R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; seu de generatione, & corruptione earum ... _ Nunc primum in Gallia editi. Cum duplici indice, ..

발행: 1614년

분량: 698페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

651쪽

Secunda opinio fuit aliorum Philosophorum,qui materiam psam potuerunt pro efficiente, in quantum operatur, & quasi se movet per qualitates tamquam per organa,vel instrumenta, ut per calidum,& frigidum,& ideo ab ea tamquam ab cflicienterem generari. Hanc tamen opinionem falsam esse probat duplici argumento. Primum est,quia materia ex propria natura

est pura potentia passiua nullum habens actum:sed passiuae potentiae non est agere, sed solum pati recipiendo , cum conitet nihil agere,nisi in quantum est in actu:ergo non potest materiae tribui ratio eausae essicientis.Secudo, quia in operibus artis non se mouent instrumenta, nisi manu artificis moueantur, &applicentur ad opus:ergo qualitates illae,quas ponunt in materia pro instrumentis eius ad efiiciendam generationem, non semouent, sed moueri debent a principali efficienti, quod non potest esse materia, cum nullam habeat virtutem activam, sed passitam tantum: quare necesse est praeter illam ponere efficientem eausam a qua moueantur.God patet ex igne habete summam activitatem,& nihilominus agere non potente, nisi moto ab uniuersalioribus causis,nempe a corporibus coelestibus: ergo multo minus qualitates illae materiae poterunt rem generare, nisi a causis efficientibus uniuersalioribus moueatur.

TEXTUS ARISTOTELIS. mplius autem quoniam secundum laritudinem motus demonin atum estperpetuus, orta

Breuis expositio textus. R Esutatis capite praecedenti opinionibus antiquorum circa causam efficientem generationis, & corruptionis intendit Aristoteles in praesenti proponere propriam : & ex ea ostendere in particulari, quaenam sit talis causa generationiim naturalium.Diuiditur autem caput in tres partes. In prima re

petit ea,quae alibi de hac re docuit. In secunda proponit contra ea dubium,& soluit,proponens propriμm sententiam. Et in tertia non nihil agit de unitate primi motoris, & primi motus , cuius continuitate simul cum continuitate temporis paucis explicat.

Principio igitur asserit se 8 lib. Phyc probasse dari unu primu motore,atque 'nu primu motu circulare per se coli unum, atque

652쪽

636 Lib. II. De generatioveor corrupi.

atque perpetuum, & hunc, vel potius prinnam motorem peripuim esse causam perpetuitatis generationum , & corruptionum rerum naturalium; quod nunc probat hoc breui argumento. Motuq circularis est primus omnium motuum, & mutationum , δέ est per se continuus, atque perpetuus, ut 8.lib. Physic.probatum est: ergo est causa uniuersalis generationum, di corruptionum.Probatur consequentia, quia id,quod est,potius debet esse causa eius, quod non est , quam e conuerso id, quod non est,sie causa eius,quod est; sed primum mobile,quod

mouetur motu circulari , atque perpetuo semper est; ea vero, quae generantur,& corrumpuntur non sunt, vel certe non semper,cum incipiant esse,cum prius non fuerint, & desinant esse, cum aliquando fuerint:ergo illud potius per suum motum erigcausa rerum generabilium, & generationis perpetuae earum, quam istae sint illius causae., Sed aduersus haec proponit dubium in secunda parte capitis,quia non videtur primum motum esse lassicientem causam generationum ,& corruptionum propter duo et Primum , quia

idem in quantum idem,& eodem modo se habens,semper facitidem; sed primum mobile est unum,& semper idem, & pari ratione motus eius: ergo semper producent eumdem effectum, quare vel semper erunt generationes rerum, vel semper cor-Tuptiones,& nec succedet corruptio generationi,nec seneratio corruptioni,quod euidenti experientia patet esse salsum , cum Videamus,nunc generari unam rem, postmodum Vero corrupi. Secundo,quia contrariorum offectuum contrariae debent esse causae', sej generatio,& corruptio sunt contrariae, ut per se patetiergo cotrarias causas habere debent, & ideo non unam,sed plures;constat vero primum mobile unum esse,& motum eius unicu ergo repugnat esse sussicientem causam generationis, &3 eorruptionis. Respondet Arist. hac distinctione, motus coelestis duplex est, unus, qui semper se habet eodem modo, & iste est motus primi mobilis ab oriente in oecidens, qui absoluitur spatio viginti quatuor horarum,& per quem primum mobile rapit secum omnes inseriores coelos, & facit eos moueri ab eodem puncto Orientis,usque ad idem punctum Occidetis eodem tempore. Alter est motus proprius Solis per circulum quemdam obliquum quem Zodiaeum vocant) & iste non a soluitur,nisi per annum integrum duodecim mensium, ita 'tper sex menses aecedat Sol a Capricornio ad Cancrum , & per

