Ioh. Gottlieb Heineccii ... Operum ad vniuersam iuris prudentiam, philosophiam et litteras humaniores pertinentium, tomus primus octauus ... 1. Praefationes alienis libris praemissae, et 2. Opuscula minora varii argumenti

발행: 1748년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

xorum regendi parendique arte bene atque adcurate institutorum e pia. Haec vera sunt regum praesidia , haec rerum publicarum columbina, haec pignora selicitatis publicae, quibus sublatis, non potest non rerum omnium consequi perturbatio. Periisse Troiam aiunt, quum ea dii excessissent: at nos , qui Christiana pietate imbuti sumus , vanam illam fiduciam , a miseris hominibus in simulacris sensu carentibus collocatam, merito iudicamus , et primum quidem Deum O. M. rerum publicarum praesidem, ac felicitatis omnis statorem, ab hoc proximos principes bonos et rei publicae amantes, denique iuxta hos maxime viros praeclaros , et cum regnatrice illa sapientia , longoque rerum usu , tum virtute ac pietate eximios rei publicae ornamento ac praesidio esse , contendimus, atque ideo inde merito augurium capimus futurae felicitatis , si et horum suppetat copia . et in eorum locum adolescentes eminentioris fortunae atque indolis feliciter quotidie succrescant. Ita-rue iure meritoque Damae tuae te, talem ciuem, gratulor, non mino in id omni studio atque industria incumbentem, ut aliquando de tam inclyta patria, prout occasio fuerit, bene mereri possis, sed etiam praesidia illa, quae ad beatitudinem rerum publicarum tuendam ampli- sicandamque pertinere Videntur , iam aliqua ex parte consequutum. Quam incredibili porro laetitia nunc illustrissimum patrem tuum per. fundi credibile est, quum iam votis perfrui. et insignis illius curae ac sollicitudinis , qua efregiam filiorum trigam educauit, fructum capere coeperiti Nonne opinabile est, eum hac filii optimi virtute magnopere delectari , seque sibi veluti posteritati interesse videri y Quare et

huic quippe de me optime merito , talin filium vehementer etiam atque etiam gratulor , Deumque Veneror, ut faueat porro muneribus suis, tantoque bono et incrementa addat, et, quod vel maxime ad solidam

felicitatem pertinet, perpetuitatem. Quid vero dicam de splendida familia tua' Est ea ex fore isto delibato nobilitatis Germanicae, qui se longe hi teque diffudit per Europam , virosque protulit pace belloque

magnos , et qui meritis in rem publicam, immortalem sibi gloriam apud posteros pepererunt. Memoriae proditum est, Q. Maximum, Ρ. Scipionem , et alios ciuitatis Romanae praeclaros viros solitos ita dicere , quum maiorum imagines intuerentur , vehementissime sibi animum ad virtutem accendi. Scilicet non ceram illam, neque figuram , tantam vim in se habere putabant, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregis viris in pectore crescere , neque prius sedari , quam Virtus eorummam atque gloriam adaequarii. Scio tibi, perillustris a PLESssi , has maiorum imagines non minus saepe somnum excussisse, quam Themi-- stocli

522쪽

EPISTOLA GRATULATORIA. 8s

stoeli tropaea Miltiadis r neque dubito , quin identidem cogitaueris ,

non esse eam Veram nobilitatem , quam quis a maioribus iure hereditario acceperit, sed cui accedat maiorum exemplis excitata virtus, quaeque decus illud iisdem artibus ac facinoribus, quibus primum partum est, tueatur. Et sane quid respondebunt illi maioribus suis, qui nobilitatem suam opesque, maiorum virtute parias, incitamento ubi esse patiuntur ad luxum et inertiam ' qui turpi otio transigunt vitam, veluti pecora, numerus tantum, et seuges consumere nati l qui denique tantum ignominiae reddunt maioribus , quantum ab his dignitatis veluti per manus traditum acceperunt ' Noluisti autem tu, perillustris a PLESSE , iis te similem praestare , sed maiorum tuorum , ac domestico maxime

