장음표시 사용
301쪽
am XVII. DE VITA, FATIS, AC SCRIPTIs
Iure Canon leo sequebatur. Id sane colligere mihi videor ex eadem Christanorum Iurisconsiliorum responsione , ubi BALDUINVs Aud
uimus , quo nunc reciderit misellus CONTIUS. Spem aliquam de eo con ceperamus bonam , quia et Geneuae aliquando apud Calainum eiacatus fuerat, eι, quamdiu iste haberet pium do lorem , non pietati minus, quam litteris Deibusique . operam dare visius est. Nunc eo absente, repente immutatus , satim atque tibi Paullo familiarior faciliis . quasi collega , es , libellos edit . quibus in Ueudoepiscoporum clientelam dare se prositetur , ra in
praeceptorem illum suum absentem , cui non minus multa debet , quam patri , contumeliose declamat discipulus, vel tuo iudicio nimium t udens nimiumque ingratus. Nolumus , quod iniquum es et, alieno tibi scelere i uidiam constare , et tu fortissis proditionem magis amas , quam prodito rem. Sed nimis es profecto miser , qui tali tarum emisario nune uteris ,
euius testimonio fi flandum st , peribiι. Nimirum quum eodem anno ΜDLvi. Balduinus Basileae edidisset Confantinum , librum egregium prosecto , suoque auctore dignissimum e statim in lucem exiit AN T. Cos Tii Admonitio de falses Conpamini legibus ad quemdam , qui se hoc tempore Iuri confusium Chrisianum profitetur. Ex qua quidem inscriptione, eum Balduino parum fauisse, satis intelligimus. Quamuis vero et ab homine, qui iam manifesto Pontifici blandiebatur, hic libellus proficisceretur, et pleraque , quae in illo impugnantur, ad communem
Protestitatium caussam pertinere videantur: ille tamen adeo placuit, non modo Io. CAL vi No , ut et hunc comitem diret Respoisioni suae secundae ad Balduini conuicia , sed et THEOD. BEZAE, ut Comium tur-ρ4simorum errorum centurias in Balduini Constantino , quamuis exiguo i
bello , adnotasse scribere non dubitet a . ubi merito mireris illorum temporum homines, qui quosvis milites, Troes Rutuliue essent , nullo adhibito delectu, aduersus eos, quos hostes iudicassent, ad signa vocabant. Irascebatur aliquanto post Balduino Caluinus, tamquam caussae suae proditori , transfugae , Ecebolio , hospitique eorum omnium , quos habuerat , ingratissimo , et iure fortassis illi irascebatur. At ne
pilo quidem meliores erant Franc. Duarenus et Ant. Contius , quo rum utrumque a Caluino formatum , doctori suo malam gratiam retulisse , et ad Romanenses vere desecisse vidimus. Quis ergo horum hominum auxiliis uti voluisse crederet Caluinum et Begam 8 Et iis tamen libentissime usi sunt, quum omnes fere illi libelli , quos Caluinus anno MD Lxl I. uno fasciculo complexus est , editi essent aduersus Balduinum
302쪽
duinum , Caluini partes tune acerrime defendentem. S mile huid de Duareno et Contio obseruamus. 'Eγενο se φίλοι ἐν τη - ε ἄ
Μaxima erat inter hos collegas aemulatio , nec minus Duarenus CCntium collegam , quam antea Baronem et Balduinum indignissimis modis vexabat, donec tres illos aemulos , uti eleganter obseruauit SCAE- voLA SAMMARTHAN vs b , Vnum prope sepulcrum reciperet, ut, qui
se perpetuo, dum viverent, inuicem agitauerant, nunc ta)rdem una mortui conquiescerent. Et tamen contra ualduinum , quem neuter arrat, at ,
inter illos inimicissimos homines foedus tam facile coaluit. ut, qui eorum scripta , communi hosti opposita , legit, illos perpctuam
