장음표시 사용
531쪽
stagiis in comitiis calatis condita o, non fuisse priuatam testatorum , sed publicam ipsius populi voluntatem, ac proinde tui rem , supremo patris iudicio datum , non priuata, sed publica auinctoritate , vera nimirum lege constitutum esse : quod et de t tore pactitio adfirmare velle absurdissimum mehercule videretur. Denique quamuis existimare quis possit, vetusta haec esse, et quia iam pridem abolita sint Q . aci ius Iustinianeum nihiI facere: nam postea saltim unicuique Levitatem datam esse de tutela non minus , quam de pecunia rebusque suis, quaecumque placuerit, supremo iudicio statuendit illi tamen merito in memoriam revoco notissmum , quod Papinianus te inculcat, principium , teirmen-rifactionem non priuati, sed publici iuris esse. Testes enim quinque , quos interes Ie oportebat testamenti factioni per aes et libram , ipsum populum , cuius olim suffragiis suprema iudicia si
mabantur , repraesentabant , et sollemnitates omnes , quas et
nouissima iure requirunt, veteres illas et hodie adumbrant, eo-' que fit , ut et mutato vetusto illo testamenta ordinandi ritu, saluum tamen sit vetus principium , Te imisi actionem esse iuris publici. Hoc vero ponto quis , Quae , dixerit, tutelam test
mentariam priuati fuisse arbitrii ' quisue sine manifesto parat gismo colligat, licuisse priuatis testamento de tutela statuere, ac proinde nec pacta super illa esse potuisse illicita t
ς, quod Ne vero quidquam, quod lectorem morari possit, praeter- , ὰλ mittere Videar, fateor, mihi, pacta omnia de suscipienda tutela, ἐὰν. .a, t mquam cauisa publica , inita profliganti non sine specie obue eo. ii posse tutelam cessitiam, cuius meminit Vlpianus a J. Ait enim, legitimos tutores aliis tutela olim in iure cedere potuisse , eumque , cui illa cessa esset , cessi cum vel cessitium tutorem adpellatum ,
quo siue mortuo, siue capite minuto, siue tutelam alia cedente, tutelam ad legitimum tutorem rediisse e sed et, si legitimus decet Ierit. uut capite minutus fuerit, collitiam illam tutelam exstinctam esse. Addit tamen, cessionem istam tutelae sua aetate non amplius pro- cellilla,
532쪽
cessisse, quum et feminarum tutelam legitimam, in sua aliquamdiu cessio illa in usu permanserit, lex Claudia sustineat. lam , qui cedit, tutelam procul dubio mandat,ret ius suum, intercedente conuentione, in alium transfert : ac proinde perperam negare videbor, licere priuato de tutela suscipienda cum alio conuenire. Sed salua res est. Primo enim ea cessio non fiebat priuato arbitrio, sed in iure. Iu iure cesso, ut ait Caius noster
apud Boethium b , sit hoc modo : apud magi arum populi
Romani', veluti apud praetorem vel apud praesidem prouinciae , is , et i res in iure ceditur , rem tenens ita vindicat: HUNC EGO HOMINEM Ex IVRE QUIRITIVΜ MEUM ESSE AIo. Deinde, posquam his viii diearterit, praetor interrogat eum, qui codit, an contra vinia et ' Quo negante, aut tacente , tunc ei, qui vindicauerit, eam rem ADDIC T , idque legis actio vocatur. De
quo ritu plura monent viri docti, qui Caii Bistitutiones animaduersionibus suis illustrarunt, Alexander Oiselius et Schultingiusce . Quis vero priuato arbitrio in ceconarium translatam esse dixerit tutelam, quae ei a magistratu, penes quem erat legis actio, addicebatur l Deinde ex Vlpiano constat, solam tutelam legitimam, et ne hanc quidem omnem, sed seminarum, eo ritu cedi potuisse. Quod sane argumento est, singularem fuisse huius tutelae indolem, ex qua id sequeretur, ut alii cedi posset. Nimirum haec sola tutela, uti recte obseritat laudatus Schultingius d) , semel delata erat ita in tutoris legitimi dominio Quiritario, ut quati partem patrimonii constitueret, ac proinde non minus cessione in alterum transferri posset, quam legitima hereditas e . Quod vero ex singulari unius alicuius tutelae natura ac indole fluit, id non potest ad tutelam in uniuersum proferri. Vt iam dixi, perperam illos composturos esse rationem , qui, quod in certa tutelae iam delatae specie leges permiserint, id ad tutelam etiam deserendam pertinere existiment, quum de ea, quam habemus, pacisci semper liceat, non semper de ea, quam non habemus, si vel maxime illam spe satis certa nobis desponderimus f). Maneat ergo fixum et firinum, tutelam, tamquam munus publicum , non fuisse obiectum pactionis , eatenus scilicet, ut quis obeam solam, non intercedente vel testamento , vel cognationis necessitudine, vel auctoritate magistratus, eam vim et potestatem in capite libero consequeretur. a j si arment.
