장음표시 사용
512쪽
QValis quantusque suerit IACOBVs Cul AClus , quanta viri istius in
comparabilis exstent in iuris prudentiam merita , quot denique exalciatillimis operibus civilem illam sapientiam illustrarit locupletari que , id ne illi quidem ignorare solent , qui aliis minorum geritium auctoribus , tamquam glebae, adscripti, Mel negotioso vitae genere au cati , praeclara diuini 1itius ingenii monimenta ne a limine quidem um- ruam salutarunt. Contigerat illi iam tum, quum praecipuas Galliae aca-emias, et Bituriges inprimis, doctrinis suis illustraret , ut non modo incredibilis adolescentum optimorum concursus ad eum fieret , ex eiusque schola , tamquam ex equo Troiano, magnus quotannis Praestantissimorum ICtorum numerus exiret , verum etiam eius scripta in foro. ubi alioquin purior ista atque elegantior, quam profitebatur, iuris pru dentia minore in pretio habetur , frequentissimo usu tererentur , tantamque consequerentur auctoritatem, ut quum alii peculiari quisque nomine suo citarentur, iste per excellentiam. teste l huano , iure consul tus adpellaretur. Id quod tanto videtur admirabilius, quanto minus eius famae subseruiret vel eorum temporum conditio , vel oris ac orationis suauitas. Primum enim in illa tempora inciderat , quibus ut quisque magis delectaretur illa Bariolistarum illuvie , ita iureconsultus videbatur praestantissimus , adeo ut Tholosates Culacii, ciuis sui , rationem nullam haberent, eique in honorum contentione praeferrent Forcatu tum , homini simiam . non aliam ob caussam , quam quod illum sola caelellis ingenii ope, nec ullis praeterea magistris adiutum , intima iuris antiqzittatisque penetralia aperire , atqite ab illitteratissimis istis glos satorum litteris alieno animo esse animaduerterent. Deinde non erat Cuiacius ex eorum doctoruin genere , quos eloquentiae flumen ac diseserendi facilitas imperitis rerum adolescentibus commendat , quibusque
indocta turba tamquam luctatoribus adclamat: χαῖρε -υ δεξε . - R Gκ ἀπ' mῶνος, Θαυμά- νιώς: sed voce utebatur parum sonora , et
513쪽
parum explicata , in dictando varius et paullo perturbatior , oratione
modo citata, modo remissa , nec raro interrupta , ut pronunciantem auditores neque stilo, neque auribus commode adsequerentur. Et tamen haec obstacula perrupit felicissimum Cui acii ingenium, ad eamque connixum est eruditionis laudem , ut, qui semel viam, qua itur ad iuris prudentiam, viderunt, eo se magis proficere sentiant, quo sibi magis placere intelligunt Culacium. Equidem si nihil orbi dedisset, praeter PITHOEos , CHEsNAEOs, FABROS, MARA Nos , et, qui primo loco ponendus erat , Ios EPHvm IVsTVΜ SCALIGERvΜ : vel in his profecto solis, eorumque scriptis, viveret ac spiraret Culacius. Sed praeterea et ipse operibus relictis quampluribus sibi exegit monimentum aere perennius , et quod nec inuidia umquam abolebit, nec ulla oblitterabit vetustas. Plura enim scripsit, quam multi legant, et tot quidem volumina non rebus protritis et aliunde corrasis, sed plane egregiis et vulgo incognitis impleuidi Primus fere omnes iuris ciuilis partes commentariis eruditissimis illustrauit : primus VLPIANI , PAvLLi ,
aliorumque verreum iurec fultorum fragmenta ab interitu atque obliuione vindicauit : primus , quantum e Graecorum interprctum libris , et comparatione fragmentorum unius iurecorisulti, luminis accedere
Eossit iuris prudentiae , posteros docuit. Vt compendii faciamus orationem , non opera dedit Cui acius , sed bibliothecam instructissmam ,