inter se amicitiam coluisse, sit existimaturus. Argentorati toto illo anno ΜDLvi. haesit BALDUINVS, ibique, teste Gu Agi Μgo, cui aliquoties denunclauimus testimonium cc , euangelium Profesus, eum Petro MartIre vixit, coenamque Dominicam in Ga lorum ecclesia amplius decies participauit. Cur vero schola illa tam cito excesserit, non adeo obscurum esti Qualem apud Bituriges collegam habuerat Duarenum : talem Argentorati in FRANC. HOTOMANO vidit, quasi ita in fatis esset , ut incomparabiles illi tres FRANCIsCI , sibi inuicem essent exitio, nee unum saeculum tantorum hominum tri- m ferre potuisset. Quum Argentorati docere coepisset Balduinus , otomanus, qui adhuc Lausannae elegantiores litteras docuerat , eodem venit, et a Balduino, cui iam Parisiis innotuerat, comiter domi receptus est. Refert BALDVi Nus d eum, Lausennae et in eaedendis pueris, quos Grammaticam docueris, defatigatum, et ex eo carcere liberari more cupientem , locum in schola , sua potissimum commendatione , obtinuisse e mox vero se reipsa expertum, viperam a se in sinu nutritam esse, eumque , ut se collegam perderet, nihil fecisse reliqui. Iam eo tempore quo lis illa inter DUARasvΜ et BALDvi Nuta gliscebat, non poterat non Hotomanum suspectum reddere epistola Duareni, quippe ad Hotomanum , tamquam Uuareno , exarata : sed Baldainum multo magis ussit epistola , quam ab Hotomano ad
se de Balduino missam esse , scribebat Duarenus : denique, se ab H tomano proditum esse , manifestis indiciis deprehendit Balduinus , quum ille bonus collega virulentissimam illam epistolam Duarent, ad se mis-O o a sam .
303쪽
. Ma XVII. DE VITA, FATIS, AC SCRIPTIS
sam, ubique per urbem spargeret . et probe tamen caueret , ne exemplar in salduini incideret manus. Equidem initio eas delicias Du reno excutere volens Batauinus, negabat se Hotomani fidem suspectam habere, sed iis tamen usus verbis, ex quibus non adeo magna, quam in Hotomano collocarit, fiducia elucet. Ait enim a neminem umquam putasse, Duarenum Hi Hotomanum aduocaturum , O hune habiturum idoneum patronum suae actionis. Si religionis vel ecblesiae eausesam, a Duareno oppugnatam, et a se defensam , confideret, Hotomanum
c sibi plane subscribere videri , es illi aduersari, neque id non videre posse Duarenum , qui, quae in Rugum scripta snt, legerit. Si se Oiam, cui
Duarenus maledixerit, euique i se patrocinetur , spectet , Hotomanum , quum ad eam adspiret ,se non putare , tanto eius fasidio teneri. Si denique . se ipsum , cui Duarenus tam se infe s : non se intelligere , tam inimicum fibi esse pose Hotomanum . cum quo tot iam annis coniunctus arctis smo amiciriae vincula fuisse videatur. Sed mox subiicit e non potuit
Hotomanus, ad quem scribis, quin , quod velles , ad eum seriberes, efficere: sed facile mis , s velit, quoa illi la pergis , diluere , et tuas , quas illi. placere publice Agnificas , actiones. s ex animo hic respondit , Hi minime placere, id etiam publice testari. Intelligit , quam tu ilii cossi sonis Te consi rationis suspicionem notamque inuras. Eam ut aliquo responso at , sua quoque interesse intelligit, et, id se facturum, promisit. Aos illud ei relinquimus integrum , et , quid facturιιs D, exspectabianus. Opta bimus vero interea, ut aliquando , quod quisque de religione vel ecclesia seruit , in fronte praescr*tum prae se ferat. Haec sunt litium earum, quae postea inter hos Iurisconsultos pullularunt , semina : haec illa caussa , qua effectum est, ut illum Argentorat ensis scholae poeni- .
