R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; seu de generatione, & corruptione earum ... _ Nunc primum in Gallia editi. Cum duplici indice, ..

발행: 1614년

분량: 698페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

habeat appetitum informandi materiam, non probat, quod separata sit in statu violento, quia cum simul habeat potentiam ad statum separationis, videtur natura eius utrumque statum complecti, ita ut quilibet per se sit quasi inadaequatus ei. Et hoc latis est,ut neque in uno,neque in altero patratur violentiam, sed de hoe agemus ex professo Deo adiuuante in nostiis commentarijs ad libros de anima. Quod vero aliqui ex fanctis patribus allerere videntur, reunionem animae ad corpus vel resurrectionem nostram debitam csse humanae naturae, de debito pro congruitate accipiendum est, non pro necessitate naturali.

fiper potentiam Dei absolutam eadem numero res permanem semel corrupta reproduci possit. D E solis rebus permanentibus quaerit rituIus quaestionis, 34

quia de successivis, quales sunt motus,& tempus agendum crit quaestione sequenti; & non de potentia naturali.de qua egimus quaestione praecedenti, sed de absoluta Dei. Vnde idem est ac si inquiratur, an eamdem rem permanentem iam

corruptam reproduci in eadem numerica unitate, quam prius

habuit,implicet contradictionem , vel non,sed factibile sita Deo per absolutam potentiam. Et imprimis praesupponenda est veritas Catholicae fidei docens eosdem numero homines resurrecturos in fine mundi: &aliquando etiam eumdem numero hominem ad vitam fui sistreuocatum, ut ex historiis sacrae paginae constat. Ex qua veri tate refutatur error mulxorum existimantium tinpossibile omnino esse,quod eadem res numero semel corrupta reproducatur. od imprimis videtur tenuisse Aristo. cap.praesenti negans In continua, atque perpetua generationum serie easdem res numero redire posse, quod vero ipse reputauit impossibile per vartutem causarum naturalium contradictionem implicare absque dub1o intellexit, cum non cognouerit aliam potentIam praeter naturalem. In eodem fuit errore Plinius lib L historiae naturalis c. 7. & lib.7.c. s s. idemque fuit error Stoi-εorum, & Epicureorum, ut refertur Actorum II. qui Paulum

Iesurrectionem hominum praedicantem vocarunt nouortim momorum annuntiatorem.Idem tandem seriserunt Saducaei cx Iudaeorum natione,ut refertur Matthaei. 22.& Αctorum 23. Diuiti ed by Cooste

672쪽

L b. II. De generatione' mur.

Hac igitur veritate fidei praesupposita, & refutatis ex ea erroribus,prima opinio Catholicorum tenet,hominem quidem reproduci posse,i ed praeter ipsum nihil aliud,ua Duran.in 4.d. 43.q. 3.misi. l.vltima huius libri,Ioanes de Neapoli, quodlib.

3 I.q.6.a qua non videtur dissentire D. Tho. in .d. 4. q. I .art. a quaestiumcula L. ad primum, & 3.Et 3.p.q.77. ata. F.nam in primo loco asserit,ideo hominem semel mortuum posse eumdem numero redire, quia permanet non solum materia eius, sed anima, cuius esse communicatur toti homini, & ideo per mortem ait non interrumpi esse hominis, sed semper durare, re propterea iterum produci posse per diuina potentia, non tammen res alias, quorum esse omnino periit ipsis pereuntibus, &c5sequenter intemimpitur:quare redire non potest ullo modo. In secudo vero loco negat uniuersaliter rem semel anthi latam a Deo,redire posse eamdem numero. Sed probat Duran. Primo,quia ea quae non possitnt produci per eamdem numero actionem , sed necessario per diuersiam, non sunt idem numero , sed diuersa:quia cum actio sit dependentia effectus a causa, necesse est diuersas actiones esse dicersas dependentias, per quas repugnat procedeIe eumdem numero effectum,sed repugnat camdem numero actionem semei tra actam redire, sicut repugnat redire idem tempus iam transactuin,a quo identitas numerica eius dependet:ergo non minus repugnat redire eumdem numero effectum.

