Alberti Kyperi,... Anthropologia corporis humani contentorum et animae naturam et virtutes secundum circularem sanguinis motum explicans, cui accedit ejusdem Responsio ad poendapologema V. F. Plempii

발행: 1660년

분량: 734페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

691쪽

CONTRACTAE LIBER P R et ais s. o sro. in disp. deprimatu cordis, caltera de cerebro late probavi.

Hoc solum hic noto, quod ii, qui unam solum an irram in homine concedunt, non possint praecipuam ejus sedem, multo minus solitariam cerebrum agnoscere, nisi arbitrentur, nullas animas quam rationalis in rerum universitate darici nam nimis quam manilestum est , cerebrum a corde dependere cor quoque prius vivere , tiam cere

brum.

S. XXXIII. Quaestio . si sis amma axionalis exissens in corpore ab eo dependeat organtae Nullum est dubium, quin anima rationalis naturalem habeat ad corpus habitudinem. Nam supra ostendimiis eam esse veram corporis humani informantem formam,d in ipso operari. Sed vero illud quaeritur, an ipsum corpus sit organum ipsius, cum ea suas functiones edit. Solvendum id est, secundum divertas hypotheses. Nam si diversae statuantur in homine animae, suis operationibus distinctae, absolute dicendum venit, eam in suis operationiblis non dependere instrumentaliter a corpore. Verum si una tantum in homine anima sit, distinguendum intersunctiones ejusde communes cum aliis animabus, proprias Ic dicendum illas quidem a corpore dependere, has autem non item. Ego ero quanqiram priorem hypothesin accipio, tamen illud quoque ingero posterioris quoque sententia patronos judicare nima rationalis proprias facultatesci functiones independentes a corpore esse. S. XXXIV. AC merito quidem. .ima si anima rationalis dependeret in omnibus suis actionibus instrumentaliter ab organo, utique organum posset attingere omnia objecta illarum operationum. Consequens autem contra rationemri experientiam est. Nam v. g. Objectum intellectus etiam universalia oc spiritualia sunt, qua corporeum quid nulla ratione attingere potest, scilicet nec essiciendo , nec repraesentando. . intellectus& voluntas ut sunt in hornitie in statu unionis non sunt deterioris rationis, quam in statu separationis. At in hoc non dependet organice a corpore. Ergo nec ibi. Nam lane alias cum pem sectius sit operari sine corpore, quam per corpus, status separationis str-turus esset perfectior, quam unionis. Sin minus, lamma rationalis in corpore semper dependeat a corpore, sequitur animam rationalem in

satu separationis operari non posse, quod contra scripturam S est,&communem Theologorum Philosophoruni sententiam. . Si anima rationalis in corpore existens necessario instrumentalitet

692쪽

litas. Nam optime haec asseritur statuto eo, animam rationalem aco

rore organice non dependere , ut videbitur seq. quaestione. g. XXXV. Sed qui contrarium sentiunt,sequentia urgent. I. Vercesse didtiam illud commune omnem nostram cognitione incipere a semm,d sapientem oportere phantasmata speculari et experiri no mi, mae rationalis functiones non solum imminui, sed & tolli morbis corporis, ut pelle, poplexia&c. Respondeo ad utrumque inde quidem probari magnam animae rationalis cum corpore cognationem, Verum non dependentiam organicam. Quandoquidem enim animai tionalis corporis humani forma est, ipso laborante ipsa compatitur, t que adeo in operationibus etiam propriis licet inorganicis laeditur: a Nime cum objective quoque corpore dependeat, ut prima objectio insinuat Quanquam non universaliter id verum est cumi per me moriam intellectivam, & spiritualem Dei intelligentiarumque influentiam per specierum intelligibilium communicationem anima rationalis quaedam possit cognoscere,quae nec per externos sensus, nec per phan

tasiam ante cognita fuerunt.

