장음표시 사용
11쪽
ORATIO A PICAL suum liuido , et tacita conscientiae contradictione damnato; sed
curri religioso rectae rationis, tum candidiori, meliorique ma
gnorum in republica virorum iudicio, qui iustum virtuti, et bonis litteris pretium ponunt, esse standum. Tum vero etiam praecipua magistrorum cura atque fidelis in , dustria in eo versari debebit, ut dissicultatem , quae tirones terrere possit, omni meliori modo tollant; ut plana illos et facilia et , quoad eius fieri potest, compendiaria via ad bonae eruditici
nis penetralia deducant: ut ipsas radices doctrinae, antiquita tis, et perpetuae experientiae testimonio amaras dulcedine quadam , neque ea insalubri condiant; uti vasculo insuaue paruu
lis pharmacum exhibenti mellitum quid uolet circumlinia ut e piditatem atque ardorem discendi cereis adolescentum animis in iiciant, quo illi inflammati in scholam, tamquam in litterarium vere ludum, tamquam ad epulas suauissimas properent: quod cum e Teitur , facile est existimatu , quantos breui tempore iaomni liberali disciplina progressus excitatum illud mutua alacritate docentum, discentumque , et blanda animorura coniunctiQnddelinitum studium facere queat, Atque hoe ipsum curae cordique mihi futurum , ut ostera, dam quodammodo; tenui hac prolusione ea nunc indicare vi sum est, quibus dissicultates a mathesios studio detςrrere quem qiam Valentes, aut imaginarias esse, aut tolli, vel superari iacile
versatiariorara in Loc genere viroram monitis a cum in
12쪽
publicum datis typorum beneficio, tum priuatim mihi Imper
titis, et mea quadam experientia sum edoctus. Difficultatis enim laruam a rebus mathematicis, optimis illis vitae humanuae praesidiis , et suavissimis animorum deliciis, plures abs terrere, ac segnitiei speciosum magis patrocinium praebere. quam illam, quae praetextu inutilis et non necessarii laboris incautos sallit, nemo non videt. Siquidem numerandi. me,liendi, iustas rerum proportiones inueniendi, ad minima, est remoti stima adhibitis vitris oculorum aciem extendendi, side sum cursus, et ex iis tempora distinguendi, aedes, et munimenta exstruendi, pondera eleuandi, varias denique machinas excogitandi scientiam humano generi tam utilem, et tam necessariam esse, quam quae maxime, nemo facile negabit; nisi qui eo insaniae, aut impudentiae processerit, ut negare ausit, solem in meridie lucere. Praeterea satis eadem se tuetur grauissimo summorum in aulis virorum iudicio, qui hominem invita actuosa, et rei tam publicae, quam priuatae negotiis cum fructu versari cupientem bene exercitatum esse volunt in iis mathematicorum doctrinis, quae ad usum vitae inprimis sunt adcommodatae. Quibus quidem haec etiam selicitas, egregiis quibusdam studiis inique negata, obtigit, quod delicati iam saeculi aequiore sententia accense itur partibus eius eruditionis, quae curiosae , elegantis. pragmaticae titulo commendatur; cui aliam solent opponere, quam tetricam, morosam, tristem.