omni isti gregariorum turmae, quae iureconsultorum pluteos onerare solet, in tantum praeserendam, in quantum tenebrae luci, et humanitati posthabenda videtur barbaries. Sed quamuis haec omnes, quibus aliquid mentis inest, vera esse agnoscant e non tamen Omnibus facile hanc licet Corinthum adire , quamuis saepissime Culacii opera Galliae Germaniaeque praela exercuerint. Prima, quae vivo adsuc auctore prodiit, editio est Parisina anni I F8 . quae non nisi quatuor voluminibus constat, et ea tantum, quae ad Institutiones, VLPlANI et PAVLLI fragmenta , et selectiores Pandectarum titulos, Nouellas , et ius furiis scripsit , nec non Paralitia Diaestorum et Coaecis , Africanuis, Consi ratrones , et Obseruationum libros vere aureos complectitur. h a editio deinde saepius repetita , veluti Lugduni anno 16o6. Coloniae Allobrogum anno I 6 . et Francofurti I 623. quamuis interea alia eius opera postuma , puta Reeitationes in Digesorum praecipuos titulos Franco- furti anno IS96. eiusdem Papinianus ibidem I s93. Iulius Paullus I 6I6. ac denique opus IS98. in forma, quam vulgo quartam adpellitant, prodierint. Haec omnia una cum aliis quibusdam in unum eorpus coaluerunt, recusaque sunt Parisiis anno 16IT. tomis sex, eaque
514쪽
editio diu habita fuit praestantissima 'donee eius iuniitissius ossiceret ab
solutissima illa CAROLi ANNIBALIS FABROTIt, Parisiis anno I 6s8. t mis decem maioris staturae excusa, in qua summo studio conquisita, recognita . et publicae luci reddita Videmus, quaecumque umquam enixum est capacissimum atque incomparabile Cuiam ingenium. Splendidae huic operum Culacianorum editioni dici non potest, quantum pretii statuerint, quicumque Fabrotum nouerant , et, quam solus ille diagnus Culacianis editor esse potuerit , expenderant paullo adcuratius. Non sane est cuiusuis , obstetricari scriptis Culacii, quae tot recondita , ae ex ultima antiquitate depromra continent, ut non possint non monstra dare pro Cuiacianis, qui praeter tritos iureconsultorum minoiarum gentium libellos nihil viderunt. Cuiacium neminem mirari , nisi qui capit , acute , ut solet , ait Iulius Lipi ius. Capiunt autem eum
pauciores, quam reprehendunt, exagitant, ac paene rident. Nemo autem rectius cepisse videtur Carolo Anni b. Fabroto, qui quum in Graecorum interpretum lectione et omni elegantiore litteratura esset versatissimus , iisdem , quibus Culacius , instructus praesidiis ad eius operum editionem sese accinxit, nihilque secit reliqui, ut quemadmodum Culacius iuris prudentiam nobis pro latericia marmoream effecisset ,
ita ipse auream eius operum editionem pro marmorea relinqueret.
Enimuero iam pridem bibliothecae celebriores publicae ac priuatae suam istam editionem secerunt, et, si quod forte in distrahendis bibliothecis exemplum superest, id tanto, ac, prope dixerim, tam immenso pretio venire solet, ut emtores mediocri. fortunae facile deterreat. Quae quum ita sint, iam pridem eam editionem repetitam oportuisset, nisi sumtuum magnitudo ad conlilium reddidisset dissicilius. Quemadmodum autem eo nunc vivimuS saeculo, quo Belgium nostrum opera omnibus venturis saeculis admirationi futura, veluti antiquitatum Ro manarum Graecarum pue et iuris ciuilis thesauros, Gruterianam marmorum collectionem, thesaurum anιiquitatum Italiae , et plura huius generis rei publicae litterariae sumtibus immensis restituit : ita vir integerrimus, et seruandis iuris prudentiae thesauris Datus, IOANNEs vANDER LiNDEN, iunior . cui et thesaurum iuris ciuilis , aliaque ad artem nostram pertinentia accepta serimus , consilium cepit pulcherrimum , recudcindi Cui AC ii Oρσa , qualia a Fabroto Parisiis 1638. tomis decem excusa daximus, lud castigatiora, et additis legum numeris, suppleti sique auctorum lci limGniis aucta ; dummodo tantus subscribentium.i turus si numerus , unde ipsi spes aliqua indemnitatis ad fulgere possit. - - - Bibliopolam nihil admodum lucri captare , si calculum po-
515쪽
sueris . facile animaduertes. Insigni tamen in luero ponet, si ipse id consilium tibi probauefit, et te quoque consultum velle rei publicae litterariae commodis, ex re ipsa intellexerit. Tu vero, lector, vale.
