Bernardi Henrici Reinoldi ... Opuscula juridica adhuc rariora. Recensuit illa, notulis instruxit, in praefatione vitam auctoris clarissimi exposuit, ac dissertationem singularem de insignibus Germanorum in jurisprudentiam elegantiorem meritis praemis

발행: 1755년

분량: 765페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

741쪽

etro BERN. HENR. REI NOLDrterea observatio pulchra , quod immanibus sub Imperatoribus servata tamen sit Respublica ope

Ibidem ubique fere est repetitio ex Supplementi

p. 327. P. 794. Iterum repetitio. P. 79S. Errat cum LVER. OTTONE, dum Hermogenem resert ad Alexandri tempora. Vid. supra dista de hoc Hermogene, Epitomarum au

ctore.

Ibidem n. 826. Non meminit BRENcΜANNI libri de Modesini Eurematisis, qui Schisteriano Pra stata P. 787. BUB c. GOTTR. STRuvii Bibliothecam

Iuris selectam S selectissimam allegat. Ea mihi

videtur esse exiguae frugis. Struvius enim non satis est Latinae linguae gnarus , quod vel Vox dum ostendat , qua omnes scriptorum suorum paginas sere contaminat et nec auetorum suffcientem habet notitiam , ac credo ex Catalogis Bibliothecam esse consarcinatam : judicium praeterea ubique exiguum est. Choppinum de Politia ecclesiastica putat Reformatae relieioni addictum fuisse, cum contrarium doceat ejus liber de coenobiis. Nimium laboris susciperet is, qui illud Augiae stabulum purgare vellet. Struvia. nae Bibliothecae farraginem librorum adferunt,

sed studiosiis Iuris paucis S optimis uti debet, hos signasse siliscit , sed ad docendum quinam

sint praestantillimi Struvius est ineptus. P. 799. Meminit GRAVI ΝAE. Laudo virum, &de sentiere pollim adversus considerationes illustris LYNcΚΕRI, quas Gledit schius novillimae editioni operum Gravinae praemisit. Sunt tamen

de multa in Originibus, centuram haud effugientia. Ibidem

742쪽

ΟgsΕRvAT. AD I. A. FABRIcII BIBL. LAT. 7 IrIbidem in sne meminit VALENT. FoRsTERI HUD-riae Furis, is liber nullius momenti est. Fortia. riis ad id opus , ct quae de familiis promisit, fuit ineptus. id docuit RupERT Us in Pomponium

de Orig. Iuris. P. 8oo. EBER LINI Commentarium th Pomponium de Orig. Iuris doctum vocat. Ego vero pleraque ex LAni TTI Indice descripta puto. CHRIsΤΟΡΗ. ADAMI RUPERTI in Pomponium de Orig. Puris solam editionem Ienensem commemorat : exstat tamen & recentior Franeque rana. Hujus viri Commentarius est: omnium doctii si

Meminit & Commentarii GERARDI VAN DERMUELEN, at hic vir ad ejusmodi opus non habet satis virium. BYNΚERsHOEΚIUΜ vocat Hermannum, cum ei praenomen sit Cornelio. Multos, qui in titulum de orig. Iuris scripserunt, omisit Fabricius, Vol. Ι. Bibl. Lat. p. 828 S in Supplementis , ut ZAsIUM, CUIA IUM. ΜURETUM , alios, & e recentioribus GER. CoccEJUM, Joh. Cocceii, Theologi, fratrem. P. 8oi omissa est nitida editio Amoenitatum MENAGII Fra nequerana. Meminit quidem CORN. vΛN Ecg ad tit. de Orig. Puris, sed indiget emendatione hic multa P. 8o3. Meminit SI M. vΑN LEEuwEN Collectionis Auctorum de Orig. Puris, qui liber e pessimis e t. Collector enim non fuit satis linguae Latinae & Antiquitatum Romanarum gnarus : mutilavit notas doctissimorum virorum, inque harum t icum Ineptas suas saepe reposuit. Simonem il

lum recte depexum dedit Ee Ilula bono publico edita. qua judicium de hujus Centura forensi exponitur. V y 4 Pro.