S. XXXVI. Quaestio . sic umbus argumentis animis uni is m- mortalitas philosiopbge proliari positi Et si ab Autoribus diversis diversa proponantur, tamen omnia ad duo revocantur, quorum i est Quicquid

independens est a corpore quoad operandum,id etiam est independensa corpore quoad essendum quandoquidem modus operandi, equitur modum essendi. Anima autem rationalis est independens a corpore quoad operandum, ut patet, quia etiam in corpore existens operaturinorganice et est desumptum a conscientiae stimulis quos improbi cum male faciunt, conscientia adacti, etsi in hac vita nihil metuendum habent, sentiunt. Hinc enim evidens evadit quod post hanesvitam anima poenas suas praesentiat,adeoque immortalis sit. Uerum quia dc hoc argumentum ex priore ostendi potest, quatenus ille conscientiae stimulus actio immaterialis est, hinc adeo efficitur primarium fere unicum probandi animae rationalis immortalitatem peti ex operatione ejusdem independente a corpore, Hinc qui prius negant, posterins non multum curant. Nam ei remedium quaerunt ex priore censentes vanum

illum metum esse, & provenire ab humorum quorundam commotione, errore antiquo imbibito, ut liquet ex Atheorum argumentandi

ratione.

S. XXVII.

693쪽

CONTRACTAE LIBER P Rr Mus se g. XXXVII. Quod autem non dentur alia argumenta firmeter

animae rationalis immortalitatem probantia, patet ex inductione Sic Thomas lib. 2. contra Gentil. cap. 9. his rationibus utitur i quia anima rationalis est naturae spiritualis a quia animae rationalis persectio, nempe scientia&virtus in eo consistit, quod separetur a corpo- Tis passionibus. . Intellectio est incorruptibilis Gergovi anima rationalis. . Appetitus hominis naturalis est perpetuo manere, quia sic manere expetit, prout intelligit. . Unumquodque quod recipitur in aliquo, recipitur in eo secundum modum Rus in quo est. At forma rerum recipiuntur in intellectu, ut sunt actu intelligibiles i. uni Versales, immateriales, ter consequens incorruptibiles. 6 Esse intelligibile est permanentius , quam esse sensibile. At materia prima quae est primum subjectum sensibilium est incorruptibile. Ergo Mintellectus, qui est primum subjectum sermarum intelligibilium. Faciens est honorabilius facto. t intellectus est faciens actu intelligibilium, a. e. specierum intellectualium incorruptibilium. . Anima rationalis non potest corrumpi peractionem contrarii, quia non habet contrarium, quia per intellectum possibilem est receptiva omnium contrariorum neque per corruptionem sui subjecti, quia ab eo secundum esse suum non dependet: neque ob defectum causae,quia a solo Deo de Pendet '. Anima rationalis non debilitatur corpore debilitato reo non corrumpitur corpore corrupto. o. & ultima ratio ab autoritate Petita est. S. XXXVIII. Has rationes ad unam praecedentem reserre licet aut non sunt validae. Nam animae rationalis immortalitas proxime derivatur ex natur spiritualia corpore independenti illa autem innotescit ex operatione spirituali independentia corpore tanquam instrumento aut simpliciter necessario requisito. Atque adeo haec a ratio praecipua Thoma est. Secunda nihil valet, nisi probatum fuerit scientiam 'irtutes esse habitus immateriales substantiae immateriali mdependentia corpore nexistentes , quod non nisi per actionem spiritualem confici potest. Tertia ratio indefinite citra limitationem sumpta non valet. Nam intellectio in individuo corruptibilis est Ioalum incorruptibilis est respectu speciei. id speciatim prae sensatione quia intellectio a ct o immaterialis est. Quarta ex cognitione abstracta procedir, quae actio independens a corpore est. Quinta nisi eodem me cicamento sanetur, quam tertia non est vera Falsum qu ppe species

694쪽

UN Durns E MED CAE NAE intelligibiles esse incorruptibiles: at eas solum recipit realiter intellectus: nam ipsa intelligibilia actu non recipiuntur realiter in intellectu, sed tantum per has species repraesentantur. Sic 6. Sc . ratio quoque aliquatenus ad bonum sensum reduci potest. Octavae rationis fundamentum additum evidenter sententiam nostram confirmat. Neque minus nona ratio unde enim cognoscitur animam rationalem non debilitaria corpore an non ex actiones At qualis illa acti, Annon immaterialis Igitur, quod actio animae rationalis non debilitatur corpore debilitato,signo est eam esse immaterialem Vltima ratio nihil ad quaestimnem confert. ratque ita liquet, omnes rationes Thomae in unum nostrum fundamentum recidere, quo destructo nihil evincunt. Atque

idem censendum de aliis est , quae a Philosophis hactenus propositae

sunt.

