Oratio de faciliore docendae discendaeque matheseos ratione quam ... in illustri Collegio paedagogioque Ilfeldensi 3. Id. Dec. A.S.R. 1713. recitavit Io. Henricus Stuss ..

발행: 1714년

분량: 55페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

RATIO AVSPICALIS ita ratione uti mature didicerit: cruces igitur interdum figi non nisi eis, qui, more in scholis communi, sed sane deplorando , neglecta intelligendi, et iudieandi facultate,memoriam tantum mul tis penes ipsos sine mente sonis implere suerint coacti: posse ta. men indefessa attentione, atque exercitatione cruces illas tolli. Sed progrediamur in nostra illa mathematum cum linguis Comparatione; et arithmeticam, atque geometriam, id quod

res ipsa liquido ostendit, similes esse dicamus linguae alicui

principi: reliquas autem , quae mixtae dicuntur matheseos partes, linguis e mixtis inter se una atque altera principe con satis: quemadmodum ex Latino et Teutonico sermone , Ita lorum, Gallorum, Hispanorum, Britannorum sermo totus se re constat. Vti igitur recentiores hae dialecti potius quam linguae facile non minus quam solide addiscuntur ab eo, qui parentes illarum exacte nouit: uti et ipse sermo Latinus ab eo demum plane intelligitur, qui Graece callet feliciusque omnino et insigni laboris atque temporis compendio percipe 'retur; si Graeca, unde magnam partem ille originem, unde cultum trahit sere omnem, quaeque ad vernaculae nostrae indolem in multis accedunt propius, in institutione pueri studiis dicati praemitterentur: quo ipso et horum ex ignoratione profectus a tristemque iterum barbariem orbi litterato hac tempestate minitans contemtus exstingui, neque non mus ipsis honor auspicato reddi posse videtur. Prout in linguis etiam orientis Chaldaica, et Syriaca quasi ludendo adsciscuntur ab eo, qui Hebraeam probe est edoctus : neque huic Samaritana, A.

22쪽

ORATIO A AUSPICALIS rabies, Aethiopica fuerint reformidanda. Ita manifestum est. illi, qui eum arithmetica et geometria ardenti atque tenaci studio familiaritatem consuetudinemque contraxit a non posse non facilem se praebere reliquam familiam mathematicam, hisce matribus prognatam: quae Contemplationibus suis relictae, atque ab omni re corporea sese abstrahentes virginitatem tuentur suam ad materiae vero quasi connubium deductae numerosam edunt sobolem. de matre igitur probe sibi eoncilianda sollicitum esse oportere, qui filia cupiat potiri. Atque hoc reapse testantur qui Unam alteramue matheseos partem data opera pertractaturi , arithmeticae et geometriae praecipua solent praemittere: id quod inprimis in architecturae militaris institutionibus bene multis videre est. Ista vero linguarum scientiam comparandi ratio, quae quasi filiam familias a parentibus diuturno usu cognitis heue dotatam potius accipere, quam hisce insalutatis nudam et ino. pem rapere; quae ab sontium limpida ubertate ad riuos in ortia puriores certa potiuS Via procedere, quam circa horum multiplices atque exiles saepe exitus errare iubet, non in ad discendis solum linguis ex una atque altera quasi parente pro genitis, sed et in una eademque lingua reAius pernoscenda hoc pacto adhiberi posse videtur : ut innumerabilium regularum , tamquam riuulorum loco tironibus ante oculos ponatur

naturalis illa , et communis omnium linguarum adsectio , quacum contrahuntur Voces, et elisis. aut in unam Coalescentibus vocalibus paullum immutamur, accelerandae, aut emollien-

23쪽

ORATIO AUSPICALIS dae pronuneiationis ergo; tum vero animi, verborum moderatoris , morae quasi impatienti celeritate, certae , facilique cogitatione supplendae particulae in ipsa sermonis constructio. ne omittuntur; ex quarum tacito regimine nunc hi, nune illi nominum casus pendent. qua quidem de re , ad Latinam

quod attinet linguam, post Sanctii Mineruam , Scioppius in grammatica philosiophi ea, Vossius in maiori opere grammati-