Secimo5,quia repugnat eamdem rem bis esse, aut duplicem habere durationem,uel duplicem existentiam:nam iam non eo set eadem, sed diuersa: sed haec eadem sequuntur,si eadem res numero reproducaturriergo impossibile censendum est. Minorem probat,quia priusquam corrumperetur, fuit, & post corruptionem iterum producitur,ergo iteru est,nam secunda productio non minus ordinatur ad esse,quam prima. Fuit etiamberi,& erit die crastina, cum tamen hodie non sit, duo autem dies interrupti sunt duo tempora, cum sint discontinua: ergo

habebit duplicem durationem; & hinc sequitur habere duplicem existentiam, quia duratio non est res distincta ab existentia rei,ut multi asserunt. 3Τertio,si Deus ageret ex necessitate naturae,sicut ignis agir, de non libere, non foret potentia eius minus infinita, ac est modis,cum libertas nullam potentiam Deo eoaserat, sed infinitam praesupponat, sed Deo agente ex necessitate naturae meplicaret contradictionem eamdem numero rem corruptam iterum produci: ergo eodem modo erit impossibile, etiam si libere operetur. Minor probatur, quia agere ex necessitate

naturae

673쪽

naturae est agere ex determinatiqne ad unum:ergo id quod hoc modo agit, vel unum numero producit semper, vel numquam, sed semper diuersum , quare non poterit modo diuersa producere , modo eadem, quia hoc ex libertate dependet ε, sed in tali casu produceret saepe diuersa numero , ut per se est manifestum : ergo numquam posset reproducere idem numero iam

corruptum.

Secunda opinio affirmat non solum eumdem numero homi- 37nem semel mortuum , sed quamlibet aliam rem permanentem semel extinctam posse eamdem numero reproduci per potentiam Dei absolutam.Ita sentiunt omnes fere ScholasΤiei in 4. d.

43.Scotus q. I.D.Bona.q. S.Capreol.q. I.Palud.quaest. 2.& 3. Solus d. 4.quaest. I.& D.Thon . explesse, quodlib. Irtic. s. opuc s.cap. 82.& 4.contra gent. p.8 I.& ibidem Terra.Henri. quod lib. .q. I 6. Agid.theorem. I. P. Suarius 3. p. tOm.2. disput. 44. sect. 6.8c caeteri omnes tam antiqui, quam recentiores, estque communis,& vera. Probatur primo,quia eamdem rem numero ,

iam extinctam iterum produci non repugnat ex parte diuinae potentiae, nec ex parte eiusdem rei ς sed neque ex parte eiusdem actionis, vel temporis:ergo ex nullo capite repugnare potestin

ideo eensendum est posse fieri. Anteeedens probo, quia postquam Deus aliquam rem creauit,& extincta est, eadem numero permanet in potentia diuina, quae taetegra permansit, postquam rem produxit, non minus, quam erat ante productionem. Et hinc desumpserunt sancti patres praecipuum argum. ad probandam hanc communem sententiam, praesertim Aug. 21. lib. de ciuitate Dei cap. xo.& serm. I s. de verbis Apostol. ubi ita ait, Si in nihilum rediremus, facere Deus poterat,vi essemus,sicut fecit: eum antea numquam fuissemus. Atque etiam Greg. homil. I 8. in Evang. his verbis. Longe minus est Deo reparare, quo erit, quam

ereaste, quod non fuit. in1od vero non repugnet ex parte ipsius 38 rei iterum producendae, probatur, quia vel producenda est per Creationem, vel per eductionem de potentia materiae: si primo modo,nullam potest habere repugnantiam ad essendum: postquam ad nihilum reducta est, magis quam habuit, priusquam crearetur, quia in se nihil est, & solum potest esse in potentia

