R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; seu de generatione, & corruptione earum ... _ Nunc primum in Gallia editi. Cum duplici indice, ..

발행: 1614년

분량: 698페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

661쪽

quam ignis calefecit aquam, remoueatur ab ea, & approximetur eidem aquae aliud calidum, a quo tantisper conseruetur idem calor productus ab igne , post inodum vero remoto illo calido conseruante, accedat idem numero ignis, a quo calor illa fuit productus, & eum conseruet. Tertia opinio negat omnivo,quod aliquis effectus iam corruptus possit per virtutem naturalium causarum idem numero xeproduci. Hare est expressa sententia Aristotelis cap. praeuenti,M Sth. .lib. contra gent.c. go. ubi & Ferra atque etiam Scholasticorum fere omnium in .d. 3.& 44.ubi Capreol. Palud.Sotus,& reliqui omnes, praeter citatos pro secunda sententia, Pater Suarius 3.p.disp.4 .sech. s. Conimb.q. I. huius capitis,arr. 3.

Tolerus q.vit.& est iam communis in schola,& vera. Sed dissicile est rationem inuenire, per quam essicae iter probari possit, ideo in modo eam probandi non omnes sequuntur eamdem viam. Sed quidam rationem eius esse dicunt,quia causa secunda ex se est indifferens ad producendum hunc, vel illum numem est echum,determinari vero ad hunc,& non ad alium producendum a prima causa,a qua determinatur ad producendum diauersos effectus,& non eumdem diuersis temporibus, & propterea non potest eumdem numero effectum reproducere.Hic tomen modus probandi insuffciens est,quod sic probo. vel ratio indiuidualis effectus postulat hoc determinato tempore produci, veli non, si postulare dicatur, iam reducitur identitas numerica effectus ad identitatem numericam temporis, in quo producitur , potius quam ad Deum determinantem. Si vero idem numero effectus non postulat produci hoc determinatorempore, potius quam alio, non erit maior ratio ex parte eius, ob quam determinetur secunda causa a prima, potius ad hunc, quam ad alium effectum,& ideo ita poterit ad eumdem num ro producendu determinari, ac potest determinari ad alterum, quare sicut potest naturaliter alterum producere, ita poterit :producere naturaliter eumdem numero.Praeterea in actionibus liberis hoc non potest esse verum , quod a Deo determinetur agens ad hunc actum malum,cum Deus non determinet volu tatem ad peccandum. Propterea probant alij eamdem sententiam , quia idem numero emistus semel productus ab agente non manet amplius in potentia activa eius, quare non potestillam reproducere. Et ratio haec satis effcax citet, nisi falsum I ιν supponeret, quia aperte falsum est, quod essectus semel prodoctus ab aliquo agente , etiamsi corruptus iam sit, non amplius maneat in poter tia activa eius.Quod sic probo,potentia activa agentis,uel est forma substantialis eius,vel accidens superaddi,

662쪽

6 6 Lib. II. Degeneratione corrupi.

tum , sed euidens est entitatem utriusque non minus integram permanere,postquam produxit hunc estexitum, quam ante productionem eius,neque aliquid es le ei detractum:ergo virtutcm habet ex parte sua iterum producendi illum, non minus, quam habebat prius,quam eum produceret.Secudo,quia si idem este-chus semel productus non manet inPotentia activa agentis naturalis:ergo effectus qui producitur a Deo,& semel corrumpi tur,non permanebit in potentia eius,& ideo nec de potentia a solutae eum poterit reproducere,quod patet esse fallum. Probatur tandem,quia eadem numero forma semel educta de potentia materiae,& iam extincta, permanet in potentia passiua eiusdem materiae:ergo etiam in potentia activa agentis.Euidens est consequentia propter necellariam correspondentiam potentiae passiuae cum activa. Sed probatur antecedens,quia potentia pas- sua materiae non est aliud, quam entitas eiusdem materiae : sed euidens est de entitate materiae integram manere post eductionem alicuius formae ex illa:ergo continet eamdem formam iam extinctam,sicut continebat prius,quam educeretur. x. Propterea probant alii, quod non possit agens naturale re- producere eumdem numero essectum ex propria eius natura, aqua determinatur ad producendum effectus certo quodam ordine , ita ut primo loco hunc,& non alterum, & secundo Ioco alterum determinatum;& sic caeteros. Vnde sequitur,quod non possit semel productum, atque corruptum, iterum producere,

