Vita P. Balthassaris Aluarez, Societatis Iesu religiosi, multis ac praeclaris documentis referta, ... Per P. Ludouicum de Ponte VallisOletanum eiusdem societatis Hispanicè edita, ... P. Melchior Treuinnius eiusdem societatis Latinè reddidit

발행: 1616년

분량: 673페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

VITA A R. P. BALTHAIS ARIS in spiritu evaderet: qubd scilicet sponte sibim

reretur, ut viveret Deo,reseruans S i n loco tuto talem occasionem eiusque fructum reponens: In-

terroganti etiam mihi, quomodo se cum Deo h heret respondit:antequam omnino me obedientiae subijcere,ac tradere, semper eram inquietuS, nec bene mihi succedebat: at postquam id facere decreueram,& re ipsa praestiti,adeo bene me habeo,ut nesciam,quid ultra desiderem:quod si hedientia ipso tempore orationis in aliqua aliare me Occuparet, nihil curarem quod eam no haberem: modb ego obedirem;adeoque laetus & pacatus currum sequar , atque set in ipsa oratione manerem: praecipue cum neque sic oratio impediatur, nam etiam currum sequens suos de passione rhythmos repetebat,ac meditabatur, suasque Dominicas precationes, earumque mysteria reco Iebat. ER G R. proximos valde sitiebat eorum salutem,& ut omnes Deum agnoscerent, eiusque legem sanctissimam custodirent: ex quo oriebatur internum quoddam consilium ad homines iuua dos: cum omnibus enim rusticis, & ignaris homi- . nibus occurrentibus, ita col loquebatur, ut inciperet ab aliqua re, quam illi libenter audiebant; sed mox transibat, ad id quod ipse cupiebat, fructum scilicet animarum eorum, &ita miscebat sermones de Deo. praecogitabat autem, quae illis esset dicturus e & talem scientiam ac peritiam ipsius gradui accommodatam Deus ei dederat, adeoqtie suauiter agebat, ut ordinarie eos lucr retur,& in moribus ac vita mutaret , quibuscumagebat.Et huiusmodi rerum particularia quaedam

542쪽

reserebat, quae dictis eius fidem faciebant: quosdam enim homines, accepta occasione, reprehendebae ; aliis modum praescribebat & ordinem vitam suani more Christ1ano instituendi;& adie- citi hucusque se non fuisse ausum aperte de Deo . eum omnibus loqui ; sed cum magna cautela, & aliquibus tantum; sed imposterum se c'nfidenter de Deo cum omnibus collocuturum e hoc autem ita tenere proferebat, ut lacrymae ex oculis fluerent. Semper loquebatur de verbis Dei, ita in eos sermones prurumpens . vetion posset se continere: cuius rei iii isto Collegio vestro satis multiiunt testes qui ad praedium ibant, omni exceptio ne maiores: cuius sinceritatem, & cordis verit tem, foeticemque in huiusmodi sermonibus progressum & exitum aduertens, noti habui animum eos illi prohibendi:cum tamen prius,ad re ipsam attendens,co gitassem eum monere, ut sibi ab eis temperaret. Rerunt inte narum magnam habebae - lucem; eamque satis ostendebat . cum iii praedio . aliquid proponebat ex ordinatione Obedientiae.

idquid hactenus de eo scripsi & plura quae vo

bis stini nota, bonum testimonium & confirma tionem hasuerunt ex eius adeo exemplari finevitae,&ex die mortis, quem nouit & significaute iotio dies antequam accideret; cum tot alijs particularibus circumstantijs vobis fatis notis. Superest nutic, ut cum ego hic retulerim, quae me- mόriae occurrerunt ad vestrum in latium; & quia id a me petiuistis: vi& vos tantundem ad meam petitionem faciatis, mittendo ad me descripta, quaecunque de eo collegistis,&rhythmos praete-

543쪽

33υ VITAE R. P. BALTHAss Alli, de passione Domini in suo curru meditabatur' simul indicado,unde esset oriundus,&cuius aetet - tis, & quot annis in Religione vixerit: nam die obitus eius iam noui: quem Deus utrique nostrum' det aeque felicem : sitque Iasus in anima R. Hlotusque eius amor & lolatium Amen: V i L L Aia O A R r IAE,die Saactoru Philippi & Iacobi,ri ρ:Haec est virtutum Ioannis Ximeni series &relaa tio , quam bonus eius superior & Patet seripsit: prodens eadem opera satis aperte propriam facultatem ac talentum ad cognoscendam virtute uidi spiritum suorum subditorum,qui ut bonus Paastor bene suas oues nouerat.