illustriis mi patris et patrui tui exemplo excitatus, id esisti omni arti mi Contentione, ut per eorum vestigia pleno gradu incederes , teque di- num tam splendida familia, dignum illis maioribus , quos iam priem fama veluti consecrauit, praestares. Quam ob rem uti mactum te hac virtute esse iubeo , perillustris iuuonis : ita et senti Plessiae hoc nouum decus etiam atque etiam gratulor , 'et ut ei in posterum maximo ornamento sis , et opto, et, fretus praeclara tua indole, id futurum auguror. Non miraberis , tam tarde me ad praecipuum Oiscium, tibi ipsi gratulandi, accingi. Non enim nostra sunt , quae nobis Vel fortunae beneficio, vel studio nostro obtigerunt, bona : sed sibi praecipue ea cum Deus, bonorum. Omnium largitor, tum maxime patria ,

Iarentes , cognati , atque amici vindicant , nis quis sorte, in Epicuri tortulis institutus , omnia ad se reserat , nihilque se, nisi sui caussa , facere debere existimet. Itaque prius filis gratulandum fuit, ad quos fructus vigiliarum tuarum in posterum vel maxime pertinebit, nec e sis et , quod gratularer tibi, si nihil utilitatis ex bonis tuis ad quemquam mortalium pertingeret. Dixisse olim aiunt philosophum , se, si a Deo

id beneficii impetraret, ut caelestia illa corpora, eorumque mouim con centumque suauissimum coram intueretur, parum tamen inde capturum esse voluptatis , si in haec inferiora remissus . neminem , quem harum

rerum participem sacere posset , reperiret. Perinde tibi ipsi , qui non tibi soli, sed patriae tuisque te natum esse' intellisis, parum iucunda sutura essent omnia, quae tibi tot vigiliis peperisti, decora, nisi aliis perinde, ac tibi ipsi , lalutaria atque utilia e sient. Quae quum ita sint, tibi ego non tam doctrinam, quamuis et illa sit omiti laude dignissima , gutulor, quam eam metitem , qua omnia resers ad salutem rei publicae , nihilque discere vel infigere animo cupis , nisi quod patriae aliquando emolumento ornamentoque sit futurum. Faueat vero Deus et

523쪽

in s

huic consilio tuo , occasionemque tibi ostendat quam primum , praeclaras illas animi dotes litterarumque seueriorum praelidia in usum publicum proferendi. Denique et mihi gratularer , cui breuis illa op ra , quam formando ingenio tuo impendi , tam feliciter cessit, nisi verendum esset, ne, quidquid de me dixero, paullo iactantius dixisse videar. Itaque hic abrumpam potius filum orationis, quam ut quidquam , quod cum mea laude coniunctum sit, attexam. Priusquam tamen id nat, Deum O. M. precor venerorque, ut te, confecto studiorum cur se, saluum ac sospitem patriae ac inustrissimi patris amplexibus restituat , meque eum diem Videre patiatur, quo te , illustri loco positum, colant amentque boni omnes, ciuem patria sua dignissimum, illustrissimi parentis delicium, gentis Hessiae orsamentum, denique, si et hoc addere liceat, praesidium et dulce decus meum. Vale. Hahae XL Xa- lenae Nouembris CII ID CC xxxv.

. . . . . . . . .

DISSERTATIO DTV TELA PACTITIAS E VCONVENTIONALI.

S. I. Insit uti ratio. f. a. Quid sit tutela pactilia Z s. 3. Eam ius

Romanum ignorare probatur primo argumento , quod nusquam plures , quam tres, tutelae species recensentur. g. q. Vis huius asegumenti. g. F. stemque secundo, quod de munere publico pacifei non licuerit. S. 6. Id quia probatur. I. T. Cui non obstat , quod pater testamento, suo arbitrio, de tutela saluere eotueris. s. 8. Nee, quod fas fuerit tmela in iure cedere. S. P. Terilum argumentum , quod