sex alios recedat a Cancro ad Capricornium : primisque sex mensibiis propinquior nobis fiat: sex vero ali js a nobis recedat. Accedus diltinguatur in ver,& aeitate, recessus vero in autumnum

653쪽

Cap. X. Expositio texim.

num,& hiemem.De motu igitur primi mobilis eoncedit Arist.

non esse causam generationum , & corruptionu, de motu vero

solis proprio negat.Et rationem assignat,quia motus solis continet accessum eiusdem solis ad haec sublunaria corpora , per quem influit virtutem in omnia ad generationem , esticitque

Hra luce,& calore, ut arbores,& alia semina, atque etia animalia suos fructus,suosque partus edat,quod est sibi similia generare,per recessum veto decrescente tali influxu corrumpunturres;vade merito accessus vocatur tempus generationum, recessus vero tempus corruptionum: idem itaque motus proprius

solis continet partes quali oppositas, nempe accessum, & recessum,& ita potest esse causa oppositorum effectuum, nempe generationum, & corruptionum, & ita sit satis duobus argumentis propositis. Priori quidem,quia licet Sol sit idem agens,

atque etiam motus eius idem, non tamen eodem modo te habens semper, sed diuerso per accessum, & recessum,& ita non sequitur semper emcere idem,sed diuersa essicere 'potest.Posteriori vero,quia concessa maiori, & minori,neganda est consequentia,quod non possit Sol esse causa generationis, & corruptionis per proprium motum habentem paries oppositas, &quod immodo contrarias,nempe accessum, & recessum. Ex quibus tria colligit:primum,sinitum esse, atque determinatum tempus vitae singulis viventibus , quo absoluto corrumpuntur; sed tempus non semper,nec respectu singulorum est idem, sed aliquando diuersum, ita ut longiorem vitam aliquibus natura cancedat,breuiorem vero alijs propter diuersas causas particulares facilius , vel dissicilius disponentes,& modificantes influxum causarum uniuersalium. Vnde fit,ut rebus,quibus aspectus uniuersalium causarum longiorem promittebat vitam,breuior concedatur propter diuersam modificationem particularium causarum. Secundo, colligit dependentiam omnium sublunarium corporum a causis luperioribus, & uniuersalibus, quia consonum est naturis rerum, ut inferiora regantur , & gubernentur per superiora,ab illisque dependeant,ut docuit, & probauit idem Aristot. i.lib. Metheor. cap. 2. Tertio colligit perpetuas esse posse generationes,& corruptiones, quia causa es-ficiens earum, quae est Sol per motum proprium , perpetua est. Et finis,quem intendit,dum generationes,& corruptiones ca sat,est perpetuitas,quam perpetuitatem , quia non potest coninsequi in indiuiduis determinatis, quae cum sint corruptibilia, non possitnt semper durare, eam saltem consequitur in speciebus semper durantibus,per continuam, & numquam intermin

654쪽

ί; 8 Lib. II. Degeneratione corruptis

tium.Reddit autem rationem Ob quam non omnia corpora sublunaria perpetua suat in indiuiduo,sicut coelestia corpora,quia inquit liac magis appropinquare primae cauta per essentiampcrpctuae , sublunaria vero magi. esse ab ea elongata , & ideo non posse eadem perpetuitatem participare eodem modo , sed modum aliquem eius participant imperfectum, videlicet specificam perpetuitatem,non indiuidualem,cum tamen illa tam- qua proximiora utramque participent. Sed videri alicui posse, ait,nec istam perpetuitatem in specie consequi phsse sublunaria corpora quia non videntur generationes, & corruptiones eorum posse durare semper,nam per corruptionem separantur elementa a mixtis,& tendunt in propria loca:ergo per continuam corruptionem tandem eo res deueniet, ut omnino separata sint a mixtis, A redueta in loca propria: & ita cessabunt generationes,& eori uptione , α desinent omnino res genera- I biles, & ita nee in specie poterunt perpetuitatem consequi. Et respondet non ita contingere,sed idem Sol, qui per recessuin causat corruptionem,& quasi reducit elenieta ad propria loca, extrahit iterum, etiam recedetis ab eiseem elementis vapores, S exbal Iiones pro nouis generationibus ex eisdein pluviam conuersis ςssisiendis,quod est quasi eadem elementa a proprijs

