Iosephi Ripamontii canonici Scalensis chronistae vrbis Mediolani Historiae patriae libri 10 Iosephi Ripamontii canonici Scalensis Historiae patriae libri 8

발행: 1648년

분량: 657페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

experimento temtast. Amorem ei coiscillativi simul ipse ametur. Non aliter ex gratia Principis , ct fauore ipse praecipitatur, quam si ab iusso legitimoque Imperio Princeps ad tyrannidem antea praeceps ivit. Rubd si impulsius aliquo sortasse casu ex Gratiae monte sit ipse

delapsius, non tamen impetu cadit Vllo sed tamquam sponte descendit. Omnis magna sortuna hominum, qui sint vere prudentes, prouenit influxu, ac benignitate astrorum: eaque sortinna , quoniam placide adoleuit,alta ceu turris suo nixa fundamento stat. Sagaces illi conspiciun tur sublati in altum,non autem per gradus ullos,

ct incrementa constenderunt. Pila Velut ex luto coacta, fortuna eorum est, quam Violenta

manu contorsere astra in altum : ct vibrata scilla, postquam fastigia cuncta superauit, caditi ct suo ipsa casu frangitur, eliditur. Si callidissimus rerum Romanarum author ille Tacitus inexplicando quodam huiusmodi casse , causaque exquirenda ruinae eius calliditati perinde quam satietati assignasset rem: in parte altera dicti sententiaeque eius sertasse assentirer ego pronuntianti ac definienti raro potentiam esse sempite nam. Vere enim rari runt qui prudentia excellant: rariores illi qui,postquam alte conscenderunt, stetereq; in sublimi, maneant in illo prudentiae siuae gradu, nec deijci sest inde patiantur . Cumque ille ad obsequij veneficia vimque dominationis cuncta retulerit,potuit sane etiam arbitrari

602쪽

. arbitrari fluxam . & Iubricam constantiam di prudentiam esse quamlibet. - Dux, per flumina nonnulla Hi*,

. niae inuenit nauibus iter, nauigabilesque secitia amnes ιaaud patientes antea nauium : auri venas inuenit, effodereque instituit.non cupidine lucri talia meditatus, sed meditatione perpetua P puli utilitatum,ct nunquam de ea re secum ipse philosophari desinens, quomodo minui subicc... tis Onera possent, ut non S subsidia Imperio. Miuuerentur. VEt conseruando, ct augendo Imperio utilia instrumenta praebet Aurum . Postposuereis nonnulli hoc authoritatis existimationisque instrumento, ct longe plurimum in ea momenti posuerunt. Et nullum tamen authoritati vel existimationi pretium est, nisi quod aurum ei secit. Sententiae huius authores decepit, quod ita Vidistent accidere nonnunquam , Ut aulici homines , ab eo Principe, qui ditior esset, ad alterum prompte transirent, qui minus opum, d plus famae nominisque haberet. Id utique accidere potu it, ct fieri ita vidimus Caeterum, senteae Dictae transitiones, non quia potentius. Sefficacius illiciat fama quam aurum: sed quia

spem auri magis praebet alicuius celebrati Primcipis aula honorque famae eius, quam aeraria ditionis aurum praebent. Arcte persoluuntur aera militibus , cum ad diem, ct exactissime pedisbluuntur: large copioseque procedunt stipen dia

603쪽

dia rursus chm miniis procedunt. Alles, pretia quotidiana, quibus Vita eorum aestimatur , emiturque , vix in alimenta suffecerint. Direptiones Vrbium, excursi nesse, Victoriae, raptus, ea demum satiant implentque militem. Ea militi spes maior, Vbi plus famae atque auctoritatis est.