INter alia , quae florentiore aetate ad illustrandam iuris prudentiam comparata meditatus sum , locum profecto haud postremum sibi vindicant , quae ad veterum ΙCtorum vitas ac scripta pertinent , quippe nec a BERNARDO RvTILIO , nec a IOANNE BERTRANDO, nec a GUI- LlELMO GROTIo, nec ab ullo alio ita exhausta , ut non illorum messi permagnum spici legium accedere posse videretur. Quum itaque et aliis occasionibus quaedam earum meditationum άπισπισμάma dederim : iam quoque seruabo institutum , et obseruationes quasdam de VENvLEIO SATvRNINo , ICto eximio , communicabo. De eo enim tam incerta omnia sunt atque ambigua , Ut nec aetatem eius, nec nomen , nec libros quos scripsit , quisquam ea , qua par est , ακει prodiderit. Fraudi fuit viro , sua aetate procul dubio celeberrimo, quod plures eiusdem ordinis ac professionis SATvRNlNI in vasto Pandectarum opere laudantur. Primo enim VLPIANus L. I S. s. s. D. de iure iur. et L. I9. F. T. D. de Ar. arg. DI. meminit QUINTI SAT vRNiNl , eiusque librum decimum ad edictiam citat , quales libros Venuleium nostrum scripsisse , nemo veterum memoriae prodidit. Deinde celebratur CLAVDivs SA- TvRN NUS, e cuius libro de poenis paganorum fragmentum bene longum superest L. 16. D. de poem et elegantissimum illud quidem , et Graecae
516쪽
Graecae litteraturae flosculis passim distinctum. Denique et VENULEat SATvRMi Ni scriptis nihil est celebrius, ex quibus loca supra septuaginta
fato eripuit Tribonianus. Hos tres cum eum distinguit Gui LlELMus GROTius in Hii. Icior. Lib. II. cap. 2. Sed qui tam malam gratiam eo ipso iniit a viris doctissmis, Ev. OTTONE in Praefat. Gm. I. Thesauritur. ciuil. et ABR. UI ELINGlo in Iuris prudent. restit. Tovi. I. pag. 93. ut ei escam eo nomine scribere non dubitent. His ergo duo tantum sunt ICti veteres , Saturninorum cognomine celebres, CLAVDIus et VENULEIVS , quorum huic et Qui NTI praenomen tribuunt. At hos duo quoque confundunt Io. BERTRANDVs de iuris perit. Lib. I. cap. aI. et ΕΜ. MERILLIvs Obseruat. Lib. VIIL O' I. quin ante hos ANTON. AUGusTlNUs de nominib. propr. Pande tar. pax. I96. vhi ICtum nostrum pleno nomine Q. CLAvDiv Μ VENvLElv M SATURNINVH v Catum censet, et ipse indeis Florentini auctor , qui Claudii Saturnini librum de poenis paganorum Venuleio nostro dilerte adseribit. Ita iam nus Vir prodit, ex tribus illis eo utatus , nasciturque, uti apud Ov Divae Heroiae Diu. VIIII. v. O .
