Bernardi Henrici Reinoldi ... Opuscula juridica adhuc rariora. Recensuit illa, notulis instruxit, in praefatione vitam auctoris clarissimi exposuit, ac dissertationem singularem de insignibus Germanorum in jurisprudentiam elegantiorem meritis praemis

발행: 1755년

분량: 765페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

731쪽

defuratae sunt, seri non m e contenderent. Ita

his viris universo praestantissimorum Iuris interpretum coetui S ipsi experientiae contradicere placuit . quae Posteriorem, in primis , Utrum lane probum , doctum , in Controversiis Iuris veram plerumque sententiam sequentem S la- . horiosum, alias inscriptionum utilitatem docere

potuisset, nisi hic satius esse duxisset, Ius Civile

in epitomas ct collegium cogere , nitidissimum ejus sermonem verborum scholam quandam Lombardicam olentium, S priscis illis Iurisconsuuis

prorsus inusitatorum , omnibusque Latinis auri. bus , rebusque agendis adsuetis , ingratorum, tenebris obscurare, & centies scripta denuo re. petere, quam ipsarum legum textum exponere, genuinam quarumque sententiam elicere. S ex

sua eximii quid arca depromere, quo Iurisprudentia adjuvaretur,' eique nova aliqua lux accenderetur. Nihil detractum volumus ullius famae, quoniam evenire potest , ut cujus adolescentia ab inscitis praeceptoribus philosophia ejusmodi scholastica, si tamen ea philosophiae nomen tueri potest, ct barbaris verbis imbuatur, quorum velligia ad Jurisprudentiam accedenti de memoria. expungere non adeo sit in proclivi. Monuere inventorum scholasticorum ineptias, noxias. que, quantum ad Iurisprudentiam attinet, pridem alii, ut milii hac parte ab invidia nihil me. tuendum videatur. Ipso quoque opere nostra hac aetate Uiri celebres in magna quoque Germania ostenderunt, quam longe ab illa si ve Bacho vii, - sive Κlein schmidii, sive alius cuiusque sententia sibi discedendum putarint. Georgius Beyerus, vir multae eruditionis, ingenii acuti.

acrisqqe judicii, quae in auctorum Puri isorum

732쪽

ΕxEReITATIO VII. ortitia Specim. I. cap. XII. de utilitate inscriptionum scripserit, ea legentibus sunt obvia. Nuper quoque V. Cl. Christianum Godolaedum ΗοD manum usum indicis Iacobi Labuti typis quartum, nisi memoria me fallit, describendum dedisse ex

novissimo catalogo librorum nundinali observavi. Gratissimi merito cuivis Iurisprudentiae studioso sunt hujus Viri de ista bene merendi conatus , dignique, quos & alii imitentur,

ct posteri laudent. Bachovii. quem alias maginni facio, praeceps ea, qua dixi, parte judicium facile negligent. qui experiundo didicerint. quanti sit, inscriptiones consuluisse . earumDeope in veras quarumque legum sedes penetraue, capitumque sensum genuinum, ac Veram, congruam S opportunam speciem eruisse, quique meminerint, non fuisse de trivio , neque viles aut pauperes homines, qui id mysterii detexerint , tradiderint, filumque . illud Ariadnaeum fuerint secuti. Antonium Augustinum constat,

fuisse Romae XII. Virum stlitium judicandarum ,

summa cum auctoritate Legatum Romani Pontificis in Britannia, Episcopum Allifanum, Leg tum ejusdem Pontificis in Germania, Praesidem vel Correctorem Siciliae, Episcopum lier n. sem, inter Concilii I ridentini Patres cmtimum, Archiepiscopum denique Tarraconensem. i

Notum est quoque, Jacobum Cujacium Romani Iuris

Id eonsilium non exsequutus est Hofrmannus, sed potius Nic. Hieron. Gundi ingius, cujus cum Praefationeddocta Lahitius prodiit Frs. & Lips. a. IT 24. in 8. iὶ Conseratur vita Antonii Augustini , quam ex oratione lanebri Andreae Schoeti edidit Fridericus Iacobus Leickherus, P. 139. R.