Qui Privatus rem pecuniamque Principis auget , ditat eodem tempore Populum, Populo, felicitatis haud minima, Vel vltima pars in eo, . si Principem habeat pecunia diu itiisq; abundantem . Princeps, si nihil auferat, donat: si donat, aufert. Ab restricto, quam ab chiiso Principe Vtilitas maior. Donatiua ad pauciores pertinent: atque aerarium exhauriunt, quod deinde miscirils omnium , ct egestate supplendum est. Obsesia Rupella, Rex Gallus, clam spes &Momenta Regni Vniuersa, ex eius obsidionis euentu suspensa haberet: magnopere Verebatur, ne subsidia rebellibus eis ab Angliae Rege mitterentur In ea solicitudine ac metu, misia ad Philippum IV legatione elitra ordinems Rambolieti Marchio legatus suit in petere a Rege institit, ut classe sua adiuuaret . Ex qui sta Comitis Ducis sententia annuit Rex: S liberatae Galliae fama ex eo sequuta Hi sipantina.

Consilio Comitis Ducis, quo, Gallia sinulct Religio Catholica, per Phllippum IV . in eo

discrimine conseruata, Iiberata , defensa dici potuit , 8btrectauere nonnulli , ramquam in co

lo. erratum,

604쪽

erratum, qubd ante causam atque emolumenta i mperis, causa diuina habita esset in mittenda classe Regeque adiuuando : idque Privati inpolitica ratione haud mediocre peccatum fuisse aiebant; Religionem scilicet anteposivisse Rς-gi . Sed non potest in Regis huius causa nego-tjoque peccare, errare , labi, qui in re causaque diuina, non peccat, errat labitur. Sane aliquis inter politica praecepta impius, Rationem Sta tus a diuini cultus de obsequis ratione separare ausus est : sed in Imperio Catholico ita connexa inter se, ct apta, atque copulata sunt Religio Rex, ut ne mentis imaginatione qui

dum separari possint. Maiestas is prouidentia

Numinis aeterni, quae Domum h nc E eligionisu e propugnaculum dedit atque assagh uit, ita

constituit rem, Vt cum alia omnia munime'ta circumdedisset Domui propugnaculo quo huic , aduersius sagacitatis quoque cuniculos praesidia disponeret ne scilicet ulla segacitas unquam ad iubtrahendum hoc Religioni praesidium penetrare posset. Nam , si quis inter huius Imperis constiarios, irreligiosus forte

minister extitisset, voluit eum ita septa adue ius impietatem S clausa cuncta reperire, Ut per consilia praua sbi tantummodo ipse nociturus foret dippe sagacitatis etiam artes impium ad consilia actionesque pertraherent, quae sinrent eaedem esquisitissima Prudentiae consi

lia, ct artes , quoue religiosissimus etiam α

605쪽

sapientissimus quisque duceretur. Mihi, post,

quam Rationem Status totamque Vim& naturam huius nominis probe examinauerim , certum est ita pronuntiare. Ratio Status, quae a Ratione diuina abit, est Sathanas. Lucifer ille , scuti ego quidem autumo at que opinor, cum inflatus opinione sui res mini iri nouas coepisset, non id elatione spiritus , animoque superbo destinarat, ut fastigium Maiestatemque Numinis supergredi tentaret.

Nam si id ille agitasset, non ditsoluendae , sed

constituendae atque augendae Unitatis ea ratione consilia suscepta habuerat. Id autem non posse tentari poterat eo scientiae lumine videre quod naturale ei esset. Agitauerat igitur destinaueratque hoc, ut secedendo cresceret, atque ab Uno digressus, Duo ipse essiceretur . Ibi in puncto numeri eius, tamquam incentro, Magnitudinis suae superficiem, ab Numinis magnitudine diuersam superbia animi descriptam collocare volebat. Non poterat abire S digredi ab Uno, nisi ita ut malus fieret. Nam omne id quod bonum est, Unum est. Deus ab Numine S diuinitate sua duxit lineam, ut Tria essiceret , hominemque creauit. Tunc Daemon ab se quoque vicissim linea transmissa altera, secit Quatuor, hominemque corrupit. Nolebat Deus relinquere in Daemonis potes' late hominem, ideoque ad liberandum eum E