activa Dei, ex parte cuius nulla potest esse repugnantia, ut iterum fiat.Si vero producenda est ex potentia materiae,nec ex hae parte potest esse repugnantia, quia etiam est euidens in poten-- ei. a materiae contineri, non minus postquam extincta est, quam Vontinebatur prius quam produceretur, cum potentia materiae non sit aliud,quam entitas eiusdem materiae, quam constat non

esse diminutam, ex eo, quod semel educta fuit eadem res ex

674쪽

Lib. II. Degeneratione corrupi.

eius potentia. Sed tandem probo, quod non repui et ex parte actionis, vel temporis, quia licet Deus agens per causas secundas a tempore dependentes,suam actionem quae non est alia ab actione creaturae teiripori accommodet, per se autem agens non dependet in sua actione a tempore)quare poterit eamdem rem extans. amiteriam producere per eandent' actionem , qua eam primo produxit, quia propria eius actio non indiuiduatuel tempore, neque ab aliqua duraraone, atque etiam ut ego existimo)poterit id praeliare per diuersam actionem,prout sibi placuerit, aura si non repugnat Deum simul applicare plures caulas totales , ct adaequata, ad producendum eumdem numero este- ct si per plures numero actiones dependentias adaequatas, ut a. lib. Phylicoi. probaui inus, multo melius poterit ipse pluribulla ctionibus eumdem es ectuininunc,& postea producere,&reproducere ; nec repugnabit, quod pluribus Opendentiis ab eo dependeat. . 39 ' Secundo probatur argum.euidenti ad hominem contra primam opinionem , ex resurrectio ite hominis , per quam fide catholica confitentur pationi eius eumdem numero hominem reproduci.Εx quo sic arguo, siue resurrectio hominis sit eadem actiu cum prima generatione eius, vel diuersa numero ab ea, sequituoson minus infla Deum retroducere quamlibet aliam rem. Probatur consequenm, quia si est eadem ἰ ergo per eamdem numero actionem potest Deus producero, & reproducere eamdem rem ε, si vero sit actio diuersa, poterit per diuersas nu- meto actiones eamdem rem numero producere, ac reproducere. Discrimen vero illud inter reproductionem eiusdem ii minis , & cuiustumque alterius rei, nullius momenti est, quia licet esse rei, vel exilientia eius interrupta suerit per mihi lationem, vel desitionem aliam, permanet tamen esse iam extinctum in potentia diuina, & hoc lassicit, ut reproduci possie per creationem , vel alio modo, quia diuina potentia ex nullo praesupposito potest idem esse reproducere: sicut primo illud proJuxit ex nullo praesupposito. o Ad primu Durandi concessa maiori, distinguenda est minor

de identitate numerica actionis,nam actio est agentium dependentium a tempore,qualia sunt Physica,suam indiuiduationem accipiunt ab illis tribus, vel quatuor,nempe subiecto, termino, tempore, & agente, & actio ctiam Dei cum his agentibus eo poreis concurrentis cum sit eadem cum actione eorum ab eliadem indiuiduatur, Bd ideo non potest eadem redire transac tempore dc de hae actione loquebatur Ariit telos, quia non cognouit aliam. Sed Deus agens per se sine his causis,sao dependet

in sua

675쪽

in sua actione a tempore nec ab eo indiuiduatur,sed ex sita projpria ciuitate sine respectu ad tempus,quare bene potest eamdera 1uam actionem repereren per cam producere eamdem rem, &iam extinctam reproducere. Ad secundum neganda est maior,