quia post productionem primi neeestario debet succedere secundus,& sic caeteri in suo ordine, quare non potest habere lo cum reproductio alicuius. Hic tamen modus probandi,non solum inefficax est,sed fundamento rationis caret. Probatur,quia virtus agentis semper est eadem: ergo ex palle sua semper potest, quid quid poterat prius ; sed prius poterat producere hunc

numero esteistum ergo etiam potest illum ex parte sua reproducere, postquam extinctus est; falsum igitur est, quod producto primo,non possit, nisi secundum producere. Secundo, quia sineriindamento supponit subordinationem estectuum omnium eiusdem speciei in ordine ad productionem.Probatur,quia nullus dependet ab alio,cum sint numero diuersi, nec unus sit pars alterius, vel aliquid eius, sicut ergo euidens est nullam habere dependentiam in esse,ita neque in feri.

2I Quare alii ex recentioribus asterunt,agens ex propria virtute activa indifferens esse ad producendum plures numero esseetias,per plures actiones, indifferens etiam esse passum,ut ex potentia eius educantur. Determinarur autem a Deo, tamquam a

primo agente ad hanc numero acti ovem,& hunc numero eminctum

lDissiligeo Uy

663쪽

producendam,potius,quam alterum,non quidem per pu-xam,vel solam eius libertatem,sed quia natura ipsa causa: luo damnodo exigit talem determinationem,in quantum ex se inclinatur ad operandum tali modo, & ordine , ut nunc postulet

talem actionem,& concurium, postea vero aliunirii uuant etiam

coelestes influentiae,quae diuersae sunt pro diuersis effectibus. Et tandem iuuat bonu commune totius uniuersi,ad quod pertinet, ut plures ac distincti eflectus producantur semper,& non repetantur iam producti, atq; extinctimam cx hoc plures habebunt indiuidua species, in quibus conseruentur,& mundus longe ma. iorem decorem, & ornatum. Propter haec igitur omnia exigit 'Ordo rerum naturalium,ut Deus determinet caulas secundas ad diuersas numero actiones,& effectus producendos,& nunquam ad eamdem numero actionem repetenda, vel eumdem numero

effectum producendum,& quia illa cessentui fieri a Deo natura liter, quae fiunt ab eo secundum exigentiam, ac dispositionem rerum naturalium;& quae fiunt praeter hanc exigentiam, ac dispositionem dicuntur fieri ab ipso supernaturaliter,ideo verum est,quod secundum ordinem naturalem, ac potentiam Dei na turalem,vel ordinariam,ide numero iam corruptum hon possit reproduci. Haec tamen sententia insufficiens censenda est,quia a. Epet liae omnia non reddit sussiciente rationem, proptur quam numquam possit per virtutem naturalem redire, vel reproduci idem numero semel corruptum. Probatur hoc discursu discurrente per singulat imprimis falsum est, quod causa particularis secundum se sit ioclinata ad hanc numero actionem , & hunc numero effectum producendum potius , quis aliud , quod sic

probo.Ignis secundum se omnino indifferens est, ut applicetur ad operandum circa hoc subiectum potius quAn circa illud,adoperandum hoc tempore potius quam alio,ad operandum cum hoc concursu uniuersaltu causaru,atque ipsius Dei potius quam cum alio,& sic de caeteris circumstantiis, a quibus determinari possit;ergo secundum se non est ullo modo determinatus,immo neque inclinatus ad hac numero actionem, vel effectum potiusquam ad alterum,sed sicut aeque primo continet omnes, ita ex

