Io. Antonii Viperani De obtenta Portugalia a rege catholico Philippo historia

발행: 1588년

분량: 98페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Deo quietam Portugaliae possessionem exoptat. Ac certer magnam animo laetitiam cepi cum intellexit regem Henricum statuisse te Porrugaliae r gem denunciare: ac quando id a rege Henrico factum non est, quod morte praeuentus sit, sperat ipsos Portugalenses victos ab aequitate facturos. Sed cum saepe te per Nunciu suum admonuisset ut a ma deponeres, ac iurisperitorum iudicio, quorum fides nulli suspecta esset, causam committeres; nec arma deposita, sed auctas copias ex multorum libteris ac nuncijs acciperet, timeretq; ne relicto i ris certamine vim adhiberes, unde Pori alensium odium magis accenderes, ex quo resp. Christiana turbaretur,& ipsa Porrugalia prauis religionis erroribus inficeretur ab exteris nationibus, quarum a xilia accerserent, tum maiorum suorum exemplo, tum singulari in te beneuolentia motus me legatum ad te misit, qui suo te nomine commonefacerem, ut armis abstineres, nec solum tuorum iurisperit rum, sed aliorum etiam iudicio stares. quandoquidem regis amplitudo non in multorum regnorum

possessione, quae vi sua mutabilia sunt, atque ad diuersos transseruntur, sed in iustitia posita est firmis, simo imperij fundamento. Non tamen ob id inquit

Vt arma abijcias, quae contra iniurias iuste sumum tur, sed ipso iure nitaris : in quo nemo te omnium interpellare poterit. Atque ipsemet Pontifex om- Omnem suam operam & auxilium contra eos pol

licetur , qui tibi obstare voluerint. Sic & tu recte regnare, x Portugalenses tibi iure obtemperare Vbdebuntur.

72쪽

debuntur. Cui rex Philippus ita respondit. Pontificis maximi voluntatem omnibus in rebus erga me

semper optima perspexi. Quare de paterno eius in me animo semper illi ingetes ago, & habeo gratias. Atq; equidem velim intelligat me primum iurisperitissimos omnes cuiusuis gentis etiam Fortugal ses de meo in Porrugaliam iure consuluisse , omnes'; respondisse sine ulla controuersia optimum esse. Quod deinde rex Henricus consultum &. e ploratum habens, me per Antonium Pinetru Epia scopum Leriensem inconcilio Almerini conuocoto regem Portugaliae declarauit. Ex quo permulti Portugalenses regnum mihi deferre voluerunte sed aliquorum potentiorum verbis & minis dete riti sunt. Cum ergo ego viderem ex aequo & bono metus meum obtinere non posse, rerum sacrarum peritos consului an mihi liceret ipsem armis persequi. & quamuis respondissent licere, tamen nulla vim facere volui, sed bonis verbis &. promisitonibus nunc aequitatem meae causae docendo,nunc immunitates & priuilegia pollicendo conciliare aduersariorum animos studui. Verum ubi Antonius sine dubio sputius solicitare contra me plebem, de regnum capere vidi, ac magistratus alijs auferre, alijs mandare , exercitum in Portugaliam immisitum ad capiendam regni debitam mihi possessionem, tum ad defendendos ab improborum iniurijs&maleficijs bonos subditos, qui parere iusto imperio Volunt. Quamobrem arbitror me a Pontifice maximo reprehendi nullo modo posse, quod

arma

73쪽

σς DE OBTENTA

arma contra ius ceperim , aut vim iniustam attulerim . Meam vitam omnibus notam esse, notos mores, notam mentem & animum: qui semper de

meis bonis aliquid deperdere malui, quam alicui quicquam auferre. Quinimmo mihi perstiadeo, cum me Fortualia potitum, & utramq; Hispania sub unius im peno coniunctam Viderit,non paruam ex hoc Pontificem maximum laetitiam capturum di propter eius in me singularem beneuolentiam, S propter religionis Christianae maius firmamentum ac robur. Hoc responso accepto Riarius, cia Antonius regis nomen & regni aliquam pestessione a multitudine accepisset, ac regis Philippi exercitus in magaliam ingressias magnam regni pa tem occupasset, nec decorum illi regium nomen Minsignia deponere, neq; huic utile victorem exerci tum retrahere, incertus fuit quid ageret . ac quando rerum Portualensium status ex eo tempore, uo legatus suerat, im mutatus erat, pro nouis ma-atis ad Pontificem maximum scripsit. Iam calyssi ponenses rebus suis dissidere, audietes Setubal, in quo satis roboris ad refringendos aduersarioru conatus esse rebantur, breui tempore cum arce captu,