quod rcpugnet eamdem rem bis esse, & habere plures durationes mam ex hoc non sequitur,quod habeat plura esse,vel plures extilentias, sed solum eamdem diuersis temporibus repetitam, in quo nulla est implicatio contradictionis. Nam neque existentia, nec actio Dei, per quam primo producitur,& iam extincta reproducitur,indiuiduantur a tempore,& propterea nec te pugnat utrumq; habere distinctas durationes, quia istae extrin- sicae prorsus eis sunt. Quod vero de distinctione durationis ab existentiis rerum dicitur,non est verum de tempore,quod concedunt omnes distingui realiter ab existentia rei permanentis; unde non sequitur ex duplici tempore duplex existentia. Dubium vero solum esse potest de distinctione propriae durationis euiuscumque rei ab existentia eiusdem, vi aeui ab existentia Angeli, de qua probaui 4. lib. Physicor. distingui ex natura rei, deo non potest sumi argum. ad probandum plures existentias ex pluribus durationibus, quia non implicat contradimonem has multiplicari illis non multiplicatis, cum distinguantur ab

eis realiter. Ad tertiu neganda est maior, quod si Deus ageret ex necessi- 4 tate n*turae, non esset virtus eius minus infinita,ac modo est liber agens, nam repugnat Deum esse virtutis infinitae simpliciater,& agere ex necessitate naturae,quia ad virtutem infinite perfectam pertinet posse agere perfectissimo modo,qui est cum Iubertate & ideo non potest intelligi virtus infinita simpliciter

agens ex necessitate naturae r ad summum ergo potest intelligi, quod si Deus ageret ex necessitate naturς haberet infinitam virtutem solum secundum quid, hoc est solum infinitam ad ce tum genus operandi ex determinatione ad unum,per quam bene probat argum.quod non posset eamdem rem numero repr ducere. Non tamen probat, quod habens virtutem infinitam simpliciter, hoc est ad quemlibet modum agendi ut re vera habet non possit rem seisi extinctam reproducere. Et quod tamdem dicitur operationem liberam non conserre Deo pote tiam , sed eam praesupponere, verum est, quia operatio libera Dei nihil reale addit supra sitistantiam cius,sed ibliam connOrationem rei extra productae; quod est esse iundamentum relationis rationis ad illam ; posse tamen libere Operari virtutem realem,& intrinsecam dicit in Deo,ex qua habet substantia eius

stro modo intelligendi , quod sit virtus agendi simpliciter,

676쪽

sso Lib. II. Degeneratione ct corrupti

vel omni modo infinita . & ideo quod possit idem numero iam iextinctum in quoeumque genere,vel specie reproducere. Et ad D. Thom. respondeo testimonium ex 3. p. bene posse intelligi de potentia mi ordinaria, atque etiam duo priora, in quibus etiam si clarius negaret, quod possit Deus de potentia oluta reproducere quamlibet rem, standum esset posterior bus testimoniis a nobis adductis duplici de causa. Prima qui- dem, quia ex professe de hac re disputans elarissime explicaementem propriam: cum tamen in aliis loeis obiter tantum verba illa proserat. Secundo vero, quia testimonium ex summa eontra gentes posterius est aliis, quae ex quarto sententa re--ntur, & ideo ei standum esset.

APPENDIX DUBIUM.

M amo per quam Dem eamdem rem numero iterum

pria ceret, esset naturalis,'eis em specta' cum prima tam Ποδιctione.

Non intelligitur dis de actione,per quam reproducereturres in alio statu supernaturali, qualem habebit homo reis productus per generalem resurrectionem, nempe statum immortalitatis, nam de hae suo loco docent Theologi , quonam modo sit supernaturalis actio, sed solum intelligitur de acti ne, per 'uam reproducitur in eodem statu, qualis fuit actio me

quam Cnristus Dominus,& sancti eius mortuos ad vitam reuocarunt mortalem, hoe est iterum morituros. De qua duo quaerimus. Primum, an sit naturalis et supernaturalis. Seeundo,an