1e est aeque indifferens ad omnes , & singulos producendos, ad omnesque,& singulas actione per quas producendi sunt,quare

nec ex se exigit hunc concursum potius,qua alterum, immo nec hoc tempore potius,quam altero operari.Vnde sequitur,nec secundum se exigere productionem noui,atque distincti estectus, Pothis quam eiusdem iam extincti, sed aeque indifferens est ad

Camde numero actione,& essectu producendum,sicut ad dis inciam actionem,& cstediu,cum eodem prorsus modo utrun qu U

664쪽

M6 8 Lib. II. De generatione es pl.

contineat,ut probauimus.Et tandem, quantum ad bonum uni uersi,& ornatum eius pertinet,duo existi mo esse certa,primum,

quod postulet productionem distilii hortam estectuum. Secun-ao,quod id non postulet semper.Probatur utrumque ex conseris uatione speciertim,& ornatu,ac decore eiiisdem uniuersimam si eadem temper indiuidua repeterentur, non pollent conseruari species,& mundus ornatu illo,& decore priuaretur,que ex mul-23 titudine indiuiduorum consequitur. God vero non semper exigat talem distinctionem,lais exemplis probatur: nam,quod candela haec eadem numero illuminatione,& lumine producto illuminet eumdem numero aerem huius cubiculi, hac hora, &sequenti,vel numero diuersis ad eosdem fines, impertinens est. Quod calefacta aqua ab igne, & extincto modum calore in ea producto, diuersa numero calefactione, & diuersis numero calore iterum poli horam calcfiat,vel eadem numero calefactione,& calore, nec dici, nec excogitari potest, quod propter conseruationem 1 peciei caloris,vel Iuminis,vel propter bonum totius univcrsi,aut ornatum eiuS exigatur : quid enim boni, quid ornatus, quid conteruationis speciei alicuius prouenire potest ex di itinctione numerica talis actionis,& enectus,potius quam ex numerica identitate utriusque nihil profecto.Constat igitur ex toto hoc dilcutsi,quod licet aliquando,uel in aliquibus exigat ordo rerum naturalium,aut conseruatio specierum,uel bonum,atque ornatas eiusdem uniuersidistinctionem numericam actionum,& effectuum, non tamen semper, sed aliquando non

magis ad eosdem sines conducit distinctio, quam identitas: ex quo efficaciter colligitur, quod in his casibus reducenda st d

terminatio causarum ad solam, & liberam Dei voluntatem, ita L non magis natura rerum exigat, quod ad distinctas actiones, & exiccttis determinentur ab ea, quam ad easdem numero actiones,& effectus extinctos repetendos per reproductionem ;sed id quod non exigit natura, ac dispositio rerum, non dicitur determinari a Deo Gecundum ordinem naturalem et ergo non probat ut ncces Larium , quod semper producantur distincti numero effectus,&consequenter nec redditur suffciens ratio, ob quam non possint naturaliter produci s γε idem numero, sicut producuntur diuersi propter determinationem causarum adiuina voluntate.

Nostra igitur lententia asserit, hac sbia ratione posse effiea citer probrii,quod iden, namero est echus non possit reproduci

virtute naturali, quia ut idem numero effectus iam corruptus reProducatur virtute cavi', naturalis, cesse est eamde numeroac: onem redire; sed hoc repugnat; ergo etiam illud. Maiorem, probo,

665쪽

probo,quia actio eis mediiun,per quod effectus procedit a ca sa, & ab ea dependet, vel est dependentia ipsa, ergo repugnat, quod idem numero effectus redeat,nisi redeunte eadem mun rci dependentia reali,eademve numero actione lioqui posset idem numero effinus naturaliter dependere a causa diuersis numero dependentiis totalibus ,& adaequatis, diuersisque numero totalibus, & adaequatis actionibus, quod est absurdum. Minor vero,quod non possit redire eadem numero actio, probatur ex s.lib.Phys .ini docet Aristoteles,tria requiri ad unitatem numericam actionis , vel motus, nempe unitatem muri

riem subiecti,termini in temporis,ita ut quomodocunque horum variato,non sit eadem numero actio, sed diuersa : constat autem non posse redire naturaliter idem tempus iam transactum ; ergo nec potest redire eadem numero actio , neque idem numero effectus.

