Tuba magna mirum clangens sonum, ad sanctissimum D.N. Papam Clementem 11. imperatorem, reges, principes, magistratus omnes, orbemque universum. De necessitate longe maxima reformandi Societatem Jesu per eruditissimum dominum D. Liberium Candidum ...

발행: 1760년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

io 6 i De necessstote τε tormavita ', o bonam fidem in contractibus servaren integra ri

, eandida seciate mutuo inter se contrahere praesumunt 'o Piofecto catholicam ct Romanam fidem, Ecclesi si sticam disciplinam, Sacerdotalem ordinem, Regula- ,, res , sanctissimas professiones mordebunt, irridebunt, si & contumaciores & duriores in suis erroribus per-

manebunt.

, , Et Ronne pudet, P. B. viros professione perfectos, sanctos es acerdotes. praedicatores , communes ut idi si1 aiunt Ecclesiae Magistros, de talibus excessibus eο-- ram laicis incusari 3 Et Ecclesiasticam immunitatem , si & Institutum suuii , etiam contractibus .s,eu laxibus,, maculare, disperdere,ct profanare 3 Et tandem exemptione jure divino lacerdotibus concessa , sicut bonisse etiam foro cedere 3 Haec omnia laicalia & illicita quae

,, alia Religio egit 3 duis ordo Ecclesiasticus exereuit Τ, , duae in Ecclesia Dei Sacerdotum Societas praeter hane sanctissimam Jesultarum Societatem ) ,Duo , α

tem p pralium rerum contemptui dicata patravit., , Et haec adeo omnibus patent. ut allegationes , asisse cusationes , declamationes huhis causio, per omnium

,, manus , non tantum in Hispania , sed Rin aliis Orbis ,, Christiani partibus & provinciis, ubi fama, sive po-- tius infamia scandali huius pervenit, circumferantur,.se ut per Illustrissimum Hispaniarum Nuntium Apost is licum poterit suae Sanctitati evidentissime constare. Quemadmodnm & omnibus evidentissime constat , Ie-fuitas ubique etiam Romae, ut audio ) camplariam negotiationem palam exercere. Constant pariter ex actis authenticis grandes inaustitiae, doli. fraudes, mendacia Iesu itarum adversus Religiosas Ursulinas Metenses prout videre licet to. I. Moralis praehi Jesuit. pag. . 7I &seqq. vlai etiam pag. lys. ω seqq. ex actis pariter authenticis demonstratur gravissima alia injustitia, qua nobili cuidam Hispalensi ingentem summam surripuerunt, ad cujus restitutis nem per supreinum C stellae 8 natum compulsi fuerunt. Alias insuper plurimas eorumdem fraudes & injustitias eodem in tomo euriosus

lactor videre poteriti. ,

162쪽

Societatem Iesu. clangor VII. Io

Nihil proinde mirum quδd divitias immensas uir que in orbe possideant, qui tot modis, etiam injustis ,

tot etiam cum subtilitatibus Ω vulpinis adinventioni-hus quarum exempla ubique praebent) eas corraridunt , Ω absque termino quotidie nituntur ac lutirere. Teste namque Palafoxio , in priore sua ad Innoc. X. epistola de die Μuii I 6 7. possessores sunt omnium pene divitiarum, fundorum , opum fere omisnium Americae septentrionalis; in eaque adeo divitest sunt, ut duo sola collegia ipsorum trecenta possideant

millia ovium, praeter armenta boum, aliorumque animalium. Et licet Cathedrales Ecclesiae. Ω una cum ipsis alii Religiosi ordines vix tres possideant Saceharrarias, sola una Societatis provincia, decem duntaxat Collegiorum , sex ex majoribus possidet, valoris plurimorum millionum , quarum nonnullae quotannis ipsi centum referunt seu torum millia. Nec tamen ibi fi nisi inam insuper opulentissimas possident villas triticeas , tam prodigiosae extensionis , ut quamvis altera

ab altera quatuor , imo & sex distet leueis , sese inviaeem nihilominus terrae contingant. Nec timen his satiati, tanto cum excessu suas in dies adaumt divi tias , ut si quo procedunt pede procedere pergant, eaeteros Ecclesiasticos, saeculares ac regulares, ipsos etiam iaculares laicos redigent in necessitatem apud Soeios mendicandi.

