Petri Fontidonii ... Pro sacro, et oecumenico Concilio Trident. aduersus Io. Fabricium Montanum ad Germanos oratio

발행: 1563년

분량: 210페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

H PETRI FONTID.

si iusti si imam haberes, hoc scelere iniustitsimam reddidissest quo mores quo exemplo' quo praetextui quo colores nullo pla-n E iudicio meo, nisi quod, ut ego arbitror, audaci a,l celere, rore, aliquo insigni facinore, tanquam incenso Dianae templo,

qui alioqui, ignotus, & obscurus delitescebas, celebris, & clarus esse voluisti. quan qua illius facinus cum tuo scelere nulla ex parte coserri potest: logo interuallo illius improbitatem superasti. Ille templum magnificum,& amplissimum a tota Asia constructium, sed tamen salta & ementitae Dee templum incendit,sed eo nomine felix fuit,quod nefanda daemoniorum simulacra eodem simul inuoluit incendio: tu vero

non ligna, aut trabes, non muta saxa, atq;

parietes, sed vivos ecclesiae lapides, firmissimas columnas Christianae religionis, sanctissimos, inquam, pastores, ipsa Spiritus sancti templa , sacrilegae cuiusdam orationis facibus,quantum in te fuit, incendere voluisti. O mentem secrilegam, quae tantum facinus concipere; digitos steteratos, qui haec scribere potui stis;caeca rem p. quae

ea in manus hominum venire ad suum dedecus sempiternum passa est. Nam si Nicander

12쪽

ORATIO der Argivorum rem p. male moratam est e

censuit, quod in ea liceret improbis de bonis impune male loqui, quid de illa pra sens seculum, & posteritas iudicabit, quae huic homini in sacru, oecumenicvq; concili tim haec scribere,& praelo mandare permis it Sed quoniam ego, viri Germani, non arbitror hunc hominem tam esse dementem,tam stupidum, tam nihil scietem, qui tantum in se scelus admittere, tantum honori suo,& exi sti mationi, infamis dedecus inferre decreuerit, nisi aliquem ex hac audacia fructum percipere cogitasse inquid ille mihi sensisse, quid spectasse videatur, quo consilio hoc facinus suerit aggressus, explicabo. illius detegam insidias, ut intelligatis eum non tam aliquam excusitionε quaesis , quam nulla poterat habere,quam latibula quaedam inuestigasse, quibus & Ω-um scelus occultaret, & vestris oculis in t aperto crimine tenebras,& noctem ossun deret.Nam cum Carolo U. Caesari inuicti csimo essent aliquando polliciti, se concilio adfuturos, & illius decretis obtemperaturos, non modo vocati postea venire recusarunt, fidem seruare noluerunt, sed ne

sari)s consilijs, illud dissipare conati sim

13쪽

ne cum illorum errores in lucem prodi .sent,cum fraudes, quibus in selicissim plebi imposuerunt,fuissent delecte, cocilia auctoritate, decretisq; co uicti, digni supplicio iud icaretur: & vos cit ab illis deceptos fuisse intelligeretis, in eos, tanqua in iuditores religionis,&vestri salutis hostes animaduertendu esse duceretis. Nunc vero cutanta patrii freque tia, tanto animoru ardore, tanto studio,& tam certa spe cociliande pacis, cocilium coactu intuentur, cum videant se tam apertis indiciis, beneuolentiae fide publica data a sancta synodo vocari, ut laboranti ecclesiae Christi comuni auxilio,& opera subuenia tutaveriti iam, ne, si toties ad hanc sanctam, licet illis formidabilem arenam,prouocati, tam celebris concilii iussa contempserint,& hanc toties oblatam palaestram recusauerint, vobis in suspicione veniant, ut par est, corruptae a se, atq; deprauatae religionis, Veriti, ne hoc veluti praeiudicio, tanquam causae desertores damnati videantur, in summas angustias reniecti,consilii iam,atq; rationis inopes, caeco quodam, & insano furore correpti, ineas, mihi credite, voces proruperunt.

Quid agimust Nunquid tanti concili j tam piam

14쪽

piam & salutarem admonitionem contem nemus sed qua ratione effugiemus desporatae victoriae susipicionem l nunquid obtemperabimus' atqui, iam ipsa nobis praesegit, testificaturq; conscientia, nos simul cum deplorata causa fore damnandos.

