Oratio de faciliore docendae discendaeque matheseos ratione quam ... in illustri Collegio paedagogioque Ilfeldensi 3. Id. Dec. A.S.R. 1713. recitavit Io. Henricus Stuss ..

발행: 1714년

분량: 55페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ORATIO AVspICALIS Addo, solidiorem mathematum sibi parare scientiam, qui

notat discernitque sedulo , quid intersit inter veritatem usu Communi, et sensuum iudicio. 'tamquam populari quadam trutina aestimatam, et satis huic facientem ; eamdemque rationis acriori perspicacia, et geometrica subtilitate, quasi exactissima aurificis statera examinatam: quemadmodum in linguis e ruditi est nosse, quae vulgo quidem adhibeantur, doctioribus autem sint probata minus, quae seueram artis criticae censu ram aut deprecari debeant, aut possint prouocare.

Denique praeter rem per se manifestissimam, quod, uti sermonis , cuius in scribendo et loquendo usus est permagnus, Parari non potest expromta facultas absque diligentissima stillexercitatione, alacrique et eurata dicendi consuetudine: ita neque in mathematicis probabilia quaedam paritia audiendo

saltem contingat, aut legendo, aut in magistrum certis ducti Bus eruditas circumferentem manus intuendo ; sed necesse sit, ipse manum operi admoueas, ipse et in numerorum varia computatione, et interuallorum, arearumque in campis di. mensione, et aliis mathematici officiis multum te exerceas: Praeter hanc, inquam, rem omnino indubitatam ultimo iam loco ad dueere Iubet eximium cum in omni re erudita, tum praecipue in mathematica doctrinae parandae compendium sin eo positum, ut quis mature alios iterum edoceat, quae ipstest edoctus: quod quidem , si complures aetate et ingenio dis pares in hae instituendi sunt , ipsa exigere videtur necessitas. Turbat enim , ubi propius spectandae circumfusa

32쪽

ORATIO AUSPICALIs

multitudo, et docenti aeque ac sibi ipsi impedimento est. Boevero incommodum euitabitur insigni omnium , cumprimis prouectiorum commodo; si id negotii hisce fuerit datum, vi quae seorsim dilucide exposita. atque opere ipso demonstrata acceperunt, aliis rursus, praesente ut plurimum magistro, suis diose declarent, et ad iucundissima in hoc genere artificia manu minores ducant.

Igitur, ut ad finem properans oratio paucis pleraque o mnia complectatur: si facilia sunt per uniuersas matheseos di sciplinas, quae cognitu omnino necessaria , quaeque Usum prae ceteris habent singularem : si dissicultates omnes obser uato hono ordine , adhibita decenti attentione , atque eXercitatione in principiis, summisque capitibus in desessa posiunt tolli: si arithmeticam et geometriam probe callenti reliquae par tes lusus sunt: arithmetica autem ipsa ferme geometria dissicilior, quippe ex qua lumen accipit et demonstrationes, ab illitis teratis etiam feliciter addisci, et mira saepe promtitudine exerceri potest: si ipsius algebrae elementa , cuius subtile artificium non nisi ab ingeniis peracutis comprehendi posse alias

censetur, vulgaris arithmeticae initiis non sunt obscuriora: addo, si Graecorum pueri una cum litterarum rudimentis geometriae et arithmeticae primordia acceperunt, puerilis i genii captum utique non excedentia ; neque αγεωμετροπον ad

philosephicas disciplinas olim sunt admissi: si multi litterarum rudes vel suo Marte in ipsa sere matheseos perre erunt penetralia; st, Vostius, Κrabbjus, Nic claus Schaidius, eruditus

