장음표시 사용
81쪽
tur dies colloquio dicitur in medio flumine procul
ab alijs, in quod cum paucis Vterque conueniat.
Toletanus totam noctem in regia triremi moratus est, ut in colloquium cum Antonio iret: sed ille nusquam comparuit, aut veniam a rege Philirpo de herans, aut Toletano dissidens, aut ab Episcopo Igaeditaniensi reuocatus. Quod I oletanus grauiter tulit: atq; extemplo Sanctum Auilam cuM. dc D. cquitibus ad perspiciendam Bethlem arce misit. qui M. dc D. peditibus ac CCC. equitibus aduersariorum occurrens, praeliu intuit; diremptos
paucorum iactura utrinque certamine,ad castra r uersus est. Altero die maior militum numerus ecastris ad Bethlem emittitur e quorum pars cum aduersarijs dimicant,qui ad turbanda opera Venerant,pars tormenta contra arce locant. Atq; inprimis tres maiores & rostratas naues, quae iuxta sunt, remouet ; tu arcem tormentis percutiunt. quorum ictibus arcis praefectus perterritus se, & arcem tradidit , quam ante bonis verbis monitus tradere recusauerat. Sed eius confidentiam Toletanus si spendio damnasset,es Alsensus Leyua intercessisset. Capta arce castra ad Bethlem fecit: & ut classi liberum dc ex omni parte tutum iter Olissi nemusque esset, turris veteris, quae in altera parte fluminis contra Bethlem est, praefectum commonuit,
ut ipsam dederet, formidinesqι opposuit. Ille Toletani dicto audiens fuit. Postea cuin M. dc CCC. equitibus ac M. peditibus ad contemplandum castra Almonq, quae a suis M. &D. Pall. totidem que
82쪽
Olyssipone aberant, profectus est. Locus, ubi Antonius castra fecerat , montuosiis est, a Tagi litore conscensu non satis arduo subuectus: per quem a Septentrionibus oriens fluuius breuis, humilis, de imbri crescens inter excelsa& praerupta saxa in T,
gum defluit. Ipsiae rupes ad caput fluuij iunguntur,& in litus Tagi satis lato, ac pari serὰ interuallo diseiunctae procurrunt: ac qua desinunt, fluuius ponte, que Alcantaram nomine arabico vocant, trasmiit tur . cui continens est pagus, qui a ponte nomen Alcantarae Una cum fluuio accepit. Antonius in ali ra ripa castra fecerat, & munitionibus a dextra &sinistra obtexerat . nam media ripa praeceps rupe praerupta nullum accessiam dabat. Pontem quoq; medium tabulis Sc asseribus obstruxerat . Ad altera ripam igitur Toletanus inspectum loci naturam &aduersatiorum castra venit, pulso ex itinere hoste, qui armatus occurrerat: contemplatusque loci na-eturam & castrorum situm, atque a speculatoribus accipiens Antonium ad XVI. m. hominu in castris habere, sed magnam eorum partem colonorum,
pastorum , seruorum esse , nec arma, nec armorum
usiam habentium, contra eius castra sua designauit, ac certa quibusq; loca dispertiuit. Ad Alcantaram pagum Italos, supra Italos Germanos, in summa dc media rupe Hispanos, ad initium rupis equitatum locari; ac tribus locis tormenta disponi iustit,iuxta Germanos, iuxta equitatum, & tu editiore tumulo prope Hispanos. Praeterea Baetano praecepit classem in ipso Tago contra aduersariorum maioreS naues
83쪽
atq; trirem es instruere; ita ut classe & equitatu quasi duabus alis totus exercitus protegeretur. Equita tum Ferdinandus filius, Hispanos Sanctus Auila , Germanos Hieronymus Lodron, Italos snam P trus Medices incommoda Valetudine tenebatur Prosper Columna regeret. Postquam omnia descripsit, in castra reuersus est; ac militum praefectis imperauit, ut sub ortum lucis suum quisque locum caperet; & cum pugnae signum daretur, Italicum
Germanis inseriores, Hispani cum equitatu sup Tiores munitiones inuaderent, Franciscus Alava tormentis aduersarioru ordines conturbaret, eodemq; tempore Baganus hostilem classem adoriretur.