Quod si evenerit, quid agemus quid capiemus consilii l quo nos damnati recipiemus' nuquid ad aduersarios, ut iam diu debitas illis poenas persoluam ustia unquid ad

nostros, a quibus tanquam ecclesiae proditores repudiemur ἐ Videte per Deum immortalem,viri Germani, quam caeca sit improbitas, nulla alia via, in tanta rerum desperatione commodior visa est, qu msi sanctissimam synodum contumeliis a sicerent, auctoritatem maledictis eleumrent, firmam sitis futuram suam causam, tectam abunde suam innocentiam sunt arbitrati, si praeterita flagitia nouo nunc,& inaudito improbitatis genere cumularent. Quid plural placet haec omnibus sententia, quaeritur ad hanc rem idoneus amnister, unus inter omnes repertus est Fabricius, caeteris ad suscipiendam hane impiam causam audacior, d agendam im-

Pudetiosiqui ijs esset montius,& ingenio,

15쪽

PETRI PONTID. ut facilὶ scelesto iacinori scelestiorem omtionem adhiberet, qui omnes in hanc uni rem audaciae neruos intenderet, qui se elabo ra ta ora ti o n e, a d i n sei n g en da m ,& euertendam concilii Tridenti ni auctoritatem componeret, qua salua, se fatuos esse non postem tolligebat. Remigitur aggreditur, argumentum, quod & vobis decipiendis & saluti causae aptum ilhi visum est, declamatorio more tractandum sibi proponit in quo vires ingeni & eloquentiae,aut sinu ,... VJ β pQx ui impudcntiae, & improbita tis ostentaret, Concilium videlicet Tridetinum non posse Christianis hominibus line scet ere frequentari. colligit deinde argumeta ex loco,ex personis,ex fide publica, ex eventu: quae quia per se.non satis firma videbantur, columeliis, iniuriisq; murriuit. Quae dum ostendo qua ha sint, vos 'obsecro, v iri Germ a n i,di l igen ter a t te ri es i-

aures exhibetis, tanto cum dispendio Calutis vestrae, eas nunc mihi veram vobis libertatem, salutem di felicitatem ex animo Cupienti praebeatis. futurum equidem syCro, ut si min us oraclo ne nostra persuasi, istorumte improbolactis, di verbis offensi, vos a Chri-

Diuiti

16쪽

Christi sua uisis imo iugo ad istoru superubissimam tyrannidem abstra flos,a dulci nsma pace,atq; concordia ad dissidia, atq; contentiones traductos iniquo animo seratis,& taedio tandem huius tam miserq, de diutinae seruitutis,& desiderio verae liberistatis adducti, ad ecclesiae matris carissimae sinum redeatis. Sed illud iam abs te quaero Fabrici, ut ab ipso tuae orationis argumento exordiamur, cum concilium Tridentinum a Christianis hominibus sine scelere frequentari no posse affirmas, quid nomine Christianorum intelligas: nunquid eos sol os, qui sunt vestrarum partium, aut eostatum, qui sub Christi finctissimo vicario militamus. aut utrosq;. quanquam non ego te in nos tam bene animatum esse existimo, qui in Christianorum numem censeas nos esse collocandos si virosque, o stultitiam , & improbitatem hominis singularem. tune clarissimum Imperatorem Ferdinandum, Hispanici, Galliae, Hunga riar, Lusitaniae, Poloniaeq; reges, tu nec aeteros orbis Christiani principes,qui huic sacro concilio per suos legatos intersunt, improbos & sceleratos appellabi si necesse est

pnim id fatearis, si Concilium hoc a Chri

17쪽

stianis sne scelere frequentari non potest: nisi tu illos solummodo censes esse Christianos, qui ab Ecclesia catholica, qui a summo Ponti sice,qui deniq; ad vos a Christo defeceriint.Quodsi sic est,quemadmodu in extrema orationis Parte d Hertis verbis explicasti , non intelligebas te imperatorem, reges, & principes Christianos inhaereticorum numero relinquere nisi sortasse leuiorem esse contumeliam iudicasti, illos haereticos poti iis,quam sceleratos U-pellare. Quae istaec est dementia, quae ins nia, qui mentis stupor, Fabrici, neq; enim

hyc iam improbitatem, sed summam stultitia reprehendo, qui in ipso limine,atq; vestibulo orationis, veluti cantherius in porta,tam turpiter i m pegeris,uteos,quibus assentari m Vnopere cupiebas, quos tibi reddere propitios, quoru gratiam inire ut statim ostendam vehementer optabas: illorum contra te indignatione,inaudito contumeliae genere prouocaueris, qui eos aut haereticos,aut sceleratos esse dixeris.Sed sit hoc ignauiae,socordiae,& stultitiae tuae, qui nobis statim indicare voluisti,te virum minime malu esse, ut caetera, quae a te dicent, non tam callido,astuto,veteratori,vafroq; hosti.

