장음표시 사용
341쪽
eommentationibus suis quantoque miscerent , eorumque memoriam hac etiam ratione posteritati commendarent. Qua, ipsa nos in re quoci tam laudabile exemplum conamur sequi, id, ut speramus minime poterit iis displicere qui intelligunt, quanti in historia literaria momenti sit , nosse vitas hominum eruditorum. Is vero de quo nunc ad idonei auctoris, fidem commentabimur, certe dignissimus est cuius rerum notitia paullo plenior ad omnes re-
VERPOORTE N ad. XII. Oct. A P.C. N. MDCLXXII. Gothae. ybi gens una Du- cum Saxoniae quod notissimum est, sedem suam fixit Pater eius UILHELMUS VERPOORTEM. Lubeeensis Theol. D. quum filius iste nasceretur, praeco primarius fuit verbi diuini in aula ERNESTI PII. Saxoniae tum Ducis Gothani, post ad Superintendentis dignitatem Generalis in Ducatu Coburgens evectus, cuius e Belgio ductum genus GROTIOS AVRIOSque sanguinis propinquitate attigit Mater vero LVCI ELEONORA HANNEΚENII, praesulis quondam Lubeeensium celeberrimi, filia proauum habuit GERHARDUMD HANNEΚEN, illum, qui emendatis a LVis
342쪽
LVTH O sacris moram nullam fecit, quine patria, Campania Galliae, una cum gente sua emigraret inque tractu Oldenburgensi consideret, ubi primus fuit sacrorum prae- eo LVI HERI partibus, hoc est, veritatis,
His aliisque maioribus effulgens ALBERTUS MENO, educatus primum in Schola Coburgensi, in qua peregregiis ingenii dotibus & liberalitate animi adeo eluxit, ut publico praeceptores testimonio
declararent, neminem unquam vidisse eum aequalem, quem non scientia War.
dore studiorum superasset. ultum hunc praeclara indὀles, multum etiam illud, quod mirere forsan adiuuit quod pater
eius tam mature decesserat, quem annum
agens tertium S decimum amisit, parum liberis, praeter gentis splendorem 6 memoriam meritorum, relinquentem Etenim post eius demum mortem se agnovisse fassus est in unius D EI tutela ac patrocinio sibi acquiescendum fore, labore-quein virtute paranda in posterum, quae fortuna sibi negaret. In hac mente. quam orbitas ipsi sua mangustia rei familiaris inspirabat, mater filium omni stu- dio firmavit, visuis animi S consilii δε- mina. Ita enim ipse in vitae suae commentario, quem manu sua exaratum reli- quit,
343쪽
quit, eam appellauit. Quae quidem ea solertia ac sapientia mores filiorum, studia direxit, ut plura nec a patre exspectari potuissent. Itaque hunc, ut olim philosophum suum Graecia sic nostra aetas Theologum, vidit μητροδίαιτον. Traditus ab hac post patris excessum illustri, quod Coburgi floret, Casimiriano, breui quum praeceptoribus meteris, tum Io SCHVBARTO , profecit usque
adeo, ut praecocis ingenii iuuenis non , dum annos natus sedecim in acad emiam euolaret Giesiensem, ubi disciplinae seda.