Prodigium triplex , armenti diues Iberi,
Et tamen certissimum est, tres illos omnino a se inuicem distinctos ense , quum nec eadem aetate vixerint, nec idem tulerint praenomen. CLAvDlo SATvRNiNo escripsisse legimus diuum Pium in L. q. pr. D. de legation. nec non in L. I. f. a. D. quae res pisnor. vel hypoth. Eum-dem Claudium sub Μarco et Lucio imperatoribus, vel , uti in iure nostro vocantur, sub diuis fratribus , praeturam gessisse, insgnis illa quaestio forensis in L. 6. s. I. D. mandat. de Paullo Mario pro Daphnide fideiubente , quippe quae coram eo praetore disceptata est, e uincit. Floruisse itaque Claudium Saturninum oportet sub diuo Pio
et diuis fratribus . nec certum est, an Marci imperatoris tempora ait, gerit. MARCI vero praenomen illum habuisse colligimus ex marmore apud GEvTER. Inscript. pag. I 1 SO. num. 8.M. CLAVDI. SATURNINI
FECIT CLAvDIA. TYCHE. PATRONO. BENE MERENT RAt multum ab his temporibus remotus est VENvLEIvs SATVRNI-
517쪽
Nus , quappe quem non sub Antoninis, quem errorem ipse errani in Element. ad ordin. Panaetiar. Part. I. s. 8 . sed sub Caracalla, immo et sub Elagabalo et Alexandro vixisse constat , idque recte iam
olim animaduertit GUIDO PANC RoLVS Lection. variar. Lib. L. cap. 79. 6. 3. pag. Io86. s Tom. II. Iuris pruae Roman. et Attis. J Caracallam sane aeque ac Alexandrum ei rescripsisse , adparet ex L. I. C. quib.
non obtic. sing. temp. praestri'. et ex L. I. C. de exeuot. veteran.
Quumque priore loco VENULEIUS. altero SATURNINus adpelletur; dubitari nequit, pleno nomine hunc vocatum VENULEIvΜ SATvRNINvΜ, illumque adeo a Claudio Saturnino diuersissimum esse. Idque et ex eo colligimus, quod , quum in titulo digestorum de poenis duae leges , ex Saturninorum libris depromtae, ἀπισως coniungantur , puta quinta decima et decima sexta : prior inscribitur , UENvLElvs SATURNINvs Libro I. de cleio proconsulis, posterior , CLAVDlvs SATva-Nl Nus libro singulari de poenis paganorum. Non autem sollemne est Triboniano sociisque, quando fragmenta ex unius I Cti libris decerpta
accumulant, circa nomen auctoris Variare , et C. gr. iam V*ianum ,
mox Domitium ; iam Iulianum, mox Saluium laudare : sed , posito semel nomine , insequentibus legibus praescribere inscriptionem : idem. Iam si verum est, M. Claudium Saturninum et Venuleium Saturninum ICtos diuersissimos esse : non potest non ab utroque differre
Q. SATURNINVs , quum nemo umquam dubitauerit, quin nomina sint Vel maxime. κριπικα', adeoque Quintus, Marcus ,et Venuleius Saturnini non magis possint pro una persona haberi, quam M. et Q. Tullii Cicerones. Et quis , quaeso, umquam audiuit legitue , vel Claudium vel Venuleium Saturninos Commentarios ad edictum scripsisse e quod de Q. Saturnino certissimum est lin Daece Florentino laudantur VENvLElI SATURNi NI simulationum Libri XVIIII. quamuis ex quinto , octauo , decimo , decimo qua vo, decimo quinto, denique decimo octauo et undevicesimo nulla fragmenta supersint : Aelionum Libri X. de osscio proconsulis libri x. Publicorum Iruri III. de interdictis Libri VI. Sed scripsisse eum praeterea oportet libros Disputationum, saltim septem , in Indice illo non
memoratris , s recte se haberet inscriptio L. I 8. D. iudicat. δεω. At genuinam illam esse, nostrumque umquam huius modi disputationum libros seripsisse . negat ΙAC. LABiTTus in Uu indicis Pandectar. cap. 6. y. S. Pag. II 8. edii. Imeling. Nec verosimilitudine deitituta est ea
