore ingenio ad iuris prudentiam natum e sed qui naturae viribus tam consideret, ut diligentiae laudem mi nouneresariam, minus etiam fora se honoriscam putare videretur. Hunc contra Ni Nus LVClDO PRAESTANTI QvE INGENil acumine, sed qui ad ira IMbore ea se quoque adsequi posse crederet, quae solis ingenii neruis parari queunt. Quo sane iudicio de viro doctissimo nihil pollet excogitari frigidius . nihil impudentius, maxime quum illi epistolae praefixerit nomen PETRi FABRI, qui nullum omnino iuris interpretem, cuius quidem scripta superessent. Cui ACio suo praeserebat. Et talia sunt pleraque, quae

Faber iste edolauit, ut et, quum laudare cogitur CUIA IV Μ, eum deprimat, malignitatemque atque inuidiam ne tegere quidem umquam

possit. Ita crat in fatis, ut omnis generis homines, docti indoctique , in.

Cui ACIUM uiuum ac mortuum facerent impetum : attamen aduersarium

stolidiorem , quam C LAvn IVM GENDRAEvΜ, ei obieinim esse arbitror neminem. Lepidi libelli, quem homo isse a schola adhuc recens ,. Parisis anno MDCXLM in forva a minima, quam sedecimam vocare solent typographi, edidit, notitiam debemus HADR. BAILLETO d et quamuis nobis non licuerit esse tam felicibus, ut nanum istum inter libros iuridicos pervestigaremus: specimina tamen , quae laudatus BAIL-

249쪽

LETus dedit, ita sunt comparata, ut vel ex ungue hanc selem Deile aestimare liceat. En titulum libelli: Ars Digestorum Tribonianica et a ticuiactaua, δειε , tu heptateucho Isinianeo germanus Triboniani genitis .

iactauo contrarius, auctore CLAVDIo GENDRA Eo , Ferto Frevaeo, Iurisconsulto. Quemadmodum vero ipsa libelli inscriptio iam satis lepida est: ita multo magis lepidam dixeris dedicationem , more saeculi subiunctam. Primum enim hunc ingenii abortum consecrauit IE sv CHRISTO , aeterno sapientiae subsantialis legi latori, et Veritati originali, quae incarnata sese in templo retielauit Doctoribus iuris, Iub forma pueri δε decim annorum. In ipsa epistola dedicatoria Digesta comparare non dubitat veritati aeternae , consiliumque Triboniani iurisprudentiam In artis formam redigendi non discrepare profitetur a sapientia illa, quae huc usque occulta fuerit postea primum reuelata infantibus per hunc libellum , quem studiorum suorum primitias adpellitat. Ex hoc unico specimine satis intelligas vix centum hellebori iusera suffecisse sanando huic cerebro. Ne tamen, quis qualisve fuerat ille Pigmaeorum Hercules, plane ignores, subiicere iuvabit ipsum BAILLET 1 a elo gium et Cetoit un jeune Iurise , qui elois sorti des ecoles auee les prejuges de ses mattres , et cet air de presemtion , que forme Iuuor ance de iove ee qui nes potnt dans les rabiers d un Professeur , doni on a pris Ies i sons. II Je crooit incomparablement plus babile que C as , et totis Iesautres modemes , et si pretendoit ausi tomber sur toua ceux qui s Goieru

devenu depuis ee tems-H. Plura nec me scire , nec scire velle, fateor I ne te, LECTOR, scire cupere, credo. Delevit hoc illustre nomen obliuio: nec mirum, quia latere solent magna ingenia. Vixere fortes ante Agamemnona misi , sed omnes illae mabiles Vrgentur, ignotique longa Nocte, carent quia vate saera b , reartes de la methode de Tribonio. Ie ne tuis uous apprendre autosa de re Claude te Gendre, sinon, que celoit un Normand , qui a venu elabiis a Paris , et qui s eloiι fait paster Avocat au mand QClauderet hie morio fabulam, nisi duo superessent Culaeti aduer

250쪽

OBTRECTATORIBUS ET ADVERSARIIS. a39

sarii quorum alter ipse fortassis nesciuit , cur CV ACII iam pridem mortui Manes quiescere non pateretur, alter , quum iis instructus enset praesidiis , ut sua doctrina, suisque meritis ad summam ingenii laudem peruenire potuisset, tantum tibi famae atque existimationis quantum Cui ACio detraxistet, accellurum esse ex illimauit. Prior est Io. STECxius , generalis illustris rei p. Bernensis commis larius, qui editis

cae indixit bellum , vel, ut v. C. EV. OTTONI s b9 verbis Utar , quidquid medicae manus et opis per emendationes ab Alciato , laeto, Hotomano, Donetis et Fabro legibus noWris admotum es, uno eluis, et horrendo prope carmine procre fit. Posterior EM. MERiLLivs, Antecessor Bituricensium eruditissimus , alia progressus via, variantes CUI Acti interpretationes magna industria collegit, et quae illarum verosi- mltimae videantur , subiuncta ubique ἐπικρίσει ostendere conatus est. e Prior nec aduersariorum , quos adgressus est , nec suarum virium ullam habuit rationem , nec umquam fere, obseruante IAC. GOTHo-FREDO d , rem acu tetigit. Posterior, multo modestior, in Cui Acii laudes excurrit latius e , eumque non modo ceteros iuris interm tessuperasse , sed etiam ipsos primos auctores s nou super se , at aequa se tamen , ait, quin se de Cui ACio dicere solere adfirmat, quod PLAv-TIN vs Periphanes f :

Me minoris facio prae illo, qui omnium Ogum atque iurium MDr, conditor cluet. nec non quod de Ser. Sulpicio ΜANi Livs g): Qui leges potius posuis, quam iura retexit. at varias tamen comminiscitur caussas, cur sibi has variantes illius in terpretationes . colligendi necessitatem quamdam impositam esse existimarit, primum , quod homo fuerit Cul AC ius, et nihil ille humani a se alienum ducere potuerit ch : deinde ne studiosi tanti viri sententias

SEARCH

MENU NAVIGATION