eo, et alii luculenter exponunt. Sic et in mathematicis quam optime consuletur disCentibus, si regularum ex veris fontibus derivatio, et compendiorum per naturam breuitatis amantem nemini non prae viis prolixioribus arridens , atque adeo frequentior usius ita ostendantur, ut in tradendis primis statim a. rithmetices elementis declaretur, non solum multiplicationem additionis diuisionem subtractionis artificiosa breuitate inuolutae quamdam sipeciem; sed et communem illam rationem numerorum notas scribendi, addendi, subtrahendi inuicem nil nisi mera compendia esse. Immo monstrari potest, Omnes ferme arith. meticae regulas, inprimis illas , quae de fractorum numerorum minutiis praecipiunt, et ipsam illam auream, quae datis tribus numeris quartum proportionalem adinvenire docet, sitici vel iam constare , vel vario citius iucundiusque, ac vulgari fit

ratione, expediri posse compendio. i) quale in progressione

cum arithmetica tum geometrica, et ex hisce iunAis resultan

te admirabili togarithmorum artificio usum habet manifestum, delectationemque plane singularem.

Cohaeret cum hisce , quae dixi, res, quam in linguis

24쪽

ORATIO AUSPICALIS perdiscendis magni esse momenti nemo facile insciabitur; quae. que in eo est posita, ut, quantum fieri potest, optima statim

legenda et imitanda proponantur: ut tirones post mediocrem demum intelligendi et interpretandi facultatem, ad Ciceronis, et aequalium scriptorum copiosam elegantiam sermonem Latinum componere adsuecant: non autem, ubi vix decem Vocabula Latina norint, ad regulas grammaticas, et nomenclatoris cuiusdam indicium crasso filo, et aride, et ieiune, et mi sere multa ante conteXant, quam manu ad meliora ducantur iingenti laborum et temporis dispendio. Enimuero patet, in mathematicis disciplinis incredibili discentium commodo idem usurpari posse; ut monstratis quidem, sed non diu tritis ambagibus, ad viarum compendia accedatur, neque rebus leuibuSaaut superuacaneis detineantur tirones , sed praeter pra XeS, quae dicuntur, praecipuas per omnem matheseos ambitum, magnopere in iis exerceantur, quae sunt palmaria diuinae aristis fiundamenta. Atque ho C quidem pacto curate inprimis e. rit cognoscenda linearum parallelarum natura et indoles, quae praecipuas demonstrationes, et ipsam triangulorum similitu. dinem, atque adeo Proportionem pariunt. Ita et vis mirifica proportionis, quae anima est matheseos, mature videtur exisponenda, atque tam saepe, tam diligenter, tam dilucide auri hus animisque tironum ingerenda, ut familiariter ipsis nota atque perspecta reddatur; quo proportiones in numeris Ieci circumspectione consuescant indagare: qua in re praxis, quae dicitur Italica, fere consistit icta: Quo et triangulorum sinultum

25쪽

ORATIO AUS ICALis indolem probe capiant, ex quorum proportione omnis geo daesiae, omnis trigonometriae, eum planae, tum sphaericae ussus atque fructus ineffabilis enascitur. Sane quod variandi innumeris pene modis, remque eamdem nunc inexhausto direndi flumine in campum quasi late patentem diffundendi, nunc stricto sermone in arctum contrahendi artificium oratori ,ldem proportio mathematico praestat: quippe qui eamdem aequalit tem rationum inter duas pluresue quantitates , proportionem diCo, verius faciliusque, quam propositionem suam orator. infinitis modis exprimere potest, numeris lineisque suis ad arbitrium ita in infinitum crescentibus pariter, aut decrescenti'

bus, ut ne minima quidem pars eorum describi sigillatim, inque conspectum adduci queat, quae sibi in hisce repraesentat mentis cogitatio infinita. At vero infinitus sim, si adferre ve velim singula, quae de proportionis laeeundissima indole, et vi stupenda dici possint: siquidem proportionem omnia, quae in hoc uniuerso oculis atque intellectu percipiuntur, mensu ram agnoscunt: h) neque adeo abesse potest, quin late regina illa sit per amplissimas mathematicorum prouincias , in qui'

bus tamquam in patria numerandi ae mensurandi artes sedem habent fixam, et magno aluntur opere, perpetuisque hodie incrementis laetius efforescunt: quae sane proportioni magnam partem debentur. Nam ipsi laudatarum scientiarum parenti , atque magistrae , ipsi diuinae arti artes mathemati eas inueniendi, quam algebram, ut et analysin speciosam Vo' eant , irequentissime problematum constructionem, alias o