elo descendit, effecit .inque. Ac licet son

606쪽

nse ademisset ei somitem. quo semite illicitunad Duo stimulaturque illuc: Gratiam dedit,

qua retraheretur ad Unum. Ita homo relictus in eo Statu in , Vt, vel recte agendo, circa Vnum, Vel agendo perperam, iuxta Duo adhaeresceret, atque in centro alterutro Uersaretur. Neque enim ex se se ille superficiem ci cumducere aliam poterat, cum Unius tantum &Duo, hoc est boni, ct mali circumferentia siue superficies detur . Sicuti circumferentiae superficiesque duae dantur: ita duplex Ratio est disciplina Status, Dei una quidem: altera vero Daemonis . Illa ad Deum ducit quia magnus; haec ad Daemonem inclinat quia lupor bus . Quae mens igitur poterit Vnquam esse ullius religiosad sana . cui inter consilia imperii delibu rationemque rerum non ita Videatur. Si nidus aliquis S cubile Haereticorum, adimi

eis, S pussiari stabula illa possint: id prompte,

omnique atholica ope esse faciendum. Eius rei potestas facultate aliqua quos penes est ij, si non, ct faciant, ct conentur, peccant, dc quantum in ipsis est ; statum superficiemque Daemonis augent. Qui ct facere potest, ct facit : pro sua item parte, diuinae magnitudini tributa consert, amplificatque superficiem hanc. An verb, ita futurum est, ut defendant atque

conteruent peccata Imperium : merita auertant λ Maiestatem appello Vestram Magne

Rex , catholise Rex. Ecquid tandem illu4

607쪽

esse putatis , quo tanta moles Imperii Vestrintot Maiestati Vestrae subiecta Regna consis

tam8 An opes exercitusque vestrituentur Θ Tu, tela diuina est . Defendit ita Deus , quia Maiestis Uestra rem victissim causemque diui nam tuetur z quia tutata est; ut tu i demuni pergat,mmanuel Menesius Praefectus classis Vlyi,, sipponensis erat, Is, cum propter accisas opes se remque famjliarem afflictam diutius in Regia D permanere non posset ad exculanda, ct purgan- ,, da sonnulla, 'uae in sui aruneris adminis ratio ri ne commisisse deliquisse arguebatur : statuerat. is relicto procuratore, inde abire domum . Ad se Cora itum Ducem petendae veniae ostichquo is musa , chm ille accesssisset; Comes Dux, parum M honestam nobili viro in tali tempore discessio.

,, hem eam sere eximinans . hortatus est, tenuio,, que ne abiret . Quoniam innocenti e confidori ret; caetera sibi cordi fore: pecuniamque sup is peditaturum , sicuti ae benigne suppeditavit .is Adebmagoanimi huius est, praemia sui labo.

, ,ris , stipendiorumque reliquias innoxiis egent,ri busque conserre, lamius multo, si nobilitas diis merita adsint . iBeatius cst dare quam accipere , Causaque . fortasse huc referri potest, quia beatior etiam ille habendus, cui largiendi, dc donandi lacubias est, quam ille, cui accipiendi necessitudo. Lonse verb beatissimus , qui dat, neque accipit

608쪽

ipse quicquam Qui iccipit doni uesimul.

non ipse largitor est, sed ille qui donathuic. Pleri que aduersus dona firmissimi, solent ijdemaddonandum esse inexorabiles. Qua seueritate sese ipsi continent, eadem aduersius alios sere continentur, parque torvitas nec accipiendi, neo dandi est apud animos, qui ita obduruere. Pinterat Comes Dux, huic viro subuenire decreta pecuniae summa ei ex aerario Regis, in quem magna eius merita extabant. Maluit subuenire de suo, quia benemeritus ita de Rege ille erat doptimi Privati est, merita lubiectorum in Prin cipem, accipere tamquam merita erga seipsum: ei se se debere arbitrari, cui debeat Rex. Dum benemerito alicui aliquid donat, ipse quoque inimeriti partem venit, quod ita remuneratur. Nimio pluris, quam Uitam, & caput, quam mentem animumque suum, quam denique seipsum ille aestimaret, qui dum insuma assidue se se Re gi, sortunas, eidem insumere fuas, graue durumque arbitraretur. Nihilo facilius est, donandi quam accipiendi tenere modum. Accipere omnia magnae auiditatis est: nihil accipere velle magnae asperitatis. Qui semper donat immodice effusus est : qui nunquam, immodice auarus,

