Hieronymi Lagomarsini ... Orationes publice dictæ Florentiæ ab ipso auctore, studiorum ibidem præfecto, et jam cum speciali per provinciam Germaniæ superioris Soc. Jesu facultate typis impressæ

발행: 1740년

분량: 164페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

46 S inm

nor , eamdem semitam , qua illi praeiverunt, insistite, si eodem pervenire , & similem comparare vobis laudem expetitis. Reprimite istos neque Vobis , mihi credite, neque litteris utiles studiorum concitatos ac caecos impetus; ardorem discendi istum, quo flagratis acerrimo, paululum, quaeso, restinguite; & id, quod faciendum esse omnibus oratione hac mea ostendere conatus sum, vos si quis alius, imprimis facite, ut multam quidem operam litteris, at non multis detis. Dixi.

52쪽

HIERONYMI LAGOMARSINIO Soc. JESU,

GRAMMATICIS ITALIAE SCHOLIS

ORATIO

HABITA FLORENTI HIV IDUS IANUARIAS ANNO MDCCXXXV

CORAM

IOSEPHO MARIA MARTELLIO,

FLORENTINAE CIVITATIS ARCHI- EPISCOPO.

Uicumque in liberalium disciplinarum sive professione sive sti dio quodam atque exercitatione versantur , Amplissime Pontifex Josephe Maria , eo esse animo, ea mente debent, ut, neque siquid vitii in illarum tractatione animadversum a quoquam est, negligendum sibi, neque, si midcommodi excogitatum est, repudiandum putent. Tum enim demum sua doctrinis absolutio atque artihus adcedet, si in iis fuerint &, quae vitiosa deprehenduntur, sublata, &, quae utilia ac Commoda reperiuntur , inducta. Neque vero ullare alia magis possunt ingeniosi homines atque acuti facultatem industriamque suam litteratorum ordinibus adprobare, quam si inventis jam ac constitutis quibusque litteris, eas ipsi aut castigando aut ornando meliores fecerint. Hanc sibi pro-G Vin-

53쪽

vinciam ac laudem in plerisque disciplinis juvandis docti quidam homines exitu sane felici depoposcerunt. Unam video profecto a multis, sed haud scio an aeque feliciter, esse tentatam. Nam, posteaquam in Italiae Gymnasia ea latinae linguae tradendae ratio, qua nunc etiam plerique utimur, recepta est; dici vix potcst, quam multi exstiterint, qui quodam sive contentionis, ut nonnulli putant, sive, ut ego interpretor, publicae utilitatis studio commoti, novas subinde de re Grammatica commentationes suas, tamquam meliores ac priscis propterea anteponendas, edere ac praedicare non destiterunt. Hos ego ut item caeteros, qui utilitatis novae alicujus spem in omni re litteraria studiosis ostendunt neque inauditos dimittendos esse, neque negligenter ac suspensis animis audiendos semper existimavi: ne , boni siquid adferrent, id superbe repudiatum, si quid incommodi obtruderent, periculose admissuin Videretur. Videbam equidem Italos Praeceptores, si paucos quosdam exceperis , a prisco illo suo instituto non recessisse; veteremque illam praeceptorum rationem servandam sibi constanter ac retinendam censuisse. Movebat id quidem me non mediocriter: Uerumtamen eorum judiciis non tantum tribuendum putabam, ut mihi, rectene an secus id facerent, meo arbitratu quaerere non liceret. Conquisivi Doctores illos recentes undique: quid in vetusta Grammaticae rei ratione reprehenderent; novi quid ipsi adferrent, num brevitate artis, num facilitate, num elegantia commendarentur, nullo partium studio, summa judicii