743쪽

ris LugdunO-Batavus, L. B. in I 2. P. eadem Meminit ANTON. ScΗULTINGII δε- νisprudentiae Ante-Fusinianeae. De hac Collectio. ne sic ego sentio. C i Institutionum vix ulla superesse verba: omnia enim sere mutavit Anianus ; Fragmenta ergo , quae supersunt, tribus vel quatuor exceptis , exiguo esse usui ; Iaco-hum Oiselium notas consarcinasse, nondum satis doctum Latinae linguae ; Has notas non videri

profectas ex arca ipsius Oiselii, sed sorte a Salinasio ei esse suppeditatas. In universum Schul tingius melius sui sist facturus, si Aleandri tantum notas in Crium denuo edidisset , ut cis Alpes rariores; praestitissetque, si Codicem Theodosianum cum brevibus notis ex Iacobi Gotho. Dedi Commentario decerptis, recudi & Iurisprudentiae Ante- Iustinianeae inseri jussiiset cum Novellis Theodosii S Valentiniani, & reliquo. rum Augustorum, quae Codici Theodosiano su iici solent. Solus enim Codex Theodosianus plus lucis adsert jurisprudentiae Romanae, atque inprimis Codici repetitae praelectionis , quam Omnia illa, quae Schultingius denuo edidit. Theodosiano Codici praemitti tum potuissent fragmen.ta , quae edidit, Gregoriani & Hermogeniani Codicis. P. 33. In fine mentionem facit L. un. C. Theod. de Resp. pris. De sensu Legis egit MARcus

AuREL. GALVANUs de Us ructu cap. I 6. p. m. IT . quem resutavit JAc. GOTHOFREDUs in Comment. ad cit. I N. unicam , suppreta Galvani nomine. Legem ipsam abrogavit Justinianus L. I. g. 6. C. de Vet. Iure enucl. S L. 2. I. IO. eod. iii

P. 8io. Ulut defendant allegati Justinianum

744쪽

adversus PRocoPII ANEcDOTA : haec tamen cum notis A LEMANNI essent recudenda juxta editionem Lugdunensem Gallicam. P. 8 II. Omittit GUNDLINGII observationem ,

quae in Gundliuionis exstat de Theophilo , quod scilicet Paraphraseos Institutionum auctor idem sit cum Triboniani socio in consarcinando Julis

Corpore.

P. 8i3. Debuisset laudaro CUIAcII S VINN Ix notas ad Institutiones. Ibidem mentionem BoEΗΜERI injicit, sed is notas scripsit, non Commentarium , non satis necessario post C acium de Vinnium. NOLPII Erotemata laudat, sed praestant PEREZII , &ante hunc BREDERO DII.

P. 8I6. Meminit PAGENsTEcHERI de 're virginum , cui tractatui subjecit virginem Florentinam. Quaeris quid de hac sentiam ν Vide PETR1 DEI OuLLIEU Disertationum Triadem , ct quidem Dissertationem primam. Pagenstecherus non minus ineptus est ac Brantius, quondam Teutoburgensis Antecesibr, S cum his alii, qui putant, mendas magis abesse a Digestis, quam absunt a divinioris auctoritatis libris. Ait, BYNKERsHOEΚ iuri novam & praeclaram lucem Digestis adfudisse libris Observationum , quam laudem ipsi non detractam velim; sed ante

eum id secere ΑLcIATUS , BARO, CUI ACIUS, FABRI, MLRILLIUS , NOODTI Us, S alii. Inter Commentatores Pandestarum celebratissimos

Illa Leom cum societas i p. D. pro Deis illustrat,& nunc in Toui I reu Collectaneis loco primo reperitur. Quae. ad Pagenstecherum pertinent , ea Cap. IV I. 4. Iq. legi possunt.

745쪽

smos recenset BR NEΜANNUM , LAUTERBACHIUM. STRuvIUM , ULRIc. HUBERUM , STRYΚIUM. In Brunnemanni Commentario vix decem plagulae occurrunt, luce dignae. Lauterbachius , Struvius, Huberus in Digesta non sunt commentati, sed ex iis Synopses. Collegis , Θntagmata Cael. composuere. Strykius in Lauterbachii Compendium notas scripsit . edidit S usum modernum Jou. VoETII praestantillimum Commentarium plane omisit Fabricius; sed neque Voetius ad singulas Leges est commentatus , sed propria utitur methodo. Struvius melior est Lauterbachio .

quia ille doctiora habet, ct aliquando nonnullae Basilicis. Illi optimi sunt Commentatores , qui ad singulas scripsere Leges , ut Accursius, S, qui eum

sunt sequuti, in primis Bariolus. Commentarius Noonrii in Pandectas , si integer edatur, Lauterhachio, Struvio , atque aliis, suo jure ac merito palmam praeripiet. P. 8 II. Tribonianum saepe voces mutasse monuit, ante Salmasium , RAEVARDUS, CUIACIUS, aliique: addi potest WIssENBAcilius in Emblematibus Triboniani.