Habebat ille in aula Palatina patronos, MINCK IZIVM , Cancelli rium , cui postea legum xit. Tabularum libellum nuncupauit , CHRIITOPHORuri item ΙΤROBvΜ, et ARNOLDv Μ OPsoPOEUM, Consiliarios, qui Domini iussu , ut ex epistola dedicatoria, ad Fridemcum Electorem scripta , colligimus, cum Balduino de suscipiendo in Heidet hergensi Academia docendi munere egerant, et quidem ante. Kal. Febr. ΜDLVI. , adeoque et antequam illam Lhristianorum Iurisconsultorum responsionem , IIII. Id. Μartii eius anni scriptam , praelo commisisset. Quamuis vero , antequam res illa conficeretur, Elector
304쪽
ille laudatissimus diem obiret supremum , ea tamen mors non obstitit, quo minus Argentinensi scholae eriperetur illud Iurisiprudentiae docus , et Balduinus insequente anno MDLVil. Heidelbergam migraret. Ibi veluti sibi redditus, dici non potest, quantam in docendo scribendoque industriam ostenderit. Primo statim anno , quo ibi docuit . i sis Kalendis Iuniis edidit Catechem Iuris, Kal. Iuliis Notas ad Libb. I. et II. Digestorum , itemque libros de pignoribus et hynothecis , de conditionibus , de euictionibus, de diuisionibus stipulationum , de cautione lecta in auditorio Papiniani et de regula Catoniana, Claristophoro Probo dicatos : Κal. Sextilibus Commentarium ad Edicta veterum Principum Romanorum de Chrisianis, qui libelli omnes Basileae elegantiissimis Op rini typis exseripti sunt. Ex epitiola dedicatoria , Notis ad libros L et II. Dusorum praemissa patet , Baldainam eo anno interfuisse conia uentui Francosuriano, ad quem, finiendae controuersiae Catii melibo- censis caussa , plurium Electorum ac Principum legati confluxerant a , ibique amicitiam contraxit se cum I AC. OMPHALlo , Iurisconsulto et Consiliario Cliventi. Id vero ideo monere visum est, quod ex eo tempore aulam illam semper coluit Balduinus , in eaque arctissimam illam cum Ggo RGlo CAssANDRO contraxit amicitiam, quae illum p stea a Proteilantium ecclesia plane abitraxit. Antequam vero id fieret , eum Heidelbergae suam de religione sententiam denuo mutasse, seque inuariatae confessionis Augustanae adsectis, quos Lutheranos vocant, adiunxit te, tam certum omnino est , quam quod certissimum.
ANT. GuAiΜEvs cbὶ illi publice exprobrat, quod eo et Ani ecclesiarum Gallicarum , Iub qua paullo ante coenava Dominicam duodecies sumserit, hostis factus. Hei fianis se partibus dederit. Et THEOD. BEZA se 9 illi eo nomine vel maxime indignatur , quod , ut illustrissimo Hectori Palatino et illuserisimo Riιrtembergiae Duci gratiosus fieret, consubstantia tionem contra suam ipsus conscientiam , defenderit. Nimirum tum in eadem Academia Heidelbergenti sacras litteras docebat feruidiissimi vir ingenii, T 1 LEMANNvs HEsHVsivs ω , Electori a Philippo Melaniachthone commendatus, cui primus inter Theologos locus cum elogio Superintendentis Generalis et Senatoris Ecclesiastici fuerat decretus.
