Hieronymi Lagomarsini ... Orationes publice dictæ Florentiæ ab ipso auctore, studiorum ibidem præfecto, et jam cum speciali per provinciam Germaniæ superioris Soc. Jesu facultate typis impressæ

발행: 1740년

분량: 164페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

fieri magistrorum non possit, sed quoscumque

sors obtulerit, atque adeo minus etiam aliquando idoneis volenti discere sit utendum: ii autem ipsi ne tamdiu quidem possint, quamdiu discentium utilitas requirit, retineri ; sed saepe sint in

medio cursu amittendi, cumque aliis nonnum quam deterioribus commutandi. Deinde, quod tam multis auditoribus, quot ad scholas publicas confluere Vulgo solent, unus issicere Doctor nequaquam possit: qua etiam ex re fieri, ut diutius, quam necesse sit, iisdem in scholis discipuli detineantur. Tertio denique, quod in tanta omnis generis juvenculorum multitudine ac contubernio non nisi pessime bonis moribus consulatur. Videtis, tria esse omnio crimina ab istis in publicas conjecta scholas: primum de genere Doctorum: alterum de diuturnitate docendi: tertium de moribus. Heic ego, si paucis agere, totamque criminationem una interrogatiuncula, tamquam machinam aliquam uno impulsu, labefactare velim atque pervertere: facile possim , Florentini. Quaeram enim: si vere ista dicuntur, qui nam fieri potuerit, ut publicis e scholis tam multi in omni temporum memoria doctissimi sanctissimique viri prodirentὶ Namque, ut ne ex haC urbe discedam, &ne non modo Viventes nullos qui multi sunt, civitatis lumina, & litterarum graecarum latinarumque decus ac columen) sed ne mortuos quidem ullos, quos nosse plerique vestrum non potuerint, nominem: duo certe paria, quae instar multorum esse possint, utrumque lingu-

112쪽

Iare atque excellens, sed alterum in altero gene- , re praestantius, Benedictum Averanium, atque Antonium Mariam Salvinium, Thomam Bonaventuram Gherardescam , atque Aloysium Mariam

StroZZam ex hoc ipso Gymnasio, quod mihi

nunc est concreditum ac commendatum, memoria hac nostra vidimus exstitisse. Possem

etiam illa commemorare, quae Valere certe multum deberent 3 apud omnes paulo humaniores gentes nullo non tempore publica Gymnasia discere volentibus patuitia: tantamque hujusce rei, praesertim apud Romanos illos veteres, auctoritatem ac veluti religionem fuisse, ut plurimae ex condiscipulatu .arctillimaeque necessitudines in omnem deinceps reliquam vitam constituerentur. Tum quaererem: num aut in hujusmodi Gymnasiis instituendis errasse, aut semel institutis, non incommoda, si qua erant, postea Vidisse, aut, si vidit, non ea, sublatis ipsis Gymnasiis, conrigere voluisse tota antiquitas judicanda sit 3 Haec ego Omnia praetermittam satis illa quidem firma per sese atque inlustria, Verumtamen, Propterea quod nimis universe dici viderentur, non perinde, ut ego Velim, ac res ipsa postulat, pondus apud nonnullos atque auctoritatem habitura.

Placet igitur pedem , quod ajunt, propius conferri, & singulas criminationes suis ac prΟ-priis responsionibus refutari. Ac primo quidem , quod queruntur, Magistrorum delectus tolli, eligendique optimos quosque potestatem adimi, iisque necessario esse utendum, non quos O 3 maxi-

113쪽

maxime probaverimus, sed quos sors ipsa in publicis scholis obtulerit: quid, si optimos quosque sors ipsa in publicis scholis offerret 3 num Magistrorum delectus illos, eligendique liberam potestatem magnopere desiderari oporteret 8 Atqui sic se res habet: ut optimi quique Magistri

fere non nisi in scholis publicis reperiantur. In quo nonnullorum eripiendus est error, qui ita putant: docendi rationem optimam sic esse cum summa doctrina conjunctam , ut ab ea separari divellique non possit; nihilque inter do ctum hominem, atque Doctorem interesse; ut qui maxime doctrina excellat, idem maxime sit ad docendum adcommodatus. Id est longe secus. Doctos ego homines possim quamVis multos pro ferre, qui se ipsi tamen minime idoneos ad docendum & agnoscent & fatebuntur. Laborem