733쪽

Τoa . BERM HERM IREI Nox ut Iuris h lammis interpretibus primum S ultimum Wocatum fuisse, eique rara selicitate contigisse, ut vivus vidensque , laude, quam meruerat, frueretur . ct in foro ac subselliis, ubi purior veteris Iuris scientia, quam ille profitebatur, hPragmaticis minore in pretio habetur, cum alii peculiari quisque nomine suo citarentur , ipse per eminentiam Iurisconsulti nomine appellar tur: Eundemque auditores habuisse primi ordinis ct in Reipublicae luce maxime Versatos , in te que eos, de caeteris ut nihil dicatur, Jacobum Augustum Thuanum , cujus laudes . praecipuo ex publicis negotiis curandis, nulli non o viae. Auditoribus Cujacii utique ea studiorum S addiscendae Iurisprudentiae methodus, quam ipse praeivit, ad vitam civilem. S summos in Republica honores nihil obfuit, sed praesidio potius fuit minimo, animosque, linguas S. calamos illorum ad laudes, encomta , atque ossicia in eum cumulanda excitavit. De reliquorum . quos retulimus , Iurisconsultorum rebus, laudibusve nihil dicere attinet, cum vitam eorum vel accurate literis sit mandata, vel ex ipsorum monumentis aetatem laturis haud obscura. Nos experiundo id didicimus, hos, qui praesidio earum disciplinarum, quibus ab huma. nitate nomen est, freti ad Iurisprudentiam animos appulere, &eam, quam J cobus Criacius. quique eum secuti sunt. Comiter monstrarant, viam ingressi sunt, citius ad metam quemque suam pervenisse easque provincias, quae ipsis

credia λ Vid. Thuanus Hist. lib. 99. ad ann. IS9O. p. 879. di in Vita sua lib. . a. p. . Ia83. Opp. Frs. a. IOIΦ. sq.

734쪽

c reditae fuere, commodo publico magis ornasse, quam hos, qui tenui literarum colore imbiti non ad ipsos sontes adierunt, sed rivulos se. etati sunt, & metaphysica arte constructa Syntagmata. Naturae debitum ante annos complures exsolvit inter Chamavos homo celebris, qui . etsi, cum Jura Romana in eorum Gymnasio doceret , undevis & vel ex centenis auctoribus colligeret, quae Iuris studiosis, quibus ad ipsos IIutores adeundi copia suppetebat, in calamos ct chartas, nulli olim rei, nisi aromati amiciendo, aut fumo excitando, profuturas, dictaret, Jacobo tamen Cujacio, raro sorte aut nunquam serio inspecto. captata aut arrepta quavis Occ sione dicam scribebat , contumeliasque inserebat, idemque, si libelli, quos vocant supplices, conscribendi, sive rei patrocinio juvandi, acta legenda , sententiaeque concipiendae essent, quarum rerum curam , etsi eis defungendi per seges illi potestas erat, ipse qui sorum nunquam viderat , neque usum esus vel leviter degustarat, insuper habebat, dic aliis mandabat, eorum-

aue, qui Culacii Vestigia premebant, in primisitum, S studia laudabat. Ita eadem ars modo odium hominis, modo praeconium experie-hatur. Unde facile est ad colligendum , quam Clarissimus, quem laudabamus. Hosmanus recte

fecerit, qui Bachovii. Κlein schmidii, & alio. rum de legum inscriptionibus & methodo docendae , discendaeve Jurisprudentiae judicio, sese

ab optimo molimine praeclara monumenta, cu

jusmodi typis describi curavit, edendi, dimoveri haud sit passus. Ipse , quotiens de legum inscriptionibus sermo incidit, earum utilitatem n