Et quo infirmiores ad resistendum essent aduersarii, iussit Prospero Coluinnae CCC. Italos ad pontem pratinittere, qui leuibus iaculationibus totam n diem hostes inlomnes haberent. Hortatus insuperest, ut viros se esse meminissent, atque hanc unasti pugnam alacri animo sulciperent,quae omnium laborum finem allatura esset. Postremo multis orauit atque obsecrauit, ut si Deo iuuante hostes viae issent, ac fugatos depulissent, milites ab urbis ingressit continerent: quam rex Philippus inuiolata, quam captam omnino mallet. ac summum suppli. cium ineos constituit, ut ad deprcdandum urbem intrassent. Deprecatusque est Deum immortalem, ut mori prius sibi contingeret, quam videre urbem
a suo milite diripi. Post quae Prosper Coluna CCC. milites ad pontem misit. qui paruis certaminibus
Portugalerues totam noctem insomnes tenuerunr:
84쪽
mox albente coelo, magno impetu tabulationem, qua pons interclusus erat, perfringere conati fiant.
Verum c moletrina, quae in litore Tagi sita est,recta pontem prospectans, a Tortugalensii bus damnis
assiciebantur. quod quidam ammaduertentes, superato aggere, quo aqua continetur, vi moletrina cepere: atq; hinc in proximum hortum muris cinctum intrarunt, qui ad alteram pontis partem est.
Sed e castrorum munimentis,quae in conscensu m tis teli iactu a ponte aberant, magna aduersiariorumanus irruens Italos e ponte disiecit: S contra eos, qui moletrinam & hortum occupauerat, acIi marte certabat. Interea Toletani exercitus aduenerat,& suum quisque locum ceperat, cum Prospero Columnae nunciatur suos valida impressione a Portu-galensi bus e ponte disiectos; quosdam etia in summo periculo versari. Trosper ad pontem cum aliquot cohortibus accurrit; luis animum addit: qu*s orat, Vt patriae Virtutis 5 gloriae memores splendorem nominis Italici sim per apud omnes gentes& nationes illustris nulla ignauiae nota maculari patiantur . Itaq; acrior pugna redintegratur . Itali potis tabulationem perfringunt, de ad uersarios in castrorum munimenta propellunt. At Episcopus Igaeditaniensis,audita ad pontem dimicatione, suae persenae ac dignitatis oblitus per vicos & Plateas urbis ingenti de crebro tympanorum sonitu omnes ad arma Vocat: alios minis, alios vi ad castra cogit: cuncta summo strepitu & clamore miscet. Nec Antonius, quia non induxerat in animum hostem
85쪽
ad castrorum c pugnationem tam cito venturum suos ad repugnandum instruxerat. Sed de suorum multi nocte metu diffugerant, multi in urbem domus cura abierant. Cum vero Italos cum Germanis ad hostium munimenta conscendisse, & Sanctu Auilam cum Hispanis ad superiores munitiones appropinquare Toletanus videret, signum pugnae sustulit . ad quod Franciscus Alaua ingentem vim ignitorum globorum tormentis in castra hostium emisit, & a componendis signis eos deterruit: Hispani Germani Itali in Portugalensium munimenta irrupere. Porrugalenses summo metu undique
perculsi non manibus, sed pedibus salutem suam
tutantes, abiectis armis sese fugae alius alio mandarunt. Illi istos cedere, fundere, fugare. Et fugientium alii in fuga feriri, alij cadere, alij vitam amistere , alij mortem inter caesos expectare. multaque a victore in victos edi crudelitatis exempla , quaesuror fieri amat; ut ne suppliciter quide petentibus anima interdum relicta sit. Tellus infecta sanguine , ac viae omnes telis,hastis, gladijs, selopeiusq;
constratae, & strata inter arma exanguia corpora.