Et tametsi decem illorum Collegiorum tanti snt annui reditus , ut, facto eorum computo, 'quisque S eiorum in iis degentium facile habere, posset quotannis his mille quingenta scuta : incredibili avidi rate & dev-

teritate, tum negotiando, tum novas & novas possensiones acquirendo , divitias suas superangere non censant, etiam diodis prorsus dedecenti hus & i dedoris publicas utique eum in finem mercium congeries , pu blicos mereatus, publica in domibus nais macella te-

neudo ; nec commerciis, etiam Vilioribus, ac prorsus iindignis abstinendo, caeteros denique, nedum Eceleiasiasticos ac Regulares, sed & se lares ad pauperiem redigendo. De quibus terimonium suaui eNeeptione

163쪽

1o3 De neeusitate reformandi

m sius Illustrisidimus Palaiaxhis lanocentio X. reddi tira epist. supra laudata, ipsum propterea humiliter atque

instanter rogans, ut tantis malis remedium , tam que e

cessivis,. Cleroque & populo tam dispendiosis aequitationibus moderationem adferre dignaretur maxime elim

Ecclesiae cathedrales , per immoderatas illas acquisitio nes, suas paulatim decimas, sitam proinde sustentationem, divinique cultus in tertiuentiam amittant. Ed quot in Europa quidem Ecclesiae Cathedrates diversa trabeant honorum genera , ex fidelium donationibus, sitimn xum Pontificum coiicessionibus, ct Principum saecul in rium largitate , ita ut divites sint in possessionibus, prae diis, reditibus, aliisque bonis mobilibus & immobilibus et ast non sic in America , in qua Cathedrales Eeclesiae alios non possident reditus, nec alia hona, praeter decimas , per S. Sedem Regibus catholicis conoessas , α ipsorum pietate Ecclesiis Cathedralibus, pro substantiaiati praehendarum portione , divinique cultus spicauin attributas; quibus proinde per Iesu itas spoliatae, spoliantur omni suo reditu , & sultantatioue. continuis vera novoriis, praediorum acquisitioni hus suis, decimas euillis prMenientes sibi, cum Ecclesiarum inarum depauia Peratione x iniuria , aequirere praetendunt Iesu itae. Et

id ed injuriam illam Cathedralibus fieri Clemens VII Iu& Paulus V. per Rullas suas compulsi fuerunt serio prohibere. Verum quia iis c privilegi Oxum suorum praete tu ) Jesultae se submittere renuebant, privilegia illa pro Hispanilarum Regnis , anno I 626. Urbani VII I Bulla revosavit, Iesultisque injunxit, ut rem tam justam & sanctam deinceps latuerent , licet pro praeterito vigesimam dunta Xat. l . ν x. Verum euimverb in Hispania nova , aliisque Indi rum Regnis, ab Hispania dependentibus , ne isti quidem Ponti si eide Bullae Iesu itiis potentia se subrui fit; imo

versus Pala Rium, pro Cathedralis Ecelasiae suae decimis justissime decertantem , persecutionem horrendams postea describendam ) suscitavit. iNeo hic absque rationeste Jesui flea loquor potentia . eum agere propositian est de desudiearum avitiarum

