장음표시 사용
41쪽
suam. Postquam autem continuo fuit exauditus precesq; ipsius susceptς, signu eli, non solum non peccasse, sed re,qua Dei clementia demereretur,fecisse. Voluit nanq; Deus hoc ferme unico de raris. simo exemplo, virum sibi addictissimum honore prosequi, sicut & beatam Teclam martyrem,ut alteri Traiani animi libertate, alteri Falconillae concederet:quo hinc, quales, quantique fuerint apud Deum, qua chari, quam amici totus orbis perpoderet, iudicaretq;: mirabilisque fieret Deus in sanctis suis. Atqui obijciet mihi cotinuo quispiam, Diuum Gregoriu ob hoc factum suisse a Deo punitum, ut perpetuo stomachi & pedu dolore qua- diu viveret, laboraret, lentis atq, febribus teneret. Nemo aut punitur nisi ob culpam, ergo aliquam Diuus Gregorius in illa petitione commisit, ob quam merito debuit a Deo puniri.Bene habet. Audi in benigne huius scrupuli dilutione. Non legimus nec historia nostra prodi diuumGr otium aliquo supplicio affectu cum primum liberati nem animi Traiani obtinuit, sed admonitum du- taxat, ne deinceps hostia offerret pro homine infideli Quod si vitellus co tendas,demum filisse punitu cu fidelib.cunctis, qui in cimiterio S. Andreae
sepelirens, salute aeterna impetrauit, tucq; metione in huius petitionis, g Traiani facta, q causa extitistent huiusmodi punitionis insereclia: satisfacia. Non
42쪽
Traianus ad preces Non abnuo, aliquam poenam diuo Gregorio in secunda illa petitione irrogatam, sed quae potius
veteris fidisset confirmatio,quam recentis alicuius
inflictio. Nam stomachi, & pedum dolore , insalubritateque totius corroris multo ante & aD sidue afflictabatur, utpote grandaevus, senioque confectius : quae quo aduiueret fuit producta diuino oraculo, ita ut spe firmae valetudinis perpetuo esset cariturus . Quemadmodum autem initio non in pς nam alicuius criminis praua illa corporis habitudo a Deo inflicta, ita sine nouo crimine cofirmata est, quod semper ad cohibendos carnis impetus, dc exercitium virtutis, utilissima foret:& si quando,tum maxime necessaria esset: ubi tanta & 1tupeda dona a Deo impetrasset,quoru mmemoria facile superbire & insolentior fieri pote
i. Cor. rat. Sicut enim beatissimo Apostolo Paulo, ne ma λ. gnitudine reuelationum extolleretur, datus est stimulus carnis angelus Sathan q,qui illum colaphizaret:imbecilla inquam corporis habitudo, morbis vexata caro , ita diuo Gregorio idem, ob eandemque prorsus causam successit. Prudentissimus animoru medicus Deus aegritudine corporis, morbos curat animi: ut quam primum quis ex donis Dei gloriari velit,mox aduersa corporis valetudo
deprimat 5 corripiat,veluti pharmacum quod sit huius inodi aegritudini appositissimum . Adde,
43쪽
Diui Gregori i liberitus. 2 Oduas alias rationes praeter eam quam retulimus . intercessisse, ob quas Deus Voluit antiquos morbos in diuo Gregorio inualescere, perpetuoq; manere citra crimen is tale ab eo commistum .Primo
ne quispiam ex facto gloriosi Pontificis crederet
licere cuique pro infidelibus, caeterisque damn iis preces ad Deum fundere.Secundo ne exemplo
sanctissimi viri comoti aliqui pro infidelibus vuta functis oraret, & quod ipse diuino numine induetus fecit, reliqui auderent: terrore illis iniecto ex morbis diutinis, quos quandiu vixit perpes ius est gloriosus Christi athletae Absbluimus iam dubitationem, quae praecipue circa honestatem facti divi Gregorii pro Traiani anima orantis, versabatur, nunc ad aliam, quae iustitiam & leges Dei co- cernit, accedamus.Durissimum quibusdam vid tur a tartaro reuocari quemquam in requiem a tenebris in lucem ; Deumque indixisse, nisi quis Ioan. 3. renatus fuerit ex aqua & Spiritu sancto, non po-- test introire in regnum Dei: & alibi. Sine fide im--i .
possibile est placere Deo: & tamen Traianum Gne fide, sine baptismo, idololatra in Christi martyres squientem,salutem fuisse consecutum: diuinamq; iustitiam passam fuisse huiusinodi hominem aeterna supplicia euadere qui in idoloru cubtu & religione, imp nitens scelerum,quq in Christianos admiserat, ex hac fuerat lucesiubtractus.