524쪽

quod eadem si iure Romano hereditatis, ae tutelae ratio. f. IO. tela ergo non magis potes ese paelitia , quam her editas. f. II. Quartum argumentum , quod priuatis per solum te mentum tutores dare licuit. S. I a. An tutela pactitia saltim per confirmatio- 'nem conuisieris i p. II. Argumentum quintum , ab ipsa paeliorum natura. g. 14. Dissentientium e gia. p. 1 s. Ex l. II. f. I. D. de

excusat. hora probatur tutela pactitia. s. I 6. Viri docta arx-mentatio ex hae lege. f. IT. Nec g. 9. Inst. eod. tit. hanc tui iam confirmat. s. I 8. Vana iactatio demon asionis. f. I9. Sed eιl. 29. D. de tellam. tui. tutelae pactitiae quam maxime obsat. s. a P. Viri docti ex hac ductum argumentum. ν. 21. Argumentum

eiusdem ex l. 18. f. I. D. de leg. Cornel. de falc des' intum. f. aa. Eius examen. g. 23. Reliqui textus , qui pro tuιeta Pactitia adseruntur. 6. 24. Iis non probatur . licita fui se pacta de tutela suscipienda. 2y. Mutio minus Romanos fιι se tutores pacti rios. y. 26. Conclusio dissertationis.

S. I.

OVum tot viri iuris peritissimi nostra hae aetate de.tutela pa- IH σμtictitia seu coiruentionali non modo dixerint sententiam , sed et argumenta omnia, quibus illa vel probari et defendi, vel Oae pugnari solet , adcuratius expenderint , oportebat proiecto caussam hanc iam pridem esse peroratam et2 vindicatam. Sed ea est nonnullorum et doctillimoriam ingenii conditio, ut praeiudicatis, quae semel animo insederunt, opinionibus , tamquam naufraginantibus in gurgite v sto tabulis inhaereant, et cum sexcentis argumentorum gyris luctentur, ut , si non salua sententia sua, sal- M.tim cum aliqua ingenii laude ex illis doctrinarum suarum fluctibus ' in evadant. Hoc lane quibuidam , qui nuper admodum tutelam Pa mitiam in iure Romano rion minus, quam Germanico praesidaum reperire , ex instituto, et singularibus dii Ieriationibus non inodo statuere, sed et demonstrare conati sunt, contig e videtur. Nequis ergo incautior patalogismis illis deceptus a iuris analogia, quae in arte nostra primum , secundum , vltimum est, uberrut , de tutela hac pactitia vel conuentionali binis dissertationibus agcre Onstitui, ordinis et perspicuitatis caussa ita partituris hanc mate

Nam , Ut priore iuris Romani, posteriori Germanici principia Paullo diligentius cxcutiam, expensisque, quae huc facere Viden

a tur,

525쪽

tur, omnibus, rationibusque subductis, id genus tutelae Romanis ignotum , Germanis notissimum ac paene quotidianum suisse, ostendam.

S. II.

Quid Ili Quod ad ius Romanum attinet, in illo praesidium non re- , perire tutelam illam pactitiam , tot potest argumentis demonstra-P- μδ ut, si omnia hic adserre, et pro eo, ac decet, exornare CO-ner, vix sinem repertura videatur oratio. Ut ergo selectu utar, praecipua tantum consectabor. At statim in ipso diiIertationis limine paucis praemittam, per tutelam pactitiam intelligi illud t telae genus, quam quis ex promissione vel pacto ita iuscipit, ut nullam aliam caullam , cur tutelam administret , allegare tene tur , nullaque alia ratione indigeat. Id ideo monendum duxi , . quod in ipsa desinitione plerosque a scopo aberrare animaduerti. Neque enim quaeritur, an non aliquando patri vel magistr . tui quis promiserit , se tutelam susceeturum i isque ex promisso suo ad illam suscipiendam obstrictus lit i Sed an ille ex solo isto titulo tutelae administrandae ius sit consequutus i Prius sane nec illi inficiantur . qui ipsam negant tutelam pactitiam e posterius vero est, quod iuris Romani principiis et analogiae omnino refragari , contendunt. Neque enim, qui se tutorem futurum promisit, statim ex pacto tutor est, sed qui ex pacto illo iustam cauia sim, iustumque titulum habet suscieiendae administrandaeque t telae. Quemadmodum ideo nemo statuit tutelam petitistam, quia quidam tutores petebantur, siue ex Voluntate, siue ex necessitate se . nec noministitiam, ut ita loqui liceat, quia solebant quidam vel ultro , vel a magistratibus interrogati tutores per se aliosve nominare M, quia Virique non a postulatione et nominatione , sed a datione inagii ratus ius tutelae consequebantur rita recte existimant viri docti, eam, quae ex promissione vel pacto oritur, tutelam non elle pactitiam , sed ad quam suscipiendam administrandamque initum cum patre pactum solum susticiat, sicuti solom testamentum testimentario , sola agnatio legitimo , sola denique magi liratus auctoritas dativo sufficit ad munus illud recte et ordine obeundum.