54쪽

aequitate , acerrima mentis contentione perpendi. Quid quaeritis Z Nova haec omnia deprehendi, Florentini, alia falsa, alia vera illa quidem, sed aliena atque inepta,alia prope monstrosa,alia plane ridicula ; denique sic apud me statui, nihil esse tanti, ut a veterum magistrorum consuetudine atque institutis in re Grammatica recederetur. Sed quum animadUerterem, Patronos suos novis istis Doctoribus non deesse , ab iisque excogitatas tradendae linguae latinae rationes in Coelum laudibus ferri ;vetustam vero, qua plerique hic in Italia uterentur , vituperatione ac prope conviciis non nullorum peti: non satis esse arbitratus sum judicium meum de hac tota re, quam diu diligentissimeque

expendissem , mihi esse probatum, nisi illud etiam

efferrem, atque, ut hominum Vulgo probaretur,

falsis , si quas animo imbibissent , Opinionibus sublatis, essicerem. Et quamquam orationem, de re sane exili atque tenui institutam, in quasdam me dicendi angustias ac tamquam incitas compulsuram intelligebam , vixque arbitrabar esse ejus, qHi nobilissimam artem profiteretur, quique superiore anno ex hoc ipso loco praestantissimas quasque facultates oratione sua complexus esset, eumdem nunc ad haec vulgaria delabi, & in una arte ominnium, ut opinio est hominum, levissima despectissimaque consistere: tamen, non uno mihi dictionis meae fructu praeposito , statui exiguo hoc,

tamquam campo, minuS gloriose decurrere, quam patentiore minus utiliter exsultare. Nam profecto & quaeri a me hoc tempore de optima ratione tradendi eas litteras, quae reliquarum sunt, ut ait

55쪽

Cicero, Rolum fundamentum, vehementer

utile futurum est: & recentium Grammaticorum adrogantiam paululum coerceri, eorumque qui

illis caeco quodam studio patrocinantur, stultitiam laviter coargui, nihil, opinor , nocebit. Illud

scio, initurum me gratiam, eamque magnam, a

multis & honestis & doctis viris , qui ferre jam

aequo animo non possunt, sibi tam saepe tantisque clamoribus objici: Anglorum, Batavorum, Gallorum, Japonum, credo etiam, atque Sinensium Grammaticas institutiones Italicis este longo intervallo anteponendas; ratione ea qua ipsi in tradendis latinae linguae praeceptis utuntur, quaque in posterum etiam tempus uti fixum animo destinatumque habent, adolescentium ingenia non instrui, sed obrui, cursusque illorum ad reliquas disciplinas magnopere retardari. Hanc ego sive remissionis cujusdam, sive pertinaciae notam non sinam diutius Italicis Gymnasiis haerere: ostendamque oratione hac mea, nullam satis justam adferri

causam, quamobrem debeant a veteri atque recepta tradendae artis Grammaticae ratione Itali latinae linguae Praeceptores recedere. Ac, ne quis forte me putet privatam magis atque domesticam, quam publicam atque communem causam suscepisse: complediar oratione mea non eos modo, qui Emmanuelem Alvarum, verum etiam eos, qui eruditum virum Ambrosium a visitatione, qui M.

Antonium Bonciarium , qui denique aliquem horum similem in tradendis Grammaticis disciplinis ducem atque Auctorem sequuntur. Resque enim Omnes iisdem reprehensionibus sunt obnoxii, iiS-

. Disiti sed by Corale

56쪽

demque obtrectationibus patent. Quo plures

autem mortales defendo, eo majori studio ac benevolentia oportet vos humanissimos homines mea verba excipere, meque diligenter adtendere.