13쪽
ORATIO AUSPICALIS Iam hoc primum confidenter adfirmo: dissicultate tantum ineuitabili inuolutas en sublimiores illas in re mathemati ea , et quasi mysticas contemplationes, quibus viri in hoc genere ab ineunte aetate versati, et otio adfluentes, ingenia, quo magis recepere , eo magis, iuxta effatum Senecae, laxata,
atque adeo diuturno usia capacissima exercent; et fastigium mathematum, quod iam communem oculorum aciem fugiens quasi inter nubila sese condit, altius altiusque euehere laborante contra Vero plana esse , et facilia, et expedita, nisi peruersa docendi ratione implicentur, quae ad necessitatem inprimis, et ad usum sunt comparata. Vti in omnibus fere rebus insigni hoc naturae beneficio diuinitus fruimur, quod obuia sint, et paratu facilia, quibus maxime indigemus: cum abdita magis experiamur, et multo demum labore conquirenda , quae tantum non ad curio ae mentis interminatam sciendi cupiditatem,
aut ad meras delicias inuestigantur. e) Certe in mathesin etiam congruit, quod est apud Ciceronem de philosophiae studiis: Q Ina discuntur, inquit, facile, si et tantum sumas, quara opus sit, et habeas, qui docere fideliter possit, et scias etiam ipse discere: fedsi tota vita nihil velis aliud agere , ipsa quaestio et tractatio quotidie ex se gignit albuid, quod cum desdiosa delectatione instiges: ita iis, ut agitatione rerum sit infinita cognitio. δε- ellis 6ks doctrinam confirmet, mediocris opera tribuatur, memoria studiumque permaneatis
Verum ut proposito nunc pressius insistam, delibabo potiora quaedam momenta, quae in aliis disciplinis, et potissimum
14쪽
ORATIO AUSPICALIS in linguis tradendis methodum constituunt lacili, et perspi tua, neque manca tamen breuitate tu Cundam, adeoque, uti linea omnium breuissima recta est, rectissimam: et prudenti auditorum iudicio exponam , quaenam ex his ad mathesin comis mode adhiberi posse videantur. Cumque infiniti operis emet,
excutere ac recensere consilia omnium, qui de methodo scripserunt, quorum ingentem numerum exhibet, nec tamen o. mnes complectitur Morhofius in Polyhistore ; non nisi ea, quae minus in dubium reuocatum , atque aequis rerum aestimatoribus facile probatum iri confido, in medium adducam. Primum igitur id quod modo dixi de facilitate eorum, quae indisciplinis mathematicis cognitu maxime sunt necessaria, illustrari quodammodo, et confirmari potest ex eo, quod illustris auctor, qui Medicinam mentis et corporis scripsit, eo loco, ubi de methodo linguas tradendi agit, e tribus in qualibet lingua persectionis gradibus , uti maxime necessarium, ita facillimum recte iudicat primum, in eo positum , ut quis linguam aliquam tantum intelligat: cum dissicilior sit gradus alter, ut quis non
scriptores solum, et eos, qui uiua Voce loquuntur, recte in relligere, sed et omnia, quae in communi sermone DC currunt, absque haesitatione possit eloqui: tertius autem dissicillimus , et longo demum usu Compar dus, Ut quiS alio , quam Ver naculo sermone de quacumque serme re exacte, et eleganter, et copiose dicere possit, ac scribere. Iam simili ratione facile quis consequetur, ut intelligat sermonem mathematicorum , si minus illum, quo in penetralia admissis maxime recondita sci-B x emiae
15쪽
RATIO AUSPICALISentiae suae arcana, allatis aequationibus simplicibus,adfectis quadraticis, cubicis, quadrato quadraticis, ellipsibus, hyperbolis , parabolis , lineis Iogarithmi eis , quadratricibus , c cloidibus , eisBidibus, helieoidibus , calculis infinitesimalibus, integrali
hus, disti rentialibus, maximis et minimis, et quae sunt huiusmodi, subindicant; certe hune, quo de rebus in anteriori quasi ae magis frequentata aedium parte obuiis, circulis. triangulis, quadratis, parallelogrammis, rhombis, trapeziis, sinibus totis, rectis, versis, tangentibus , secantibus, sphaeris, cubis, cylin. dris , ptismatibus , pyramidibus, et similibus aliis exponunt. Qui quidem sermo figuris, et schematibus non ita translate et ample, uti rhetorum schemata, sed strictim, et breuiter, et pro Aprie rem repraesentantibus magnam partem constat. Ad alterum iam gradum quod attinet, facilius sane , quam in linguis, modo mediocris aecedat exercitatio, obtineri ille potest, et numquam non necessarius est iis, qui, quae de rebus mathematicis didicerunt, ad usum Vitae transferre cupiunt; in o quippe positus, vi quis lingua mathematica , et accurata, qua eruditi, et populari, qua artifices utuntur, de rebus ad hoc forum sertinentibus scienter dicere, et perspicua ac nitida schematum pictura imagines animo coneeptas aliis ob oculos ponere queat. Tertium vero gradum, difficilidrem sane, ut quis sublimi et exa contemplationum subtilitate noua quaedam vera excogitare, eademque solido demonstrationum robore firmare queat, non omnibus attingere datur, sed iis tantum, qui otio , et ingenio abundant. εPorr