18쪽

hosti,quam simplici, vecordi,stulto,& insimo morioni tribuantur. Sed venio iam

ad tuam praeclaram orationem,in qua multa mihi necessario pretiermittenda sunt,ne eorum comemoratione pia atq; Christianae aures offendantur. Ea etenim couicia, eas columelias in sanctissimum istum senatum coiecisti,qus,ne iterum nominentur, reprehendi no possunt. cogor itaq; hac in parte honori tuo seruire,dum consulo puciori meo.Tuum silentiu diuturnum, quo in tanta animoru contentione te hactenus usum fuisse dicis,tranquillitati,& otio co- 'sulentem,petulanti nunc aduersarioru procacitate expugnatu fuisse proclamas,quod

ab iis, qui conuentus Tridenti agitant uniuersi,&singuli,qui Christi euangeliu praedicant,edicto,&fide publica superbe,& imperiose nimis euocentur. neque id e sse mirandum, cum pro ea, quam sibi usurpant, auctoritate,regibus quoq;& monarchis insultent. Adhibes deinde maledicta,& contumeliasin ad obsistendu sacri Cocliij conatibus classicum canis, acveluti seruos aclpilaum vocans,licet non ad parandam, sta ad conseruandam & retinendam miseram

vestram, dispurcissimam carnis libertatM B a tuorum

19쪽

ao PETRI FONTID.

tuorum satellitum, hoc est,sicclesiae hostiatim animos accendis;&,ut sese sortiter opponant Spiritui sancto,ut obuiam eant Cocilio Tridentino, quasi scelus aliquod aggredienti, atq; illi resistant, adhortaris; &te, qui in hoc tanto bello contraveritatem suscepto, non aliis armis, quam conuiciis pugnare posse confidebas, merito sane calonis partes acturum polliceris. Quid primum querar,viri Germanita ut quid potius primum doleam,&deplorabo' nu quid huius hominis summam peruersitatem &audaciam i aut illorum miserrima sortem, qui ijs ducibus caecis, & improbis seruire

coguntur, quorum vestigijsinhqrentes, in errorum foueas, & praecipitia deuoluaturi aut nostrorum potius temporu conditionem infelicissima, quae huiusmodi homines, non modo vivere, sed florere,&alijs dominari, atq; in unius tanti Concilij auctoritatem inuehi, insultare patiantuit sed haec duo extroma in aliud tempus reseruatio, huic nunc homini respondebo. Altissimo igitur silentio, & profundo somno demersus Fabricius hactenus iacebat, suis e roribus Optime constitutis, S tanqua pam

ia iam de aduersarijs victoria veluti in ipso sim

20쪽

ynu gloriae positus quiescebat,& inter tot

opinionum turbines& tempestates, quibus Gallia, Germania, caetereq; prouinciae Christianae iactantur,ministris iijs solicitis,atq; vigilantibus,ipse solus otio, atque somno frui poterat, quia nihil, videlicet, erat, quod tantum principem excitare; tanti patroni silentium rumpere, & seriatam

iam illius vocem extorquere mereretur.

caetera minora praelia, Caluino, Musculo, Brentio, atq; aliis infimae classis ducibus permittebat. ipse princeps & antesignanus se in dissiciliora tempora & bella reseruabat: quia indignum esse ducebat tanto Imperatore,si priusquam ad Triarios res essee deuoluta, ipse gladium educeret.' in aciem procederet.Unicum Concilium Tridetinum,hoc est, uniuersa Ecclesia Christiana illius sancitissimum silentium rumpere, di expugnare potuit:unicum,atque solum Concilium Tridentinum, dignum visum est,quod istius Aenei magni dextra cadere debuisset. O praeclarum Imperatorem, qui om nes Lutheran os, Cal ui n os, M elanchthones, Oecolampadios, Buceros, & reliquos tu et notet duces, si non eruditione,inisdustria,&calliditate,impudentia saltem,&

B s studio

SEARCH

MENU NAVIGATION