Ad primum argumentum oppositae opinionis concesse an- et recedente , neganda est consequentia, quod ignis producat in

aqua eumdem numero calorem, quia non potest iterum agere in eamdem numero aquam i, per eamdem numero actionem;

sed necessario per diuersiam propter diuersum tempus; Sc ideo

necesse est diuersum numero calorem producere, non enim potest naturaliter recipere hanc numero entitatem effectus ab hae entitate numerica causae, nisi media hac numero dependentia , & actione, per quam ab ea producitur, atque dependet. Argumenta vero, quibus probatur effectum non dependere a tempore in sua identitate numerica, vel indiuidua

tione, hae distinctione soluuntur. Dupliciter potest sumi effectus, vel secundum propriam entitatem permanentem, quam iam habet extra causas, & hoc modo iam non dependet a tempore,neque a tali numero actione,per quam productus est cxtra causas,sed a propria entitate indiuiduatur. Posteriori modo sumitur,prout fit a sua causa,& hoc modo a tali numero actione dependet,quod hic numero,& non alius exeat, vel egrediatur ab ea)em causa,nisi enim per hanc numero actionem exiret ab hac causa, talemque virtutem eius participaret, non haberet hanc numero entitatem in facto esse,a qua indiuiduaretur simpliciter. Dependet igitur identitas numerica eius quantum ad fieri a tali tempore , quia ab eo dependet identitas numerica actionis,per qtiam eum producit. Cuius ratio a priori est,quia licet tempus sit extrinsecum, dependentia agentis corporei ab illo in suis motibus, & actionibus intrinseca est , saltein modo naturali, & ideo ex tali dependentia ab aliquo extrinseco de-

sumi potest indiuiduatio actionis eius, atque est ectu L, tria

666쪽

6so Lib. I I. De generatἰone cormpt.

ut exiit ab illo, sicut etiam sumitur a subiecto agente,& termi no sibi extrinsecis. Hac igitur distinctione applicata eisdem argumentis, ad primum negandum est,quod identitas numeri- ea effectus quantum ad fieri non dependeat praedicto modo a tempore. Ad secundum,concesso antecedente,neganda est con sequentia, quia diuersa est: ratio de productione , & conseruatione,na haec praesupponit rem iam existentem, & indiuiduam,& ideo non dependentem in sua identitate numerica ab hac, vel illa actione,per quam conseruatur, & propterea potest per eamdem actionem,uel diuersam conseruari ab eode,vel diuersis agentibus,eodem,vel diuersis tumporibus:de productione vero

constat ex sententia omnium non posse naturaliter eamdem rem numero produci a diuersis agentibus totalibus nec per diuersas numero actioncs totales. Vnde non sequitur ex conserinuatione eiusdem effectus ab cadem causa diuersis temporibus, vel etiam a causis diuersis, quod possit produci, & reproduci ab eadem,vel diuersis per virtutem naturilem. Mς Et si quis nobis obiiciat illud,quod docuimus in I .lib.cap. . trach.de alteratione,nempe omnes gradus intensionis eiusdem qualitatis esse eiusde prorsus rationis,& ideo non magis unum, quam alterum expelli per alterationem contrariam, sed determinari a Deo expulsionem huius gradus potius,quam alterius, scut determinatur productio talis gradus qualitass oppositet,a quo expelli debet uniuersaliter agentia omnia ad tales acti nes,& effectus producendos. Respondeo solutionem illam assignatam fuisse a nobis iuxta sententiam eorum, qui determinationem causarum particularium in suis actionibus,& effectibus producendis reducunt ad primum ages; ab eis enim procedebat arg. & ideo soluendum filii iuxta eorundem opinionem, quam licet nunc reiiciamus, adhuc tamen solutio illa in suo robore permanet nam licet verum sit, quod nune asserimus, videlicet