ac videntes ad resistendu regi Philippo sibi omnia imbecilla, neque animi, nec consilii latis in suis ducibus esset, fidei etiam parum , etsi iactantiae plurismum: auxiliorum praeterea spem omnem extingui. quanquam ab Antonio bono animo esse iubebantur . Ipse quoque Antonius videns omnia oppida,

ad quae regis Philippi exercitus accederet, in illius

74쪽

potestatem illico tradi, ciuitates, quae ante sibi fide

dederant, nunc dubias esse, nobilem quemque ad aduersarios transfugere, apud se plebeios & inertes tantum remanere, atq; eos, quos vel desperatio veniae, vcl arcta necessitudo, vel metus amittendorubonorum retinebat, quasi desertus ab omnibus ibinere grauius coepit: atque hoc etiam magis, quo magis externa auxilia desperabat. Nam Franciscus Barretus Olyssi ponensis & Petrus Dorus Gallus , quos a Gubernatoribus in Gallia missos supra memoraui, nullas copias comparauerant. siquidem Olyssiponensis nullam pecuniam acceperat, quam militibus, quos cogeret, daret: Gallus quam paucam acceperat,in suos usus conuerterat. Nec Galliae principes venire portugalensibus auxilio velle aiebant, ni duas arces sibi tradidissent Cascalis & Sancti Iuliani: in quibus receptum haberent, cum asuersi aliquid contingeret. Quam conditionem a Gubernatoribus recusatam, ne rerum Portugalensium aliquando Galli hac via potirentur, Antonius ad Barretum scripserat, ut acciperet: sed nec in tepore scribi milites, nec commode mitti poterant, omni ad eum aditu ab aduersarijs intersepto. Ci migitur externae opis expectatio nulla amplius, aut quamminima relinqueretur, quotquot poterat cOlonos pastores operarios undique ad bellum cogebat : & ex ipsis religiosis familijs, quos ad bellanduidoneos reperiebat, armabat: iubebat etiam cler, cos depositis togis saga sumere. Praeterea seruos,

quicunque militare voluissent, libertate donabat

illisque

75쪽

c8 DE OBTENTA

illisque facultatem concedebat a dominis arma Mequos abripiendi. quorum I v. cohortes armatae sunt. Sanciuerat quoq; edicto ut omnes in urbem conuenirent: sed eorum,qui venire neglexissent,bona proscribebantur ; ab his vero, qui vertissent, pocuniae in militum stipendia petulanter exigebantur. Mercatores inique vexabantur : peregrini aspere tractabantur, a quibus iuuari manu & conssilio poterant. Cuiusuis delicti & sceleris poena pecunijs redimebatur; omnisque via conficiendae pecuniae quaerebatur. Dabantur obscuris & ignobilibus h

minibus militiae Christi insignia, magistratusq; indignis, &nouis Christianis mandabantur. Dominabantur in urbe plebei, rapaces, & insolentes cumamma vitae licentia de impunitate: ita ut in nouo regno vicem sitam permulti dolerent, de regis ministris omnes viri boni magis, quam de aduersarijs timerent. Quotidie conuocabant concilium, dc nihil in eo decernebant: atque inter ipses consultores inuidia dissensiones procreabat. Comes Viminosen sis dux exercitus esse volebat, cui Didacus Menesius praefectus erat: & gratia, qua Odoardus a Castro diuitis mercatoris filius apud Antonium plurimum poterat,multorum animos alienaverat. dumtaxat noui Chrilliani a Iudaeis oriundi, quorum ma ximus est in Portugalia numerus,& aetniores, quos

permultos Olyssipone cernas, gens seruilis de humilis , Antonium lubenti animo sequebantur. Rex Philippus vero ut aequitatem, bonitatem suam ostenderet, edicto veniam dedit, impunitate