si eiusdem,vel diuerta speciei, eadem vel diuersa numero cum prima productione eiusdem rei. Et ei rea primum videtur ex una parte talem actionem esseti maturalem, quod sic probo. Supernaturale voeamus illud, quod non potest per virtutem naturalem fieri , sed talis est re- productio eiusdem rei, ut quaestione praeredenti probauimus: ergo erit actio supernaturalis. Sed ex stera parte probatur esse

naturalem hoc modomaturalis dicitur actio, perquam prod eitur res naturalis; sed illud, quod reprodueitur,tabet esse Phy-seum, & naturale, eum sit eompositum ex materia, & sorma, si si substantia eorporea , vel naturalem habςat inhaerentiam uri subiecto,si sit accidens:ergo naturalis est actio,per quam reproduci pur, Praeterea, actio per quam reproducitur, est eadem nu

mero eum prima productione eius; led de prima productionο constat

677쪽

eonstat fuisse actionem naturalem:ergo reproductio naturalisi actio esse debet, alioqui eadem numero actio esset naturalis i s upernatuialis,quod repugnat. . Respondendum tamen est dubio proposito hae distinctio- 43ne. Dupliciter potest considerari reproductio rei.Primo seeu dum entitatem,ves substantiam: secundo quantum ad modum 'quo fit, videlicet praeter exigentiam, & ordinem naturalium

Causaruin , atque extra tempus naturaliter requisitum : & his de causis non potest fieri virtute naturali , etiam diuina operante cum caesis naturalibus, sed supernaturali. Priori ergo modo considerata naturalis est, ut probant argumenta pro ratione dubitandi posteriori proposita. Quibus noc adiungi potest, quia productio rei, dc conseruatio eius ab eodem agente sine interruptione eadem numero actio est: ergo si naturalis est una secundum entitatem , erit etiam naturalis altera E, sed actio, per quam Deus conseruabat hominem iam a se reprod actum, erat naturalis, sicut entitas, atque existentia eiusdem hominis extra causas: ergo reproductio quoque naturalis erit :secundum entitatem. Considerata vero reproductio quantum

ad modum quo fit, superiraturalis vocanda est, & hoc probae argum. pro ratione dubitandi priori positum. Et si quaesieris,

an simpliciter sit dicenda naturalis,vel sepernaturalis. Respondeo naturalem esse vocandam simplieiter, quia modus ille eratrinsecus est, & ideo denominatio ab eo proueniens, etiam est extrinseca, quare non simpl iter, sed tantum secundum quid sepernaturalem efficie actionem, entitas vero cum sit ei intrinseca, & naturalis, naturalem denominationem simpliciter ei tribuere debet. ,

Secundum quod petebat dubium est, an reproductio sit ea- 44 dem actio secundum speciem cum prima productione eiusdem

Tei,atque etiam,an sit eadem numero. Et quantum ad identitatem specificam videtur non esse eamdem,sed specie distinctam. quia distinctio specifica actionis sumitur ab agente, vel forma

eius, per quam agit, ut docet expresse D.Th. t t. q. I. art.3. Sed

prima productio rei ex propria natura fit aliquando utici agente, ut si sit generatio ignis ab igne, reproductio vero ab alio speeie distincto, nempe a Deo: ergo actiones istae distinguuntur specie. Secundo quia licet fiant ab eodem agente, diuerso tamen modo iam explicato, cui addi potest, quod prima roductio rei potest esse eductio formae de potentia materiae, vel subiecti reproductio vero ex nihilo,ut per se est manifestu, sed distinctio speeifica actionis non sumitur ab entitate eius, quae videtur esse quasi materialis ratio,sed potius a modo, quo

678쪽

Lib. II. generatione scinut.