Dicendi artifex ille, qui dissicilem esse locum censuerat, quandocunque Orator Vellet pedishadere Iudici, ut sua largiretu r: i dem verb pro nihilo habuerat persuadere, Ut aliena donaret. facile iam per haec exempla Comitis Duc ara Z a Feretur;

609쪽

gueretur: atque appareret inane praeceptum. O veram Magni Privati masnanitatem, quae liberalitate siua vult eb peruenire, qubsiluis legibus β. iustitiae ritu peruenire non potest. Ne quid detrimenti iustitia patiatur , subit de-ύimenta Privatus, ut emolumenta habeat etiam ille, cui detrimenta imminebant. Confluant, quibus magnae virtutes, ct magna merita sunt , confluant agmine illuc, Vbi Mona chae Privatus, sinon ab Rege dona merentibus impetret, more Regum donat. Quis aliena cunctanter, ct parce dispensaturum eum credat, qui sua tam prompte impertit: datque tunc, cum dare debet, pene dixerim, etiam cum non dare debet , certe cum non dare potest Z' Nulla hii Ia, nulla Regia Privatum umquam ' habuit, qui facilior aditu, promptior alloquio responsiste esset. Audirς, quae quis exponat: ' interrogare, solari, praebere consilium: &' exempla illustria referre possem, nisi plura essent' quam pro lege institutae breuitatis.

Quanthiustior quis, tanto elementior benigniorque aditu esse debet. Nescio, naturae risor, an Iustitiae amor st, quo . nec possunt au dire leniter, nec volunt placide respondere illis, quos obaudire decreuerunt. Atqui, iustum suerat, quibus res ipsa negaretur, hos excipi faltem, S dimitti lenitate verborum . Lenitas , amabilitas, placabilitasque exhibenda omnibus

cst, a rerum ac per*nae grauitas illa mitigandatem

610쪽

temperamento suavitatis Si quid alicui erit sorte concessum: gratulatio adqcienda insuper. ut libenter datum esse appareat: si quid erit sor. te negatum: sebiicienda consolati o, ut repulsae necessitatem videat ille, qui repulsati tulerit, Male iungitur hoc munere audiendi is, qui Iustitiae munera male explet. Nam occupati isti rationibus ct amore aliorum, quorum in aliquo negotio res agitur, nihil sere respondent. nisi triste illud. Sic placet: ita nobis visum. Tunc supplex re repudiatus ille, quia tam prompte damnum sibi esse illatum videt voluntate etiam este illatum putat. Astreae trutinam, quia assi due manu tenet Comes Dux, eoque regit ex mine quicquid, aut gratiae arbitriique Principis

est, aut legum aequitate continetur: ideo praciter insitam animo benignitatem, huius etiam trutinae, Vel potius huius Deae voce, ad aequi tatem, vocat eorum etiam animos, quos irritos ct 'tristes res ipsa dimittat. Demonstrat enim eis, aut merita praepotuisse aliorum, aut pra

potuisse leges. De ossicio Principis, in toto hoc genere a diendi , respondendique, ct concedendi , siue ne gandi haud equidem video quid ponere do heam, nisi haec ipsa repeto, quae de Privati ipsius ossicio dicta sunt: ampliusque addo: neutri

arbitrium esse voluntatemque solutam,non modo in administratione Iustitiae, ne in gratia dispensanda quidem. Homo ac teris animan-

SEARCH

MENU NAVIGATION