76쪽

ijs, qui aut vi coacti, aut errore decepti,aut comuni quodam odio contra Castellanos affecti contra se arma cepissent, rebellionis authores & adiutores excipiens. Quo multorum animi spe veniae relanguescere coeperunt: & Antonius multis parum

fidere , suspectosque sibi in custodia asservare . in

quibus Georgius Menesius maiorum nauium praefectus ob interceptas sui ferebatur) ad regis Philippi ministros litteras. Toletanus. interea circumspiaciebat quam viam iniret, quae Olysisiponem facialior & expeditior esset. Nam tres commostrabantur, una per Scalabim, altera per Tagi fauces, te

tia per Cascate: quod oppidum XV. m. passi infia Clyssiponem est in altera ostij parte, in quod Oceanus penetrans flumini Tago coniungitur. Viam per Scalabim longam, aestuosam , & pulverulentam esse intelligebat,& illac dissicilem fluminis transitu; quod nec pontem habeat, quo pedibus transiri pos-I dc cymbae, quas Hispali fabricandas ob hane restalis

rem curauerat, aduectae non essent; atq; adessent hρή eaedem difficultates , quas supra indicauimus. In 'portus vero claustra per angustas fluminis fauces cuclasse irruptionem sine maximo damno & pericu

lo fieri non posse videbat; quod sitae a dextra de Gnistra arces Sachi Iuliani & Caueet2ς siccae tormentorum ictibus introeuntes triremes aut lacerarent, aut vadis alliderent; ac maiores naues hostium in ipsis faucibus positae mole sua introitum obstrueret. At per tertiam Viam breuissimum aestate media traiectum cernebat ; α arces, quae inter Cascale &

77쪽

militibus complentur : atque accedente aestu, desereno coelo ad litus appelluntur. E quibus in terram primus omnium Rodeticus Zapata cum XX. sclopetrarijs exiluit, tum Sanctus Auila cum L. militibus, ct deince s ath post alios: contentoque grensu decliuis ripae summum repugnante nemine obtinuerunt . poli auctis caeterorum concursu viribus hollem penitus fugarunt. Fugatis hostibus,reliqui milites exponuntur: compositoque agmine Cascale propius incedunt: inclinanteque ad occasium die, ad aedem sacram B. Mariae,cui cognomen a via est, consistunt. Rodericus Valdesius tamen cum sua scio petiariorum cohorte longius progredi iussiis ad depellendos hostes e tumulo, quem occupauerant inter aedem B. Mariae dc Cascale, magna eos vi atq; impressione deuicit . quo in certamine de Castellonis quatuor tantum vulnerati sunt; de Portugalensibus desiderati plures, reliqui procul ab oppido de

'arce, quo vel hostium metus impulit, vel locorum opportunitas ire suasit, fusi fugatique abierunt. Menelius cum XX. militibus in arcem se recepit, quae iuxta litus ab oppido sagittae iactu abest.Huius rei nuncijs ingenti metu Olyssi poneses perculsi sunt atq; Antonio ad arma vocante magna hominum multitudo conuenit : sed eum hortantem Omnes ut se Cascale contra Castellanos insequerentur, pauci, i demque tumultuose, partim etiam inermes subsequuti sunt: quamuis diuersarum religiosarum s miliarum plerique viri vel tranquillitatis odio, vel amore licentiae , vel dementia & furore correpti, Κ 1 dex

78쪽

per vim arce potiti sunt: & imperatoris sui iussit v xillum candidum pacis insigne, quod PortUale

ses post verberatam arcem extulerant, deposuerusi& rubrum belli signum, quod ante oppugnatione

illi erexerant, extulerunt, ut intelligeretur arcem non deditione accepta, sed vi captam esse. Men sus sese occultauerat: repertus autem per nuncium a Toletano petijt, uti atq; infimus miles tractar tur; atque etiam facultatem postulauit ad Antoni quem Portugaliae regem nominauit, abeundi. Sed illi tunc a Toletano nullum responsum datum est aderat autem nox in veniente vero die Toletani