Quum vero ille Minck igii et Mich. Dilleri consiliis collegas earum Ο o 3 partium,
305쪽
α9 XVII. DE VITA, FATIS, AC SC RIPTIS
partium , a quibus ipse erat alienissimus, acciperet, puta PETRUM BO- Qv INUM. PAULLUM VNI COR Nivre , et Gul L. CLEniae ivri : si eri sane non poterat, quin inter eos lites quotidianae oborirentur, quas latius
persequitur ALTINGivs a) , quamuis virunm illum doctissimum plus iusto partibus suis fauille, ii, qui aduersae parti fauent, conquerantur. Sed haec quidem nihil ad nos. id tantum miramur , Balduinum , quem aduersarii religionem fortunae condonasse aiunt, Heidelbergae tameta ab excitata fortuna ad inclinatiorem desciuisse, seque adiunxisse Hesehulio, ab aduersariis iam pridem poeiae oppresso , et cui Minck i zius , Probus, opsopaeus, Dillerus, erant infensissimi , quorum sane sententiis caeco obsequio debebat suis agari, si scenae seruire volui se set. Sed nolumus his immorari diutius , ad libros potius reliquos, quos Heidelbergae edidit. progressuri. Nullum fere , dum ibi vixit, annum elabi passus est . quo non ali quem laborum vigiliarumque suarum fructum capere vellet rempublicam litterariam, ut vere dici posse videatur , nusquam fertilius fuisse illius ingenium , quam in illo Germaniae semine , quod Liberi Cererisque certamen iure dixeris. Anno enim N DLviii. Basileae edidit Scaevolam , seu Drior dentiam Mucianam , eumque libellum Kal. Aug. Guillielmo , Cliviae Duci consecrauit. Quum enim magnus ille princeps in stam veterum Germanorum metropolin , ita Duisburgum VO eat Balduinus aliquam Iuri prudentiae Romanae veluti coloniam dedi cere instituiset, in eaque statuere vellet bonorum liberaliumque sudiorum sedem ae domicilium : eam felicitatem illis prouinciis vel eo nomine magnopere gratulatur , quod ita Iurisprudentia ad Belgicae suae sines propius aliquando accessura videatur. Id vero nouum est nexus illius
cum aula Cliuensi , de quo supra diximus , argumentum. Est enim omnino verillimum b , Guillielmum Ducem iam illo tempore de Academia Duisburni instituenda cepisse consilia , et paullo post non modo a Pio Papa IV. sed et a Maximiliano II. Imp. priuilegia impetrasse . quin et Georgium Callandrum . qui tum in aula regnabat ,
primum eius Lycei Rectorem delignasse. Ei se collegam datum iri speralle Balduinum , paullo post ipse satis perspicue prodidit , quum
insequente anno MDLul III. editos a se commentarios elegantis mos ad Leges Voconiam , Falcidiam , Iuliam , Papiam Poppaeam , Rhodiam et
Aquilliam Setiatui populoque Duisburgensi nuncuparet , sibique a serenissimo
306쪽
renissimo Duce litteris significatum esse scriberet , quae eius sint de
instituenda noua Academia consilia. Ex eo ergo tempore magnam accessionem factam esse amoris , quo Cassandrum prosequebatur Balduinus , facile eli ad existimandam. Anni porro ΜDLx. non minor filii prouentus , quippe cui et Iustιnianum seu de iure usuo commentarιiam eruditis limum , verum etiam inlignem Mi Nucii FELl Cis editionem debemus. Quum enim ad id usque tempus Christiani illius Iurisconsulti Octauius pro octauo Arnobii libro perperam esset habitus : eum auctori suo restituit, eruditissimaque praenusia dissertatione , cum de Minucio, institutaque inter Caecilium Natalem et Octauium Ianuarium disputatione, tum de ipsa religione Christiana ad antiquitatis normam exigenda, sente tiam ita dicit, ut quidam iam in illo libello alienati a Protestant ibus animi vestigia quaedam satis expressa deprehendiisse sibi videantur sa). Sunt, qui laudem eius obseruationis de Octauit auctore dubiam reddunt Balduino. Nam FuLv. VRsINvs b in illam Guillelmo Stricto Cardinali, HADR. Iustus e Morillonio tribuit. Immo et PAvLLvM LEOPAR-Dv Μ iam anno H DLVII. Minucium pro Octauit auctore liabuisse , ex eius Emendationibus dὶ colligitur. Sed viderint id etiam ante Balduinum alii : primus tamen hic de eo errore cruditos publice monuit , idque quum ignorare non potuerit FVI. v. VRst Nus , parum candideis hoc videtur dissimulasse , tantum ne tibi Sirleti laudandi periret occasio. Ineunte anno MD Lxi. qui Heidelbergesitas illius secessus postremus fuit, BALDUINVs collegae suo , NI C. CIS NERO , Comwentarium ad L s priusquam s. D. de noui N. nunc. edenti, epistola adplausit, quae in Cimerianorum opusculorum , a Quirino Reutero editorum , adpendice legitur. Paullo post Martio mense IIeidelbergae prodierunt Disputationes II. de iure ciuiti ex Papiniano, eum eiusdem vita ,
stilo elegantis limo concinnata. Inscriptit illud opusculum Francisco Laubi spinio I Cto, magni consilii Regii Praesidi , et libellorum Magistr' , ut ei, quia tandem tu Me cisrhenano secessu areret, significaret. At
huius ipsius anni verno tempore eum , deserta fac statione, rediis in Galliam , religionemque cum aere , non admodum felicibus auspiacaia , denuo mutasse , mox ex iis, quae sequentur , intelligemus.