De divisione hominum. S. . T Niversam objecti Medicinae, puta Hominis seu humani cora potis vivi theoriam, quoad Medico necessariari utilis est, in prioribus conati fuimus adumbrares quod superest, de ejusdem divisione aliqua subjungenda veniunt. Nam ut bene docet Cal. lib. meth med. c. 7. non curatur homo universalis,sta unustiusque nostrum. Proi de eo usque divisio hominis instituenda est, ut citra ditia cultatem unicuique nostrum adhiberi possit. S. II. Cum vero nulla diris hominus cisca detur , quoniam homo infima species est, apparet, quod acci ali contenti esse debeamus, qualis apud Medicos duplex datur puniariavi secimolia, sic appellata, quod in curatione posterioris propter primam habeatur ratio.

S. III. Priniuria hominis divisio petitur Vela virtute seu robore, vel item peratnento, vel proprietate ἰδιοσυγκρασίας. Etenim virtutis summam rationem habere oportet, utpote quae Sc quantitatem qualitatem remediorum determinat. Neque minus temperamentorum ratio multum variat Medicorum intentiones, ut adeo non quidvis unicuique adhibere liceat. Quantum vero ιδ ρ συγκρασία ad bene medendiar valeat,

vel ex citi loc Galeni evidenter licet disceres, utpote qui paulo post Prius

695쪽

CONTRAcrae et Iagi PRIMUS. Dprius citata verba subjungit, ego sic usique privatim naturam explorare ad quem trem , :ique qualem fuisse , culapium coηcipio, talem me esse putarem.

S. IV. Caetertim quia ιδεο συγκρασία certo cognosci nequit, ut ibidem testatur Gai nec ad certas classes revocari potest, nihil hic amplius tradi potest,quam quod sollicitus esse debeat Medicus, ut cognoscat,an

συμπαθειαν vel αν ταθειαν aliquam cum uno vel altero medicamento

vel alimento obtineat, nedum utile remedium adhibere putat, venenum aegro propinet, Sc sic innoxia remedia in suspicionemri contemptum referat Ratione intam autem nota divisio est. Nimirum iis

quidam robustus est, quidam de ilis, quidam se viedi habet modo. 65bilis quidem aliquando sic videtur tantum, utpote qui oppressas habet vires aliquando revera talis est, qualis tum is, qui naturi debilis est,

ut rara contexturae tenulumque humorum constitutione praeditus homo tum is, quem diuturnus morbus, multi labores, gravesque morbiticae causae viribus privarunt. Hic potentibus remediis non sum cit, ille ea bene seri, robur majus acquirere videtur, quatenus natura Ievata onere virtutem suam esticacius exserit.

S. V. Ratione temperamenti obvia item distinctio, quod nempe sie homo sit temperatus adjustitiam exacte, vel aliquatenus ab eo recedat, sic vel ad plicem, vel compositum excessum declinet, adeoque sit vel calidus, vel frigidus , vel humidus, Velficcus vel calidus humidus, vel calidus sucus, vel frigidus ct humidus,vel frigidus ccus. c. I. Hic occurrit quaestio . his petatur temperamentum totius Non est dubium, quin pendeat a temperamento ejus partis, quae totum gubernat. Illa autem cor est, quemadmodum supra probavimus. Hinc adeo liquet, quod sicut cor dispositum est, ita fere reliquae partes omisnes assciantur, utpote a quo dependent in fieri, in conservari, sic utroque in statu ejus influxu alterantur. Satis vero intelligitur, id

non fieri ratione temperamenti cordis, quatenua ut corpus mistum conia sideratur, utpote quomodo in alias partes agere non potest, verum quatenus consideratur ut prima & originaria pars viventis, quae spiritum vitalem omnibus aliis impertit, atque per eum earum insitum spi

ritum conserVat.