iussit indicta mors est. Ita qui pugnare timuit, Mse dedere noluit, capite luit temeritatem, an stoliditatem dicam nescio. Arcis praefectus etiam cum duobus alijs suspensus est: reliqui ad triremes damnati . Contigit autem nobilem quendam Olyssiponensem cum XX. militibus ab Antonio subsidio Menesio missum concubia nocte cymbam ad arcis latus appellere, ignarum quod ab hostibus teneretur , ac com pellare militem in arcis vigilia stantem, rogareq; ut tibi portam aperiret . cui miles Portu-galensis consulto ad colloquendum suppositus, ne aliena lingua suspicionem daret captae arcis, respodit se portam aperiturum . in quam ille ingressus sensit in hostiu manus incidisse . Tunc pagus Syntra VI.m .pag. Castali, XII. m. pals Olyssipone distans ad radicem montis Lunae Toletano traditus est . Qui locus arboribus amoenus, fontibus iucun- dus,regijs aedificijs clarus est, atque aestiuo tempore

79쪽

adiecti, equitibus, quos Antonius ad disturbanda opera miserat, retro a Sancto Auila paruo praclio copulsis. Atque inprimis tres maiores Bc rostratas naues, e quibus hostes nonnulla damna ini jciebant, tormentorum ictibus ab arcis praesidio ammouit:

ac mox arcem magno impetu verberauit. Porro

Tristanus Vasaeus arcis praesectus , quod se diu se

stinere non posse videret, quam aliquam deditio nis conditionem magna voluntate subijsset: verum in ipso oppugnationis initio ex se conditionem ulla postul are non satis honestum putabat. Accidit a tem, cum scethe& funes ab hostibus pararentur ad inuadendam manu arcem qua parte multis tormetorum ictibus muro denudata erat, Vt puella quae dam cum matre visendi mariti cause,5 a Toletano&a Vasaeo facta potestate, ex Ocra in arcem intra reti ac Vasaeo suaderet ut se Toletano dederet,quod ille maximum & fortissi in m exercitum haberet, ipse rerum omnium penuria laboraret. Exinde VOLPus in colloquium Toletani venit: atq: illsi initio rogauit, cur more militiae neminem ad se ante opinpugnationem miserit sciscitatum rationem, qua arcem teneret , atq; defenderet . Quod factum a se Toletanus asseruit; & per praeconem sibi relatum fuisse, praesectu nolle arcem tradere .Ob hoc quaesitus est ad suspendium praeco: qui correptus ingeti metu sese occultauit. Post Vactus explicuit quo modo arcem a Gubernatoribus primo accceperit, de inde multis rebus cogentibus Antoni j nomine tenuerit, sed eo temper consilio, ut ipsam ei traderet, quem

80쪽

IProinde Senatus Antonio deditionem suadere; cortra Antonius & suorum militum multitudine , &externorum auxiliorum spe Senatum ad pugnanducohortari. veritusque ne qua posthac molitio corrase fieret, fluminis transitum & urbis portas sitis praesidijs tenuit, fretus praecipue initiatorum hominum fide,quibus licentia militaris cordi erat. Cum

vero omni sublato commercio res ad victum necessariae nullae, ne ab ipsis quidem colonis vicinois sum agrorum in Olyssiponem urbem maximam ac plenam humilium hominum inferrentur, a se ipsa quodam modo obsessa ciuitas graui rerum omnium inopia premebatur. Est in urbe media mons prominens, & in eius si mo castellum,in cuius cit. Hodia Belgae positi erant. casu vero factum ut ignis

tecto inhaerens flammam excitaret . quam Antonius cernens, proditionis signum esse credidit . ex

suo elatus subita ira, non bene re pei specta,non solum Belgas, sed etiam omnes peregrinos ex urbe expulit, vel eos, quorum opera sibi multis in rebus xtilis erat. Ac quoque praesectum arcis Bethlem a custodia amouit, quem a Toletano ad deditionem solicitari suspicabatur . Nec Tolcianus castra ex Gera mouerat,sed pernotos viriq; homines Antonium multis iustis causis ad pacem adhorta lγatur. qui primum incertus ob dignitatis suae rationem,& regis Philippi voluntatem extitit; sed amissae arces, extincta 1pes externorum auxiliorum, militum paucitas oc inertia, multorum quoque inconstantia tandem eius animum ad pacem inclinarunt. Igidi L tur

SEARCH

MENU NAVIGATION