Non dubito , quin quinquennium istud Heidelbergense pars vitae Balduini
307쪽
α96 XVII. DE VITA , FAT IS, AC SCRIPTIS
Balduini fuerit omnium suauissima , quandoquidem nec Duarent alimius rabies illius quietem turbabat, nec ullae erant , quaq ibi pertimesceret, insidiae , immo potius tum in aula Electorali , tum in uniuersa Germania, habuisse videtur et amicos, qui e us caussa omnia vellent, et Principes, qui eum certatim ornarent beneficiis, et a quibus , si locum voluisset mutare , non temere vllius rei repulsam tulisset. Sed et ea illi Neidelberga restituerat, quae illi osse oportebat muIto iucundissima. Nam et bibliothecam, quam in Gallia relinquere fuerat coactus , Electoris procul dubio commendatione, receperat, et ibi demum vitae fortunaeque sociam, ad se e Gallia reuersam , viderat. Quin et
pater ibi ex ea factus fuerat filiae , Catharinae , quam postea, tamquam Tulliolam suam , unice dilexit, quamque se, si optio daretur , cum filio non esse commutaturum, MAssoNo a fassus est. Enim
Quἱ sis, Meeaenas, ut nemo , quam sibi sortem Seu natura dedit , seu fors obiecerit, illa
Contentus vis at 'Balduinus enim, varius in omni genere vitae, quum , s bona sua nosset , suauiter vivere potuisset Ucides bergae , noc anno repente ad ingenium rediit, certamque ac perhonorificam stationem cum spe maioris fortunae incertissima, otiumque honestissimum cum turbulento et Vago' itae genere, prope dixerim cum perpetuo exsilio , imprudentissime commutauit. Adeo se udae res acrioribus , quam aduersae, simulis explorant animum , quia miseriae tolerantur , felicitate plerumque cor
Ut rem paullo altius repetamus, ANTON lvs , Borbonius, regni Nauarrae possessione per Ioannam uxorem iure dotali auctus , in aula Francica tum agebat, ob diuersa factionum studia rerum suarum valde incertus , et maiora captans, quam capere posse videbatur. Quamuis enim dote tam luculenta locupletatus domi quietus vivere potuisset , neque aduersus vim externam defiatura illi fuissent Hogonotarum arma: maiora tamen Concipiens animo, persuaderi sibi pallus fuerat a Gnathonibus suis , fieri posse, ut aut regnum Nauarrae Hispanicae ditionis , aut pro eo Sardinicum , recipiat, si reformatae religioni mitteret nuncium , et in Romanae Ecclesiae castra transiret. Iam iacile a MAssos. Elog. Para. II. p. 16ι. b TAUT. Histor. iab. I. -. I .