16쪽
ORΛTIO AUSPICALIs Porro quemadmodum eum Erasmo Rotero damo , Philippo Melanchthone, Ludovico Viue, Caselio, Sturmio, Vcsso, aliisque litterarum statoribus, grammaticam eius , quae discenda est, linguae regulis, quam fieri potest, paucissmis; uti et cum Edmundo Richerio, Rolando Maresio, Hauem anno, agen- sellio, Christophoro Cellario, e et multis praeter hos clarissimis viris, vernaculo eam sermone tradendam censebunt ormnes, quos tyrannus ille, qui trium litterarum nomine usurpatur moa non ita captiuOS tenet, ut hiscere contra non aude.. ante ita elementa matheseos iis praesertim, qui nondum usum aliquem habent Latinae linguae, vernaculo sermone erunt ex plicanda; et palmaria theoremata, atque praxes, quae dieuntur, Praecipuae oculis , auribus, animis denique discentium probe inculcandae: nec ad omnes statim minutias descendendum; ne idem usu veniat matheseos, quod litterarum tironibus in grammatica aliqua Latina, immenso regularum , e X ceptionum , Obseruationum, annotationum numero formidanda
tamquam in pistrino quodam haerentibus. Nos ra vero lim. gua res mathematicas commode tradi posse , ipso facto tot praeclara opera luculenter monstrant. Iam medio saeculo de cimo sexto Vitruvium, architecturae scriptorem ex antiquit/te principem Germanica versione, et expositione illustratum Basileae emisit Gualtherus Rivius, Medicus Herbipotensis. Sub finem superioris saeculi Norimberga dedit Palladii et Scamoeteti, Italorum architecturae magistrorum praecipua in patrium fer. monem translata δ quo et mechanicas B Oeclerus, et horogra.
17쪽
ORATIO AUSPICALIS phleas Nel perus, et omnis generis delietas mathematicax exhibuit S Wenterus. Ipsum Archimedem de sphaera et cylindro Germanum nobis secit Sturmius pater: filiusque VIgno-lam. architectum Italum, Dauileri, Galli , opera interpola tum , non sine accessionibus luculentis nostra lingua nitide apud Batavos excusum dedit: emissisque, et altera parte aucto illustri atque magnifico Gold manni sui opere effecit, ut peregrinos in hoc genero magistros non magnopere amplius requiramus. Iam quanta Pret nubes testium, si praeter huius epitomen matheseos in quinque partes tributam, et inprimis pertractantem; patrisque mathesin iuuenilem Germanice etiam redditam; si praeter celeberrimi Wolffii demonia
strationum accuratarum, et fusiore algebrae expositione com . mendanda , nec non clarissimi Hederici ad captum tironum vniee adcommodata scientiarum mathematicarum compendia, nominatim recensere instituerem variorum, has, illas matheseos partes, inprimis numerosa illa arithmeticam, et architecturam militarem Teutonico sermone explicantia volumina. Praeter haec si quaeritur, utrum praestet a theorematum, et demonstrationum amaris quasi radicibus, ad suauissimos, qui inde enascuntur operationum fructus in pertractanda mathesi adscendere; an vero ab his descendere ad rimandas illas : iudieari quid factu sit optimum facile potest ex eo, quod in tradenis dis Iinguis quam felicissime succedit. Hae enim neque solo um, neque solius theoriae grammaticae quadam quasi ieiunitate satis recte addiscuntur: sed ita leuiori labore eximii fiunt progressus,
si primo statim initio sie iunsantur utraque, Ut in legendo et exis
18쪽
ORATIO AUSPICALIs ponendo auctore planiori magistrum praeeuntem sequatur diis scipulus , et quidquid e paradigmatibus cognitum habet, in
ipsa resolutione, seu flexione vocum suo designanda nomine adhibeat. Ita in mathematicis, si praxis, quae dicitur, et theoorta iungantur protinus,obtineri sine dubio poterunt haec omnia: v iucunda reddatur horum tractatio tironibus, et ardor qui dam amoris erga has delicias in animis ipsorum excitetur, sine quo, non Cicerone tantum, sed et experientia teste, cum in omni vita nihil quidquam egregium, tum certe praeclaras has scientias nemo umquam adsequetur.Tum Vero uti cupient ingenia eis Tecta ta condiscent ultra operariorum et artificum vulgus saperer qui instrumentis etiam mathematicis tuntur, et ad praescriptum matheseos agunt ; sed caussas et rationes plerumque sciunt iuxta cum ignarissmis. Denique, dum non operum solum executione manus, sed et demon Brationum Consideratione mens grata exercebitur varietate, fieri vix poterit, ut hae inutiles,
ieiunae, morosae nimis subtilitates videantur: id quod facile contingit iis, qui non nisi meras praxes didicerunt: qui quidem Contemplationes deinde haud raro, humilis et abiecti animi de. speratione, tamquam spinaS per plina S, et labyrinthos inextri. cabiles reformidant, Nel supina quadam Negligentia velut res
plane superua neas secure contemnunt.