Innes

26쪽

ORATIO A PICALISmnes elusiuram conatus, eorum, quae in aequationem veniunt, quoad eius fieri potuit, e luta, inque proportionem tra iecta aequalitas subministrat. Ad haec si stat sententia, in litteris ac disciplinis omnibus id esse agendum , ut qui seriam illis operam nauant, principia atque fundamenta, simul ae capere possint, familiariter pernoscant: quidni in mathesi, habita tamen ingeniorum ratione, mature attingenda videantur ipsius algebrae, tot veritatum inda. gatricis, tot pulcherrimarum theorematum, regularum , artificiorum inuentricis, tot aenigm tum interpretis elementa: quae, iudice T schirnhausio, harum rerum peritissimo, ob principiorum paucitatem, et earumdem operationum crebram repetitionem perceptu non dissicilia, immo ipsis arithmeticae vulgaris operationibus sunt faciliora. Sane haud aliter negotium suum conficit illa inueniendi artifex, ac si quis rem eum inuolucris, sub quibus illam latere nouit, apprehendat, et Varie ea. dem versando, excutiendo, hinc inde aliquid remouendo sei. te euoluat, et nudam oculis tandem manibusque usurpandam nanciscatur. m Quanto autem opere, Vit Veritatis inuentae accipienda per algebram demonstratione, ita et quaerendae inuestigatione figantur, ut ita dicam, volatici illi iuuenum spi.

ritus: quanta cum cura ad circumstantiaS singulas attendere, atque omnia Ordine collocata discant euoluere: qBanta cimV0luptate paucis luculentissime cernant e Xpedita a quae vetetrum more non nisi per multas et ob uras saepe ambages confici possunt: quanto cum fructu iis, quibus ad altiora illa ad,

27쪽

ORATIO AVSPICA Luscendere et animus, et facultas est, aditus patefiat ad contem. planda ea, quae post Vietae et Cartesii immortales in hoc gene. re labores, Bartholini, Schotenti, Wittit, Hud denii, Bullial. di Graafii, Gregorii, BarroWii, Ne entitit, Caualterii, Baheri, rennii, Willisii , NeWtonii, Hospitalii, Tsehirn hausit, Ber noullii, Leibnitii denique moliantur; id vero explicari iam satis non potest. Sed ne algebrae studium commendans Iad cacumen sta. tim eum tironibus praematuro ausu riolare, neque per gradus adscendere velle videar ; ee peto tolementa saltem eius iucunda sane et facilia, eaque non nisi pro captu atque institu.

to discentium, mature tradenda, magnorum auctoritate virorum , et ratione non Vna adductum me existimare. Ceterum

eum pauciores in adyta ista se penetrent, ubi princeps illa alge. hra de finibus regni mathematici non Marte, sed arte prorogan- .dis sublimes agitat curas; satius primum fuerit, qui accedunt, hospites, eminus saltem ostensis eius recessibus, in atrio deti. nere, et ante ea, quae oculorum communi acie, quam abstruissiora, quae singulari mentis perspicacia veniunt diiudicanda, ipsis proponere. Quae quidem ratio oculis vel res ipsas, vel rerum effigies subiiciendi, atque ita ignaros edocendi eum iucunditatem . et illecebram ., tum perspicuitatem habet sin. gularem; estque ad recte percipiendas mathematicorum do. ctrinas omnino necessaria. In linguis quidem tradendis, ubi ignotior ad notiorem referri potest, non videtur opus, re aut

actione ipsa ob oculos ponere id quod verba significant: qua

28쪽

ORATIO AUSPICALIS methodo Clenardus Aethiopum aliquando pueros Latinam linguam docuit, ita ut in seriaulos iussu magistri aut saltantes,

aut Currentes, aut repentes mtuendo cognoscerent, quid esset saltare, currere repere; et quaecunque oculis arbitrari poterant, hoc pacto Latine appellare discerent. vii ipse epistola quadam comoedias hasce suas scholasticas festiue destri hit: equa complura Mortio fius adducit in Polyhistore. n Rerum tamen in senstis incurrentium dilucidas adhiberi picturas, eo consilio, quo orbem pueris pictum dedit Comenius: historiam

quoque, cum aperte scriptam, tum illam vetustiorem poeticae mythologiae inuolucris tectam, et antiquitatum variarum me morabilia; verbo, quidquid memoriae potius, et imaginationi, quam iudicio committitura concinnis repraesentari imagini. hus, vim in tenera aetate habebit eximium. Neque vero