haeC res praecipuum quemdam, aerumnas maximas , incredibiles molestias adfert: innumerabiles discentium ineptiae, stultitiae, nequitiat devorandae sunt: levitas, garrulitas, ferocitas, tardi ias, cessatio ferenda est. Qui se non :inth animi invicta quadam patientia tolerantiaque municrit, is, quamvis doctus sit, non poterit hoc munus diutius sustinere : quin immo , quo erit ipse doctior atque ingeniosior, hoc se minus esse aptum adolescentulorum ingeniis excitandis atque instituendis intelliget. Magis enim discentium tarditate aut negligentia commovebitur.

)Pro Nam, ut praeclare Tullius, ) Euo quisque est

Qμ- β' ς-DUertior atque ingeniosior, hoc docet iracundius.

ς i Euod enim ipse celariter adripuit, id quum tarde

114쪽

percipi videt, Hscrucratur. Maxime vero eodem adcedat communicandae doctrinae quaedam facultas oportet; ut neque plura tradantur, neque sollertius, neque jejunius, quam discentium est captus. Quam certe facultatem saepe ab doctissimis abesse viris videmus. Si quando igitur doctores omnium

optimos quaeremus, non continuo doctissimos quosque homines putemus nobis esse quaerendos: statuamusque, Magistrorum praestantiam non tam in doctrinae commendatione, quam in egregia ejus tradendae cum facultate tum voluntate consistere: neque satis esse , eos ea scire, quae

docent, nisi & sciant & velint ea ipsa docere, quae sciunt. Num igitur tales non fere sunt ii, quibus docendi munus est in scholis publicis demandatumὶ Fateor, in plerisque. civitatibus re periri aliquos aliquando posse doctores: sed, qui melius tueri partes doctoris possint, non fere

reperiri confirmo. Nam primum, non temere

ad eam provinciam negligenterque adsciscuntur; sed ab iis, qui publicis Gymnasiis praesunt, summa cura, ac prope fastidiose probati deliguntur. Scientia in illis earum rerum, quas profecti iri

sunt, eaque non Vulgaris, sed etiam in comparatione praestans atque eXcellens; morum gravitas , severitas , probitas ; praecipue vero illa in docendo, quam modo dicebamus, patientia, ac communicandae doctrinae facultas facilitasque requiritur. Non atrocior animadversio, non disesoluta indulgentia, non operis Vacatio, immone aliarum quidem rerum occupatio permittitur. Haec Gymnesiorum moderatores scilicet curant;

115쪽

his invigilant, atque instant; haec repetunt; sun que cum maxime in deligendo sollertes, tum minime etiam in probando remissi. Quod si spes illos forte fefellerit, neque satis exspectationi, suoque muneri doctores publici facere videantur: paratum remedium est. Magisterio cessantes removentur; diligentiores , magisque idonei sufficiuntur. Uerum huc quam non deveniendum est saepe Facit enim ipsa publici muneris amplitudo ac dignitas , hominum fama atquci existimatio, studium probandi sui cum omnibus civibus, tum maxime Magistratibus, contentio quaedam inter ipsos atque aemulatio, Vehementer sedulos in docendo atque impigrosPraeceptores. Qui, si mercede docent, spe etiam praemiorum magnopere commoVentur. Si vero nullis utilitatibus suis propositis, sed civitatum atque hominum commoda, Deique in hac ipsa re volunt,tem gloriamque spectantes ad docendum adcedunt; dici vix potest, quanto acrioribus stimulis ad bene docendum incitentur. Nulla enim res est, quae honestum ac probum virum ad sui muneris partes implendas vehementius impellat, quam hominum ipsorum Deique charitas. De nique, quod in reliquis artibus contingit, ut usu atque exercitatione perfecte cumulateque discantur, id in hac quoque docendi fieri necesse est. Quamobrem etiam si primo in Gymnasia adventu non ita ab omnibus copiis parati atque instructi Magistri publici reperiantur : at altero Magisterii anno reperientur: si non altero, cer te tertio, quarto quidem, sine controversia: qui