Scripta esse Digesta Florentina , quum Latina lingua jam in idio ma Italicum desciverat, dixit

quidem Salmasius; sed refutatum hoc est in REr-NOLDI Variis Cap. X. ea ratione . quod Digesta Florentina non sint scripta in Italia , ubi Gothi dominabantur, sed in Graecia. P. 8i8. Codex Iustinianeus dicitur promulgatus anno 534. Intelligendus est C ex repetitae

praeleetionis . nam prior editus fuit a. 529. P. ead. Leges Codicis non contradicere Legi

bus Digestorum , error est. Videatur Constitutio

746쪽

. OBSERVAT. AD 3. A. FABRIcII BIBL. LAT. 7 Is Cordi nobis est l. 3. 4. MERILLIus ad L. Deci.

sones cael. 1 otus Codex transformatus ac novus effectus est. d. Constit. P. 8 I9. PAGENsTEcΗER Us scripsit tineriumria vapulantem. Uerum cum quis semel in animum induxit , aliquem defendere , tum servit scopo , S errores negat, ubi re vera Occurrunt. Pagens techeri multa Vana.

P. 82o. Ait Fabricius. Leges Codicis derogare Legibus Pandectarum S Institutionum. Recte. Sed concilia liaec cum iis , quae dixit p. 8I8.

P. 28 I. Meminit deinde Conciliatori, IOA. MERCERII is autem Omnibus antistat.

patrisque sui notis jam in scholis & foro regnum

adserat, verum tamen est , glossas, Ouae in vulgato Corpore Iuris occurrunt, praestare confusae notarum sylvae, quam edidit DION. GOTH PREDUs. Hujus enim notae longe minoris sunt

utilitatis, quam glossae, maxime in soro; di vel hoc solo commendari merentur , quod ex his glossis derivatae multae sint sententiae in Decretales: e Glossatoribus aliqui evecti sunt ad Pontuficatum Maximum. Hi suas opiniones Decretalibus firmarunt epistolis : interea saepe priores sunt sequuti sententias. Qtii hoc arcani ignorat, frustra accedit ad explicationem Decretalium. P. 827. De editione Corpuris Puris CHARONDAE refert, Digesta in ea esse ex editione vulgata. Id falsum e se, docet inspectio. Caeterum negari nequit, Charondae editionem esse e praestantissimis. P. 829.

747쪽

7I6 B. H. MIN. OBsERV. AD I. A. FABR. BIBL. LAT. P. 829. in nota liti. u. commemorat editionem

Corporis Furris AmsMAdamensem I 663. in f Charta quidem bona est, sed editio non satis bona. In aliquot libris prioribus omissae sunt inscriptiones titulorum in fastigio columnarum. Dicit porro Simon , se sequutum editionem Florentinam; id aliquando falsum est. Leviculum adserre liceat exemplum ex L. I 83. D. de V S. Ibi in editione illa Leeuisiana legitur : NEMPE ex eo, quod ta- , bulis eluditur , quae est lectio Corporis glostati. In Florentina editione est: NON ex eo , & haec Iectio recta est. Vox NON in Sigiis stagnificat nomen. Qua propter Sigias non adsequutus est, quisquis

Pro NON, nempe reposuit. In iisdem notis liti. v. nil attinebat laudare editiones Geneuenses, maxime in forma octava. Omnes enim tam sunt mendosae , ut fere nulla occurrat linea, quae non sit vitiis inquinata, egoque nullas officinas credo in orbe fuisse , quae mendosiores libros darent, . quam Genevenses. Editio anni 166 .-8. Amst Adam is est ex optimis.

P. 83o. Loquitur de auctoritate Iuris Civilis. sed ea ad p. 8o I. ubi de ARTHURO Ducκ dixerat,

pertinebant.

P. 83 I. ΚuLPIsIo & THOMAsIo respondit Anonymus, Gothae in 8. Ridem I .egum delectus auctore DOMATo, me judice, exigui est pretii & usus. P. 835. Omisit BoERMERI Ius eccissa licum Protesantium in .