S. VII. Dehinc et quaestio emergi : Antemperamentum hominis exacte temperatum si temperamentum ad pondus, seu absolute squales Neutiquam vero . . Cum enim homo vivens aliquod sit, quorum temperamentum Ooo a est

696쪽

sso U, I sas E MEDICINAE est calidum in umidum, liquet, quod temperamentum hominis optimum sit calidumvi humidum, verum eo gradu temperatum, quino minimaxime competit. Quando ergo idem temperamentum aequati appellatur, intelligitur id non absolute, sed comparative non ad ponchis, sed ad justitiam. S. VIII. Tertia Quaestio et Ante mimedat persem si mas oper/tiemes s Assirmanda videtur. Nam quia operatio linis temperamenti est, utique qualis finis , tale medium , qualis essectus, talis causia. Ergo optima & persectillima operatio requirit optimum temperamentum, optimum temperamentum edit optimam tersectissimam operati nem. Neque hoc solum intelligendum esse existimo , de operationibus hominis collective sumptis , quasi cilicet nullum aliud temperamentum omnes simul sumptas edat tam perfectaς Sed etiam distributives, quod nullum aliud temperamentum edat ullar tam persecte. Sed advertendum est , actionum praestantiam non semper aestimandam esse ex graduri intensione , sed ex norma: regula sua : neque tramsiliendo objectum suum , sed manendo intra ob ectum debitum. Libens enim largior , posse aliquem alterius temperamenti v. g. cibum dissiciliorem melius concoquere , quam qui habet temperamentum ad iust:tiam , tamen hic in universum melius convenientius naturae humanae coctionem eam absolvet , quam alter. Et sic de aliis u- dicandum. S. IX. Enis huic4. Quaest.oeta: Mn maxime nilongari temperamento squali adjustulam priam omnino videtur. Nam cum illud optimum sit, est etiam proculdubio maxime durabile. Atque ideo ei accommodata sunt convenientia alimenta , 'alia continuandae vitae adminicula. Quod enim quidam arbitrantur , temperamenti genus omnium DC illime ab externis mutari , id mihi non probabile videtur. Neque enim exacteri simpliciter mediiim est , quod contrarium sentientes supponere videntur, neque tam prompte in contrarium mutatur, cum habituale sit, firmiterque radicatum. S. X. Quaest: 1 est demissi lues emnes , ct composita tenι- peramentorum hecies a temperato recedentes s Maxime haec quaestio agitatur de temperamentis absolute consideratisci hic autem eum de temperamentis agimus comparative dubium nullum est, quin in omnem partem deviatio fieri possit. Etenim v. g. calidum humidum vocatur, quod calore, humorem aliquando tua orem obtinet , quam illud

Cratioci

697쪽

CONTRACTAE LIAIR PRIMus 66t quod medium est δε frigidum siccum , quod minus calidum&minus humidum est. Et lic judicandum etiam de aliis Attamen etiam in absoluta temperamentorum consideratione dubium ita sullulit a l. l. I.de

elem C. S. ut plerique ejus sententiae acquieverint.

S. I. inlaestio 6 est An benὸ temptramenta heimnumsecundum humares dividantur 'ra it ustata apud Medicos temperamenti divisio in sanguineum, biliosum, pituitosum: melancholicum. Haec siquidem sumaturi, quasi secundum humorum subitantiam diversa sint temperamenta, non probatur mihi, quia superius probavi non componi hominem ex divertis humoribus, nec iis ali, sed formari nutririque ex solo sanguine. Neque obstat , quod diversi humores excrementitii in corpore reperiantur quippe ab illis temperamenti denominatio non petitur, sed ab humoribus nutrit iis qui in substantiam viventis mutantur. Sin vero haec divisio intelligatur, respectu qualitatum illis humoribus con-Venientium , tolerari utcunque potest, sed non surriciens est. Nam& simplices a medio recessus, vel temperamentum medium, vel calidum & humidum mediocritatem superans omittuntur. Etenim cum singulis humoribus duae qualitates tribui soleant, liquet omitti temperamenta simplicia: quandoquidem per temperamentum sanguineum intelligitur vel temperatum, vel calidum .humidum, alterutrum o mittitur, aut utrumque confunditur, quippe quod ad nullum aliud recensitorum generum reduci potest. g. XII. Secundaria hominum in isto Medico annotanda praecipue est quadruplex, quarum prima petita ab aetate, secunda sexu, erris a regione,

quiarra a Pire genere. Haec enim omnia spectantur, quatenus exinde vel Virium,vel temperamenti,vel διοσυγκρασίας notatio ingeritur,ut considerant singula innotescet facile. Vt id clarius appareat, pauca tan

tum attingam.