S. III.

526쪽

6. III.

Talem vero tutelam pactitiam numquam innotuisse Romanis, vel ex eo intelligitur , quod veteres iuris auctores , etiam Vbi ex instituto et δογμαmκῶι tutelae species enumerant , nusquam pactitiae vel verbo meminerunt. In Institutionibus Iustinianus de tutelis ait a et permissum es parentibus, liberis impuberibus, quos iu potesate habent. TESTAMENTO tutores dare. Hinc porro b et quibus autem te mento tutor datus non es, his ex lege duodecim rabularum agnati sunt tutores , qui vocantur legitimi. Denique subiicit imperator ce9: si cui nullus omnino tutor fuerat , ei DABA TVR , in urbe quidem a praetore urbano et maiore parte tribuno rum plebis, titior ex lege Atilia , in prouinetis vero a praesidibus ex lege Iulia et Tisia. Et de his tribus tutelae seneribus etiam singulares titulos cum in Institutionibus, tum in Pandectis et Codice reperimus: de pactitia tantum abest, ut ex instituto actum esse videamus, ut eius ne verbo quidem in tutelarum recensione mentionem fieri animaduertamus. Similiter omnes tutelae species

coniungit Vlpianus Q , dum disquirens, cui recte soluaturi Siue autem , inquit . LEGI TlΜi sint , me TEsTAMENTA Rii , siue ex init istisne DATI , recte vel uni soluitur e non omissia rus profecto pactilios, si quos eius generis exsistere ex iuris analogia pol se credidisset. In Caii, quae adhuc exstant, fragmentis, Pes time quidem sue ab Aniano , siue ab alio exceptis , initio parum adcurate dicitur se : tutores aut LEGITIMI sunt, aut TESTA NENTARII et attamen quibusdam interiectis suppletur , quod in illa enumeratione omissum est, additurque f : quod si nee TL-STAMENTARIus tutor fuerit, nee LEGI Tl Mus: tunc inquisitione iudicιs puelliis tutores DAN TvR. De pactitia ne γγ quidem. Idem et in Vlpiani fragmentis, ubi ex instituto de tutelis agitur, o seruamus. In eis enim primo disserit de tutelis legitimis cgὰ , deinde de tefamentariis b) , denique de tutoribus, qui ex lege Atilia , Iulia et Titia, Iunia Norbana , lege Iulia de maritandis ordinibus, itemque ex SCtis, et moribus a magistratibus dabantur ι γ e pactiιiae vero toto eo capite nec volam, nec vestigium exstare voluit. Nec vero simile est, hanc tutelae speciem ab Ani no in Cati et Vlpiani libris esse expunctam, quum illa vel maxime consentanea esset moribus Gothorum , aliarumque Originis Germanicae gentium , ut nulla illis ratio fuerit, eam inuidendi Romanis, vel illorum auctores truncandi, expungendique id , a quo ipsi minime abhorrebant. Denique iterum Iustinianus, ubi

gumento,

quam pla-

rex, quam tres, tu

527쪽

Vis huius

episcopos et clericos ab omni tutelarum onere immunes esse iu-het , non alia habet, quae recenseat, tutelarum genera, quam illatria, ac proinde sancit , ut immunitatem imo iure omnes habeant tutelae , sue TESTAMENTARIAE , sue LEGIT IN Ag Iine DATIVAE. An non intererat , et pactitiae mentionem fieri , quum de immun:tate ab eius generis tutela vel maxime dubitari potuit Iet ρ Non dieam de aliis vetustis scriptoribus , e quorum numero Boethius I tutelam aut CONSANGUINITATIS rradia , vel PATRONATVs iure deferri, aut ΤΕsTΑΜENTO patris eligi, aut PRAETOR Is iuris dictione sommari ait, nullo alio praeter hos modos t telam consequendi admisso.