533쪽
e ruris pria. vet. ante - hsin. pag. venditione : nam venire potest iam 8 . seqq. delata , non sutura. L. I. L. 7. D. de o) Ad Wrian. F menn pag.yys. heres. Hi action. vendis.
Progredior ad tertium, idque fere palmarium argumentum, quod nisi solide stabiliretur , frustranea erit omnis , quae de t tela pactitia suscipitur, disputatio. Nititur hoc analogia , quae inter hereditatem ac tutelam ex iuris nostri principiis obseruatur, et quae tanta est, ut Vtraque eodem iure censeatur, et sere ab una ad alteram ducatur argumentum. Vt rem ab ovo ordiar, primi. qui hanc analogiam stabiliuerunt, fuere decemviri, quos in legibus II. tabularum hereditatem et tutelam ubique coniunxisse nouimus. Quemadmodum enim iam supra ostendi, eos permisisse cuiuis patrifamilias supremo iudicio disponere cum de pecunia familiave . tum de tutela suae rei, i. e. liberorum suorum , qui patris conten latione non personae , sed res in eius dominio Quiritario constitutae erant: ita et de eo casu, quo siue penitus , siue, quod ad tutelam attinet, pater intestatus decesserat , sanxerant, ut si intesatus moreretur, eique impubes heres esset, agna tus proximus tutelam nancisceretur a . Quemadmodum itaque heres testamento scriptus, ita et datus testamento tutor reliquis omnibus videbatur anteferendus. Et sicuti, non ex stante testamento , sanguine proximi ad hereditatem , ita iidem ad tutelam vocabantur , et ita quidem, ut aeque , ac in hereditate , propior excluderet remotiorem , plures vero eiusdem gradus simul admitterentur b . Quumque iure illo antiquo sola agnati et sentiles, non aeque cognati . hereditatis legitimae essent participes. ad eosdem etiam solos pertinebat tutela legitima. Hinc perpetua ab hereditate ad tutelam , et ab hac ad illam consequutio. Quemadmodum enim qui proximus est ad successionem , is non minus ad tutelam eroximus esse dicitur e : ita inuerso ordine Q. bluctus Q : quo , inquit, tutela redit, eo hereditas peruenit , nisi quum feminae heredes interceduut; et Caius e is, qui proximus fuerit ad tutelam , Ufe proximus es ad hereditatem. Quam regulam licet utroque loco sollicitent viri docti , veluti Franci Bal
534쪽
exemplo Graecorum, nec non Accursit et Placentini, verba viro-hique traiicienda esse censent: eam tamen rectissime se habere argumentis tam solidis demonstrauit Iac. Gothostedus se , ut causisam perorasse omnino videatur. Quin ideo pari passu ambulare visae veteribus sunt tutela et hereditas, ut Paullus tutelas legitimas eadem ratione , ac hereditatem , interuerti obseruet: et generatim 1 Cti, sperata tutela testamentaria, locum non esse legitimae contendant 0, non ex alia ratione, ut recte vidit Chri-itian. Thomasius m , quam quod non magis, quod ad tutelam. quam quod ad hereditatem attinet, quisquam pro parte testatus. pro parte intestatus decedere possit. Hactenus ergo omnia eadem sunt in hereditate, ut tutela testamentaria et legitima. Accesserunt vero post Ia. tabulas quaedam noua: primum, ut testamentaria tutores , non rite dati, ac veluti vitio creati , a magistratu confirmarentur; alterum , ut pupillis , nec testamentarium , nec legitimum habentibus, tutor in urbe a praetore cum maiore parterribunorum plebis, in prouinciis a praesidibus daretur; quoruni prius constitutionibus principum cn , posterius legibus, tum Atilia, tum Iulia et Titia primum inuectum o , ac nouis constitutionibus subinde immutatum esse nouimus cρὰ. Enim vero ne in his quidem nouis iuribus a vetere illo principio, quod tutelae et hereditatis eamdem esse indolem oporteat , discesserunt. Quemadmodum enim iam inde ab antiquissimis usque temporibus eo iure gaudebat praetor, ut si minus iuste heres quis testamento scriptus esset, illi tamen posset, positis certis requisitis, possessionem secundum tabulas dare q): ita vere ac re apsa praetordabat tutorem veluti secundum tabulas , quoties testamento non recte et ordine datum, vel cum inquisitione, vel sine eadem con-srmabat. Quumque et in potestate praetoris esset, bonorum posisessionem dare personis quibusdam, quas nec supremum desuncti iudicium , nec lex ad successionem vocabat r ; non absurdum videbatur, eidem et ius esse dandi tutores non habentibus, quamuis nec ex testamento , nec ex lege ad tutelam vocatos. Adeo perpetua est hereditatis ac tutelae analogia, tantaque utriusque similitudo , ut si ab una ad alteram ducatur argumentum , nihil fiat , quod sit a veterum iuris auctorum more ac consuetudine
535쪽
m Sehes. ad Huber. Praeses. Inst. Lil. I. tit. 14. I. 3. n) L. i. g. r. in M. D. de confrin.