308쪽
intelligebant consiliorum istorum auctores, abhorrere Principis animum ab ecclesiae Romanae dogmatibus et cultibus, quos iam inde a prima adolescentia , tamquam superilitionis, ipsiusque idololatriae vitio ins Ehos , damnari a tuis, meminisset. Quare nihil prius, nihilque antia
quius habebant, quam ut nanciscerentur idoneum hominem . qui d Atinas illas emollire, novumque illis veluti colorem inducere nosset, eamdemque adeo calleret artem , qua Episcopus Meldensis patrum nostroruni memoria excelluit. Talis vero tune erat GEORGIus CassANDER . Theologus Belga, sed qui iam pridem in aula Clivensi, itemque Dui1burgi , et Coloniae vixerat , magnumque pacis ecclesiasticae studium prae se semper tulerat. Unde ei hoc elogium tribuit TRV N vs , quod vir fuerit utriusque linguae peritia , et antiquitatis regnisi
ne , ac rerum postremo sacrarum Hlieenti scrutatione praecellens , raro eo aeuo modestia et iis, qui ingenium contentionibus exercent , ad vitandam acerbitatem , in exemplum proponendus. Tot enim dotibus infructum tDium numquam fastu intumuisse, contumeliis petitum, numquam paria reis
didisse, nullumque arrogantiae ullius vestium, vel in moribus , vel in scriptis eius, esse deprehensum. Quo perpetuo pacis, concordiaeque studio non multorum tantum Principum, sed et ipsorum Imperatorum . Fe dinandi I. et Maximiliani II. gratiam sibi ita conciliarat . ut eius p tissimum consiliis in constituenda ecclesia uterentur a . Eum ergo illi euocare in Antonii aulam constituerant , si vir quietis, quam aulicae vanitatis , amantior loco dimoueri posset. Quod quum fieri non posse animaduerterent , occurrebat illis FRANC. BALDUINVS , quem et amicissimum esIe Cassandro , et iampridem , se medias quasciam rationes inter Pontificios et Protestantes tenere , apud multos professum esse,
non isnorabant. Hunc ergo in primis sollicitabant per RAsCALONvM quemdam , quem ideo eos Heidelbergae fouisse , resert ΤΗ Eoo. BEZA b eumque maxime idoneum esse existimabant, fluctuanti inter diuersas sectas Regis Nauarreni animo peruertendo. Nec fefellit
eos concepta de BALDUINO opinio. Hic enim nec religionis , quam toties publice fuerat professus . nec beneficiorum , quibus ab incomparabili Principe , Ottone Henrico , fuerat cumulatus , memor , simu- Iabat apud Illustrissimum, et vere Christianum Principem, sibi serium aliquod ne otium ese in Gallia . regite praetextu ad locum praescriptum iacurrebat. Audiebatur : non diplicebat eius consilium. Huc et illae
309쪽
α98 XVII. DE VITAI FATIS. AC SCRIPTIs
discurrebat, atque adeo tandem in i us Nauameni constectum veni
bat a . Simul ac in Galliam redimet . praelo Uecheliano subiecit
suos de insistitione bisoriae uniuersae , et eius eum diri rudentia coniunctioile, libros II. eleganter et erudite scriptos, quos et ANTONIO. Nauarrae Regi, et M lCHAELI Hosp ITALIO, Galliae Cancellario , Idibus Iuliis nuncupauit. In priore epistola se , quum Parisios venisset, de propius salutanda Regia missate cogitasse , negat,
neque tantum audaciae sibi vel naturam, vel eonsuetudinem, vel eonditionem dedisse , ait , tamen incredibilem occurri e Regis humanitatem, eumque praeter exspectat ιouem se adpellantem voluisse, ut se saepius δε- ιιtaret. Quae quidem omnia ficta simulataque este , neque alio consilio Parisios ventile Balduinum , quam ut Regem a Protestantibus a lienaret , vix quemquam dubitaturum arbitramur. Contra Posteriore, HospITALio id consilium suum verbis , tectis quidem illis , nec
tamen plane Obscuris, ita insinuat et Denique vides, quid ciuilis illa