agens particulare, atque etiam primum, ut cum eo concurrens determinari ad hanc numero actionem, & hunc numero est ctum ab hoc tempore,in quo operantur, nihilominus eade numero actio hoc tepore elicita,& hic numero gradus formae per eam productus adhuc sunt indisterentes ad expulsionem huius, fVel ρlterius gradus formae oppositς:quia supposito,quod omnes sunt eiusdem prorsus rationis, non est maior ratio,Ob qua Vnus, quam alter expellatur ab hoc gradu formae oppositae,& per hac numero actionem,uel motum, sed gradus iste productus,& haec mimero actio,per qua producitur,taqua estcchus primarius,determinatur ad expulsionε huius gradus oppositae formae potiusquam alterius tamqiati ad estuctum secundariu a Deo tamquam

a primo

667쪽

a primo agente,propter uniuersalem regulam,huod ad primum agens pertinet determinare secundum, quando nec a se, nec ab aliquo alio determinari potest,& quia ad secundariu hunc estectum,qui est expulsio talis gradus,neque ab actione tali, neque a tali tepore,vel tali parte subiecti,circa qua operatur determinari potest,sed haec omnia adhuc indifferentia manet ad expulsionem huius, vel illius gradus , ideo necesse est determinari a primo afiente,quamuis ad talem act ionc,& talem effectum primarium a tali tempore determinentur caeteris Praesuppositis.

si possit naturaliter reproduci, vel resurgere idem

homo iam mortuus.

AFfirmativa pars probari potest primo, quia post mortem 27

hominis permanci eadem numero materia cum eadem

inclinatione,& appetitu naturali ad recipiendam eamdem animam permanente quoque cum eodem appetitu naturali informandi GAErgo necesse est dari in rerum natura virtutε activam naturalem alicuius causae efficientis secundae,vel saltem primae, per quam possit reuniri eidem materiς,quia cuicumq; potentiae passiuae naturali debet correspOdere naturalis activa,a qua possit reduci in actu,& si in casu isto non datur,permanebit anima separata a corpore,& priuata appetitu insormandi in statu violento,& perpetuo quide,cu sit ipsa incorruptibilis,& ita aliquid

violentum erit perpetuum.Secundo,quia quaelibet res naturalis

potest naturaliter cosequi proprium finem naturalem;ergo per aliquod medium naturale,quia media debet esse proportionata fini, sed non potest homo mortuus consequi proprium fine naturalem, nisi per solum medium resurgend i in eadem identitate numerica;ergo resurrectio naturaliter est possibilis; & ideo re-

productio eiusdem rei .Probatur minor,quia finis naturalis hominis,que naturaliter appetit,es beatitudo saltem naturalis in eo posita,quod habeat omne bonii suς naturae proportionatum,& careat omni malo ei de naturae contrario,sed hanc beatitudinem non potest consequi naturaliter in hac vita praesenti innumeris plena miseriis;ergo naturaliter disetur ei altera, in qua ea consequatur;qua constat habere non posse iam mortuu, nisi' per munionem animae ad corpus, ex qua resultabit ide numeronomo,quare reproductio eius naturaliter erit possibilis. Mod idetur sentire plures ex sanctis patribus uniuersaliter asserentibus resurrectionem corporu debitam eue naturae hominum.