Quae cum ita sint , manifestum profecto est , nullam Omnino iure Romano esse tutelam pactitiam, eamque potius iuris istius analogiae plane refragari. Nam quum ex eius iuris prudentiae principiis eodem ordine deseratur tutela , quo hered.tas e consequens est, Vt non deferatur pacto vel conuentione. De hereditate enim futura conuentio omnis irrita habebatur apud Romanos , siue de sua a , siue de tertii non consentientis hereditates b) quis cum altero pacisceretur: quin pacta haec turpia, bonisque moribus contraria, et plena tristissimi euentus veteribus videbantur ceP. Qui fieri ergo potuisset salua iuris analogia, ut , qui ab hereditate pactitia tantopere abhorrebant, ii tamen concederent tutelam pactitiam ' Aut ergo analogia illa tutelae atque hereditatis destruenda, quod ne fiat, plane non Vereor, aut conc dendum erit, non potuisse tutorem pacto ita constitui, ut solum illud. pactum illi susticeret ad tutelam rite capessendam admina
strandamque. αὶ L. t 9. C. de pact. e) Dict. L. vh. C. eo . L. s. D. b L. Mi. c. eod. de verbor. obtigat. L. 19. S. ML D. de
Qui tum Accedit aliud , idque satis magni ponderis , arsumentum , ex areamen- quo non fuisse priuati arbitrii tutoris dationem, liquido probatur rium, quod nimirum, quod nemini mortalium licuerit alio modo, quam le- Π μμ ε gitimo testamento , liberis tutores constituere. Hinc , quum d
536쪽
eitur, SUPER PECUNIAE TUTELAEVS SUAE , tutor separatim fine
metiui.t dari non potes; ut ait Paullus noster a . Quae verba dici non potest , quam torserint interpretes , inter quos Hot manus bὶ illa ad pupillum referre non dubitat, quali sensus sit, non posse patrem filio, nisi limul heredi scripto, tutorem dare tinuita profecto Themide , quae et exheredato tutorem a patre dari disertis verbis permittit ce . Potior ergo est Paulli sententia, quam recte iam vidit Gerardus Noodi ius d , non valere tutoris dationem , nisi testator simul de tutela, simul de pecunia, id est, hereditate sua disponat, ac proinde non aliter, quam si tutorem det iusto testamento , cuius caput et fundamentum sit heredis institutio se 2. Idem enim et Modestinus cf9 monet, dum scribit : pater Idus vel nepotibus, quos habet in potestate, recte dat tutorem , sed IN TEs TAMENTO. Idque adeo verum est, ut ne imperfecto quidem testamento tutor recte datus videretur la , multoque minus codicillis h : nisi quod eo demum deuentum , ut dati in codicillis testamento confirmatis perinde , ac si testamento dati essent, acciperentur i . Denique et per epistolam dari tutorem non posse , indubitati iuris erat λ . Quamobrem iure inde colligimus, non potuisse patrem ullo alio legitimo modo tutorem liberis constituere, quam vel testamento , vel codicillis testamento confirmatis. Ex eo vero manifesto consequitur. ut pacto constitutus tutor non iure datus videri potuerit, adeo- ue Romanis ignota fuerit tutela paetitia. Si enim non alio mo-O, quam testamento persecto , tutorem recte dabat : quomodo pacto dare potuit Z Immo scire vellem , quid mouere potuerit veteres, ut pactis tutorem dari permitterent, epistolis, quibus aeque, ac viva voce, inter se paciscuntur homines, non permitte rent i Aut ergo reddenda erit ratio , cur tam male constiterint sibi Romani , aut verum erit, pactis tutores non magis, quam
codicillis et epistolis, dari iure potuisse.