disciplina) a te posulet, ut ex eius schola deiurem non prodeant frato res novi, sulti adoles tuli, qui rempublicam cito perdant, ut es in v tere carmine, immo vero, ut illa det Senatores, quales nunc rei publicae satus et deliberationum , consiliorum iudiciorumque di itis boc tempore conditio requirit o quales, inquam, multos hisce diebus in amplissmo et nobili o Senatu, cui praeeras, quum de re omnium rerum maxima quaereretur, sentencliam abs te rogatos, sapienti e ex antiquitatis memoria iuxisse, accepimus. Et paucis interiectis : Itaque quam tu hac ratione inlisi viam moderationis, omnes sapientes, qui tuis vesi iis libere ter insit sunt, ingredientur , τι pedibus eant in tuam sententiam P. . . . neque honos umquam poenitebit, themaι licet quorumdam intemperies ,9 eodem exemplo recta dedisse eonsilia PACls et CoNfENfloNIs. Denique sub finem subiicit : Scio numquam maiori de re in hoc maximo regno insistitam esse deliberationem. Sed tanto magis gaudeo . nunc oblatam ese occasionem explicaudae utilitatis earum litterarum . quarum sudia commenia. Scio etiam, quod quidem saepe alias , sed hoc te o maxime expertus sum . fieri vix posse , quin , qui ABS FACTiONlBVS par rium ALIENVS , ex consilio antiquitatis temperanter sentiet, et loquetur , ea de re, de qua nune quaeritur , sentiat, in tuenda recta sententia ρω-rimum esse negotii, et multis utrimque calumniis, quando enim his obnoxiaca Braa Respons ad Balanini conuic. 8. 1 M
310쪽
hoxii non fuerunt recte sentientes Τ varie vexetur. Sed ea demum vera virtus es , quam vel iuratorum hominum malitia, vel perfidisserum fraus atque iniuria debilitare non potes. Non dubitaui haec , quantumuis prolixa, tota exscribere, quod inde maxime intelligitur, quae fuerint Balduini, in Galliam redeuntis, conlilia. Quum enim omnia HospITALi I ipsitus consilia non belli et armorum, sed pacis et togae socia esse, non ignoraret , et ille non modo hoc ipso anno Reio malis celeberrimum illud Edictum , quod a mense , quo propositum
est, IANvARII nomen inuenit, impetrasset a , quae ipsa est resilia rerum omnium maxima, quam in Senatu Parisienti moderatis Hospitalii consiliis confectam esse praedicat, sed et de conciliandis , si qua fieri posset, dissidentium animis serio laboraret b : non obse
re sua moderatiora consilia obtulit, quae tamen quam ab HosPITALI intentione diuersa fuerint, nemo non intelligit. Hic enim vere fauehat Protestantium partibus, nec in eorum perniciem quidquam, nisi 9uod rei publicae conditio exigere videbatur, indulsebat. BALDvi Nus id agebat unice , ut Reformatos, et ANTONIvΜ in primis Nauarrenum , ecclesiae Romanae , commendato Cassandri συγκρηnυμ, restia tueret. Quare an magnam ab Hospitalio gratiam, oblata hac opera, inierit, merito dubito. Id certum est, eum Nauarrenum moderatis illis consiliis mox ad Romanensium sacra traduxtile e , quamuis , ut patriam relisionem publice ac sollemniter abiuraret, adduci ille numquam potuerit, et iam morti proximus , omnibusque ecclesiae Romanae sacramentis munitus, adhuc procliuiorem in partes Protestantium animum testatus esse feratur c d P. Sed haec postea acciderunt. Interim Cardinalis Lotharii sus de cogendo Possiacensi conuentu cogitauerat, ad quem praeter Clerum Pontificium etiam Protestantium The logi fide publiea euocabantur. Ad illum ergo et THEODORUS BE- ΣA, PATRUs MARTYR, VIRETVs. MAR LORA Tvs & alii confluxerant,
et de quibusdam fidei articulis , praesente Rege cum familia , sitam exposuerant sententiam ce : quum Balduinus nihil faceret reliqui ,
ut conuentum illum turbaret, vel efficeret saltim, ne quid inde Re- formati caperent utilitatis. Antequam id institueretur colloquium,