735쪽

rM BE, N. FIENR.- REI HOLBI gantibus, ut 'paucis defungar. narrare soleo a gumentum, quod vir eruditionis eximiae, ct multi joci, Lucas van de Pollius, Possia, Iuris consultus , S in Academia, quae Trajesi ad Rhenum floret, Antecesibr cmondam primarius, SVan Leeu ianae editionis Corporis, quod dicitur, juris, quam affabre compactam, S in oris

omnibus , atque umbilico , ornamentis ex auro solido munitam, Guillelmus, magnae Britanniae Rex serenissimus , manu sua honesta vorat, eaque vandepollianum carmen muneratus erat, facilis monstrator, Candidatis, quibus ipse pro examine, quod rigidum vocant, Legem 4. D. de Tesamentaria Tutela explicandam commiserat, obmovere solebat. Erat id autem ex ejus more

hujusmodi: Qui non potest pati, ille nee potest exheredari, pupillus vero pati non potest, Ergo. '

Pupillum autem exheredari 1 patre testamenis posse, tralatilium est, sive patriam potestatem, cujus ratione ille etiam tum, quum testamentum conditur, inter suos heredes est L. 73. I.

D. de Reg. Iur. N l. 4. Inst. de pupillari jubsi-

tutione sive diserta verba Legis 4. D. de testamen- Iaria tutela speetes. Candidati ergo id sibi superesse putabant, ut dicerent, verbum pati cavillationi esse obnoxium, ipsumque argumentum esse, ut scholae loquerentur , terminorum quatuor. Clarissimus autem van de Pollius tum Le. xis Do. g. 2. D. de Reg. Iur. adducebat, inque

speciem urgebat, multum utique pupillum pati. qui

736쪽

EXERCITATIO VII. qui ab immiti patre ab opima hereditate testamento eΣcludatur. Sui heredis jura ex naturae jure , S L. II. D. de liberis typosumis, L. 7. D. de bonis damnatorum , 2. Ins. de heredum qualiatate. g. 3. Injt. de hereditatibus , quae ab intestato deferuntur, perquam nota esse. Candidati utique fatebantur, pati eum, qui sui heredis iuro

Te vera privaretur, sicut neque adeo vecordes

Crant , uti negarent, impuberem pati injuriam posse, aut quo contrarium, nempe pupillum inauriae subjectum passivum esse , liquido demon strarent, cum Antecessore Tubingensi ad Legis s.f. I. E. D. de injuriis confugerent; i) interea tamen negabant, per verbum pati in L l. 2. Legis IIo. D. de Regulis Iuris exheredationem significari. Sermonum, qui tum reficiendis Candidatorum animis adserri solent, quum satis esset, placebat tandem inscriptionem Legis illius supra centesimam decimae adspicere , eamque cum inscriptione Legis 2. D. de eo per quem factum erit, quominus quis in judicio Atat, conserre. Ita, apparuit, Praetorem edixisse, aduersus eum, qui dolo viato fecerit, passusue erit, quo minusquis in judicio Isai, quanti actoris 'interfuerit, judicium dabo. Servus si id domino sciente & patiente fecisset, in dominum judicium fuisse datum directum, alias noxale, L. I. g. S. L. 2.D. eodem titulo, nisi is dominus, qui servi factum haud ignorabat, fuisset pupillus, hunc enim hac parte pati posse haud intelligi. d. L. IIo. . 2. D. de Regulis Iuris. Pum & alias culpa careat, qui scit, &d prohibere non potest. L.

737쪽

7o6 BERN. HENR. REINOLDI EXERcITAT. VII. So. D. eodem titulo. Ita recte explicuisse Iuri consultum oe Magistratum primi subsellii, Jacobum Gothostedum, arcani, quod in legum in. scriptionibus latet, Vel potius situm est , gnarissimum. Adeoque scena ea conflictus literarii xisu soluta est.

738쪽

OBSERVATIONES

IOH. ALB. FABRICII

BIBLIOTHECAM LATINAM.

ol. III. p. 786. scribit Fabricius, Ius Faunorum atque Aboriginum memorare GELLIUM Lib. XIV cap. IO. Imprudentior aliquis putaret, existimare Fabricium , exstitisse aliquod Ius Faunorum atque Aboriginum. At GELLIus refert, postulatum fuisse a quodam, qui se Iurisperitum profitebatur, uti explicaret versus ENNII: Proletarius publicitus scutoque feroque ornatur ferro , muros , urbemque forumque ,

Excubiis curant.