164쪽

ntiremem Iesu. Ulangor VII. Io

inlatiata eupiditate. Ad quid enim Iesu itis tam immo

deratae serviunt acquisitiones 3 Quem in finem tam inu. mensas divitias congregare amant , Ω eongregandi finem non laciunt, nisi ut per divitias magis & magiserescat potentia ipsorum, & adversus omnes, Jesulti eis praetensionibus adversantes , divitiarum praevaleant f

tentia, dnm praevalere non posshnt ratione & justitia Z Ut per aurum, inquam, & numera sibi devotos, suis quo praetensionibus devinctos habeant Tribunalium Μinistros , Regum ac Principum, ipsus etiam Romani Pontificis is miliares & Aulicos ; atque hoc pacto supra Episcopos, imo etiam supra canones & supra ipsamet Pontificia D Regia Diplomata sese erigant , omnibusque sese formidabiles reddant. Hoc est quod Didaeus de Μ inroi, Collegii Angelopolitani Rector, non obscure significavit. Cum enim Domina Beatrix de Amanilla, dives Vidua Μ exicana, neglectis plerisque unis, orphanis, & derelictis consanguineis suis, legasset Iesiuitis plusquam septuaginta scutorum millia . Rector ille unus ex praecipuis Illustrissimi Episcopi Palafoxii perseeutori husa, qui Concilii Tridentini Decretorum executioni sese opponebant γ dicere non erubuit : Diabolin Societatem auferat devota prosectb ea-elamatio i ud quid nobis septuaginta ilio scutorum milliu in pectinia serviret, nis ad lites illas adversus Episcopum, pro Tridentinorum Decretorum executione

pugnantem detaneendas 3 Quod & sanctus Episcopus

iste testificatur , adjiciens in epist. supra memorata , ruod uo electorum a se Coinservatorum assen lam coniaequerentur, quatuor ipsis millia scutorum Assessori vero vice Regis , ut ipsum siti adversus Episcopum conciliarent, decem millia largiti fuerint. Denique in epist. ad P. Thomam Hortado, data in Burgo Oxomensi. aa. Μaii Icsq. testimonium perhil, et, quhd in easdem lites, tam in Indiis , quam Μ atriti & Romae , ducenta impenderint millia , nec litigare cessaverinis usque dum sese viderint ubique condemnatos , impositiinique sibi silentium perpetuum . . . t

Nee. in. solaiHispania nova pex divitias suas Re- galium

165쪽

ν- ' De necessitate reformandigalium Tribunalium Μinistros , ipsos etiam Vie

Reges ac Gubernatores sibi conciliant ; sed & in Paraguaia, Philippinis &c. uti per instrumenta authentica demonitratur to. s. Μ urat. Pract. Jesultarum. Dein monstratur , inquam , Jesultas in Paraguaia immensas possidere divitias , sibique cum praejudicio Regis γappropriare provincias multas , argentique & auri fodinas ibi existentes, ac per conciliatos sibi Guhernat Tes , Per armatosque milites Indos quorum plura mitilia habent sibi subjecta ) impedire, ne provinciae illae ct fodinae in notitiam Regis , vel Episcopi veniant. Denique demonstratur , qubd totam patriam illam , Ecclesiasque cathedrales ad inopiam redigant, soli ipsi adeo divites , ut ex sola civitate Assia mptionis dum ex ea expulsi fuerunt ob intolerahites excessus suos pili uam quingenta scutorum millia asportaverint , partim ex villis & vineis suis, partim ex macellorum ,

mercium ac negotiationum lucro comparata.

In Historia quoque Illustrissimi D. Philippi Pardo , Archiepiscopi Maniliensis, in Insulis Philippinis quae

eodem eXtat tomo Iesu irae convincuntur de avaritia Religioso ipsorum statu prorsus indigna, qu1 ct illiciatas negotiationes puhlico cum scamlato exercuerunt, &sibi retinere atactarimi duarum vel trium successionum alienarum hona, quorum administrationem habebant, Velut exeontores testamentarii: eorum quippe rationem reddere nolueruntὴ nec parere sententiae Illustrissimi Domini Archiepiscopi, legitimi istius causae Iudicis qua ad reddendam de iis rationem adigebantur, sub poena eXco municationis ipso facto ) nee post denuntiatam publicὸ excommunicationem se gerere pro eXcommunicatis. In Europa etiam, sive in Italia , Hispania, Germania &c. divitiis congregandis Iesuitica cupiditas nescit hahere modum. Admiratione dignae sunt adinventi nes ipsorum in iis sibi coacervandis. In Germania quid ad invenerint, supra est enarratum. ViXcertrinarrare quis lassiciat, quot fundos, pagos, vineas, redulus possi leant, non solum in Germania , sed & in Bohe mia, Hungaria, Polonia esu. In Italia Carolus Za-