ille 182

33쪽

ille rusticus, qui et fastos eonfecit, ut et hodie ille fastorum pers ERENISSIMI ELECTOR Is nostri prouincias Vsitatorum concinnator, aliique, quos fama obscura recondit: ecquis iuuenum in litteris viventium tam pusilli esset, tamque abiecti animi, qui res mathematicas captum suum longe .superare sibi peris suadeat, atque adeo infra Graecorum pueros, et tot illitteratos homines pudendum in modum sese abiiciat Fuere quidem olim saecula plumbea , tempora barbara, inficeta, tristia, tenebrosa, quibus tam formidolosum erat mathematici nomen, ut, qui diuinae matheseos operes vulgo stupendas praestaret, diabolicae magiae suspectus haberetur. Iam vero illuxit singulari DEr munere saeculum elegantius, laetius. beatius, quo cum bonis litteris mathesis, ac melior quaedam philosophia magis magisque indies exsplendescunt, et in Cremmenta capiunt admiranda e quo tot eruditae societates per praecipua cultioris Europae regna illustrandis atque amplificandis rebus mathematicis certatim dant operam, et egregia inuenta quam plurima cum orbe litterato satis liberaliter communieant: quo tot luculenti passim prodeunt libri matheseos scita iacili et concinna ratione exponentes: quo in philosophia.

praesertim naturali, quae fere tota hodie est mathematica, nullum magnum reperias nomen, quod non matheseos etiam

laude floreat: quo terrarum domini, magni reges ae principes augusta liberalitate fouent ingenia Archimedea, et artes hasce praeclaras: quo multi illustres, inque aularum splendore versantes viri easdem et callent ipsi, et mirifice commendante quo

34쪽

agminatim ad collegia mathematica confluentibus studiosis, magno ardore excoluntur. Quem itaque paullo erectioris indolis hominem haec non excitent atque inflamment, Vt Ope

ram , curam, industriam singularem impendat hisce disciplinis, quibus nihil ad delectationem iucundius, nihil ad existimationem honestius, nihil ad emolumentum optabilius, ad rem publicam administrandam utilius, denique ad vitae beatitudinem, in veritatis cognitione, animique positam tranquillitate , salubrius potest excogitari. Ad iuuentutem iam nostram elegantioribus heie studiis operam nauantem quod attinet, Auditores, habet illa non solum communia, quae dixi, ad arripiendam mathesin meita. menta; sed et peculiaria habet ex benignitate incomparabili

illustris nostri Maecenatis IUSTI CHRISTOPHORI REI CHEa

Administratoris Coenobii huius summe venerabilis: quippe qui praeter innumera alia beneficia, et globo eigeIiano, splendido sane ac pretioso, collegium nos rum donauit, et o peribus Taqueti mathematicis, quae habet bibliotheca nostra publica, nouissime, demisse a me rogatus , Goldmanni Studimiani architectonica, et Zalinii optica, et Schotti v uiuersam mathesin pertractantia opera benignissime addidit, de instrv.

mentis etiam necessariis largiter nobis prospiciet; interprete huius prolixae voluntatis, et proxeneta venerabili Praesule BOEII MERO, qui multa egregia opera bibliothecae nostrae imis petrauit, multa exspectare nos iussit: iamque constitutus Com misζ

35쪽

missarius Electoralis, suscepto hue itinere per tempestatis et viarum conditionem sequiorem minus amoeno, luculenter O'stendit, quam rerum nostrarum sitagat, quam de commodis atque ornamentis nostris Cogitet sollieite. Quae quidem Viri usque Musarum Patroni exoptati Tma, nec satis unquam Praedicanda erga nos beneuolentia et publice iam commemoratur, et dilaudabitur saepius, cum debita grati animi testificatione; nosque felices beneficiarios exstimulabir, ut reipsa gratos nos praestare, et Concessis muneribus excitato atque alacri animo recte vii ad laboremus. Quod reliquum nunc est, ad te, benignissime DEUS, mea se conuertit oratior tibi gratias debemus, tibi toto quoque pectore gratias persoluimus, quod patriae, et optimi PATRIAE

columitate laeti, atque ab armorum et pestiferae luis grassante alibi tumultu i inmunes, ad excolendas tranquillae pacis artes animum queamus applicare. Tuum hoc esse beneficium, o aeternum Numen , in probos etiam Usus a nobis conuer. tendum, facile agnoscimus: et piis te precibus suppliciter ve.

neramur, serues cLEMENTISSIMUM PATRIAE PATREM, SERENISSIMvM ELEcTOREM nostrum , vjtamque in subiecti populi gaudium atque commoda ad ultimam usque senectutem quam laetissimam, atque omnibus bono Principi exoptandis rebus beatam protraherei Vnivorsam etiam DOMvM BRvNS VIGO.