A tertia hora inchoata pugna, & usque ad septima facta strages VIII. Kal. Septembris. Ad DCC. interfecti, vulnerati plures: & quicquid circum Olys sponem aedium est ssent autem multa magnis aedificijs & hortis insignia suburbia) id totum direptuvastatumque est. Tantum templis & religiosarusamiliarum domibus pepercerunt.Quin etiam Vrbs
ipsa direpta fuisset, ni Ferdinandus Toletani filius ad
86쪽
ad portam accurrem, monendo, rogando, cominminando alios hostes a tergo esse confingendo inblites ab irruptione prohibuisset. Post deuictas temrestres copias Baganus, qui cum ipugnae signum a Toletano datum est, classem ad pugnam aptare, Min hostem agere propter recedentem maritimum aestum non potuit, accedente aestu aduersariorum
classem facile deuicit. Tunc Senatus Olyssipon sis ex urbe Toletano obuiam prodiens, illi claues urbis obtulit, ac regis Philippi potestati & volunt etati sese commisit, persuasus a Toletano ut sine pactione sese dederet, cum de pactione agere coepis
set. Itaq; Toletanus urbem accepit, atque incolumem teruauit. Deinde relicto in ea Ferdinando filio cum aliquot nobilibus, qui ciuitatis motibus prospiceret, ipse cum uniuerse exercitu in castra Bethlem se recepit. Antonius, qui urbem ingre ius quotquot in carcere asseruabantur nocentes h mines ruptis vinculis custodia liberauerat, cons simque egressus in villa sese abdiderat IX.m. passi ab urbe, post curatum illic vulnus,quod ex incursia armorum in fuga ad collum acceperat, Scalabimconcessit. Sed Scalabitani, qui primi eum regem
creaverant, tunc.apud se retinere victum nolueruta
Ita hominum fluxa fides est, & cum sortuna m tabilis . Nec defuere, qui vel incuriam, vel animutrahendi belli in Toletano reprehenderint ; quod nec ante tugnam quicquam cotra A ntonium praeceperit,cum pugnae ordinem institueret, neq;illhun post victoriam conquiri curauerit: quando is unus
87쪽
totius belli summam sustineret. Sed Toletani laudis fautores ipsum defendunt, quod ante praelium
non haberet, cui contra Antonium quicquam speciatim committeret; eo quod suorum nulli notus esset: post victos vero hostes magna diligentia tota urbe illum quaesieritinusquam tamen inuenerit. Postquam vero comperit Scalabim profugisse,tunc neque paucos milites, qui ab aduersariorum, quae coisset, multitudine osprimerentur; cum praesertim ex nuncijs certior neret quatuor naues Galloruad Vianam , quam aliqui Viennam Callaeciam nominant , appulsas esse, quae Antonio milites & asema portant: neque multos ad insequendum 1llumittere conducibile existimauit,ne Der quae vaderent , loca devastarent. Caeterum Galli ubi intelle-xcrunt Olyssiponem captam & Antonium victum atque fugatum , in sitas oras remigrarunt. Et paucos post dies a deuicto Antonio classis ab In dia venit, quae non mediocri laetitia totam ciuitatem affecit. Ad cuius praesectum Antonius post amissam maris possessionem scripserat , ut ipsam vel in Galliam , vel in Angliam ageret : sed eam Alfonsus Baetanus a Toletano cum XV. nauibus Seltubale missus in itinere inuentam Olysii ponem secu adduxit. Post aliquot vero dies Toletanus intelligens Antonium Conimbricae nouum exercitum 'Cogere, Sanctum Auilam cum CCC. equitibus deIII.m. peditum, in quibus cum VI. bellicis torme tis III. Germanorum cohortes, ad opprimendum hominem misit. Qui aduentum Sancij resciscens,
88쪽
cum ijs copijs,quas contraxerat, Lavarem discessit, ac vi in oppidum introrupit,& ciues tributum ferre coegit: atque insuper aliquos vinculis, aliquos supplicio affecit. Tum inde nauigare in Galliam statuit; sed amicorum suasionibus ab hoc proposito retractus,iter portum contulit oppidu in Interamne
nobile, situm in altera suminis Durij ripa. quod a
veteribus Cale vocatum est. Portuenses moenia de ad urbe aditus, quibus Antonij aduentus erat, munierant: verum illi venienti partim metu , partim sponte patefiunt. Vnde ciues, qui rebus Antonij minus fauerat, portis essust in diuersa loca sese proripuerul. Quorum fuga audita confestim Antonius