Nescivit homo ille , quis esset Proletarius , dixitque se non Grammaticae, sed Juris esse peritum. regestum et , eandem occurrere vocem in illa XII. Tabb. Lege:

739쪽

7o8 BERN. HENR. REI NOLDI Haesit aqua Iurisconsultum prosesso, aitque se

tum eam Legem interpretari debere, si Ius Faunorum atque Aboriginum didicisset. .Leges XII. Tabb. ut ignorantiam tegeret, comparavit cum Legibus Faunorum atque Aboriginum , ejus Juris, quod in usu tum esset, se consultum arbitratus , idque sufficere.

P. 787. in sne S p. 788. in principio inutilis est repetitio eorum , quae jam scripserat in supplemento p. 32S, Eadem p. 788. Hermogenem confundit cum

Hermogeniano, qui tamen distingui debent. Hermogenianus vixit sub Diocletiano, fuitque Magister libellorum supplicum , S Praesectus Praetorio ; est collector Codicis, qui ab ipso nomen accepit. Vid. MENAGII Amoenit. Iur. Civit. Car.

XI. Hermogenes, Epitomarum auctor , pertinet ad tempora liberorum Constantini. Gregorius quando vixerk , incertum est. Altius tamen Constitutiones Imperatorum repetiit.

P. 789. Omisit restitutionem Edicti perpetui .

a Gerti. Noodi, V. C. Coeptam. Conserre P tes hujus Commentarium in primam Pandectarum partem. Deduxit hic restitutionem usque ad L, brum XXVII. , Eadem pagina aliam significationem τοῦ perpetui adsert. De qua omisit notabilia verba AscoN1IPgnixNi in orationem tacERONIs pro L. CONLBalbo.

Quum Fabricius mentionem Deit Edictorum . omittit, ea suisse translatilia , omittit quoque illos , qui ad Edictum provinciale fuerunt Commentati . inter quos est 1itus Cajus.. Eadem p. 789. n. 8 II. 3I2. Sp. 79O. n. 8I3. Tepetit

740쪽

OAsERVAT. AD I. A. FABRIcII BIBL. LAT. 7o repetit inutiliter, quae in Supplemento p. 32S. jam scripserat. . Dicta p. 79o. Sigias in Digestis occurrere dicit; poterat adferre exempla ex Digestis, Conciliatore MERcERII , NooDTII Operibus. Ibidem ait, Ciceronem Iuris interpretes reprehendisse; debuisset addere , id ab eo factum, utia caussae serviret Oratorum, nam in ea orat. pro Muraena ct Philosophiam maxime Stoicam reprehendit, quum tamen alibi dicat, se vereri, ne soli Stoici sint philosophi. Monuit hoc VINNIus in Praef. Partitionum. Ibidem dicit, Tribonianum eum Sociis tantum triennium impendisse constructioni Corporis Iu ris. Addenda suisset UOT MANI querela de hac festinatione in Vita Iustiniani. Commentario in Institutiones praefixa, ct in Anti - Triboniano. MEMcΕRius in Conciliatore quoque de hoc queritur. P. 79 I. Supervacaneum erat, ibi repetere ea, quae dixerat tu Supplemento, p. 326. 327. P. 792. Rursus inutilis occurrit repetitio de Volusio Maeciano. P. 793. Ubi de Papiniano agit . refutandus breviter fuerat Iois. Boui Nus, qui lib. de Rep. III. cop. 4. p. m. 376. negat. sapienter fecisse Papinianum ; debuisse enim ipsum se imperio servare. ct frenandae audaciae Imperatoris Caracallae. 2ἰotum enim est, non esse facienda mala, ut eveniant bona. Apparet , quanto melior fuerit &probior Papinianus. ICtus , Philosopho Seneca, qui non dubitavit Neroni suadere parricidium. ct deinde id oratione conscripta excusare. Vid. I A cITus Ann. XLV. cap. 7. 9 II. Res notatu

digna, ct jam hodie JCtorum multi probiores hominibus pallio pullato circumdatis. Bodini in-Υy 3 terea

SEARCH

MENU NAVIGATION