E A p v et x L v. DAEDAM ALIA IOANNIS

X eni memoranda, se nominatim. :'- qua cum Patre Balthassare

ιi euenere. νRAETER ei quae P. Balthasias . in praemissa sua Relatione stria

psit, operae pretium erit quae dam alia addere ut ab eodem Patre verbo relata, aut certa

alia via cognita, de ingenti &praestanti huius fratris religi se , & spiritu , qui semper fuit valde propensus ad rationis dictamen sequendum,& in ea-

544쪽

A L v ΑRE Z CA P. XL V. . sII teligione ς ex praeclaro sententiae illius sensu, quem supta insinuauimus, sequendi scilicet Aamen trium superiorum ; Dei Praelati, & Rationis g quamuis omnes tres sint unus , ipse sci- 'licet Deus: qua via valde in omni virtute profi- . 'ciebat. Au ipsis etiam suae religionis initijs magnum

studium & vim adhibsit, ut persequeretur,& r pugnaret omnibus naturae propensionibus, si renue retundens eius impetus; & omnes ab ea provenientes repugnantias viriliter vincens. Qtian

do ex praedio ad Collegium redibat aliquid portans, praeter .exercitium orationis se ipsum interrogabat,sib q; respondebat.exempli causa: quo vadis ximene'ad Collegium,ut paululum ibi quiescam. Quod si statim atque perueneris, iubereris hunc aut illum laborem subires respondeb ait, non iubebunt: quia sum valde defatigatus. Quodsi nihilominus id facere iubereris λ' dicebat: libenter faciam. Idque statim confirmans , dic bat e utinam , Deus meus, id iubeant. Nec , raro , Deo ita volente , ut eius votis sati fieret , euenit , Ut statim atque , fatigatus ex campo redibat . id ipsum ei faciendum imponeretur , de quo ipse in it nere ratio- cinabatur r & tunc id faciebat promptissime ac diligentissime; Se nominatim , si fiamum ex stabulo auferre, aut communia loc ea purgare , aut huiusmodi vilia officia praestare iuberetur et ad quae vi se magis morti scaret , potius . quam ad . alia propendebata Saepe etiam . ipsemet offerebat se aliquia

bus dieba . festis ad partes coci in culina

545쪽

fii VITA 1 R. P. BALTHAssRRIs 'obeundas ut cocum ipsum subleuaret. Cum die quodam rudera ex Collegio eveheret ad ripam fluminis, occurrit ei: fore sibi aliquo modo graue, si absque veste, in solo thorace id faceret : Sed quoniam non licebat ei extia domum exire sine tali vestet hoc inijt consilium, ut coram P.Rectore sine tali veste transiret: cumque Pater Rector non iussisset vestem induere,existimauit illam facultatem sibi sufficere , 8e ita tota die rudera me-xit tantum in thorace. In his & similibus occasionibus, in quibus existimabat, se posse mortificare, absque laesione Obedientiae, ita studiose id faciebat, ut nullam praetermitteret.

SEo multis libentius Se hilarius occasioni

bus illis utebatur , quas Obedientia offer bat. Quodam die festo mane, in poenam alia

cuius ilicuriae , iusserat P. Rector, ne comederet:& postea P.Minister misit illum ad praedium, nec voluit accipere quicquam secum; quod comed rei ; redijt vesperi bene esuriens, sed tuit ad iam ctinnium Sacramentum , . ubi orans; voto seo, strinxit, Obedientiam sibi iniunctam ita exple di: ut, nisiiuberetur,non comederet i de quamuis pulsaretu ad coenam, ipse mansit in suq cubicu-

Io,donecDeus ita prospexit,ut cum P.Rectoh omnium ultimus ad coenam se conferret; interroga ret,an aliquis superesset, qui coenam non sumpsisset, cui cum diceretur: Ximenum non venisse ad

mensam, quia missis esset ad praedium; iussit,illum vocari, di interroganti, cur non venisset adeo