S. IIII.

Desumtum hoc a veterum silentio argumentum non leuis omnino ponderis esse, facile mihi largientur illi, qui non singendam esse nouam Romanorum iuris prudentiam , sed veterem ac genuinam ex iuris istius auctoribus, tamquam ex limpidissimo sonte, hauriendam esse existimant. An enim veros mile est, veteres omnes, qui ius ex instituto in artis formam redegerunt, nobilissimam illam tutelae speciem, veluti ex compacto, fuisse omissuros, eiusqncine obiter quidem sui 1Ie facturos mentionem, si illam vel legibus, vel moribus atque usu probari sciuissent ρ Quem admodum ergo recte veteribus credimus , homines esse vel liberos , vel servos a , illos vel ingenuos . vel libertinos b), alios porro esse sui iuris . alios alieno is ri subiectos G, illos vel in parentum, vel in dominorum potesate esse d : hereditatum duplicem esse conditionem , ealque vel ex testamento, Vel ab inte soad nos pertinere se , ac proinde non alia esse hominum, potestatum, successionisque hereditariae genera merito ex Istimamus rita non est, cur noua tutorum genera inferre velimus in veterem Romanorum iuris prudentiam , cum antiqui illi scriptores , a quibus ciuilem istam sapientiam, veluti per manus traditam , accepimus, plura, quam tria ista tutelarum genera numquam agno

, uertiat.

528쪽

SEU CONVENTIONALI.

uerint. Non equidem ignoro, partiri et diuidere non auctoritatis esse, sed merae artis, ae proinde diuisiones non esse legibus adstrictas, nec quemquam, qui rectius et magis διαλεκταώς possit genus in suas ipecies diducere , legum terriculamentis esse 'ab eo instituto dimouendum. Corpus enim iitris , inquit I homasius f). est ita ma, plurima alia , quae leges non sunt, continens. Desinitiones enim , diuisones , disserenιiae , ri regulae doctrinales inde δε- duciae, funt doctrinae intellectum informantes. At scio etiam, eum , ut diuisionem, tamquam minus adaequatam, impugnat, Osten ere debere , esie secundum illius artis principia et alias species ea druisione non comprehensas. Quum vero ostendi non possit, exstitisse vinquam apud Romanos tutores, qui ex ea sola caussa, quod se tutelam sulcepturos promiserint, ad suscipiendam administrandamque tutelam fuerint admittendi, merito praesumendum est, veteres ius in quo versati sunt, non ignorasse , nec pluresipiis notas ibisse tutelarum species , quam testamentariam , legiti mam, et dativam: maxime quum nulla idonea possi reddi ratio, cur dissimulare voluerint pactitiam , cum nec sub testamentaria, nec sub dativa, pollit comprehendi. a '. Iust. Id lari personar. g. s. ila. Inst. de his , qui sunt sui ves

ID Diss de rite formando fasti eon

Deinde satis inter omnes constat, tutelam ex ICtorum RO- Demquam anoriis sententia fuisse munus publicum. Et tutelam, inquit secundo, Iustinianus a , placuit munus publicum esse , id est , ut apud P od de Theophilum ibi λε rus uas explicat scholiastes Graecus f b r 'ς

lis es eorum , quibus cura frumenti vel ephoria demandata est. Hermogenianus se et atque personale M v Nus est tutela, cum aduhi fιιriosiue, cet. Idem porro et Arcadius Charisius d , et Callistratus e , et maxime Pomponius f) , a quo tutela aeque , ac magistratuum functio , Pu BLICis C Aussis diserte adnumeratur, satis manifesto confirmant. Iam nemo sibi temere persuadebit, ideo id nomen tribui tutelae, quod eius finis vel ob- M a lectum ,

529쪽

iectum , uti vocant philosophi, ad rem publicam pertineat. Id enim diserte negat Modestinus, dum scribit r tutela non es rei publieae munus, nec , quod ad impensam perιinet, sed ciuile enee prouinciale videtur tutelam admini irare. Ac proinde superest, ut cum Vlpiano h , aliisque viris doctis dicam , tutelam ideo censeri munus publicum, quod illud necessario obire teneamur Iege, more , imperioue eius, qui iubendi habeat potestatem i ; adeo ,

ut non videaIur leuis eulpa, eontra iuris auctoritatem mandatum

tutelae incium detrectare t , Sed quum haec omnia talia sint, vi ne ab iis quidem ignorentur, qui aliud sciunt nihil : religioni mihi duco, rei vulgo notissimae diutius immorari.