Quae vero occini haec sodent a Mnnullis ammodieae de demonstrationum obscura dissicultate querelae , facile tolli possunt certissimo quodam remedio , eoque e praeclaris ad linguas discendas adminiculis desumto. Suadent nempe uno
19쪽
ore viri prudentissimi , qui hae de re exposuere, ut studiosi lin iguarum librum aliquem ex optimis, vel certe libri partem tam attenta, tam curata,tam crebro repetita lectione ita familiarem sibi reddant; ut intelligant omnia planissime, et memoria fere comΑplectantur, neque ad alia prius festinent, quam priora hoc pacto habeant cognita. ita futurum, ut in sequentibus minus haere ant. Iam si pari modo praecipua geometriae theoremata, honr mque demonstrationes, quae primum rei quadam nouitate terrent discentes, in alium quasi orbem delatos, a sollerti et impi, gro magistro quam creberrima, et quam Clarissima expositione proponantur: abesse non poterit, quin tardissimis etiam ingeniis, contracta ita consuetudine et familiaritate, inlusum vertan tur et iocum, ad quae primum quasi attonita stu erunt. Enimvero nulla est tanta in quocumque studio dissicultas, quae assidua exerCitatione superari non queat: praesertim si ab ineun. te aetate discendi fiat initium: multum enim est, uti commune verbum habet. a teneris adsuescere. Audiamus hac re egregie differentem tauintilianum, illum praeceptorum, quibus curaecordique est, quam optime docere. Communem praeceptorem. Dociliora , inquit ille,sunt ingenia , priusquam obdur
erunt: id vel hoc argumento patet, quod intra biennium, quam verba formare potuerunt, quamuis nusio inseante, omnia fere loquumtur. At nmitiis nosris per quot annos sermo Latinus re
pugnat. Magis scias, si quem iam robusum insiluere litteris coeperis , non siue caussa παμμαφῶς dici eos, qui insua quidque aru
20쪽
At enim quomodo in mathesi, quae nomen in patria ex eo sortita esse videtur , quod Graecorum pueri ab illa di- Seendi caperent exordium , ωαλ-ῶς et nostri facili negotio fieri possint, neque non debeant, praeciare ostendit Ioannes Christophorus Sturmius , in consilio de studiis mathematicis 'in scholas postliminio introducendis, praemio mathesi suae iu-nenili; et deinceps indicatis sigillatim , sub cuiusque partis ii- , nem, eXercitiis mathematieis cuilibet scholarum classi ab infima ad supremam conuenientibus. Non negat ille, mathesin, Vbi longius iam processit, subtilius quoddam altiusque studiO- crum genus esse, etiam iis , qui diu iam in academiis aetatem triuerunt suam, saepe dissicillimum. Rera tamen, inquit, tan rae dissicultatis eatis ita ipsum ea , de quo hoc loco conquerimur. Q quod nimirum adolescentes a reneris annis exercitiis iudi- eii et meditationibus eiusmodi , quales mathesis suggerit. aesi- matiuis parum adit nihil assuefacti fuerint: cum e contra, quod
expertus tesari possum, nihilo pluι negotii facesant puero prima
matheseos principia. quam elementorum a babeticorum aisincta notitia ' aut numerortim mintiliorum collactio vel subtrataio, quam plurium litterarum in Gnam Bllabamine vocem comprehensio, et comprehensarum e nunciatis,arat cammaem me singularum e con.
iunctarum friptio: dummodo delia ac prudens ibi aeque ac fictavisisfactio et mantiductio acceserit. Conficitur itaque et celeberis rimi huius mathematici iudicio . dissicultatem matheseos iaprimis elementis esse nullam: neque in progressu facile haesuis
cum , qui illi ab ineunte aetate nonnihil operae dederit, atque C in