locis iterqm extrahere,eaque confunderemam vapores, & exhalationes natura, qu irates clementorum participat:& facile in e dem elementa conuertutur,& per conuersione eorum

iterum in pluviam terra faecunda redditur, ut sic non solum Ipse,sed mixta etiam in ea degentia novos partus ferre possint in aecessu eiusdem solis. In ultima pacie capitis eamdem causam perpetuitatis generationum,-comiptionu a se tetaditam reducit ad primam causam per has consequentias. Motus est: ergo motor est,deinde motus semper est: ergo motor semper, ac perpetuo est. Rursus,motus est perpetuo continuus: ergo motor est unus immobilis,ingenerabilis, & inalterabilis, quas omnes cosequentias probatas reliquit 8. lib.PhysSolam continuitatem,ti perpetuitate motus expliem & probat hoc loco asserens eam sumere motum ex continuitate sui mobilis, nepespherae coclestis,quae cum mobilis sit,& motu circulari moueatur,qui non fit per spatium, sed circa centrum terrae sine loco, dc spatio loquitur enim de motu primi mobilis tamquam de primo ideo non potest ab spatio , aut loco continuitatem sumere, sed a subiecto hoc modo. Partes circuli sibi succedentex

continuae sunt:ergo motum circularem semper continuum enficiunt :& motus ita continuus ratione subiecti facit a priori

topus perpetuo cotinuu;sed a posterioris inquit ςognoscimus, x proba

655쪽

probamus euin lem motum esIe cotinuum,atque perpetutun per tempuS perpetuo continuum, quia tempus non est aliud, mam merin motus see:ιndum prim, posterius,ut 4.lib.Physiostensum est.

TEXTUS ARISTOTELIS. uoniam autem in his, qua cominue mouentur secundum

generationcm, aut alterationem, cis.

Breuis expositio textus. I Nientsi Aristot. p praeserui est probare,quod generationes, γ& corruptiones sunt perpetuae,non socundu linea rectant,sed reflexam,& circuliarem, ita ut ab eodem procedant, & in illud idem reuertantur,a quo iteru procedant, & in illudmet reuer- ntur sine ullo termino.Druiditur aute caput in tres partes: in

pri tria duobus propositis dubi js, duo ex solutione eorum prae-IIipponit ad intentum probandu,quibus addit tertiualiud prinsuppositum. In x. probat intentu,quod generationes, & corruptiones sint perpetuae in circulo. Ex tande in 3.duo dubia proponit,&soluit. Cum probatu sit 8. lib. Phycseriem,vel fluxum Perpetuu generationum , & corruptionum este necessarium, merito posset quis dubitare. Primo,an omncs istae generatio nes perpetuo suturae sint necessariae,vel aliquae earum in particulari cotingentes,ita v Nossint esse, &non essetnam si omneu in particulari sunt necestariae,facile potest intelligi, seriem, vel fimum omnium esse perpetuum,ac necessarium:sa vero aliquae earum in particulari,vel omnes sint contingentes, non videbitur seriem omnium esse necessariam , atq; perpetuam, sed fieri posse,ut terminu habeant,vltra que non procedant.Respondet,

praesupponendum esse ad probandu intentu,quod aliquae gen rationes in particulari sint necestariae, ita ut non possint non fieri,& aliquae contingentes ,ita ut possint fieri ,& possint non fieri. Probat duplici argu.& primum desumit ex communi usu loquendi; nam ad loquendum de rebus futuris duplici voca. hulo utimur,dicimus enim hoc esse futurum aliquando, & tuesgnificamus esse contingens, ita ut possit non esse, aliquando vero dicimus, hoe erit ,& tunc significamus determinate esse futurum,hoe est necessario futurum , Ut dum dicimus, quoacrastina circulatio solis erit ergo in rebus futuris,qu sdam est Contingentes existimamus i alias vero necesurias, de idem erit de

656쪽

6 o Lib. II. De generatione com t.