668쪽

1 Lib. II. Desinatione se corrupti

αδ Communis tamen sententia Scholae a nobis tenenda asserit resurrectionem hominis, vel reproductionem eius in eadem numerica identitate non esse possibilem per virtutem naturalium causarum,etiam Dei,ut causae primae naturalis.Ita sentiui Scholastici omnes in 4. d. 43.&44. D. Tho. Ricard. Durandis ' Palud.Sotus,& alij,Henric quodlib.7. q. I 6. Egid. theorem. I.& probari posset testimoniis sacrarum litterarum ,& sanctorum Patrum,nisi Philosophicum inititutum excederet. Id tameegregie praestitit P. Suarius 3. p.disp. 4. sin. 6. probatin vero

tribus argum. ex tribus etiam capitibus desumptis.Primum ex parte materiae hoc modo , unitas numerica compositi Physei sumitur ex hac materia,& ex hac forma;sed repugnat naturaliter mortuo homine iterum informari materiam eius ab anima propria ergo repugnabit naturaliter hunc hominem reproduci. Probatur minor, quia ut eadem numero materia iterum informetur ab eade anima,necesse est ita coniungi partes eius,& ita applicari simul agenti naturali, ut possit denuo organizari,& omnino disponi pro introductione eiusdem anim*sicut fuit organi Zata,ae disposita in prima generatione hominis:sed talis coniunctio, & applicatio,ialis organizatio,iatisq; dispositio naturaliter est impossibilis ue ergo & reproductio eiusdem

hominis.Probo iteru minorem, quia materia hominis per continuas transmutationes naturaliter dissipatur, atque etiam diuiditur, & commiscetur aliis , & a diuersis formis informatur,& quod certissimum est, ad remotiifimas dispositiones, & formas transit respectu earum, per quas disponi debet ad recipie-dam eandem animamG ita ut non detur agens naturale potenseam ab his remotissimis dispositionibus, & formis reuocare,ut possit recipere proximas, ut consideranti mortem hominis , &itatum corporis eius post eam in dies magis remotum ab ea dispositione quam habuit in prima generatione eiusdem hominis,satis crit per se manifestum. Secundo probatur ex parte dispositionum, nam etiam si eadem numero materia posset applicari agenti naturali modo

conuenienti,repugnat naturali ter, quod agens easdem numero dispositiones inducat in eam, repugnat etiam naturaliter,eam dem animam itcrum reuniri eidem materi ,nisi eisdem numero dispositionibus o: ganizatq;ergo naturaliter repugnat talem retinionem fieri. Probatur minor,quia non possunt produci ab agente nata rati eaedem numero dispositiones, nisi per eamdem numero ach one iri. sed non est possibile naturaliter redire eamdem numero actionem: per quam disposita suit materia ita prima generatione honquis, quia identitas numerica acti

669쪽

nis corporeae,ac naturalis dependet a tali tempore determinato,quo variato non est eadem numero, sed alia ei ergo nec po

sunt redire eaedem numero dispositiones. Quod vero sit necessarium easdem redire,& non sufficiant aliae numero diuersae, manifestum est, quia naturalis est correspondentia inter generetionem substantialem,& alterationem,ac dispositiones prae- requisitas in materia pro introdivstione eius, ita ut sicut talis forma numero pollulat talem numero geuerationem, per quam producatur,vel uniatur materiae,ita talis generatio tales numero praeexigat dii positiones,sine quibus non possit naturaliter fieri,nec talis forma introduci. Ex his autem duabus ra- 3otionibus colligitur tertia desumpta ex modo operandi Dei, ut agentis cum causis naturalibus,Deus ut auctor naturae nihil in rebus operatur, nisi secundum exigentiam, &quasi debitum naturalium causarum ; ita ut, quod praeter hanc exigentiam efficit,supernaturale,aut miraculosum dicatur,sed reunio animae,& produthio eiusdem hominis non est secundum exigentiam,& debitum alicuius eausae naturalis ;eroo nec est sactibilis a Deo naturaliter.Minor probanda est, discurrendo per quatuor fenera causarum, non est enim debita materiar, quia licet ha- eat potentiam uniuersalem & remotam ad recipiendam eamdem animam,non tame proximam, & determinatam, ad quam determinatur per tales dispositiones,quas probauimus naturaliter impossibiles,nec reunio debita est formae , nempe eidem animae, quia licet naturalem habeat inclinationem ad in se mandam hanc materiam , non certe, nisi ut talibus dispositi nibus praeparatam.Causiae vero emcienti nulli debetur,quia si-eut non potest easdem numero dispositiones emcere in materia,ita nec potest reunionem animae attingere, quare nec eam dicitur exigere naturaliter. Nec tandem est debita causae fina- 3rli,quia sola stelicitas, vel beatitudo natiu alis potest esse debita