Atque ut statim ingrediamur in causam: Ajunt reprehensores nostri primo: ) Italos vehementer Magistros errare, in eoque plurimum adolescentulorum studiis obficere, quod latinae linguae praecepta, non Italico, sed latino sermone edita atque conscripta tradant: similiterque eos facere, ac si quis latinum hominem , graece discere cupientem, juberet graece scriptis praeceptioni bus uti. Haec est prima reprehensio; in qua novi isti Doctores, praesertim exteri, cum se magni-λfice jactant, tum nobis prope contumeliose a que impudenter insultant. Quod ii vel non facerent, Vel moderatius certe facerent, nisi Italorum plurimos sibi subfragaturos arbitrarentur: qui quidem mihi videntur Italici nominis ac suae dignitatis obliti, turpissime ac pene flagitiose eX-teris nationibus adulari : ita, quicumque nOVae opinionis ex Anglia, ex Batavia, ex Gallia rumor

adfertur, continuo excipiunt, amplectuntur, eX- osculantur: ut jam non modo vestimentorum atque epularum, sed etiam opinionum arbitria penes illas gentes esse videantur. Uerum ego & exteris Scriptoribus, & Italis subscriptoribus ita respondeo: primum, latinae linguae non minimam Partem non nisi latine posse nostris adolescentibus tradi: deinde, reliqua utilius latine quam Italice tradi. Etenim primo, qui possunt aliter, quam latine, aut nominum declinationes, aut Verb

57쪽

rum conjugationes proponi discentibus 7 Quum

vero iidem in componendis, inter seque comparandis nominibus omnis generis atque verbis a Praeceptoribus exercentur quam exercitationem minus quidem latino , verumtamen recepto jam vocabulo Goncordantiarum adpellant) quaero, num sit ullus aut esse possit vernaculae linguae locus Ergo prima haec, quae certe non minimam Grammaticae artis partem continent, ita necesse est latine Tironibus proponi, ut, si aliter fieret, omnis iis esset ad linguae latinae cognitionem aditus interclusus : sunt enim totius artis quasi vestibulum. Atque hactenus quidem nos isti non reprehendunt : vident enim ita fieri necesse esse, neque vero se aliter facere intelligunt. Sed cur non reprehendant , siquidem sibi constare velint 3 An

prima illa tam multa & nomina, in tot casus declinata , & verba, in tot tempora ac modos inflexa , quae discere puerulos jubemus, latina non suntl annon discentibus propterea etiam ignota Ignota autem si sunt, cur non reprehendimus, qui non nota vocabula iis, quibus notam latinam linguam esse volumus , ediscenda proponimus Nempe ob eam rem nobis hoc datur, atque Coninceditur , quod ita ignota proponimuS, Ut tamen, adhibita continuo ignotorum interpretatione, ea ipsa , quae ignota erant, nota faciamus. Ergo,

quod prima illa elementa , discentibus ignota, ininterpretemur , recte possumuS sine cujusquam reprehensione ignota proponere : si vero reliqua ejusdem artis, ignota illa quidem, similiter discentibus interpretabimur, etiamne tamen reprehendemur

58쪽

demur 3 Vel nobis hoc quoque concedendum est, ut facere recte possimus ; vel in primo illocastigandi conrigendique sumus. Fateor, latinae linguae praecepta a nobis non Italico, sed latino. sermone edita atque perscripta tradi: latinum se monem esse discentibus ignotum intelligo. Quid tum Z Annon interpretando fit notus 3 Non adsumus adolescentulis 3 non praesto sumus 3 non facem in illis tamquam tenebris praeferimus 3 nonne innotescunt nonne inlustrantur omnia 3 Quid igitur vetat, esse latinae linguae praecepta latine scripta, si non latine, sed italice Italis hominibus traduntur 3 Etenim, si verum quaerimus , ignoto sermone scripta est haec ars, sed noto tradita. Quod si idem in lingua aut Graeca aut alia quavis fiat, idem plane consequi necesse est: ut omnino nihil Graecae linguae exemplo ac similitudine, qua isti utuntur,

urgeamur.