erit de generationibus earum. becundo probat a priori, quia eneratio rei ordinatur ad esse eius; sed dantur quaedam res abentes esse necessariu,ut quod Sol sit in Cancro, vel quid simile,aliae cotingentes,ut cursuS Petri:ergo diutur etia in pat-ticulari generationes necessaria atque etiam contingentes. s. Aliud dubium est, quonam modo inueniatur necessitas in generatione rerum cori uptibilium,videlicet, an sicut ex generatione posterioris sequitur necessitas generationis prioris,itae conuerso ex generatione prioris sequatur necessitas generationis posterioris.Et Iespondet hac distinctione, si posterius stin se necessarium,sequitur quidem ex generatione eius necessiatas generationis prioris, ut si necessarium sit domum esse, vel fieri necessario etiam sequitur poni, vel positum esse landamentum : & ex positione fundamenti necessario saequitur positio luti,& lapidis. Atque etiam e conuerso ex positione fundamenti sequitur positio,vel colhructio domus, diuersa tamen ratione, quia ex positione, vel constructione domus sequitur absoluta necessitate generatio, aut positio sundamenti: ex hac vero non sequitur neeessario generatio domus absoluta necessitate,sed solum ex suppositione necessitatis, quam habet ex se,& hoe est secundu praesuppositu. Tettium est,duplicem progressiim generationum , & corruptionum esse excogitabilem, rectum,& circulareriectus est,cum omnia quae generantur successive unum post alterum,sunt diuersae speciei:vt cum ex terra fit aqua,ex aqua aer,& ex aere ignis, & ita procedat generatio ad res semper specie diuersas tendense progressus vero rectus est,cum non omnia,quae generantur,differunt specie,sed fit regressus ad aliquam eiusdem speciei:vt dum ex terra madefacta nunt vapores,& ex vaporibus pluuia,& per generatione pluuiae

iterum madefit terra,& rursus generantur ex ea vapores.

, His praesuppositis in prima parte capitis probat intentum, in secunda, viὸelicet generationes no esse necessario perpetuas per progressiun rectum,sed per circularem, hoc arg.Si generationes essent necessario perpetuae per progressiim rectum, Vel essent finitae,vel infinitaemon finitae,quia no possent esse perpetuar. Probatur consequentia, quia finitum semper procedens absque repetitione tandem consumitur, nec etiam possent esse infinitar,quia tunc nulla daretur ullo modo necessaria, hoc est nec in indiuiduo,nee in speeie.Probatur consequentia, quia in

his,quae sibi inuicem Aecedunt , non potest generatio prioris esse necessaria, nisi praesupposita necessitate posterioris, sicut non potest esse neeessaria positio fundamenti, nisi supposita cessitate absoluta domus; sed nee sequitui necessario posterius

ex virtutet,

657쪽

Cap. XI. Texitu expositio. 6 I

cx virtute, vel positione prioris, ut non sequitur generatio domus ex vi generationis sundamenti, nisi praesupponatur necessaria in se; sed in infinitis non datur prius, nec posterius, cum nec detur primum, & vltimum : ergo nec potest esse necessaria series generationum per progrestum rectum infinitarum rerum. Restat igitur, ut sit necessario perpetua per circulum, ita ut ad idem saltem secundum speciem fiat regressus. Quod hoc Iodiscursu probat. Existentia mundi est aeterna : ergo corpora coelestia, atque elementa in ea dispositione, quam modo habent,aeterna sunt: ergo ab aeterno Sol extraxit vapores ex aqua, aut ex madefacta terra: ex vaporibus autem iacta est nubes, re ex nube genita est aqua, & madefacta terra; & ex aqua iterum generantur vapores, & sic datur perpetua, atque infinita regressio, quia cum circularis sit, & ab eodem in idem procedat, semper potest esse perpetua simul, & necessaria. Et ratio necessitatis ait D. Thom. est, quia ea quae generantur, ita se habent, ut prius sit tota materia posterioris, & e conuerso: quare supposta perpetuitate necessaria agentis, necessaria est perpetuitas generationis circularis. Quod alia etiam ratione probat Aristot. quia cum Sol per motum circularem sit caua perpetuitatis generationum , sicut circulare est agens , & circularis motus, ita effectus eorum, qui sunt generationes ipsie,& res genitae per modum circuli fieri,& procedere debent semper , ita ut ab eodem procedant, & in idem, saltem secundum speciem, reuertantur. Quam. perpetuitatem circularem esse debere confirmat ex tempore, in quo fiunt, quod asserit esse perpetuum per repetitionem circularem dierum, mensium, M

annorum.