debatur docti de quo dicere est solitus famam quam alii haberent, hunc mereri. Quinque ibidem annos quum exegisset bisque auunculo praeside in cathedra pulcre stetisset primum adversu ΜARES DIUM, iterum suo Marte de elapsu egenito-νum e flatu gratiae dissertans peragrata utraque Saxonia visebat Ienam ipsamque
' ARISTIppVM suntorem pristi illius ex ARETE
344쪽
aeademias ac salutatis Hamburg cognatis, Lubecae tandem NIC AEA N NE DE II
alterius auunculi, liberis praeerat. Profectus Wittebergam annos natus resin viginti, socius idem uitis moderator studiorum, quum H ANNE KENIORVM NIC. filiorum tum PHILIPPI THEODOR fratris, qui ante ipsum est mo tuus. Domum vero receptus ac conuictu usus est ANNE KENII eiusdem, quem Giessae praeceptorem habuerat, quique iitebergam paullo ante venerat, a factione eorum, quos Pietista vocant, Una eum gente MEN LERORVM NI TZ-s CHIORVM que ex Hassii deturbatus. Velut tum primum adiret academiam , ita diligenter munia quaevis obiit discentis. scholas frequentans non modo auunculi, CASP LOESCHERI DEVI SCI MANNI NEUM ANNI, Theologorum, sed eorum quoque qui humaniores docebant literas, ASSO VII in primis SCHVRTZFLEIS CHILQuorum altero duce in Rabbinicisis antiquitate Hebraica, altero in historia graecisque romanis antiquitatibus xliteratura qualibet elegantiori tantum profecit, quantum ex eo , quod uterque vir in suo studiorum genere uinmus, ipse ingenio
345쪽
Qindustria valentissimus esset, vel eoniectura assequi licet. Hic in amicitiam
ZOVII, magnorum virorum, sed quorum praeter postremum superstes est nullus. Hic vero vir longe lateque celeberrimus, rerum apud nos sacrarum Superintendens hodie meritissimus, exoptatissi mus, ut diutissime laetus intersit coetui diuinioli Lubecensi , immo praesit, quis non ex animo nobiscum precatur Τs autem , quae diximus, studiis ad
debat VERPVORTE NIVS Wittebe gae disputandi publice duplex, priuatim
multo crebrius exercitium , auunculo eodem , quem saepe nominauimus, certamina moderante. Addebat praeterea diligentiam domesticam, qua graeca potissimum historiamque sacram tractauit patresque, quos vocant, Christiani coetus, eo,
quo quisque Vixit ordine non percurrit, sed perlegit. Satis his aliisque laboribus ad eam consuetudinem adductus, quae propria est hominis eruditi inque scientiis probe subacti, vicenario maior quadriennio . Maum honores petiisset, qui summi in academiis tribuuntur a philosophis, v.
346쪽
RCL. NICHMANNSHAVSIO ereatus est philosophiae magister. Quibus honoribus
facultatem docendi alios ut adderet . . S.
vit de urbe in primum. Tum ipse praeses iterum dissertauit ac bis praeterea de MARTINO BUCERO. Inter haec scholas non modo aperuit, sed habuit quoque frequentes.
Maluit tamen suasore auunculo patriae se usibus offerre, quam Wittebergae vitam sequi academicam. Neque vero prius muneri fuit publico admotus , quam is, in quo tantum ille ad hanc rem spei, nec leuibus de causis, posuerat, ALBERTUS, princeps Coburgensis, vivis esset ereptus; ut videatur exemplo eius docere voluisse prouidum Numen , a se muneri quem que suo praefici, non ab hominibus. Eo
mortuo . P. C. N. M DCLXXXXVIIII. Pastor gregis sacri Sonnebergensis in tractu Coburgensi . simulque Adiunctus phoralis quae est ibi paullo etiam superior dignitas constituebatur Sonneberga A. MDCCVIII. Neostadium transiit ad Superintendentis ibi munus suscipiendum. Inde A. MDCCXXIlII Coburgum euocatus Gymnasii Casimiriani regimen , una cum potestate Theologiam Logicamque &
347쪽
naturae ius docendi, passus est ad sera ferri. Ibi IOHANNE SAER NEST V sprinceps, R NESTI PII filius , eum