S. XIlI. Circa aetatem . quaeritur tauidsiit aras male id Videtur expressisse Fernet. lib. 3. Physiol. c. Io. ubi docet aetatem esse Multa cui riculum, illi luculenter corporis constitvio e be suopte ninu mutatur. Nam Omnes per aetatem partem vitae significamus, eamque non permanentem, sed in motu positam: neque item ab externis causis mutationi subjectam, sed procedentem ab interna causa, ipso nempe calido innato formantevi conservante corporis nostri partes. Quanquam vero singulis diebus, imo horis, ac momentis mutemur, non tamen omne id

698쪽

c se Ues rvsas si s DICINAE tingit haec mutatio tum in roborevi perfectione corporis, tum in temperamento, unde evenit, quod connotati intuitu aliqui aetatem per

temperamentum definiverunt, non tamen accurate. Id tamen libenter concesserim, Medicum artatum habere rationem praecipue ratione temperamenti, non tamen solitarie. Nam aetatem virium quoque seu

roboris respectu attendit. Et si e soluta et quaestio est stus modo Messicus attendat ad aratem I Scilicet non per se, sed intuitu alterius, ut modo fuit indicatum. S. XIV. Porro , quaeritur: sinat'ietates Optime Arist. L de juv. sen atque l. de respir tres ponit, nempe crescentem, vigentem , seu perfectam,in decrescentem quarum primam lesentiam, secundam Imntutem seuso ematatis, tertiam senectutem liCeret appellare. Quippe in prima calidum innatum corpus nostrum ad debitnm temperamentum Scvigorem deducit, seu nos perficies in secunda edit operationes perfectissimas omnis generis: in tertia incipit deficerevi paulatim marcescere. Quia vero unaquaeque aetas notabilibus adhuc mutationibus subjecta est, licet eam rursum dividere in raridem, adulta ,ri consumma tam Varronis verbis, quatenus scilicet unaquaeque aetas principiam, medium, desinem suum habet. Etsi vero isthaec hoe modo se habent, Hippocr. tamen: Gai solent plerumque quatuor aetates numerare puer, rum, adolescentiam con flentem aetatem, &senec utens, dividentes crescentem aetatem in pueritiam Madolescentiamsortia ut melius eum quatuor anni temporibus & elementis conferre possent. Alii adhuc pressius dirimunt, numerantque infantiam, pueritiam, libertatem, adolescentiam juventutem, viarium atatem, primum senium, progresiam penectusem,in grarem decrepitamque. Facile tamen ii cum priori sententia conciliari qtieunt, si primos tres gradus crescenti, ecundos vigenti, tertios decrescenti aetati assigne

mus.

S. X V. tueritur . Vndejuduentur aetaten Maxime quidem e habitudineri conditione hominum, quae praesertim ex roboreri viribus colligitur attamen secundario huc facit quoque tempus, Cum certo tempore plerumque magnae mittationes fieri blent. Et ea de causa septenarios praecipue Medici annotare solent, quandoquidem Compertum est iis magnas mutationes in corpore nostro accidere. S. XVI. Quaeritur s. stu'dnam temperamentum unicuique stati assignan

fit In genere quidem id facile decidi potest. Nimirum iri aetate Crescente temperamentum adhue imperfectum est, quia calidum pluri

699쪽

C NTRACTI Pni Mus. εἰ Icti humiditate obruitur, ita nec uilficienter calidum & nimis humidum existit. A tas consistens perfectum temperamentum obtinet, quod ideo temperatum retpectu reliquorum appellari potest Sed aetate decrescente debilitato calore insito aucta siccitate necessum est frigidam & siccam constitutionem consequi. eruntameni paulo specialius spectentur, occurrunt aliquae dubitationes. Earum l. est Cui aerati plus conveniat caerdit Aliqui enim crescenti, alii consistenti aetati id tribuunt. Ab horum partibus sum,in sententiam eam rationibus firmis probavia 6 initi tui Phys. e. r. l. 6. seqq. LI. hq., cap. 6. h. . S. I. Secunda dubitatio est quale temperamentum habeat alas coostense Potest dici temperatum, quia perfecti stimum, atque ideo normad regula aliorum sitem calidumsiccum, comparahione temperamenti crescentium:

ac denique calidum hunudum, si conseratur cum temperamento senum.