36쪽

tv NEBvRGie AM tot excelsis nostra memoria eumulatam orna. mentis magis magisque exsplendescere iubeas, Serues etiam, et larga prosperrimarum rerum copia hees ILLusTRIsSIMORUM cOM TUM STOLBERGENsIVM, qut phrontisterium nostrum e propinquo clementer respiciunt , EMINENTISSIMAM DOMv M.

Adsis, quaesumus, Ministris avLAE ELEeTORALIs grauissimis; faxisque protii da ipshrum cura pax et iustitia in terris nostris sese exosculentur: religio quoque purior ad sororium accedat osculum, prospiciente venerabili Senatu ecclesiastico; cuius membra illustria cum capite, REvERENDISSIMO ABBATE, Vegeta nobis serues atque florentia quam diutissime. Faxis etiam, benignisi me DRus, illustris Maeeenas noster , REicΗIvs Vale tudine prospera, faustis rerum euentibus, multis laetandi ar gumentis, diuturnus vitam agat suaviter eum familia spIen. didissima, et florem videat, atque incrementa scholae nostrae: euius inter tot ardua, quae sustinet, negotia curam gerit Vere paternam :largiaris quoque exoptabilia quaevis omnibus coetui nostro bene et cupientibus et prospicientibus; atque inter hos venerabili BogΗMERO, de Musis illat densibus immortaliter merito.Salvos denique praestes Collegas honoratissimos coniunctissimosque, et suavissimos scholae nostrae alumnos ; saxisque se liciter cedant labores nostri, atque eo faciant, ut cum e stocris pandectis, tum naturae omnia nutu tuo geometrica adeuratione machinantis operibus in sepientiae, omnipotentiae, achenignitatis tuae admirationem, er proinde in tui amorem sincerum, lantem virtutum omnium magis magisque rapiantur E ani

18 si

37쪽

RATIO AUSPICALIs animi r ut liseida nostra probitatis, et elegantiorum littera. rum laude, et cultissimorum ingeniorum ubere prouentu, in parentum liberos carissimos nostrae credentium institutioni, et uniuersae patriae gaudia atque emolumenta publica in dies magis magisque emorescat.

ΙΑΜ vos, egregii Iuuenes, dilecta parentum Pignora, spes ingens patriae, nos puberis aeui,

Iam vos ille animi, quo nunc agitante calesco, Carmine compellare iubet tam plenus amoris, Laetitiaeque piae motus: nunc illa ligatum Poscere sermonem mihi suauia vincla videntur. Queis obstrictus ego totum me manci po vobis; Quaeque meo Vestras pendere docentis ab ore Aures atque animos adigent. Nos mutuus inter

Nunc coalescet amor: comites nunc ibimus una.

Ibimus assidui comites per florida tempe, Atque per Aonios colles, et sacra Sionis Culmina, et instar apum suauissima mella legemus Innumeris passim de floribus, atque salubres

Mentibus aegrotis succos auido ore bibemus. Iam vestrum fuerit regem stellantis olympi, Qui bona dispensat mortalibus omnia solus, Suppliciter mecum sincera in vota vocare,

Vt nos ipse i uet, nostrisque laboribus adsit:

38쪽

ORATIO AUSPICALIS Compleat ut mentes sapientia sanctior almo Lumine, et incendat solidae virtutis amore. Nam diuina quibus non fulget gratia coeptis. Exorata piis precibus, feliciter illa Cedere non possunt: pietasque, precesque beabunt Quidquid agas: pietas vobis ante omnia cordi Hele sit: nam dudum sacer est locus hicce; profanum Exulet omnino hinc vulgus, longeque facessati Tum sua quemque, velim, trahat haud ignava Voluptas,

Doctrinae ut fontes meeum melioris anhelet.