116쪽

quinto Vero, sexto , septimo, reliquis deinCeps, quis tam hebes esse, per DEUM immortalem l quis tam tardus, plumbeusque censebitur, qui non hanc artem, in qua una tamdiu elaborarit, possit praeclare perdisceret Certe si quis est ejusmodi, ut post aliquot annorum exercitationem non satis in docendo excellens evasurus videatur, hunc necesse est tam nullo ingenio, tamque, non dicam stupidum, sed stipitem esse, ut neque voluisse is sua sponte, neque aliorum judicio ac voluntate permissiis esse umquam ad docendum adcedere sit existimandus. Itaque, quos unos e multis acerrima aestimatione delectos, quos suae dignitatis , quam vident oculis& judiciis multorum esse propositam, studiosos; quos aut spe praemiorum incensos, aut DEI hominumque eximia charitate inflammatos perdiu in hoc tamquam pulvere desudare; quos id unum agere ; quos docentes in scholis publicis consenescere Videmus, eos profecto peritissimos quosdam in arte docendi, atque excellentissimos Magistros existimare debemus: qui quidem si tales non sunt, qui potius esse debeant, plane non video. Itaque aut nulli sunt excellentes Doctores, aut, si qui sunt, ii certe sunt publici. Quod si ita est: quid est , cur isti Conrectores atque

emendatores nostri de Optimis Magistris eligendis laborenti Parcant operae, si me audire volunt: alio suas curas reservent: ne actum agant. Nihil opus est electione. Habent jam Italiae civitates a sapientissimis viris delectos; quibus meliores deligere certe ipsi non possent. Quod si P deli-

117쪽

deligere tamen volent, non repugnabo: modis inter istos ipsos delectos deligant. Non poterit in tanta delectorum copia, quem ipsi delegerint, non esse electissimus. At certe , inquiunt, quid prohibet, privatum Doctorem pari, ac publicum , esse excellentia i Immo , inquam, nihil prohibet, esse etiam, si vultis, superiore: quid tumi An nunc id agitur , possint necne boni privati aliqui Doctores esse : An vero, utrum publicos deseri, mali quod sint, oporteat 3 Bonos ego hos , immo si diligenter adtendistis , optimos vulgo esse demonstravi; &, quae prima in scholas publicas criminatio jactabatur, in quibus optimorum doctorum negabatur fieri posse delectus, satis, ut arbitror, aperte dilui. Caeterum cum privatis Doctoribus mihi neque ratio,

neque res est et quibus usque adeo non irascor,

ut, si boni sint, fieri etiam publicos velim; eorumque industriam atque excellentem facultatem ex domestica exercitatione atque umbratili

in adspectum lucemque proferri, & publicis civitatum commodis inservire. Sed quoniam, quemadmodum quidem interpretor, eo vocor,

ut de his ipsis, quod sentio , dicam ἡ quoniamque universa de hac re disputatio eo pertinet, ut publicorum Doctorum praestantia ex priva

torum contentione magis intelligatur: non committam , ut publicis χholis patrocinium, me Mente, aliqua ex parte defuisse videatur. Age Vero: quicumque privatis Doctoribus tantum tribuis, ut prae his despicias publicos atque contemnas, est, quod a te miti, responderi

118쪽

velim e ut, si recte responderis, vincas ; sin in hac responsione nullus fueris , desinas maledicere. Artemne esse hanc docendi dicis 3 Artem profecto esse, sive artis quamdam similitudinem 'o non negabis. Nam & certa utitur ratione r) Cie.