Proponit tandem duo dubia, primum est , quare generatio II per circulum, in quibusdam locum habeat ita ut unum ex altero generetur,& ex eo aliud, quousque ad idem redeat progressus generationum,ut in vaporibus,nube,& pluuia: in aliis vero non habeat locum talis circulus generationum, ut in hominibus. Et respondet, quod in his, in quibus unum non est tota materia alterius,generatio procedit in rectum,& non in circulum, & ideo perpetua non est , nec neces laria; sed in his solum habet utrumque in quibus unum est tota materia alterius, ut patet in exeituplo aquae, quae est tota materia vaporis, & vapor tota materia nubis,& haec tota materia eiusdem aquae,pater tamen non est tota materia fili j, nec filius tota materia nepotis,&ideo in his generationibus non habet locum regressus ad idem, etiam secundum speciem. Secundum dubium est, an ita sit generatio perpetua, ut re- II

658쪽

s L Li,. II. De generatione se corrupi.

gressus, vel circulus sit ab eodem in idem secundum numerum , & ita eadent res numero redeat, vel solum secundum speciem. Et relpondet hac disti iustione, in rebus perpetuis, vel incorruptibilibus, quae non mutantur secundumsthstantiam, sed secundum aliqua accidentia ; regressio fit ad eamdem rem numero, ut patet in sole, qui idem numero permanerin una,& alia circulatione. In rebus vero corruptibilibus, quae mutantur etiam secundum substantiam, non fit regressus generationum ad eamdem rem numero, sed specie, ut dum ab aqua procedit sol generans ex ea vapores, & ex vaporibus nu- hem , atque ex nube aquam, non est eadem numero aqua tan dem genita cum ea, a qua extracti fuere vapores, sed alia eadem vero secundum speciem

TRACTATUS DE

RE PRODUCTIONE

eiusdem rei secundum iden

titatem numericam. CApite praesenti docuit Aristoteles seriem generationum, l& corruptionum esse necessario perpetuam, non per progressum rectum, ita ut sempe enerentur res nouae, atque diuersae speciei; sed per progressum circularem, ita ut ad eamdem rem secundum speciem fiat regressus in generationibus ι- Iubstantiarum, non tamen ad eamdem numero. Circa haec igi- 'tur tractatum nostrum instituimus de reproductione eiusdem lmi secundum numerum.

eadem numero res permanens semel corrupta naturaliter reproduci possit. CIrca hanc quaestionem fuit positio quaedam antiquorum

asserentium, non solum easdem res numero redire posse, sed redituras esse omnes post completam circulationem octauae spheraec estis squae circulatio iuxta probabiliorem opinionem Altiologorum durabit per 49ooo. annos.) Non solum secundum substantiam, sed secundum omnia accidentia nuna IO , quae prius habuerunt. Haec solet pribui Platoni, & eam tribule

659쪽

tribuit Democrito, Plinius, lib. 2. historiar naturalis capit. 7. tribuitur etiam Origeni I. lib. Periarchon. qui eam probat ex

cap. I. Ecclesiastes, ubi sic dicitur : est , quod fuit 3 Ipsum quod futurum est: qui est quod fartum fuit Z ipsium quod faciendum est: nihil sub sole nouum: nee valet quisquam dicere, ecce hoe recens est, iam enim praeessit in seculis, qua hunt ante nos, cte. Ab antiquioribus vero probatur eo supposito, quod poli completam circulatione octauae spherae redituri sunt caeteri omnes orbes cMestes ad idemmet punctum, a quo moueri coeperunt. Ex quo ita arguunt, incipientes moueri ab eodem puncto,

eumdem numero motum repetent, quem prius fecerunt: ergo eosdem numero effectus producent. Probatur consequentia, quia redeuntibus eisdem numero causis , & eodem prorsus modo operantibus , necesse est redire eosdem numero effectus, iuxta vulgatum illud ab oninibus Philosophis receptum. Idem in quantum idem, eodem modo se habens semper fa- eis idem. Haec tamen sententia Also imprimis sundamento innititur, i & licet verum esset, lassicienter ex eo colligit intentum. Probo primum, quia licet verum esse concedatur, quod octauasphera post completam illam prolixissimam circulationem ad idem punctum a quo moueri coepit, reditura sit, falsum tamen est, quod reliqui orbes coelestes ad idem etiam redirene