166쪽

nrietatem Iesu. ςlangor VII. Iri

ni, filius Illustrissimi D. Comitis Ioannis Zani, Bononiensis, anno i 627. Societatem ingressi is, post factam a se juridieam renunciationem bonorum omnium , quae ipsi , quomodocumque obtingere possent; ad quae nec iple nec Societas aliquid unquam praetendere posset, post annos undecim in Societate transiictos. parente suo. & fratre Angelo comite vita functis, sup iriorum suorum suasu , de licentia Generalis sui Vitte-lesciti, e Societate egressus fuit, ut patris & fratris haereditate micaptaret, sic tamen ut litterae dimissionis e Societate ipsi consignatae non fuerint; nisi facto co- ram Reverendo P. Stephano Menochio Societatis Provinciali , voto redeundi in Societatem cum omnibus bonis suis , postquam negotiis suis finem . judicio Reuerendi P. Vincentii Mariae Bargellini susscienter imposuisset. Sic enim voluere Patres, dimissionis litteras ipsi alias non consignaturi. Facto itaque voto isto Societatem egrelliis , accepta bonorum possessione ,

.mutata voluntate, voti relaxationem Romae instanter petiit ab Innocentio X. sed ea non obtenta , febre torreptus, inflante morte, Patrum diu noctuque i in

sum obsidentium suasu , honis suis collegio ipsorum Bononienti testamento relictis , ohiit. Post obitum Jesultae manus injecerunt in bona , sed lite adversus ipses a Comitibus Zani apud S. Rotam intentata , Jesu iatae formidantes ne palam innotesceret novellae adinventionis votum , simulque inaudita avaritia ipsorum , mirabilisque modus alienas invadendi haereditates,iab Alexandro VII. signatur in impetrariant gratiae , qua Rotae Auditores iussi fuerunt negotium amicabilitereomponςre. Facta compositione , bonisque in duodemini partes divisis , ex iis quinque partes Jesultis , reliquae septem assignatae fuerunt Comitibus Zani, nectam eri ab ipsis possessae, nisi post mille molestias sibi a Jesultis illatas. In Hispania , praeter ingentia patrimonia , & haereditates unctissimas , quibuq ex magnatum aliorumque liberalitate potiuntur, praeter sit pra dictas divitias ii

mensas quas in Societatem Regis Portugalliae libera Iitas

167쪽

et De Necessitotes est,rmandi . tu; effundit; si fides fratri Junipero de Ancona in sua

Consultatione, eX Catholici Regis vectigalibus , quae privatis huminibus oppignorata, vel redemerunt, vel ex palparunt, & eblanditi sunt, plusquam quingenta aur oriam millia quotannis captant in solis Castellanis 'Regni , in quibus Lusitania , Valentia, Navarra, Araia gonia & Cata lonia non comprehenduntur. Quidquid de eo sit , certum est ipsos Catholicis Regibus valde

oneri esse , magnasque aerariis ipsorum, etiam cum Provinciarum & civitatum damno maXimo, lacunas facere : quippe existimant sese minus Ecclesiae navare operam posse, si non omnibus rerum copiis D comm uditatibus assiuant. Neque unquam satiari possunt,

quin postquam iam de victu abunde eis cautum est , semper , sive in sacram supellemlem , sive in commodiorem , Ω latiorem habitationem, sive in hortorum amoenitatem , sive in apparatum Comoediarum quem nisi sumptuosissim uni habeant, cadere fabulas putant

sve ad conciliandos sibi auro amicos , augendamque Societatis potentiam , seu denique alias oh cansas minime ne eessarias, stipes odiose corrogant, bursas emungunt, Ρrin ripibus & populo plus onerosi, quam quiquam alii Religiosi: nam tametsi gratis docent, nihil hine Principibus & populo compendii lucrique accidit , clim aliter