in primis dilexit saepiusque in societatem adscivit conuictus, itinerum oblectationum , consiliorum , cultus denique diuini, nec laudari in funere ab alio , quam ab eo ipso , voluit. Itaque factum est. Huius iussu principis, reliquorum, quubus seruiebat, illius etiam, quem diximus, accedente munificentia, ad petendos, ex Iegibus Casi miriani, summos Theologiae honores, acceptis quum ab eodem illo principe tum a FRIDERICO IL Duce Gothanorum, literis commendatitiis, Wit tebergam est profectus . ubi ita se virum praestitit, ita disputauit publice de fermento Herodis, ut praeses WERNS DORFFIVs finito conflictu feratur dixisse , nunquam eruditionis copia VERPO ORTE NIo Parem repugnatum in arenam se moderatore prodiisse, nec ullus in mora esset Theologorum eius academiae , qui mox illi priuilegia sui doctoris conferrentur. Ad felicitates caeteras , quibus oburgi fruebatur, hoc etiam accessit, quod quum
IOHANNES ERNESTVS , princeps erga eum indulgentissimus, A. MDCCXXVIIII multum eo dolente diem obiisset supremum, filius eiusdem, successor FRAN-ClS
348쪽
ciscVs IosIAs eodem erat, quo pater, erga VERPO TENIVM animo affectus a quo ipse non minus multa benignitatis de
Tandem quum suasores, ut creditum est, V. E. OESCHER esset ab amplissimis reipublicae Gedanensi ordinibina implenda Professoris in Athenaeo suo eiusdemque Restaris S ad S. Triadosia storis munia euocatus, audientiluas Serenissimo Principe eiusque uniuersa domo comitatu utriusque sexus, patrio sermone vale Coburgensibus dicto iter aggressus est Dantiscum salutatisque in itinere Gothae veteri amico . D. CYPRIANO Erfurti ac Nutebergae cognatis, peruenit quo intenderat, A. MDCCXXXII pmpe sexage' narius. Eodem , quo alibi . fauore hic exceptus eandem ostendit eruditionem, fidem dexteritatem industriam, vigilantiam; valetudine autem benigniore vii sibi visus est ipseque beatior ad mare ballicum, quam in patria esse. Quare nec Goettingam demigrare voluit, ubi amplissimae spes fortunae affulgebat, nec serenissimi Principis , de quo diximus . IOHANNIS IOSIAE optatis respondere, qui eum an nos natum duos, septuaginta lautissimis recuperare conditionibus frustra quum
349쪽
quaesiuisset , consiliarium tamen dixit per diploma Neque vero minus Gedanenses illum honorare, amare, beneficiis mactare. Filio namque lLHELMO PAVLLO ingenii paterni selici aemulo , in academias proficiscenti praesidia studiorum liberaliter repraesentarunt . posteaque anno ante, quam ipse mortuus est, paroeciam pagi Stublauensis in agro Dantistano contule
Mortuus est apoplexiae miseriis qui . bus anno ante obitum non primum correis Plus fuerat, quaeque tertio ante eundem obitum anno muneribus eum valedicere eoegerant misse iunxerunt tandem marasmus eiulis, colica febris , quibus in grauescentibus placide exspirauit a. d. III. Iun. A. MDCCLII. Vixit annos LXXVIIII. menses sex VIII. grandaevitate maiores
suos, quinis cognatos omnes , supergressus.
Matrimonio iunctus fuit suadente matre ALBRRTINAE ELISABETHAE, IO. BVRC. ROES LERI ICti Principum Coburgensium Cancellarii Consiliarii intimi filiae, Coburgi A. MDCCI. a. d. XXVI.Jan. quam viduam reliquit exactis cum illa vin. ni uno quinquaginta mensibus quatuor
350쪽
tuor, quamquam solemnitatem saecularemimoedivit mariti senis augescens quotidie imbecillitas, susceptis autem ex eadem uxore liberis nouem, quorum priores septem in ipsa exstinm pueritia , at supersti . te sunt filius ille , de quo modo dictum est,is nata uxor GOTI L. WERNS-DORFFII, GOTI L. l. Gymnas Gedanens P. P. V. CL quo auctore qualiacunque haec scripsimus . ex qua VERPOOR. TENIVS nepotes vidit quatuor. Calluit vir eruditissimus non eruditas modo linguas sed eas quoque , quae politiores hodie sunt totius Europae Graecae quam tota Vita amauit, veneres norat omnes ad Criticen usque Noui foedetis corpus multosque veterum poetarum versus memoriter tenuit. Delectatus est
plurimum stili latini elegantia versusque condidit, etiam senex, si quando opus fuit, quum latinos, tum germanicos Hebraicis Rabbinicisque literis tribuerat multum temporisis diligentiae. In philosophia autem, Theologia historiaque
quum sacra tum profana quam versatus fuerit vir tantum memoria pollens quan tum iudicio Wrerum usu subactus, lectorum est nosse non nostrum exponere. Hanc vero eruditionem tam vastam atque 4 a