Punctum, a quo moueri coeperunt, ut certissimis obseruationibus, & computationibus probant Astrologi contra Platonem. Probatur secundum, quia etiam si ad idem punctum redirent uniuersi orbes, non bene ex eo colligitur, quod eosdem numero motus repeterent, ac secerunt a principio ; & consequenter, quod neque eosdem numero effectus producerent, quia licet corpus, quod mouetur per hoc spatium, ad idem punctum redeat, a quo moueri caepit, & ab eodem etiam iterum moueri incipiat, non essiciet eumdem numero motum sed numero diuersum, quia identitas numerica motus non ex solo eodem puncto accipitur, sed ex tempore eodem, atque ex aliis, Yt s. lib. Physicor. ostenditur: or nςc sequitur orbes coelestes ad idem punctum redeuntes eosdem numero motus, atque effectus emcere. Contra fidem etiam Catholicam est eadem

l positio.

Nam primo tollit omnes actus liberos, nam si redituri sunt et s ijdem numero efiectus: ergo necesse erit ad cosdem vitiosissactus reddere omnes in posteriori saeculo, quos habuerunt in priori, atque etiam ad eosdem actus bonos, vel indisterentes,mc pGς statum iputare, quem habuerunt in saeculo priori, itas S ap

660쪽

6M II. De generatione ct corrupi.

ut qui in eo duxit vWrem,in hoc permaneat in caelibatu, quod patet ellea: surdum. Secundo tollit statum beatitudinis,in quo consiliit flamma faenicitas hominum, de ratione enim beatitudinis est perpetuitas. Sed secundum eamdem sententiam neces.se foret, ut omnes,qui in priori Rculosuerunt beati ,redirent in

posteriora ad cum dem statum viatorum,quem habuerunt etiam

in eo:ex quoMecessario sequitur,quod desinerent esse beati,a uersus illud Pauli,primae ad Thestalonicen. .Et sic semper cum

Domino etamus.

Is Ad testimonitim vero scripturae, quod pro eadem sententia asseruir,respondet Diuus Agust.lib. I 2. de ciuitate Dei capit. I 3.sen um eius esse,quod nihil sit nouum sub Sole, quod non praecesserit, vel idem numero,si a prima sua conditione inuariatum permansit,vel idem saltem geriere,aut specie.

Secunda sententia asserit naturaliter posse eumdem numero effectu in reproduci,si eadem materia numero iterum approximetur eidem agenti, ut si eadem materia seminis subiiciatur actioni eiusdem agetitis naturali poterit idem homo numero reprodiret. Ita Scotus m4.d. 43. q. videtur consentire Ri-ehar.q. I. ad immo& D.Tho. art. i. quaestiuncula 3.eiusdem

distinctionis,quam probabilem reputauit Tolet.q. vltima huius lib. concl. 1. Probatur primo, quia idem numero agens, α passum cum eadem numero virtute activa & passiua, a quibus productus fuit hic numero calor,iterum coniungi possunt ergo eumdem numero effectum producere. Antecedens euidens est in hoc igne calefaciente hane aquam. Consequentia vero probatur, quia calor productus in aqua secundum suam entitatem procedit a calore existente in igne,sed aqua est eadem numero, eadem etiam potentia passiua eius, ignis etiam est idem num

ro , atque eius calor: ergo crit etiam idem numero calor productus in aqua , quia a quo res habet suam entitatem , habet etiam suam unitatem numericam. Et si dicatur, non esse idem tempus utriusque calefactionis , & ideo non esse eamdem numero, sed diuersam, & eonsequenter diuersum numero esso 27 calorem productum. Contra hoc est primo, quia calor, Scquicumque alius effectus non pendet a tempore in sua indiui

duatione, cum tempus sit ei extrinsecum : ergo diuersias temporis non est sufficiens, ut dicatur numero viversus. Secundo, idem ignis potest conseruare diuersis temporibus eumdem numero calorem a se productum : ergo poterit producere cum dem mi meso calorem diuersis temporibus, quia si idem nume- ro effectus non dependet in conseruari ab eodem tempore, necdmei debit in esse, & fieri. Antecedens vero eonstabit, si postquam

SEARCH

MENU NAVIGATION