flumen transmisit,&in urbem apparatu regio ac-Ceptus introiuit: nec non magnum tributum ciuitati imposuit;& aliquorum domos diripuit. Dein iussit naues omnes atque nauiculas ad continente
ripam adduci, ne qua hostibus transeundi flumen potestas fieret. Praeterea Episcopum Uaeditaniensem Odoardum Lemum & alios benevolos sui misit ad comparandos ex vicinis agris & oppidis milites. Insuper ad ciuitates de rege Philippo , qui aegrotabat, scripsit, quod mortem obierat: ut res bello necessarias libentius suppeditarent. Interim Sanctus Conimbricae appropinquans equitatum ad explorandos oppidanorum animos praemisit: qui reiecto Antoniano praesidio,vltro illum in vi be exceperunt . Hinc Lavarem perrexit: & ab oppidanis sponte receptus est . ubi paucos dies mansit, ut rei frumentariae prospiceret. dein singulis cohor-l
89쪽
tibus iussis VI. dierum frumentum secum comportare , ad flumen Durium iter contulit: & ex itineremisit cum aliquot militibus,& hominibus linguae ®ionis scientibus impigros viros Thomam Vceduad capiendas cymbas, quas hostis conduxerat ad vicum inter flumina Durium de Tamegam XVIII. m. passi supra Portum, de Antonium Serranum ad conquirendas alias nauiculas, quibus flumen traij-ceret: peruenitque ad pagum, quem Villamnoua nominant, Portui oppositum in aduersa fluminis ripa. ibi castra secit, & utrumq; collem,qui a de tra S: sinistra assi1rgunt, occupauit. Sed duplex dis-
ficultas eum circumuenit,& rerum,quibus famem depelleret, & cymbarum, quibus flumen transiret,
inopia. Illa ad pugnandam quamuis pugnam stimulabat . siquidem militi optabilius videtur hostialibus armis cadere , quam humanis necessitatibus interire. haec omnem pugnandi facultatem adim bat. Vt vero cognouit VI. a Serrano ad moletrinam
IX.m .passa suis castris, XVI. cymbas ab Vcedo magno studio industria ex hostium potestate cartas , confestim ad Ucedum scripsit , ut secundo flumine dilabens ad ripam, quam Petram Salgadam
nominant, M.& D. passa Villanoua eas appelleret, de cum nauiculis Serrani coniungeret. Contra que Antonius cum IU. nauibus multos milites misit, ut ab hoste cymbas interciperent, aut labefactarent. At illi post primos tormentorum ictus, cum labor male cessisset,retro cursum flexere,nec aduersario rum incursum expectarunt. Sed neque transitus, quoniam
90쪽
quoniam Durius inter eraerupta saxa fluit,ubiq; dabatur : dc hostes aduersam Petrae Salgada: ripam, qua Castellanos transitum attentaturos credebant, IV. bellicis tormentis,&IV. nauibus ad dimicanduinstructis , quas contra Vcedum missas diximus, tuebantur. Doctus tamen D. pass. supra Petram Salgadam tutiorem transitum es e, illum tentare
instituit: noctisque flentio, quae incoeptum sirum
hostibus tegeret, eo cu exercitu ex Villanoua transiuerso itinere prosectus est: ac partem copiarum ad
Petram Salgadam misit. quibus iussit, ut aduersorijs speciem transeundi praeberent . atque Vcedo imperauit VI nauiculas illis relinquere, reliquas aduerso flumine, quo ipse tenderet, agere. Vcedum hostes siclopetiarum iotibus & e nauibus & ex altera ripa totam noctem prosequentes nequicquam turbant. Cum diei principium suit, Sanctus nauiculas militibus compleuit, & in aduersam ripa ade- . Hostes, qui in ripae custodia erant, primo restitere; sed ubi de sitis aliquos cadere viderui, metu te ga Vertere. Sanctus ripam tenuit: atq; extemplo illis, quos ad Petram Salgadam miserat, praecepit, ut transitu propere attentarent: se hostes a tergo ad riturum. Portuenses Sanctum traiecisse flumen se tientes , atq; aspicientes reliquos hostes aduersum
se nauiculis ferri, metuentes ne a tergo opprimeretur, licet numero plures essent, tamen quia Virtute
di arte inferiores, in fuga sibi ptiesidium onone posuerunt.Cuius sugae initium ab Antonio factum est: qui nec suae, nec suorum virtuti quicquam fidens,