fit,qui est ratio formalis eiusdem:ergo semper, & necessario glis stinguetur specie reproductio a prima productione. Ex altera vero parte videtur non posse distingui specie, quia idem est terminus ad quem productionis,& reproductionis,non solum specie, sed numero, vi pzael apponitur: ergo non possimi distingui 4 specie.Secundo,quia siue motus sumatur ut actio,sitie ut passio, dicit intrinsecum ordinem ad terminum per se a quo sumit speciem; ergo repugnat actiones distingui specie , nisi termini ad quos distinguantur specie,quod patet in pr6ductione,& reproductione eiusdem rei non reperiri, ut in generatione hominis,& resurrectione eius Et ita tenendu est non disterre specie productionem,& reproductionem eiusdem rei,sed solum accidentaliter.Quod emcaeiter probant duo haec posteriora argumen

ta; nam,quod eis posset responderi disterre specie actiones ipsas,& terminos productos per modum diuersum,quo fiunt iam explicatum,non satisfacit,quia cum sit extrinsecus,& accidentalis, non potest distinguere eas specie. ιAd primum argum. pro alia parte positum distinguerada est. maior,nm actio non respicit agens,vel formam eius fecundum se sumptam,sed tamquam principium ἱ quo procedit,& consequenter res,quaeagit,non respicit actionem,nisi tamquam principium quasi emittens eam a se, quod est eam respicere talli quam dependentiam termini a se,& de primo ad ultimum actio

non respicit agens,nec agens actionem,nisi ut continet sua virtute terminum a se procedentem media eadem actione. Vnde

sequitur actionem 'sumere unicuom: 6c distinctionem specifi- eam ab agente,vel Arma eius; ut principio a quo procedit terminus, & proinde cum ordine iturinseco ad illum, di non alio modo. Et iste est gelmanus selisus verborum D. Thom. quod actio,vt actio sumat speciein ab actu agentis,'ut prIncipio termini, passio vero ab eodetermino,ut recepto in passo ab age te. Quem modum distinguendi actionem, & passionem integsese, & a motu, copiose explicuimus in nostris Commentariis super 3. lib. Physic & si eum applicemus ad materiam argum. propositi, constabit esse solutum, nam licet aliquando prima productio rei,& reproductio eiusdem procedat fi diuersis agentibus , non certe , ut diuersa sunt, sed ut continent sua virtute eumdem terminum ab utroque productum principiumque productionis eius sunn, & ideo per actiones eiusdem speciei, & s

lum diuersas secundum modum accidentalem, atque extIinse cum iam explicatum.

7 Ad secundu arg.respondeo in casu illo produci accidens eum nouo modo essendi, simili modo essendi per se substantiae; Mideo

679쪽

l ideo produci per actioneni 1pecie disti iactam. Dum autrem diricinius productionem, & reproductionena esle et iisdem speciei, intelligimus supposito, quod reproducatur res cum suo modo essendi naturali,quem habuit prius , A non cum alio modo supernaturali. De unitate vero numetica productionis, & reproductionis eiusdem rei, hac diltincti 'ne loquendum cst, nam si utraque fiat a De0 per te i mn,edicite,crat eadem actio numero quia licet fiat diuerso tempore , nihil refert, octia Deus pol se immediate agens non dependet a ten pore , neque ab eo indiuiduatur actio eius. Si vero fiat productio Iui ab agente crcato, Et reproductio a toto Deo , non postant esse cadem nun cloacti O,sed diuersa,cuius ratio est manifestia, quia ac io θροῖςndecpet se immediate ab agente tamqua modus eiuS.er C rcsugnat eamdem actionem procedere a d Iuersis in umero agentibus totalibus,& adaequat: s,sicut repugnaceumdcm i Todun elli cliuersarum rerum. Et unitas m. inerica actionis sumitur ab eodem numero agente,ut probauimus s.lib. Phyc ergo repugnat adiuersis numero agentibus procedere caindem iamne io actionsari,