546쪽

Axv ARRE CAP. XLV. pam,ille respondit:quia R. U.prohibuit comedere. Ex hac adeo exacta Obedientia aedificatus Rector, 1ussit eum coenare. Alia die veniens ex praedio, ut aliqua recessaria pro familia acciperet, dixit quidem Superiori, cur venisset; sed is tacens, fingebat se non audi se ut illum mortificaret: Ximenus, qu bd festinaret, bi ter repet ijt, quod peritebat, & nihilominus Superior per integram horam stantem ibi detinuit, nec respondit. Postea existimans ipse Ximenus, se deliquisse, quod toties repeti jsset, quid quaereret, promisit Deo, si aliquid simile alia vice sibi occurreret, se contentum fore,vel semel dicendo quid quq ret,relinqquendo Superiori, ut faceret,quod luberet.Redijt sequenti die propter eandem causam , dixitque Superiori; Uenio Pater pro rebus necessarijs, &ita conticuit; & responsum per tres horas exspectauit: vacans toto tempore Oratiopicoram crucifixo ibi existente, donec P. Rector , videns eius resignationem & patietiam, iussit accipere, quod quaerebat. Hunc in modum multa alia valde memoranda ei acciderunt: & quodΡ. Balthassar in suis literis reddidit, cum ivit ad Iberum fluuium cum mulo, fuit ab Umibus pro miraculo habitum : quod ipseme Ximenus tenerrime recol bat , suauitatem agnostens prouidentiae Diuinae, succurrentis in huiusmodi pressuris & angustris, ijs qui suam fiduciam in illa ponunt, ut Superio

rum iussa exequantur. Et ut appareat, quanti D minus noster faciat hunc Obedientiae modum,re

seram quod quaedam die ei accidit oranti in Ecclesia coram imagine Beatissimae Virginis, singulari enim affectu eam rozans , Ut ipsum iuuarer

547쪽

atque ita dirigeret, ut salutis iam rectam ten . 'ret: vocem audiuit dicentis et perge, Ximene, per istam coecae Obedientiae viam, quam tenes ; nam recta pergis. Post hanc vocem valde sensi se adiutum, & in eadem virtute proficere. Cum suae conscientiae rationem Superioribus redderet, Scinterrogaretur, an sentiret se ad perseetionem ac sequendam excitatum, respondebat: ab ea nocte, qua beatissim a Uirgo me est allocuta, ita bene,ut

nesciam quid ampli iis desiderem; hoc ipse dixit P. Balthassari, qui ea nobis communicauit. . SED quid dicemus de ingenti eius erga paupertatem amore nam quae vilissima domi erant sibi accipiebat,in cibo,vestitu,& reliquis; saepius etiam dormiens in ipso stabulo super stramen: quo se conferebat sub praetextu dandi muto p hulum. Sed multo tamen pIuris' faciebat paupertatem spiritus, sine qua parum exterior v let. Pratri cuidam ei dicenti, quam ineptas vestes habes charissime, & quam exacte paupertatem colist Ximenus respondit: ineptas vestes habere nbn' est paupertas: quid igitur ait alter:paupertas, inquit, est pax animae & corporis, quado omnia desunt:cum enim quis assuescit ineptas gestare vestes, & calceos,& male comedere, ita ut quiduis illi satisfaciat, de boni cosulat, imb. se etiam illis indignum iudicet: haec est pax comporis & animae,quam non habet,qui non est con- tentus ijs, quae illi dantur, etiam cum bona sunt; sed potius conquhritiir& murmurat de eo, qui dedit:eo quod palato suo non arrideat. Idem aliis multo melius significauit, adhibito exemplo,cui

dam tot roganti quid esset paupertas si quis,in-

. quit, l

548쪽

quit,hortu alique variis arboribus alijsq: elegantibus plantis consevisset,& postq uam optime cori luisset, & in bonum ordinem redegisset, sequentidie evulsas omhes arbores, & plantas destructas

inueniret, nec tame propterea turbaretur, aut pascem suam amittere iam hic esset vestigiu aliquod paupertatis. Paupertas igitur spiritus est, quod quis exuat se a omni eo quod non est Deus: quod

si quid amet aliud,aut molestiam illi adferat, nisi quod non seruiat Deo propter se ipsivn; aut quod

idem qui adeo nus est ab aliquo offendature non emn eo vera spiritus pauperta3. EXCEL AH hanc Philosophiam didicera; Ximeniis non in libris, sed in Oratione cum vn - ctione Spiritus sancti,docentis praeclarissimas veritates absque argumsntorum lixepi tu: & multae tales ab illo audiebantur:.optime enim & magna cum voluptate loquebatur de Deo, S spiritualisbus, cum erat inter eos qui vellent ipsum audire. Cum P. Ba hassar Visitator esset in praedio, cui