Vltima dubitatio est An senes' soci rei humidi temperamenti Non est dubium, quin plurimum excrementitia humiditatis cumulent, unde catarrhis valde obnoxii sunt attamen dubium similiter nullum est, quin solidae ipsorum partes masi magisque siccentur. Hoc rugae cutis, ariditasvi durities carnium ossiumque abunde testantur. Verum non

a Conditione excrementorum sed constitutione partium temperamenta

denominantur.

S. XVII. Circa sexum et quaeritur cin quo consistat disserentia flexus φDubium nullum est, quin sexus consistat in maris, sceminae disserenti sed de eo quaestio est, quidsi,mus, qui sarmina ' Optime totam

controversiam decidisi videtur Aristot tum in genere, explicando quasi nominalem definitionem lib. I. de pari. animal cap. 3. dum ait: Ioemina, quod in se mittim appellatur mas/ωod in alterum. Hoc est: mas est,

qui in sceminam seu individuum aliud a se diversum semen immittit, per id generat sibi simile, foemina autem est, quae suscepto a mare semine in se ipsa sibi simile procreat deinde in specie, det Iarando in quo

singulorum natura consistat, cum lib. . degenerat animal cap. I. ita ait: Maso foemina potentia quadam ct impotentia de iniuntur : quod enim potest concoquere constituere, ct secerneres en, atque principium hinet forme, id masest rincipium autem non hoc dico, ex quo, ut materia tare gignitur, quale

quo genera est, sed id quodprimum morea, re instino, re in alio posit hoc

faceres: quod autem recipit, nec potest constituereosecerne , husi mina est. Et si enim hic dubia quaedam involvuntur, tamen ea apud Philosophum satis explicata reperiuntur, mos ideo miniis respicimus, quia supra

700쪽

66 Us rvrsts MED Ie IN Ede semine gentes praecipuas dissicultates, quae ei opinioni adversari

videntur, sustulimus. S. XVIII. Quaeritur . Quare Medicus attendat diseremiam sexuit Principio obtemperamenti direstatem. Nam mascalidior est, quam mulier in genere humano. Etsi enim scemina videtur plus sanguinis colligere, quod singulis mensibus menstrua patitur, atque ad iram magis inclinare tamen utrumque illud caloris imbecillitatem arguit primum quidem, quia viragines, quae calidioris sunt temperamenti parce per menstrua purgaritur, quia ob fortem calorem plus sanguinis resolvunt, quam ut in menstruam purgationem necessum sit reservarici poster iis autem, quia ira illa facile sedatur, sicut & pueris evenit, qui debiliori judicio praediti sunt, ob humiditatis abundantiam1 caloris oppressionem. Deinde Obinium rarinatem. Nam mas robustior scemini est, atque vehementiora remedia patitur quam mulier. Debet tamen hoc &prius intelligi exteris paribus: utplurimum. Nam alioquin non diri iremur, aliquas mulieres esse maribus calidiores&robustiores. Deniq; ultisnorarum ἰλοσυγκρα ας ct occultaru npro nutarum,quq in mulieribus Praeeapue advertuntur ab utero procedere, ab quem praecipue in omni curatione respicere debet Medicus, tum quia Hippocrate teste, uteri muliebrium morborum causae, tum quia uteri multa adhibenda alioquin remedia ob singularem αντιστα/ειαν prohibent, ut odorata, dulcia c.

S. XIX. Circa regiones initi,id quaeritur: stuare Medicus spectare

debeat dare sitatem regumum, in qsabus quis natus, educarus, aut diu versarus D Respondeo similiter ob temperamenti,roboris,&- διοσυγκρασίοις meliorem observationem. Nam experientia abunde docet temperamento, moribus, iobore multum discrepare homines diversis in locis natos, unde&aliis morbis saepe afficiuntur,m aliis remediis tractari debent. Sic experientia itidem monstrat mora diuturna in aliquo loco mutationem non parvam alicui accedere, ut aliquatenus degeneret a primo statu, in quo fuit natus. Vnde in morbis locorum mutationem Medici

non raro suadent.

g. XX. Deinde ambigitur, Vnde regiones eam viam obtinean, Censendum est, id eis accedere a diversa coelestium influentia, ipsius aut vicinae regionis locique natura , aventis. Primo respectu pia terra in quinque zonas dispescitur , quarum duae ad polum utar circulis polaribus definiuntur, duae his ad)acentes a circulis polaribus utrinque ad tropicos

SEARCH

MENU NAVIGATION