coniectura , quum sedilis sit lapsus vel collectoris, vel librarii. Di ρυ- rationum libros fingentis pro libris Sιipulationum. Multo minus pro-2 babile
518쪽
IIII. DE VARI IS SATUR NINI S. 31
habile est, Venuleium scripsisse libros ad edictum, ab VLPIANO L. Io. f. T. D. de aur. arg. legat. laudatos. Fuit enim Venuleius Vlpiano iano is , et in Alexandri imp. conssilio eiusdem collega, ceu patet ex LAMPRID. Alexandr. cap. 68. nec facile quisquam crediderit, Vlpianum collegae libros sententiasque perstringere, ac veluti explodere voluisse, quod mani testo tamen tacit in L. I. D. de senator. Ex quo colligo , quo ties Vlpianus, Marcianus, et Modestinus SATvst Niso d nunciant testi monium , quod hunc in L. I q. f. vlt. D. de e vae et e hibit. reor. illum in L. I. f. a. D. quae res pignori vel hypothec. oblig. et in L. i. s. q. D. de obligat. istum denique in L. I. D. de senator. L. I 3. ν. s. D. de iureiur. L. 6. s. T. D. mandat. et in L. I. pr. D. de eo, actor. et expilatori fecisse animaduertimus, toties vel Quintum, vel Claudium Saturninum , numquam vero Venuleium nostrum , e ste intelligendum.
SI meo res ageretur arbitrio , haberentque vota, quo caderent riam tecum ipse essem , perillustris iuuenis, te dulce decus meum . amplecterer, tuam illam praeclaram facundiam , quae se iam veluti in publico quodam theatro profert, coram mirarer, denique mixtus adplaudentiuin turbae , fructum auribus oculisque caperem multo uberrimum. Sane iam vasa conclamaueram , iam iter meditabar , gestiebat-
519쪽
que animus, et te exosculari, et ςxi filium istud Lipsiae tuae ora amentum , Io. IA C. MASCOvlvm , coram Venerari, et ipsam almam phyl
ream , in qua ante hos triginta quinque annos prima honestioris doctrinae veluti rudimenta posueram , cum incredibili voluptate , quam iam animo praecipere mihi videbar , aliquando reuisere. Sed ita se hahent res mortalium , Ut multa praeter opinionem eueniant, et quam te felicitatem pressis veluti manibus tenere putes, ea momento elabatur. et quanto maiore antea spe animum impleuerat , tanto tristius atque
acerbitis sui desiderium relinquat. Id equidem mihi iam accidit, perillustris iuuenis. Duin enim diem, quo cathedram conscendere decreueris, constitutum mihi iri spero , interea adpetit tempus , quo scholae apud nos instaurandae , novaeque praelectiones hibernae auspicandae sunt, quo ita distringi solemus , quotquot Halae docendi munere fuci gimur, ut nulla nobis indulgeatur induciaria quies , sed dies noctesque propemodum de ornanda hac Sparta sit cogitandum. Quod itaque unum restabat spe illa deiecto solatium , ut publicis his litteris te absentem compellarem: id mihi iam praetermittendum haud putaui. Vnde vero initium capiam , per illustris a PLEssΕ , et quae verba satis idonea reperiam, aci incredibilem laetitiam , qua iam tui caussa perfundor, non dicam exprimendam , sed quodammodo saltim signi Mandam Equidem quum quarto abhinc anno in Viadrinam ad me audiendum profectus . non modo contubernio , sed et conuictu meo vis reris: fieri non potuit , quin statim exoscularer ingenium rectum ac docile , animum virtutis studiosissimum , mores denique liab faustis illustrisIimi patris penetralibus ita formatos , ut nihil tibi, niti quod cum γera laude
coniunctum esset, expetendum existimares. Hinc iam eo tempore te , tamquam Viadrinae decus, non solum amare, sed et diligere, aliisque tui ordinis adolescentibus . tamquam absolutissmum aliquod eius vir tutis , quae in illam aetatem cadit, exemplar proponere coepimus omnes , qui tum in academia illa regia docebamus. At ego potissimum,