res per se siccessita semel extincta, po se eadem

numero reproduc Per potensiam Deiuslatam. :Pec; lem habet dissicultaterri leproductio eiusdem rei suc- 4gcessissae propter specialem modum csseudi eius non perio λ- nentem , sed continuo fluentem , ratione cuius v Idou semel transaeta no posse redire, ut postqvam est lixit hic numero motus,vel hoc numero tempus,non videtur possibile,quod iteioni fluat,vel reproducatur. Propterea conueni triar omnes non posse id iraturaliter fieri, vel per potentiam Dei ordinariam. Solum ergo potuit esse quaestio, an contradictionem implicet, & idconec per potentiam Dei ab solii tam fieri possit. Et prima opinio tenet non implicare contradictionem , sed fieri posse a Deo. Ita Aureolus apud Capreolum in .d.43. q. I. art. 1. Mayronius d. 4.q. 3. Bernardus contra Henricum,quod lib.7.q. I 4.& q. vltima huius liby, & ex iunioribus non pauci. probant primo, quia non implicat contradictionem, quod eadem actio instantanea redeat: ergo nec implicabit contradictionem , quod redeat eadem actio successiua,quae est motus, atq; eadem duratio. cius,quae est tempus. Consequentia vidcrar cui dens,quia nullM

680쪽

66 Lib. II. De generatisne ct corrupi.

potest assignari disterentia. qtiantu pertinet ad hoc inter aistionem successum,& instant eam.Sed probatur antecedes,quia eamdem illuminationem instantaneam potest Deus conseruare per horam continuam: ergo potest eam in medietate horae interrumpere , & in fine horae iterum eam producere. Probatur eonsequentia, quia non requiritur maior virtus ad conserua dum,quam ad producendum,nec ad coseruandum tempore in terrupto,vel continuo ergo qui potest unum, poterit alterum,Mita poterit producere,& reproducere eamdem actionem in e tremis partibus horae,etiamsi in medio tempore fuerit interra. pia inaod confirmari potest ex quaeltione praecedenti,ubi probauimusa eam posse reproducere eumdena numero effectu per eamdem actionem, quam potest repetere;ergo non repugnabit, quod possit eamdem numero actionem bis ponere in rerum n tura.Secundo, motus accipit speciem a termino, sed potest Deus

reproducere eumdem numero terminum motus ; ergo poterit reproducere eumde numero motum. Probati ir minor,quia bene potest Deus reproducere idem numero corpus cum eadem numero praesentia locali, quam acquisiuit per motu:ergo poterit producere eumdem numero motum,per quem eam acquisiuiti

, Tertio, quia si repugnaret reproduci eumdem motum, ideo esset,quia non potest reproduci idem tempus; quo sumit suam

identitatem numericam, sed hoc non est necessarium:ergo re- produci poterit.Probatur minor,quia vel repugnat produci e dem numero motum,quia repRgnat produci ide numero tempus verum,& reale:quod sequitur eumde motum, vel quia non potest correspondere diuersus numero motus eidem tempori

imaginario sed utramq; horti est falsum:ergo nulla est propter hoe repusnafitia. Probatur minor de tempore realin proprio, quia intrinseca indiuiduatio huius motus non potest sumi ab hac eius duratione,quae posterior saltem natura; vel ratione est eo & ideS illum praesupponit individuum. Et multo minus ps test indiuiduari ab hoc tempore imaginario, quod prόrsus ex trinsecum est motui,& ex consequenti tempori reati,quare non potest dependere ab eo indiuiduatio intrinseca horum.Et certes ab illo dependeret, sequeretur etiam Angelum dependere in sua indiuiduatione ab aeuo imaginario squod etiam datur,seue imaginarium tempus & ideo implicaret contradictionem,

quod Deus reproducat eumdem numero Angelum, euius oppositum docuimus q.praecedenti. Probatur consequentia, quia non minus dependet existentia Angeli ab eius duratione reali, qtiae est aeuum, & hoc ab aeuo imaginario , quam motus a pror :a dutatione successiva reali, & l c a tempore imaginario: ergo

SEARCH

MENU NAVIGATION