Sed videte , quaeso , Florentini, quemadmodum isti se in eosdem laqueos , quos nobis injicere vellent, per summam imprudentiam atque adeo stultitiam induant. Edicunt uno omnes ore, latinas

litteras discere incipientibus latinum esse aliquem scriptorem praelegendum atque explanandum. At in eo tamen deligendo haudquaquam eadem est omnium sententia. Alii, quibus judicium in hac quidem re meum libens adjungo , Terentium, Caesarem, Ciceronem , aut e veteribus illis aliquem horum similem reliquis esse anteferendos existimant. Alii, quod in his intelligendis plusculum negotii adolescentulis fore arbitrantur, Ludovici Vives Conloquia , Iacobi Pontani Progymnasia

59쪽

gymnasmata, ac, si superis placet, Hsopi fabellas, latine a nescio quo redditas, malunt. Atque has quidem fabellas , quas ego Tirunculis minime omnium praelegi expedire censeo, non modo quod soloecis harbarisque Vocibus sunt refertae, quas si semel illa aetas didicerit, nulla d inde aetas fortasse dediscat; verum etiam quod illa narrationum inlecebra, quam quidam eam vim habere putant, ut sermo , quo eae scriptae sunt, altius puerorum mentibus infigatur, Valere mihi potius videtur ad eorum animos ab elΟ-quutione , quam potissimum spectare deberent, ad res ipsas, quae narrantur, quibuSque unice capiuntur atque oblectantur , avocandos j has inquam, fabellas multis verbis, idque pluribus in locis suae Puerorum Institutionis, Lockes, Scriptor Anglus, dilaudat. si non in hac Urbe, aut si in

hac urbe , sed non apud Vos verba facerem, Vererer, ne aliquem oblandissem, quod Lochen sine honoris praefatione nominaverim. In ea enim tempora incidimus, Florentini, ut quidam

aegrius ferant, haeretico homini nihil enim gravius dicam ) non bene dici , quam Catholico

maledici. Sed non id agimus, ut quemquam, quamvis fortasse meritum , insectemur, aut de temporum calamitate conqueramur. Hoc tantum dicam: tunc me aequo animo de re latina praecipientes, italorumque in ea tractanda rationem ac Viam reprehendentes , Britannos homines auditurum, quum aliquid vere latinum quod jamdiu desideramus) ab se elaboratum ad nos ex

illo Oceano suo miserint. Sed unde dagressa est,

60쪽

est, revertatur oratio. Videtisne Doctores istos, in praecipiendo latinis aliquo scriptore, qui puerulis ad latinam linguam adspirantibus explanetur, convenire 9 in deligendo dissentire Atque hoc ego minime miror, dissentire eos ὁ quot enim capita, ut est in veteri proverbio, tot sententiae

illud miror potius, eos conVenire. Nam sane mirandum est, qui Grammaticos eosdemque latinos libros e Puerorum manibus, unanimi conia sensu excusserunt, idque fecerunt ob eam caulam, quod latine scripta ars a discentibus latinam linguam mtelligi non posset , eorum neminem animadvertisse, ob eamdem causam nullos omnino latinos scriptores ab se iisdem permitti oportere. Verum ita fit, ut, qui non ratione in re prehendendo, sed pravo aliquo studio ducuntur, ii saepe non aliena , sed sua, vel sua non minus, quam aliena peccata reprehendant. Quamquam ego non tam severe cum istis agam, quam ipsi nobiscum. Licet per me latianos Scriptores, modo VetereS ac probos, adole scentulis praelegant. Id ego & faciendum puto,& a nostris fieri etiam video. Licet etiam, si ita volunt, Grammaticis praeceptionibuS, vernaculo, non latino sermone scriptis, utantur. Quin

ego, homo caeteroquin Vehementer obcupatus,

tamen ut & illis morem geram, & disti pulorum sitorum utilitati prospiciam, Emmanuelis Alvari nisi forte alterius docti Grammatici malunt latinas institutiones faciam italicas, &, si paululum

mente contendero, fortasse Etruscas, atque adeo germanissime Florentinas. Sed minime, opinor,

H hanc

SEARCH

MENU NAVIGATION