f. VI.ra bis a Ias, Vero inde merito firmissimum duxi argumentum, non probatur. potuisse tutelam vili x pacto cum patre inito ex iuris Romani principiis deferri. Ius publicum enim, uti tradit Papinianus sa), priuatorum pactis mutari non potes. Et in summa id obseruandum esse monet Paullus b , s pactum conventiim a re priuata remotum si, illud non esse seruanaum. Si ergo circa ea , quae publicam caussam habent, nullum priuatis paciscendi arbitrium . nullum statuendi ius , nulla facultas fuit , frustra etiam protuldubio fuit pactio de muneribus publicis, atque adeo et de tutela suscipieoda administrandaque, quae nemini , nisi publica auctoritate, deferebatur. Et hoc ipsum est, quod de tutione sua expressit Seruius, dum non quamuis vim et potestatem in capite hibero, quam sibi quis sortassis suo arbitrio sumserit, vel a patre priuatim sibi decretam susceperit, sed tu RE demum CiviLI δε- tam ac permisam , adeoque publica auctoritate susceptam , ΤUTELAE nomine venire docuit e . Atqui tutori pactitio non rure ciuili data es illa vis ae potesas, sed priuata duetoritate rnec illud ius usquam priuatis permittit, ut de tutela pactis statuere possint et immo , ut dixi, rationi iuris ciuilis refragantur

pacta

530쪽

SEU CONVENTIONALI. 93

pacta quaelibet, quae de publicis caussis et muneribus ineuntur. Ergo ita tutela pactitia ex iuris Romani prineipiis non est tutela , ac proinde falsum est, ullum ex istius iuris principiis ideo tutorem fuisse, quod patri, sese tutorem liberorum eius fore , promisisset.

ratione textum sollicitat, et pro re pris eod.

-a , re publica legi iubet IAeoavs

f. VII.

obvertere equidem hic mihi aliquis posset tutores testamen 'a tarios, quippe qui et ipsi priuato patris arbitrio fuerint tutelam obsiti , consequuti, ac inde colligere , nullam fuisse caussam idoneam , quod pa- cur , cum licuerit patri testamentum condituro optimum consi s lium pro liberis capere . iisque tutorem supremo iudicio dare , non aeque licere debuerit cum viro bono pacisci, ut liberorum b et suorum tutelam , si quid sibi humani acciderit, susciperet, et cur isti sa-

illa conuentio huic ad consequendam tutoris potestatem non ae- uera pinque suffecerit, ac ipsa ultima patris voluntas. Enimuero , qui merit. paullo adcuratius posuerit calculum , illico animaduertet , interutramque illam speciem permultum interesse. Primo enim tutela testamentaria est iure ciuili permissa , lege nimirum illa vetusti sisima decemvirali, quae , tamquam carmen aliquod necessarium , ICtis toties in ore est : PATERFAMi Li As v TI LEGASSIT SUPERFAΜiLIA , PECUNI A , TUTELAUE sv AE REI, ITA lvs EsTO a eae proinde tantum abest , ut priuata auctoritate quis hanc tui

Iam adipiscatur, Ut eam ipsi legi debeat, ac proinde Vlpianus b

et testamento datos tutores legitimos vocare non dubitet, quod, ut ipse ait, ex lexe desceneiant. Vbi vero similis , quaeso . exsistat sanctio de pactis super tutela ineundis Z Qua umquam vel I ge, vel plebis scito, vel SCto, vel sonstitutione principum cautum est , Vt , quomodocumque paterfamilias cum aliquo pactus esset super tutela liberorum suorum , ita ius esset y Talis profecto

lex neque usquam, neque umquam exstare potuit , quum, Ut iam monui, omnis de caussa publica priuatorum pactio potius a legibus infirmetur. Ergo nec argumentum ab ultima patris Voluntate recte duci potest ad tutelam pactitiam. Deinde nee id praetermittendum est, testamenta ipsa , quippe olim populi sus-

Μ a fragiis

SEARCH

MENU NAVIGATION