qui te potiore veluti lare, possidebam , et cui intra Penates quotidiana erat in indolem istam tuam penitius introspiciendi occallo, non solum te incredibili amore complectebar, sed et saepe augurabar, ac praedice ham multis , talem te sueurum, qualem iam pridem cognitum iudica-
'am, Quamuis vero non adeo diuturna esset consuetudo nostra, et me
Ηa Iam iussu potentissimi regis migrante, teque Lipsam eodem tempore profecto , praeter spem atque exspectationem diuelleremur : non tamen aliquid de spe, quam semel de te conceperam, deminutum est, maxume , quum et praeclara omnia de incredibili diligentia tua nunciareto fama,
520쪽
fama , et te duce uti scirem amicissimo mihi Buch holito . quem , qua
religione munere suo iungitur . nihil reliqui facturum noueram , ut praeclarum illum, quem naturae tuae dc bes, ad quaevis laudanda impetu in nouis quotidie veluti igniculis inflammaret , et currenti , quod an prouerbio est, calcar adderet. Hoc vero augurium meum exitu iam quodammodo comprobante , non possum profecto , quin incredibilem capiam voluptatem, laetusque laetitiis omnibus veluti triumphem. S
let p i tribus familias vix ullum esse spectaculum iucundius, quam si arbusculam, sua manu consitam, primo flore conuestiri videant, quari uis haec nondum fundat fructus , sed eos sola spe , ex ipso laetiore flore concepta , tantum praecipiat. Et mihi perinde, qui olim in te formando aliquam operam conium si , nihil iucundius accidere potest , quam praeclarum istud studiorum specimen , quod edidisti, ex quo tanta ad spem de te iam pridem conceptam accestio facta est, ut vel ex eo flore de selictuum futurorum praestantia augurer , et iam non sperem , sed confidam , te, uti adhuc alios tui si inites, ita in posterum te ipsum s peraturum. Quare facere non possum , quin has ingenii ac diligentiae academicae primitias et inclytae patriae, et illustrissimo parenti, et splendidistimae familiae , et denique tibi mihique ex animo gratuler. Patriae tuae, Daniae, nili me non obstrictissimum faterer, nae ego essem hominum ingratissimus. Sunt mihi ibi amici , quibus olim in hac academia familiarissime usus sunt; sunt cum in illustrissimo regii consilii consessu , tum extra illum patroni, qui mei caussa omnia volunt ; quia . quod praefiscini dixerim , ipse rex potentissimus , quam inusitata clementia in me hominem peregrinum seratur, ante hoc triennium argumento fere stupendo ostendit, dum me lautissimis , et splendidioribus, quam vili alii mei ordinis homini oblatas memini , conditionibus in
regnum atque academiam suam euocarit. Et quamuis tum ita res disponeret Deus O. M. ut fructum ex inusitata illa regis incomparabilis
clementia capere mihi non liceret: adeo tamen ex eo tempore animo
meo insedit Daniae amor, ut eam veluti alteram patriam habuerim, et saepe ibi habitarit animus, quo me corpore venire prohibuit vis illa fatorum, qua rerum humanarum ordo seritur. Quum vero patriam quisque suam , ciuitatemque, in qua vel Penates ac domicilium constituit, vel maioribus auctus est beneficiis, quam felicissimam esse optet: non possum prosecto , quin Daniam beatam praedicem , cuius futurae quoque se licitati tot creetiora ingenia . quae in spem posteritatis quotidie adolescunt , praeludere veluti videntur. Non sane tam opum ac potentiae magnitudo storentes ac beatas reddit res publicas, quam Vi- L a rorum