naturae hominis, quam in operando secundum perfectam vim tutem posuit Aristoteles I .lib. AEthi.c. Io. haec enim sola finis naturalis eius est,& cum homo sit ex propria natura corrupti - ,

bilis, non est ei debita adhuc ista beatitudo perpetua, sed pro

tempore vitae eius, ut docet expresse idem Aristoteles eodem cap.atque his verbis. in rit igitur id quod quaritur ipsistisiterque per totam vitam:semper enim,vel maxime omnium ea aget, is contemplabitur, qua sunt sicundum virtutem. Animae vero sepa-

alae,quia perpetua est ex propria natura, debetur etiam beatitudo naturalis in actibus persectae virtutis consistens:persum Dsma vero beatitudo, quae in aggregatione bonorum omnium,

R in carentia omni a malorum uniuersaliter loquedo posita

670쪽

61 4 Lib. II. Degeneratione ct corrupi.

cit,non est homini, aut an iniae eius naturalis, nec naturalitot debita,sed ex gratia Dei supernaturali consequenda, ad quam necessaria exit reunio animae,& resurrectio corporis per supernaturalem virtutem efficienda. Ex quibus intelligitur naturali fini hominis solum esse debitam imperfectam illam beatitudinem,secundum totum quidem hominem temporalem,& se cundum animam,aeternam, ad quam patet remionem animae non esse necessariam , sed solum ad beatitudinem persectam, atque perpetuam,quae supernaturalis est, & ideo neq; homini, nec animae eius naturaliter debita, sed ex supernaturali gratia/ Dei,atque ex meritis proprijs adultis, paruulis vero ex meritis Christi tribuenda, & consequenter nec remio ad eam habendam secundum integrum hominem necessaria, erit naturaliter debita, ted supernaturalis censenda. . i. Et ex toto hoc discursu facile soluuntur duo arramenta ita contrarium proposita,nam ad primum distinguendum est antecedens : quantum attinet ad potentiam naturalem materia pro recipienda iterum anima,nam de uniuersali, & remota ve- rum esh eam habere sed haec communis est,&aequaliter respicie omnes formas,& ideo non magis animam, quam habuit prius materia, quam caeteras, Sc cum constet non posse naturaliter aliquam ex caeteris recipere, nisi praeparata sit per tales dispositiones,ita debet esse certum de anima,sed non potest ab age te naturali praeparari eisdem numero dispositionibus, quas habuit prius, per quas dicitur habere Proximam ac determinaram potentiam ad eandem animam potius,quam ad alias:ergo

nec poterit naturaliter eam iterum recipere, nec tenebitur Deus,ut author naturae ad reuniendam ei animam,sicut nostro

modo loquendi teneri dicimus ad eam uniendam in instanti generationis,quia tunc est sufficienter disposita,habetque proximam,ac determinatam potentiam ad recipiendam hanc animam potius quam alias formas, & ideo debita est ei naturali 33 ter introductio eius. Ad secundum de fine constat solutio exvltima noitra ratione.Εx qua intelligitur,quod etiam si anima numquam reuniretur corpori, non diceretur habere statum violentum , quia violentum est a principio extrinseco pasib non conserente vim,ut definiuit Aristoteles, constat vero ani- imam habere naturalem potentiam visit separata a corpore, quia ex una parte est perpetua,& ex altera est forma corruptibilis corporis, cui euidens est uniri unione non solum natura liter dissolubili,sed naturaliter dis luenda:ex cuius dis luti , ne sequitur animam habituram aliquando naturaliter statum separationis, ct ideo non violentum. QAod vero naturalem habeat

SEARCH

MENU NAVIGATION