a) L. s s. n. D. de verbori signis
537쪽
g. XII. Sunt equidem, qui stricto iure nullius momenti fuisse tute-ώι, - ἡ ldm pactitiam non inficiantur , eam tamen conualescere potuisse Ur . Per confirmationem, statuunt a . Sed primo , dum id largiuntur,rion simul fatendum illis est , tutelam pactitiam iure non substitisse,
ς-uae in neque apud Romanos speciem tutelae fuisse singularem, quae exm y conuentione descenderit. Confirmatione enim non indigebat tutor recte, et ex legum praeseripto, sed vitio datus b9. Ergo vitici datum esse agnoscere debebant tutorem pacto datum , adeoque illa tutela non erit singularis et legitima tutelae species , nisi etiam singulares species tutelae maternae, extraneae, et radiciliaris fingere velis, quandoquidem et a matre, vel ab extraneo, vel a patre cΟ-dicillis testamento non confirmatis datos confirmari, indubitati iuris est e . Si ergo absurdum esset, has tamquam singulares et legitimas tutelae species obtrudere: qui minus absurdum erit, fingere tutelam pactitiam . quia tutor, ex pacto suscepturus tutelam , ossit a magistratu confirmari Praeterea iustissima ἡubitandi causa est. tutelam pactitiam umquam abisse a praetore confirmatam. Confirmatio enim ad tutelam testamentariam tantum pertinebat. Quis vero pactitiam dicebat testamentariam. Deinde omnes casus, quibus tutores confirmandi sint , adcurate recensentur ita iure nostro Q, puta, si talis sit persona, quae non possit testamento tutorem dare , veluti mater , aut patronus, aut extraneus; aut si sit persona, cui dari non possit, veluti si pater filio filiaeue, non exsistenti in patria potestate, ita enim legendum esse illum textum, lueuienter ostendit Antonius Augustanus eὰ, aut verbis indirectis, aut denique codicillis testamento non confirmatis tutores dederit. Atqui nullus horum casuum comprehendit tutelam pactitiam : ac proinde recte colligere nobis videmur , ne confirmatione quidem conualuisse tutelam istam , quippe analogiae iuris plane contrariam , et, si dicendum, quod res est, pla
Porro si ipsam pactorum naturam consideramus paullo adcu
538쪽
ratius , numquam Romani illis tantum tribuerunt virtutis , ut cre- quintumdibile sit, eos tutelam pactitiam ad mitisse. Simplices promissio- ob gsapanes non producebant Obligationem persectam et ciualem , ac Proinde nec tutor, qua te tutelam suscepturum promiserat , cogi 'poterat ad illam sulcipiendam. nec praetor ad tutorem illum confirmandum : adeoque omnis illa tutela impersecta filisset, nulliusque enectus, nisi et ipse, qui promiserit, sponte hoe subiret
onus, et praetor eum sua sponte confirmaret. Quae omnia tu- ι telae naturae ac indoli quam maxime repugnare tanto apertius
est, quanto minus quisquam ignorat, eam esse munus publicum , ac proinde non nisi ratione quam maxima et lassiciente , iuridice dicam, iustissima excusatione detrectari ; quin ab eo tempore, quo datus est, quoue pupillus tutela indiget , ipso iure aliquem tutorem esse a . Quae omnia si quis pactis euici potui sie existimet: nae illum ego, quid pactum tuerit Romanis , vix satis intelligere crediderim. Dissin
Hic varia illi, quibus huic tutelae ius ciuitatis Romanae adserere cura est, quaerunt effugia. Alius enim promissonem cum fugia. effectu, id est, stipulationem , procul dubio interpolitam edeponit. Alius subtilem illam inter pacta et stipulationes diffe-'rentiam iam a Leone imp. sublatam esse a urget. Aliis id non nudum pactum fuisse videtur, quod auctor ille doctissimus suo more hoc argumento firmat, quod quae pacta sine plena obligatione ciuili intelligi nequeant , ad pacta nuda non sint reserenda. Sed sunt haec omnia ita comparata, ut vel sola documento esse possint, pessimam caussam defendere eos, quibus tot latibulis opus est. Stipulationem interpolitam fuisse , nulla lex , cuius praetidio utantur, dicit, et, u fuisset interposita, illi non plus momenti in fuisset, quam pacto nudo , quia inutilis est de rebus, quae non arbitrii nostri, sed publici iuris sunt , interposita stipulatio b). Constitutione, quam laudant, Leonis imp. omne stipulationum
ac pactorum discrimen sublatum esse, nemo facile crediderit: quum eum potius solam illam verborum in interrogatione et responsione congruentiam , salua ipsius interrogationis ac rc sponsionis