eorum opera uti nequeant, nisi maximis expensis Cotilegia ipsis exstruant, & vectigalibus amplissimis dolent. Nec tamen doti hus illis contenti, semper plura & plura petunt, haereditatesque R legata vulpinis artibus suis sibi captant , or esque bolos caeteris'Religibsis

praeripiunt. Atque hine, non e vulgo solum , sed R eR prudentibus 'ex principibus etiam nonnulli, videntes tam multa pecuniarum in Collegia Iesu iti ea ingredientium millia passim , egredientium vero nulla apparere vestigia, thesauros ab ipsis collio, rerumque novarum. seu turbarum fundamenta jaci,' u adjumenta comparari non ahsone fundamento suspicantur. Cum id ex antedictis ipsaque experientia probabile videatur , qua videmus Jesultas modis omnibus anniti, ut ab omnibus

168쪽

nelatatem Jesu. Clangor V II. Ha

hus vel amabiles se exhibeant, vel ab iis sormidabiles

a quibus non a malitur.

Praeterea, quod ii qui e Societate egrediuntur , vel etiam dimittuntur, etsi millia multa ingrediendo contulerint , nihil egrediendo reportent. notum omnibus eκperientia facit. Lepidam ea de re historiam levandi taedii causa ex theatro Iesu ilico Pag. 66. He referre non iniucundum erit. Filii s Fahri ferrarii Matriteusis Societatem ingrcssiis duo ei ducatorum millia contuliti vim quia post tempus aliquod dimissus fuit, parensiplius summam illam , juxta contractum cum Societate initum, repetiit. Sed apud judicem sibi devotum I futtica potentia impedivit ne aliquid obtineret. Idianimadvertens , stratagemate obtinuit, quod sententiai non potuit. Jesuitico namque habitu indutum si Itumi super incudem ferrum palam percutere jussit, nec d

sistere, quoadusque a Iesu itis, pudore coram populo suffusis ac derisis, sunt am suam recepit. Infinitus essem, si insatiatae Iesu itarum cupiditatis

exempla omnia prosequi vellem. Sequentia proinde iad finiendum prolixum hunc articulum ex eodem Theatro Jesu ilico adjicere iam ciet. Primum eX pag. a I. .

quod capitale apud ipsos crimen sit, dimissioneque dignum , si quis ex ipsis Christiana erga legitimos succes, fores compassione motus , revocari faciat unctuosum,

aliquod testamentum . ab alio Jesulta in favorem Soci tatis impetratum. Quo in genere, Μatriti accidit , quod cum ex iis quispiam feminam praedivitem , cui erat a Confessioni hus, gravi infirmitate la horantem , induxisset ad omnia bona sua Iesu itis , negleelis nepo- itibus suis, testamento relinquenda ; idque alius illustris ἰfantiliae Jesulta revocari, bonaque illa nepotibus indigentibus relinqui procurasset, eam solam ob causam , erat quippe alias in moribus irreprehensibiliso protinus e Societate dimissus fuit. Secundum ex pag. aso. qudii ex Melita Insula anno 16 7. vel 1644. Iesu itae expulsi fuerint propter avaritiam suam , qua frumenta sua quibus soli abundabant, ct quibus plena erant granaria Collegii ipsorum in i

169쪽

214 De meessitate reformandi '

publiea egestate occultarunt, ut in extremitate ea rius divenderent; interim apud supremum Equitum Heli- tensium magistrum mentientes sibi panem deesse , frumentumque ad Panem emendicantes. 'Tertium ex pag. as 3. qnbd similiter ex Cochino , Indiarum Orientalium insula , ejecti fuerint ob avaritiam sit n. Quod ibi sic deseri hitur : Eκ Civitata Goa Jesultae Cochinum venerunt, specie quidem Epi Deopum adjuvandi in conversione infidelium. Sed quamvis in principio id utiliter praestiterint . , pocia quam Indorum , loci incolarum, sihi per hoc animos