ratione destituuntur incomparabilis Mortio fit vota, co) quibus ille res ipsas, quantum fieri pessit, discentibus ostendi ; scho-Iamque id propter quamdam naturae, artis , et actionum humanarum in studiosae iuuentutis usum institui peroptat. Scholam autem naturae dicit systema aliquod corporum naturalium bene ordinatum ; ubi per vivam corporum demonstrationem et vocabula memoriae melius inhaererent, et ideae de rebus intellectui sisterentur. Nullam enim emcaciorem esse artem mne. monicam recte iudicat, quam cum in rem praesentem veni unt discipuli. Scholam deinde artis vocat omnia opificum et artificum instrumenta, certis quibusdam receptaculis asseruanda, et pueris explicanda: ubi tamen consultius sere cen.

29쪽

ORATIO AUSPICALIS set, ipsos adire artifices: cum instrumentorum natura ex ulli ipso rectius discatur. Ad actionum denique humanarum scho.

lam, dramatum, atque exercitat onis theatricae vim refert.Iam naturae quidem, et artium, quae mathematicae audiunt, theo

atrum quodammodo exhibent in academiis collegia, quae di. cuntur, curiosa: habetque hoc mathesis prae ceteris disciplinis, ut fere omnia sua non intellectui solum, sed et oculis, multa etiam manibus usurpanda praebeat, quae scita ipsius explanent, inque animum blande insinuent: ut necessario in. structa apparatu amplissimum artium suarum pandat theatrum. Praeter enim figuras, eius, quae, iudice Cartesio , I saepetam perspicuae sunt, ut sola earum contemplatio ad rei cogni. tionem sum cere possit, iucundissimum referunt spectaculum, elegantes dimensorum agrorum, sylvarum a regionum, mu nitionum, machinarum, aedificiorum .ichnographiae ac de lineationes; tum instrumenta geometrica, OptiCa, astronomi ca, horographica: circini, gnomones, circuli, semicirculi

in gradus diuisi , mensulae Praetorianae , dioptrae , libellae,

acus magneticae; corpora, quae dicuntur regularia, Virgulae pithometricae: microscopia, teles copia, perspicilla, vitra cau stica, camerae obscurae, lucernae opticae, specula aut multiplicationem, aut an amorphoses imaginum exhibentia, plana, convexa, Concaua, eonled, cylindrica, pyramidalia, polyedra: globi, sphaerae armillares, tubi, et quadrantes maiores, Omnis ge neris horologia sciaterica, et quae sunt huiusmodi multitudineae varietate iere infinita. Hisce tamen , suppeditante maece

natum Diuiti sed by Coost

30쪽

ORATIO AUSPICALIS natum fauore, atque aerario quodam ampliori . quae priuatorum facultates minus possunt. Viri κακ--τει addi discupi. unt, ad architecturae ciuilis , militaris, et mechanices praeiscepta luculentissime declaranda, non solum effgies operum delineatas; sed et simulacra plurima e materia congruente eleganter emcta atque composita ; quippe obscuritatem , quae in delineatione manet, sublatura omnem , et rem ipsam mirifice illustratura. cq Atque hanc rerum, instrumentorum, imagi. num, simulacrorum copiam, suo etiam modo in Iinguarum, aliarumque scientiarum studio perutilem , inter praecipua reis fero momenta, quae ad matheseos partes in praxi atque usu

singulariter positas quam lacillime felicissmeque addiscendas

mirum quantum conducunt.

E compluribus, quae pro instituti ratione adduet , fusi usque exponi possent, sequentia saltem paucissimis adhue de. libo: quod mathesin, puram illam inprimis atque theoreticam

probe, et ad intelligendum ac retinendum perquam ad Com. modate edoceat, qui in uniuersa aeque disciplina , ac sigilla. tim in quacunque proponenda demonstratione ordinem cura. te obseruat, huiusque membra omnia decenter conneXa prae. fixis notis numerorum distinguit: uti certiorem pleni bremque linguarum peritiam conciliat adcuratio quasi morosa , qua anumquam in interpretatione quadam tumultuaria adquiescit; sed significationem propriam, et ordinem vo Cum naturalem incompositione ex vla linguae eleganter saepe immutatum inisquirere, Omniaque ad classes suas referre satagit.

SEARCH

MENU NAVIGATION