nocessitate , videamus sustulisse e . Sed si fingamus, Leonem
539쪽
imp. tantam mutationem inuexisse: consequens tamen erit , ut demum a Leonis istius temporibus inualuerit haec tutela , ade que loci omnes , ex pandectarum opere decerpti , quibus talem tutelam Romanis notam fuisse, probant, frustra ab iis ad partes Vocentur. Denique non nudum esse pactum, quod plenam obligationem ciuilem producit, facile largimur. Sed dum clarissimi huius argumenti auctor, tale esse pactum de tutela,
subsumit, manifesto petit id, quod est in principio, et quod ab
ipso prius demonstratum esse nemo dixerit, etiam, qui magna animi ingeniique contentione sectiones illas si παρενΘεσει cita- 4tas expenderit. Quid multis ρ Qui ostendere conatur, pactum aliquod non nudum esse , ei probandum est, aut legem exstare . quae tali pacto obligandi vim tribuit, uti donationi Constantini M. lex adsistit c d : aut praetorem , se illud seruaturum, speciali edicto promisisse, quemadmodum Seruium hypothecam edicto suo iuvisse nouimus se : aut pactum tale in continenti Miscessisse bonae fidei contra i , ex eoque vim obligandi ac cepisse, quo sensu pacta adiecta non nuga vocantur, f, Horum trium capitum si unicum probauerit laudatus auctor, tum demum victas dabo manus, eumque magnum quid praestitisse fatebor et quin ei gratulabor, cuius iam tirocinia iuris Inusitatum atque eximium quid rei publicae litterariae promittant.
Quamuis vero in tot argumentis, ex legibus, ipsaque tutelae ac pactorum indole depromtis , merito mihi videor fiduciam aliquam posse collocare : nihil tamen fortassis aliis esisse viderer . niti et fulcra illa, quibus alii hic secessionem facientes nituntur, subruam. Nimirum in prima statim acie locant testimonium biodestini a , cuius ex sexto excusationum libro et hoc in Pandectis enunciatum occurrit: qui patri promisiu , se fore tutorem Iiberorum, excusari ab hac tutia non potes, eis aliter habet ius ex-
540쪽
eufitionis. Nihil eorum hic dicit Modestinus, quae iis, qui tutelae pactitiae patrocinium suscipiunt, erant probanda. Non docet, tutorem pacto non minus, quam testamento , posse dari: non tradit, illud promissum tutoris obligationem ciuilem perfectam produxisse, multo minus ex eo loco intelligimus id, quod praecipuum erat, pactum hoc illi promittenti senecisse ad tutelam capessendam administrandamque. Sed id num ibi agit Modestinus , ut doceat, excit sataonem eius, qui se tutorem liberorum fore promisit, ob pactum istud non admitti, si vel maxime ei non desint caussae excusandi iustissimae. Eius vero decisionis ratio non est , quod quis per pactum tutor sat , sed
quod omne pactum , quanatumuis nudum , et ad excipiendum , et, quum replicatio etiam exceptionis loco sit, ad replicandum prosit b . Fingamus ergo , tutorem siue testamento creatum , siue legitimum, siue a magistratu datum, sese professione , potestate , numero liberorum , vel alia quacumque iusta caussa , excusare velle : obstabit illi replicatio pacti, quo minus illi hae prosint exceptiones , quia his exceptionibus 1 oluntariis valide renunciauit. Paucis : non ibi Modestinus agit de modis, quibus quis tutelam adquirat, sed de excusationibus , quae admittendae vel repudiandae sint, ac ne verbo quidcin indicat, pactum sufficere ad tutelam consequendam.
g. XVI. Sed quum nihil tale illi textui inesse fateri cogantur, illud
omne inde argutissime eliciunt per iustam argumentorum seriem a , eamque catenam suam quamuis nimiae subtilitatis excessum ipsi fateantur , tanti faciunt , ut se eam 2b Omni hus, quas pra uidere potuerint, dissentientium argutiis tutam praestari existiment b . Operae pretium ergo erit, auream illam catenam parumper excutere. Qui se , inquiunt, nou potes excusare, ad munus in se suscipiendum tenetur. Recte sane. Qui euo patri promisit , se fore tutorem liberorum , ille tenetur ad tuietam in se fusi piendam, et se non potes excusare. Et hoc bene ae sapienter, nisi quod medius terminus , quem vocant, contra Veteris logi
ces praecepta ingreditur conclusionem. ConcedamuS tamen,
ut liberales simus, utrumque , et quod tutor ille, qui patri,