conciliarunt, manifestum fecerunt scopum in quem Itimabant. Ah ipsis namque gemmas emere caeperunt , cariori pretio alibi retro vendendas , quas eX quoadam ibi lacu , magno cum labore Indi piscabantur. Quem tandem lacum, arce in medio eius constructa, bellicisque tormentis, armatisque militibus munita, violenter oecuparunt, Indosque compulerunt ad gemmas sibi solis expiscandas. Qua violentia cum regionem illam ad extremam redigerent pauperiem : ne Episcopo , arcis demolitionem praecipienti, imb nec Summo Pontifici, nee Catholico Regi obedire vellent :. congregato exercitu eum ipsis Episcopus conflixit, victoriaque reportata , arcem destruxit. Cumque nihilominus Jesultae sperantes lacus recuperationem post

Episcopi mortem ) invito Episcopo in Insula persisterent, Episcopus, divino inspirante Numine , ad ripam lacus veniens , verba ista ad lacum protuIit :Tametsi Minturoriam Dei minimus, indignissimusque , tibi in nomine diυinae sua IUajestatis , authoritate ipsus mihi commula , praecipio , ne gemmas ultra profer- , quoadu rιe i ita ex hae regione discesserint. suodsi

eas proferre perrexeris , Deum rogo tit suam ι ibi det maledictionem, quemadmodum do tibi meam. Res miranda : hisce verbis ab Episcopo prolatis, aquis in seipsas, seu velisi in centrum suum illico regredientibus , gemmae penitus, disparuerunt. duo viso Jesuitae , spe sua frustrati magis eni in gemmas, quam animas Indorum illorum quaerebant ) dimila cochinensi Collegio

170쪽

Societatem Jesu. clangor. VII. I I s

Goam reversi sunt , ipsisque egressis, reversae sunt

aquae , gemmasque in abundantia lacus, ut antea, prointulit. Historiam hanc Ioannes ite Ribas Ord. Praedicatorum M a oster, Theatri author, a Reverendo Adm. Patre Didaeo Collado, eiusdem ordinis eelebri Μissionario Apostolico Granatae se accepisse testatur. Quartum eX pag. 3II. quod per avaritiam suam duos hi Japonia Reges Christianos amicos suos, Jesuitae perdiderint , Regem utique o murae, Protectorem ac succeptorem suum , Regemque Arimae, magnumhenefactorem suum. Qua de re juratum testimonium Christiani locorum illorum perhibuerunt in Memorialissummo Pontifici in Congregatione ite propaganda fidei,& supremo Indiarum Consilio Μa triti praesentato. Quintum ex pag. 383. quod Cartagenae in Indiis ubi mensam publicam habent, sicut & in Provincia quae appellatur Quiω volentes sibi attrahere omne lucrum eκ negotiationibus quae fiunt inter duo ista loca , habitaculum sibi construxerunt ad ripam fluminis magni, Mugι latena nuncupati la Mudelene sub praetexti: n gotiatorum confessiones excipiendi, ipsisque missam

faciendi. Nec multo post mercium ossicinas aedifica- runt, atque exinde mercatores sollicitarunt, ut me cium suarum sarcinas in iis deponerent, eo praeteli tu quod ipsis pecuniam ad Cam hium darent in uito solis vendam. Hoc quod volebant lucrum obtinentes, antismum ad ampliora lucra applicarunt. Nam ct mulos multos coemerunt ad mercium vecturam in portum Barancensem ; quas ut inde in regiones sibi hene visas transportarent, x sic lucrum omne caeteris negotiat ribus surriperent, sexaginta naviculas in supra mem rato flumine magno construi fecerunt, navim etiam Cartagenae quam mercibus onustam in Hispaniam miserunt, cum mandato ut ex Hispania navis rediret per

Angolam , inde eum sexcentis Negris, seu mancipiis ibi coemendis reversura Cartagenam. Quod cum ita factum esset, Negros illos partim vendiderunt, partim in navi cutis ad remigandum collocarunt. Et sic vecturarum omnium per terram & aquam Magiltri facti

sunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION