Synodales perillustris. ac reuerendiss. d. Ioan. Baptistae Seruagi, Lunensis, Sarzanensis episcopi, & comitis, constitutiones editae, & promulgatae in dioecesana synodo, quam idem reuerendiss. d. primùm habuit anno 1591

발행: 1593년

분량: 135페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

piendi exercitium esse instructos Parochi testia

monio demonstrent.

Tertio de factis per Parochum aliumve a nobis electum in Ecclesia publicationibus testimoniu ab eodem scriptum tigilloq; obsignatum asserant; quo, cum ex altari expositum suum ordinandorum desiderium fuerit populi astante frequetia,& eo die,qui Dominicus, aut alius festus fuerit, ac non sine diligenti perquisitione de sitis ipsorum natalibus vivendi ratione, morumqi disciplina, nihil de se ipsis compertum esse ostendat, quod clericalem vitam, ac institutum dedeceat. Quarto approbatis notariorum scriptis, seu, ut vocant,Instrumentis alijsue legitimis probationibus nobis notum faciat se annuorum reddituu , aut census alicuius ex bonis siue Ecclesiasticis, siue alius generis tantum libere,ac pacifice possidere,quantum ad victum, vitaeq; substentationestissiciat, quod declaratur ascendere debere ad summam saltem quingetorum aureorum: deleiusmodi redditibus, aut censu factas esse publi- .cas in Ecclesia denuntiationes, cum expressione praedictorum aedium flandorum, seu rerum, bonorumve aliorum; M quibus res ipsar,vel bona circum scri pia, ac definita teneantur, terminorum quorumcumq,, neq; fictionem ulla, aut

42쪽

sraudem fuisse deprehensam. Quod in subdim. conatus potissimum ordinis susceptione locum

habere volumus. Quicumq; velo ad sacrum ordinem adspirans, aut munera, aut litteras commendatitias nobis, nostrisue examinatoribus obtulerit, tanquam indignus ab ipso expellatur examine, nec pollea, nisi anno elapso ad id ipsum admittatur. Dimissorias litteras, siue testimoniales per Clericos alienae Dioecesis,aut mancipatos religioni a suis ipsorum Episcopis,& supelioribus obtentas ad annum tantummodo illis suffragari sanci

mus, ac volumus.

De Sacramento Matrimonis Cap. XILAtrimonium intra mensem post denuntiationem ultimam non celebratum iterum denunciari mandamus, nec aliter volumus ipsium celebrari. In denuntiationibus autem faciendis id volumus a Parochis obseruandum; ut nimirum cognationum genera; carnalis videlicet, spiritualis, ac legalis , cum impedimentis inde prouenientibus populo saepius exponantur. Nec si sponsi ita cohabitauerint, aut adeo inter se D a simi-

43쪽

44 Constit: synod. r

familiariter egerint, ut apud populum de ipseruillicita copula rationabilis sit suspicio, ac publicus rumor, matrimoniu inter eos celebretur, nisi venia a nobis scripto per ipsos impetrata: γQuos quidem condigna poena plectemus. . Pa. rochi, qui contrafecerint, a nemine alio absoluatur, quam a nobis ipsis. S pius autem populo in. culcent sponsalia per copula huiusmodi in matrimonium non transiressponsam vero fornicariam potius esse mulierem, quam uxore: ideoq; in eos, tanquam concubinarios procededum , atq; interim ipsos ab Ecclesiae ingressu fore ar

cendos .

Ne disserant Parochi nos certiores facere, si qui sorte coniugatorum vetus diuortium licet non dictis, factis tamen comproban res a se inuice seiucti degant, aut in publico quis persistat concubinatu: eos interim admonitione tamen praeuia prohibeant a Domo Dei, quam decet sanctituis do in longitudine dierum. Nullus sponsorum ad matrimonium celebradu moadmittatur, qui orationem Dominica, Symbolum Apostoloru, ac Decalogi prircepta recitare non sciant nisi licentia a nobis petita;quam nos haud quaquam, nisi graui de causa sumus coces sum fit.n .plerum qir, ut rudes, iSnarii parentes rudem

44쪽

rudem suscipiant, alantq; prolem diuinae voluntatis, ac legis si minus contemptricem, eiusdem certe insciam,&maxime expertem.

Cum die aliquo sesto nuptiae sunt benedicendς, Parochialis Missa ad quam frequentior populus

concurrit, nullatenus desponsis, sed de ipso tacto, seu, vires seret, de Dominica celebretur. Orationes tame collectae nucupatae, nec no benedictiones ad Josesptinetes suis locis interseratur. Cum sacrorum Canonum iure secundae nuptiae benedicendae non siint, dubitatum saepe suit, quid si alter tantummodo sit benedictusὶ Quod nos paucis definientes ac breui comprehendetes, sic statuimus, mandamus locorum scilicet usu receptam cosuetudinem seruari. Quae si aliqua in Ecclesia minus appareat, aut nequeat internosci, eo quia nuptiae Parochorum arbitrio di uersimode adhuc suere benedictie, haec perpetuo ibi praecipimus obseruari: ut sit eorum alter

tantum sit benedictiis diue sponsus ille sit, siue sponsa in in alium ita transmittat benedictione,

ipsamq; adeo inter se ambo communicent, Vt noua non sit opus: omnino autem consiletudinem illam abolemus, qua inductum est, ut alter. sponserum benedicatur, altero, qui prius benedictus fuerit,i reiecto.

45쪽

Verum ne sorte de earum nuptiarum validitate usqua dubitari contingat, quae per Parochi coadiutorem tacita licentia, aut per Economu E clesia vacante celebratae sinat, cum sacra Tridentina synodus eas inualidas sanciat, atq; irritet, quae a quocunque sacerdote sine Parochi licetia celebratae sint, id nos statuimus, atq; decernimus, licentiam huiusmodi in facultate, & appro Obatione eidem coadiutori, seu Economo facta ad animarum curam exercendam, ac sacramen taministranda comprehensam intelligi, prout

nunc particulariter, ac expresse comprehendi. mus.Caueant tamen Coadiutores atque Economi quicunque Parocho inscio absente, aut defuncto ne facultatem matrimonij celebrandi alijs sacerdotibus nobis inconsultis impertiant, donec secus a Sede Apostolica fuerit definitum. De Ieiunio. Cap. XIII.

V o D veteri Synodali constitutione statutum est omnes a lege Ieiunij iure exe- ptos ante fractum ieiunium teneri ad utriusque medici requirendum consilium, volumus ad eos tantum pertinere infirmos,quorum non adeo manifesta est, aut periculosa qgritudo, Vt

46쪽

ut ieiunij immunitate gaudere possint absq; e rum standalo. Meminisse autem omnes debet quotquot a ieiunij praecepto excipiuntur, se a ciborum tantummodo quantitatis ratione, non autem qualitatis liberos esse praeterqua infirma, notaq; valetudine, ac necessitate vigente: Quicunq, n.Ob aetatem, labores, atq; huiusmodi cς-tera a coena non potest abstinere, a carne saltem

quolibet ieiunij die,ac praeterea ab ovis, lactici. nijsq; quadragesimalibus diebus abstineat: ubi

tamen consiletudine receptum est, ut caeteris etiam diebus tum oua, tum lacticinia intermitalantur, eam prosecto conseetudinem seruanda statuimuS.

De Ecclesijs, Oratorijs,ac Coemeterist. 'AIIV imi T si Deus Optimus Maximus omnium ipse hominum pater, cunctarum rerum summus ipse Moderator, ac totius orbis Rector, & Dominus nulla definita regione inaclusus, nulla loci ratione comprehensus, nullis aut septus terminis, aut finibus circunscriptus ubiq; est gentium, ubique locorum viget, maxime tamen locorum omnium in templis, Si Ec-

47쪽

48 Constit. Syn Od.

clesijs sancto ipsius numini dicatis eum venerari licet: Quippe in sacris huiusmodi locis homi nes in eum magis excitantur pietate, ac religione,& in his ipse viuum hominibus gratiarum, sitarum sontem sepius aperire solet. Quare nullis huc alijs actionibus nullius generis rebus aditus patere debet, quae non sanctitatem prae se serant, ac praestent; oc ea omnia hinc penitus arceda fiunt, quae profanum aliquid sapiant, ac redo

leant.

Praecipimus igitur, atq, cauendum sancimus, ne intemplis, Sc Ecclesijs Deo dicatis ; Oratorjis ite, ac Coemeterijs,eorum plateis, atrijs, aut porticibus quicquam profani conseruandu reponatur, neue fruges, herbaeue siccandae, aut lintea, mappae,vestes, aliaue id genus extendantur. Quod si qua huiusmodi in talibus locis reperiatur per Ecclesiae illius, aut Oratori j titularem administratorem, aut custodem etiam laicum tanquam pauperibus quaesita distribuantur. In unaquaque Ecclesia ubi quadragesimali, alioue tempore praedicationes haberi solent, ex siuggesto, seu,ut vocant, pergamo, durante saltem verbi Dei praedicatione tela aliqua transuersa Ecclesiam intermedians ducatur, qua mulierum ad

48쪽

Vbi destructae, aut collapsae fiunt Ecclesiae crux aliqua conspicuae altitudinis, magnitudinis, si nondum 1bi erecta sit, statim per eos, ad quos

pertinet, erigatur, nec ullo unquam tempore dictae Ecclesiae ad sordidum usum conuertantur. In med ijs Coemeterijs crux omnino sit erigenda, cuius ea sit altitudo,quq a parietibus, proximisi aedificijs eminens possit cominus , & eminus quoad aequum sit, apparere: Nec ipsa crux a tetara minori consiurgat altitudine, ac mensura, qua statura hominis in duplum producta. ID Quocumque tempore, aut occasione res exponen. tur venales ad Ecclesiarum fores, aut muros, uel

iis ipsis ad brachia viginti proximς, Ecclesi)s ip

sis sint quaesita . Ne in Ecclesiaru porticibus, aut Plateis choreae duacantur, aut saltatones fiant: Quin ab Ecclesiis ipsis, alijsq; sacris locis diuino cultui, aut alij sacro usui dicatis, huiusmodius fana, ac potius diabolica spectacula ad brachia quadraginta arceatur, sub pqna vigintiquinti aureoru eisde, alijsue aria, bitrio nostro locis pijs applicandorum, atq; e communicationis in subsidium Cui praescriptet poenae obnoxij intelligantur qui spectaculis huiusmodi faciendis pretiiuerint, fidicinum, thiii starum, tympanistarum,seu tibicinum,aut alio.

49쪽

rum id genus hominum operam conducenies, ' Ecclesiaru item Rectores,qui ad Ecclesiassuas,

ut cautum est, talia exerceri patientur. Ne transeuntes per Ecclesias diuina interturbent of .iicia, nullum ostium,vel paruulum, quo per Ecclesiam transeundi commoditas praebeatur permitti volumus. Si quod vero iam sit, muro parieti aequato obstruatur. Super ollijs etiam Ecclesiarum, quae cum animam curatione sunt,essigies eorum sanctorum', quibus dicatae fiant; aut pingatur, aut sculpta collocetur intra anni spatium. Ecclesiae atq; oratoria quaeque, campestria praesertim,clauis ossicio clausa custodiantur omnino

Quae clauis, si commodatieri poteti, penes loci Parochum semper sit sin minus apud Parochia' , num aliquem pium virum ab eodem Parocho eligendum cullodiatur; ne in cas bestijs sorte, aut hominibus sordidis a bellijs minimum discrepantibus ingressiis libere pateat. Sin autem aliquis quod Deus prohibeat) eo deus nerit impudentiar, ac sceleris, ut Deo dicatum locum carnis illecebris violare ausus fuerit, ultra scenas alias sacrilegijs hujusmodi hominibus iuete praescriptas, quid nam de fide sentiat, inteir getur; i opus suerit, ad sacrum Inquisitionis

officium

50쪽

ossicium transmittatur: Alioquin si bicus erit, Z vinctus manibus, pedibusq; ad limina Ecclesiae, aut oratoth eiusdem per totum diem festiuunta custodiatur sin vero clericus suerit, beneficijs, siqua possidet priuatus triremibus perpetuo ad-

De Sacristia, acpotioribus e , Fcclesiae Funestectilib-

Acristia loco ne sit uliginosossi terraneo, i aut ulli madori , seu liumidati obnoxio: ubi vero ob Ecclesiaci populiq; inopiam construi non potest, spatium aliquod inter altareanaius, ac parietem Ecclesiae posteriorem pro sacristia relinquatur.' ii H ethno t ii si 1 In ipsa autem sacristia extruatur aquariolum, seu la Plbellum,cui situla superaddatur ad manus abluedas, & matile aliquod album ad easdem abster gendas. Nec in ea desiderari seratur sacramentum decens, & claue obsignatur . Neq; desit locus, seu oratoriu, pro sacerdotis genuflexione ex ligno con structu;ad quod appendatur tabella, seu cartula orationum, quae piaz Oculis sit sacerdotis senuflectontis, & orantis. at .l Scamnum

SEARCH

MENU NAVIGATION