44쪽
Decedenti aute laetati in crimine ex hac vita, aeterna poena sicut gratiae aeterna gloria respondet.non igitur miraculum recipiendum erit, quod tot loges euertere, tot decretis aduersari videtur. Huc.
usque dubitatio progressa, a nobis propulsanda,& refellenda est. Referam tamen prius quorundam sententias,ut maiori luce & splendore proposita haec controuersia dirimatur. Melchior Cano. insignis de doctissimus theologus instituti praedicatorum Episcopus Canariensis, qui ingenio, eloquentia, ruauitateque dicendi plurimum valuit,liis forsan rationibus inductus locorum theologicorum libr. 11. Cum de humanae historiar auctoritate agit, hanc de Traiano precibus divi Gregorii liberato historiam negat,inquiens.Traianum Gregorii precibus a gehenna liberatum, non vulgo solum, sed diuo etiam Thomae olim, iuueni Persuasum est Persuasum est autem diui Ioannis Dam sceni auctoritate,cui diuus sane Thomas plurimudeferebat. Nec vero historia ego illam probo. Subiungit post pauca. Mirum enim est, homine
Graecum rem & nostram,& toto ut ipse inquit ombe vulgatam, Griaecis suis prodidisse, quam historia tamen omnis Latinorum ignorat. Hucusque Melchiol Cano.Sed certe, ut quod sentio ingenue fatear,haec eius sententia bis peccat, pace tanti viri
dixerim,& Iumia licentia,& historiaru quae hanc
45쪽
Diui Gregorij liberatus. LItractationem concernunt, ignorantia. Nimia qui dem licentia, quod duos viros sanctissimos Thomam Aquinatem,& Ioannem Damascenum, petulanter carpserit, dum alterum quasi nimis credulum damnat, alterum quasi exiguae fidei, imo& falsitatis traducit. Dicere enim diuum Thoma iuuenili aetate sicut-vulgns deceptum, immodestum est. Sancti enim viri, ut domicilia Spiritus
sancti, templa Dei,vasa sacra, mamima cum reuerentia tractandi,& colendi sunt. Melius profecto egit diuus Thomas qui plurimum auctoritatis diuo Ioanni Damasceno detulit, qua Melchior Cano. qui paucam aut nullam utrique. Sententiam illam probaturus diuus Thomas, multo plura r uoluerat, plura quam ipse cano perpenderat. Uastum enim illius viri sancti iudicium, non solet nisi re bene perpensa & examinata sententiam ferres id quod iuuenile aetatem in senilem sensus trans. format,) & vltra diui Ioannis Damasceni, verit tem aliarum fuerat historiarum secutus. norantiam aute historiae fugere cano in hac re haud p test, qui asseruerit hilloriam omnem Latinorum hoc negotium ignorasse: Cum tamen Petrus, &Ioannes Levitae ab ipsemet diuo Gregorio acceperint: Alter item Ioannes Romanus diaconus scripserit, Angelican historiς testentur, Author igno tus coetaneus discipulorum ipsius beati Gregorii
46쪽
. Traianus ad preces diffuse meminerit, sanctissimae duce taminae Bir. gitta, & Macthildis ex oraculo diuino prodide
rint: Sanctus Ioannes Damascenus suffragetur:nci ergo recipiendus est Cano. siue impugnationem sanctorum, siue historiarum defectum nobis inmrere moliatur. Hominem reuereor & illius dignitatem , in re autem hac, ut falsa, ab ipso libenter dissentio. Gulielmus Altisiodorensis, quem plures sequuntur in quarto Sententiaru cap. te damnatis aliter se ab hac dubitatione extricare nititur, dum Traianu fuisse a diuo Gregorio suscitatum,
baptizatumque, ac pr. aeteritorum criminum pC nitentem in sedes coelestes euolasse, credit.Verum cum nulla, earum quas commemorauimus,hist
ria prodat,gratis videbitur esse dictum, nulloque prorsus fundamento fulciri. Ex historia enim rei gestς totum negotium pedet, ad quam quicquam addere, vel minuere haud licet.S1 enim diuus Gregorius Traianum suscitatum baptizasset, aut pu
blice id factum,aut priuatim. Si publice, publia
cum cunctorum, qui aderant testimonium patosceret ; si priuatim aliqui saltem interfuissent, qui aquam deferrent, qui Chrisma, diaconorum alia quis secretorum conscius, qui rem tantam post ritati prodidisset. Nullus autem repertus est qui dicere qui vulgaret:ergo credibile est,ita non a cidisse. Verum cum secreto potuisset ipse Traia,
47쪽
Dhii Gregorij liberatus. 22nus vitae restitui & suscitari, & ad sanctum Pontifice deduci, & occulte baptizari de id diuus Thomas quarto Sententi loco citato, ut probabile ad mittat, diuus Vincentius & diuus Antoninus,nos
item ut pium, de probabile recipiedum ducimus: huic rei libenti animo assentimur. Ait enim diuus Thomas, De facto Traiani hoc modo potest probabiliter aestimari, quod precibus Beati Gregorij