ac via, & tractatione, ut reliquae artes, augescit de Legi-Nunc, quoniam esse artem dicis: quaero etiam b l. 3, ex te illud: facilemne artem, an dissicilem esse φ 67' dicast vacilem non potes dicere; In qua nimi suam sicii erum negas publicos magistros, qui se multum aliquid a in ea diuque exercuerunt, satis excellere. Re-tis est, sed

linquitur ergo, ut dissicilem dicas. Recte est. Sed cur eam solis publicis Magistris dissicilem cis 3 cur non potius privatis, quam publicis, difficiliorem 3 Necesse est enim privatos multis partibus plures esse, quam publicos. In dissicili

autem arte, pauciores usitatius est excellere, quam

plures. Philosophi, Mathematici, Causidici, Medici, Architecti, Pictores, Statuarii, quia eorum artes dissiciles putantur, excellentes multi admodum esse non possunt. Vide igitur quid sequatur, si dissicilem docendi hanc artem statuis: paucos id quod res est) paucos, inquam, posse in ea esse excellentes. Quod ego quum ita

esse intelligerem, paucos hosce eosdem, non alios profecto esse arbitrabar, quam quos summa cura ad publica Magisteria deligi, & in hac una

arte diu multumque exerceri videbam: quorum si numerum summamque inirem, eos, pro cujusque civitatis modo atque urbis celebritate, aut duos aut quinque aut decem aut viginti aut, ut multum, triginta λrtasse reperiebam: nequa

119쪽

vero civitatibus vel frequentissimis male consulistum existimabam, si in artificio tam difficili triginta ejusmodi artifices excellerent. Quid tu' Difficilem esse sane hanc artem fateris ; paucos propterea in ea excellentes esse posse concedis: idemque privatorum Doctorum excellentiam publicorum dignitati anteponis ; hoc est, triginta excellentes in frequentissima civitate reperiri posse Doctores negas; centum , ducentos , trecentos , eoque amplius , totidem nempe quot privatorum familiae sunt, reperiri posse non negas. Quae umquam tam florentes Athenae tanta excellentium Doctorum multitudine redundarunt 3 O fortunatam civitatem, in qua plures praestantes Doctores, quam mediocres sutores

reperiantur l siquidem multis familiis calceandis singuli sutores sufficiunt: at vero non nisi singuli singulis familiis satis esse Doctores postunt. O levem l o inliberalem l o pene sordidam artem hanc docendi nostrami in qua infimae sortis opifices plus etiam, quam in artificiis suis excellere se posse confidant. Publi Nigidi, Marce Varro, Cai Caesar, Marce Cicero, Fabi Quintiliane pudet me vestri. Quid fuit, quod tantum operae, in scribendis tam multis de arte sive

grammatica sive rhetorica voluminibus poneretis , si haec discere ludus est , docere cujusvis Vos vero, sapientissimi Italicarum civitatum publici Doctores, monitos etiam atque etiam Volo, & vehementer hortor, ut, siquidem in publica litterarum professione exspectationi hominum satisfacere non potestis, minusque idonei

quam

120쪽

quam privati doctores ad vestras artes tradendas existimamini, ludos vestros obcludatis, publicum magisterium deponatis, & privati esse Doctores condiscatis. Probari enim aliter non potestis. Dissiciles quidem primos in beatorum quasdam domos aditus offendetis ; quod, quum e publica

professione recentes sitis , putabunt homines, vos nondum, quantum satis est, eine privatos. Sed durate, durate inquam,'vosmet rebus se vate secundis. Patebunt enim opinione celerius regificae aedes, in easque ultro, honorificentissimeque admittemini: si prassertim non tam litteras, quam nescio quas potiores Vobiscum artes

vendibilioresque adtuleritis. Nam scitote, non tam heic Doctorem liberis, quam domui curatorem , codici ac rationibus scribam , ruri

etiam, si diis placet, villicum quaeri. O tempora nisi honi superi respexerint) litteris calamitosa i Omores hominum praeposteros atque perversos lHuccine tandem omnia reciderunt, ut propterea publici tam male doctores audiant, tam vacua in singulos dies publica Gymnasia fiant, tantopere domestica institutio commendetur atque invalescat, quod rei familiaris rationibus magis conducat, privatos habere doctores, quam publicos 3 Retexo jam orationem meam. Fateor, si optimi sunt, qui sint conservando augendoque patrimo nio maxime utiles, fateor, inquam, istiusmodi privatos doctores meliores esse, quam publicos: fateor, non injuria publicas scholas reprehendi: nec optimorum doctorum fieri in iis possie delectus, vehementer civitatibus incommodum eia

SEARCH

MENU NAVIGATION