748쪽

PROGRAMMA INAUGURALE,

COMMENDATIO IURIS

ROMANI.

umanarum rerum reliquae quam experiuntur vicissitudinem , eam ipsas etiam sublimiores artes pati, omni aevo deprehensum est. Haemue oriuntur, efforescunt . peratur , S denique neglectu &incultu pereunt, aut oblivioni traduntur. Neglectui autem cum aliae sint causae, tum is plurimum ex ignorantia nascitur , non raro etiam ex malitia. Quae olim Augusti maxime aevo fuerit literarum lux, S qui ea sensim sit extincta, nemini est obscurum. Quanto nunc conatu nonnullis in Germaniae nostrae locis id agatur, ut, quae Saeculo XIU. feliciter fugari coepit, barbaries, reducatur, cottidiana docet experientia. Auctores enim illi, e quibus o squalore erutis, diligenterque lectis , elegantiores literae, solidioresque doctrinae sunt renatae, apud credulam S laborem cupide quandoque fugientem juventutem in contemtum adducuntur . & de manibus ejusdem excutiuntur. Homerus quondam Omnis

749쪽

7I8 BERN. HENR. REi Notni l, omnis sere sapientiae humanae fons existimatus lest : carmina ejus totidem velut oracula sunt 'eredita: his ceu floribus quibusdam scripta sua 'adspergere placuit doctae vetustati, ipsisque Iurisconsultis, quorum nobis Fragmenta in Diges. itis servavit I riboniani labor : at idem Homerus jam tertio decimo abhinc anno cum Coryphaeo Phonascorum Norimbergensium conserri, si Diis placet, meruit , estque autumatum , Joannem Saxonem, sutorem Norimbergensem, jure meritoque suo titulum Homeri Germanici sibi vindicare , ipsum autem Poetam Graecum, si absque adulatione res consideretur, nihil suae virtuti convenientius praetendere posse, quam ut vocetur Graecorum Saxo. Egregio huic, de Homero quod fertur, judicio, inhaeretur constanter, fremant licet, ut additur, Poetae ct Paedo. tribae ac qui Philologorum honestum nomen adhuc hodie male usurpant. Qui fontem, unde sua sequentes hausere, alto adeo supercilio Contemnunt, ii utique Poetas. omnes, seu Graecos, seu Latinos, spernent. Et his igitur judicibus Vir Clarissimus, Cornelius Echius, Echius & nitidae Them idos, Phoebique Sacerdos, nunquam cogitare debebat de oratione scribenda. dicendave, Themidi deuota pectora qua ad conjungendum cum Iurisprudentiae Poetices studium hortaretur. Istis judicibus supprimenda ea oratio minimum erat , non luci exponenda publi- , cae. At nec in Germania nostra, nec in Belgica, nec apud Britannos, nec alibi desunt, deeruntque deinceps, qui his studiis, quae ab humanitate nomen habent, suos honores adserant: : qui elegantiorum literarum necessitatem, utilita- 'temque ostendant, qui fugientes sistere Musas, Omni- ,

750쪽

PRO GRAMMA INAUGURALE. 7I omnibus animorum, ingeniorumque viribus laborent. Ad nos propius Iurisprudentia Romana attinet, quae tamen ipsa cum humanioribus disciplinis arcto adeo connectitur vinculo , ut sibi lucem mutuo foenerentur, utque idem ferme utrisque sit ortus S occasus. Ex quo enim eX- citatum erat Iuris studium , visa S non longo post tempore renasci literarum elegantia. Ea vero Iurisprudentia jam quoque eadem eXperitur

sata. quod elegantiae indicitur bellum , idem Juri Civili indicitur. Hoc olim ex intima Philo-1bphia haustum, Prudentium Virorum, ab illius praeceptis instructissimorum, summisque in rempublicam meritis clarorum, interpretatione CX-

cultum, disceptatione fori ventilatum, Plebiscitis. Legibus variis , Praetorum Edictis , Senatusconsultis, Iurisconsultorum Responsis ac commentariis , Principumque Constitutionibus auctum , ac Iustiniani denique Principis jussu in

unum Corpus , multis recisis , redactum , tantam sibi conciliavit venerationem , tantamque

nactum est justitiae & aequitatis famam , ut ,

quas nunquam Romani armis subigere , gentes Potuere, eae tamen ultro ipsorum leges admitterent. Germani certe, quotiens de statutis &consuetudinibus singularibus fides non fit, totiens Romano illo jure, suas rites decidi voluere. judicibus eam in rem solemni jure jurando adactis. Si tamen docendi methodum S interpretationem spectes, varias quoque experta est vicissitudines Romana Iurisprudentia. Nam ipsa cum esset venustissima, ct omni cultiori apparatu instructa, ex quo diu neglecta in lucem evo- Cari coepit, interpretes nasia est Latini Sermonis non satis gnaros, Historiarum notitia plane

SEARCH

MENU NAVIGATION