nomen Ili Sub de Monte cum P. Prouinciali& alijs Patribus,volqit,ut Ioannes Ximenus tempore mense loco lectio ius, quae haberi solet,cam iO- naretur, aut diceret quod seiatiebat circa unum

aput Thomae de Κempis. His autem adeo exacto xationum ordme, tanto spiritu, & affectu locutus est, ut omnes auditores, viri alioquin valde spirituales, obstupeicerent sanctam Idi Grae illius. Fratrissapientiam: Nec finis suit mensqline la- .eryinis,qt Dd Pater Balthamar pr edium ingressus, futurum praedixerat non defuturas scilicet twrymas ad mensam. Audiuimon satis scio an ipsusn- qies. Pgtrem Balthassarem , an aliquem alium .

549쪽

VITAE R. P. BALTHAS ARIS Ximenum inter alia unum dixisse valde ad rei' pro ijs: qui eruditionem habent sine spiritu. O currit, inquit, proxime mihi currus hordeo on ratus, quem duae mulae in specie satis magnae iata robustor trahebat: sed haesitabant in luto, nec p terant progredi, donec ego & alij transeuntes,ro iis aliquantulum eleriatis, ea iuvimus 3 auriga ipso' clanioribus & baculis eas impellente.' Tamdem ex luto exiverunt, n terrogaui aurigam qui fieret, Vt mulae adeo magnae&robustae non potuissent currum ex volutabro illo attrahere respondit ille,' causam esse: quod essent macrae, &parum comederent. Cum ego urgerem, eur non mederent respondit , non esse dese m hor- dei,siquidem curru eo erat plenus:sed quod illis non daretur.Tunc ibquit Ximenias) occurrit m

meae. quod aliquibus viris doctis, praeclaris coelo natoribus, Μagistris euenit:qui etiam solent in via persebionis haesitare , ita It nec passum, Progrediantur, eb: quod valde sint macri ac debiti Iesin spiritu. non quod desit illis spirituale alimentum, siquidem currus inteRectus eorum spi- ritualibus veritatibus est plenus, quas docent alios,& pro concione proferunt; sed qu)d eas non comedant,nec sibi ipsis in meditatione applicent,

ut corda sua permoveant ad feruenter reformandam vitam sin m.Haec dixit cum tanta spiritus v hementia,ut similitudo, quae initio videba- tur ridicula,post applicationem factam fletum exei-

- taret. '

550쪽

ALvAREE CAP. XLV. f. II.

ALL A quoque particulares habebat XL

menus .euotiones, indices eius feruoris .. , & sanetitatis, adeo erat aquae benedictae pie addictus: ut, cum in reparatio ne templi laboraret , quoties prope aquae benedictae Oratorem, etiam vectabulo onerasus transiret, ibi haereret,

ut aqua benedicta pie valde se aspergeret;&quando pulsabatur ad Aue Maria,et asi valde esset o cupatus aut onerat' in eode labore, statim omni dimittebax, genu q; flectebat,ut oraret.Et voluit semel Deus ostedere . qua sibi esset pietas haec accepta edito quodam miraculo. Nam cum templum illud Caesar. Augustanum aedificaretur, & Xim nus cum quodam alio. Fratrς socio ingemi saxum quadratum per erectos praecipites pontes sursum vertentes impellerent, cumque illud prope finem iam effeti non supetr partem planam iacens , sed super singularem haerens, signo ad Aue Maria a dito . ximenus itatim1axum dimisit, yt oraret: 'quod idem socius Dominiςus Clauetus, eiuS e emplo motus, fecit: quamuis existimaret saxum per pq atem adeo dςcli yem praecepi ruiturum:sed etiamsi alias aded emet graue, ut vix uterque illud vertendqsursum promouere posset: haesit tamen super suum angului': Oratione autem finita, ad illud accedentes uno impetu ad locum suum impulerunt ό non sine stupore eius quod acciderati, Post Sacram commanionem in praedio aliquoties eaeibat ad campos, quasi cum non caperet domus,,t liberius ibi cor suum refibularet, &suspiriis

exclamationibusq; in coelum spiriturn relaxareta

SEARCH

MENU NAVIGATION