ad vitam fuerit reuocatus,& ibi gratiam cosequutus sit, per quam remissionem peccatoru habuit,& per cosequens immunitate a poena, sicut etiam apparet in omnibus illis,qui fuerut a mortuis miraculose suscitati, quorum plures constat idololatras & damnatos fuisse. De omnibus enim similiter dici oportet, quod non erant in inferno finaliter deputati, sed secundum praesentem iustitiam propriorum meritorum: secundum autem superiores causas, quibus prςuidebantur ad uitam reuocandi, erat de eis aliter disponendum. Haec D.Thomas. Quo fit ut salutem fuerit consecutus non absolute, sed praecedentibus Baptismo, fide, gratia, charitate, de poenitentia ante actorum criminum,quae olini admiserat.Solum cum ipso dispensatum a Deo, Vt a carceribus infernis perpetuis redemptione assequeretur & libertate, quod lex communis vetat in diuina dispensatio,& priuilegium peculiare tribuiti Bernardinus Corius ora-F i tor
48쪽
. Traianus ad preces pior & liistoriographus clarus, Mediolanensis, invita Traiani commentum, seu somnium refertia , quod nescio si ipse inuenit, aut ab alijs acceptum in suam historiam transtulit. Post 492. annos, in quit,a morte Traiani decursos, in sepulchro quodam a carmentariis erutum craneum humanum
linguam habens adhuc incorruptam, quod pomtenti loco ad diuum Gregorium, tunc Romanum Pontificem, delatum, & ab ipso in Dei nomine cuius esset rogatum, imperatoris Traiani, respondit, cuius anima ab obitu in illum usq; diem tar tareis tormentis puniretur. Huius rei admiratione captus sanctus Pontifex, eiusdemque probita tis, & iustitiae memor, preces cum lachrymis se, dii ad Deum, & ita illius liberationem impetr uit. Quis autem non uideat huiusmodi fabulam sineiudicio esse confiistam t Nam cum corpora
imperatorum ea aetate cremarentur, cineresque
Traiani intra auream pilam supra sua columnam fuerint repositi, quali in sepuIchro a caementarijs repertum craneum ipsius est Quomodo autem linguam incorruptam haberet, quae igne procubdubio fuisset assumpta, etiam quando ossa aliqua semiusta seruarentur. Qualiter eos qui cineres in Bithinia collegeriant,in urbem asportarunt, intra auream pilam reclusere, latuit hoc mysterium,
coementariis reuelatum est Absint procul fabis
49쪽
Diui Gregorij liberatus. 2 3 . lat. Sed Sc aliam huic parum dissimilem quidam confinxerunt, nullo, nisi mendaci, innixam fundamento: habuisse inquam Traianum filium unicum, imperij successbrem futurum , qui semel
equo vectus filium, Unicum etiam, viduae protrivit interemit, quae apud iudices conquesta, nec exaudita, ipsum Traianum Imperatorem ad bellum proficiscentem adiit, ut ius sibi interempti filii redderet, qui benigne acceptam Vnig nitum suum abdicauit viduae adoptiuum dedit multis foeminae opibus, & muneribus elargitis. Commentitius iste filius Traiani, a quo patre genitus , a qua matre t absque prole namque Traianus &Plotina decesIcre. Quis auctor huius m minit Z In qua historia refertur, siue Traiani, siue Gregorii Z Decedenti namque absque liberis.Traiano, oportuit Hadrianum cooptare,qui eius in imperio esset succesibr. Mirum omnes quo quot utriusque aetate historias scripserunt, hunc filium tacuisse,& nunc demum recentibus istis pamille. Hae dc similes aliae, veris narrationibus, intersertae fabellae, certissimam historiam suspectam reddiderunt, & inter tot confidias varietates , dubietatis tenebras iniecerunt. Hactenus de illis figmentis. Ad locum unde digressi sit'
mus, reuertam . Ioannes diaconus Romanus,
qui dici Gregorij vitam scripsit libr. i. capitul. 44.
50쪽
. Traianus ad preces ivt proposito argumento satisfaceret,inquit,Tr
iani animam non fuisse Gregorii precibus ab imferno liberatam, S in paradiso repositam, quod omnino incredibile videretur propter illud quod
Ioan. 3. scriptum est Ioannis 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua & Spiritu sancto, no intrabit in regnum coelorum: sed solummodo dicitur ab inferni cruci tibus liberata: quod videlicet, potest videri credibile. Quippe cum ita Valeat anima in inferno existere, inferni cruciatus per Dei misericordiam non sentire, sicuti unus gehennae ignis, Valet Omnes peccatores pariter detinere, sed per Dei ivllitiam cunctos non valet exurere. Nam uniuscuius.
que quantum meruit culpa, iusto Dei iudicio, tantum sentietur & poena. Hucusque Ioannes Diaconus . Cuius selutionem diuus Thomas admi ' tit,&ea ipse utitur, quarto Sententiarum dist. 41.
Sicut & alia Altisiodorensis de Traiano ad vitam reuocato & pqnitente.Sed in quaestionibus disputatis de veritate quaest. 5. articulo 6. nulli horum adhaeret expresse, sed simpliciter & absolute respondet quasi utriusvis tibi optionem dimittens: Et animam Traiani salutem fuisse conseςutar suppones diluit argumenta. Sed certe dissicile crederem, quietem a poena, & non integram salutem animae Traiani Deum donasse. Tum quod D mascenus referat, oraculum quod coelitus diuus