Nam non per salebras, perque horrida et aspera saxa, sed plana, facilique via per amoena locorum Vos, o dilecti, ducam. Ne credite talem Me fore, qui turbam, quae per compendia iusta Ad liquidos facile debebat currere fontes,

Anfractus iubeat coecos misere eluctari, Et resides, foedasque luto sorbere paludes. , Sed qui Musarum sacros conscendere colles Ardenti studio eupide nitentibus adsit, Porrectaque manu cunctos, et fronte serena Subleuet, et prono Musas in vertice monstret Dulce arridentes, et praemia digna laborum

Iactantes: generosa etenim sibi pectora Musae Deposcunt, quae castus amor, quae splendor honesti Alliciat, stimuletque sciendi nobilis ardor. Et quis non aueat facili ratione potiri

Deliciis illis, quae miscent utile dulcir. E a Qualia

39쪽

ORATIO AUSPICAias. Qualia iam nobis animo versare licebit. Et manibus. Numeros nimirum, et metra, pedesque, Queis res innumeras metiamur, dia mathesis; Et dimensa quibus nectamus verba, poesis Dia dabit: quae non solum bona verba metiri, Verum et mentiri certa ratione docebit; Vel plus quam verum potius quae dicere gaudet, Ornarique cupit. Cum sit contenta doceri

Altera, et exquirat nudum velamine Verum. Sic maris, et terrae, numeroque carentis arenae,

Immensique erimus mensores aetheris: ipsas Sic dabitur nobis rerum cognoscere caussas.

Quas stupet ignara mersum caligine vulgus. Sic rerum Dominum, qui condidit omnia pulchre, Mensuraque iubet, numeroque, et pondere stares Nosse geometren dabitur; multasque salubres , Queis mage vita hominum vitalis redditur, artes. Sed quid multa equidem generosae pectora cern Indolis, exstimulata etiam virtute parentum; Quae iam doctrinae studium,et fulgentis honesti, Quae mihi perpetuum spondere Videntur amorem. Haec praeclara quasi ludendo plurima discent: Ηaee in deliciis mihi erunt: dulcedine mira Haec certe nostros poterunt lenire labores. Denique, dico iterum, quod sit laeto omine dictum: Totus vester ero, nostri pars cara lycei , Totus vester ero, IuviINM : en dextra, fidesque i , Α

40쪽

.QVι is omni tantistimo diligenter attendatar. quia naιurae δε co mino anεum, quid μημι communis foras, quid auorreat. Quae de architectura, cui institutio et cultura ingeniorum comparatur, ex inspectis v a i naturaeque operibus regulas et praescriptiones suas capiente in sermonis exordio sunt allata, auctorum in hoc geriere principum locis obuiis probare supersedeo, hoc saltem addens: τε θειον, quod cum in hac, tum in omnibus praeclaris artibus reperitur , nihil sere aliud esse , quam ipsa artis iundamenta, e Consideratione diuinorum in rerum natura ope rum enata, certisque regulis ac praeceptis originem praebentia. Atque in hanc sententiam τε Θῶν in architectura latens exponit artis huius scritissimus Leonb. chran. Murmius in MaιbUDAE cstmymoarsa Germanua scri- .pia, parta ii pag. 2ο4. edit, iec. Vbi et Mor, Am laudat, qui argumentum hoc praeclarum de eo, quφή in is i ηυ . ' η'm est, egregie persequitur pro grammate, quod inter edita numero οβ LxH, PolJhistori quoque litteratio insertum, et libri 1 caput xii constituens: e cuius initio haec paucula deli-hasse suffciat: νι vulpes in fabulis. μιηι as ιractamur. Isia fluitem virro inis

Iam si τι Θμον in artibus nihil aliud est, quam ipsum illatum e co. gnitionibus comprehensionibusque rerum naturalium erutum quasi et systemati integro substratum fundamentum; diuini suo quodam merito habiti sunt altium inuentores; et diuina reste censetur scientias scientias aristesque '

SEARCH

MENU NAVIGATION