장음표시 사용
21쪽
Antequam de Chrysippi doctrina et placitis deque judicio, quod de iis tulit lutarchus, agamus, pauca tam de
ipso hoc philosopho, quam de ratione, qua lutarchus ejus recensuit placita, praemonenda esse videntur. Chrysippus patriam habuit Ciliciae urbem Solos l). yeanno, quo natus. Sit, viri docti non consentiunt reserendus autem videtur ejus annus natalis ad Olymp. XXV. a. serea C. n. 276 2). Patrem habuit Apollonium quendam, Tarsensem, qui postea Solos migravit 3 . De ratione, qua pueritiam transegerit, ex antiquorum testimoniis nihil sere ad nos pervenit Diogenes Laertius il tradit, eum prius palaestra se exercuisse, et postea, amissa re samiliari, philosophiae operam laedisse. athenas profectus ibi civitato
I Diog. Laert Lib. VII. I 17s Plutarchus de Exilio p. 60 B. 2 Cons. amet, Commentatio de Chrysippo, in Annalibus Acad. van A'. 1820-182 l. p. 33. 3 Strabo, Lib. XIV. Cap. V. p. 225 Ed. auchnitii). Hinc nonnunquam Chrysippus Tarsensis dicitur. Cons. Suidas in vocibus
22쪽
donatus est 1). Audivit Zenonem Cittiaeum et Cleanthem,
quem excepit successor in Stoicorum schola Inter Chrysippi discipulos Zeno arsensis et Diogenes Babylonius prae ceteris fama inclaruerunt. Diem supremum obiit Olymp. XLIII. a. a. C. n. sere 204), aetatis septuagesimo tertio 2). De mortis genere alii alia tradunt, nemo tamen retulit, eum sua sibi manu
In philosophia tractanda Chrysippus non, ut 'thagorae discipuli, in verba magistri juravit, neque anxie Se Suae sectae placitis adstrinxit Saepius a Zenone et Cleanthe
dissidet quin Antipater arsensis opus peculiare dicitur composuisse de disserentia inter Cleanthem et Chrysippum d). Ipsum Chrysippum dictitasse serunt:
Eγω δὲ αλλα μοι καριως πέ*υκ ὴνἡρ, Πλην εἰς Κλεανθην τούτου ιυγο ευδαιμονω. Id inprimis studuit, ut omnes rationes ab utraque parte consideraret. Statuit ei, qui non id sibi proposuisset ut doctrinae systema conderet ἐπαττημην ἐνεργαζόμιενος , in omnibus rebus assensionem retinendam, et ab utraque parte,
1 Plut do Stoic Repum. p. 103 A. Utrum Zenonem audiverit Chrysippus dubio obnoxium Videtur maguet. 1.l. p. 8). Difficilis vero haec est quaestio, quum Zenonis aetas non accurate possit definiri. 2 Diog. L. Lib. VII. g 184. Suidas in voce X ρωτιππος. - leriusmaximus autem eum octogesimo aetatis anno Logicam suam ad finem perduxisse testatur. Lib. VIII. c. 7). 3 Cons. lo a laud. apud amet, 1.1. P. 23.
23쪽
quemadmodum coram judicibus, disputandum esse. Id ipse egisse videtur, dum magistro utebatur Cleanthe hunc enim rogare solebat, ut dogmata tantum sibi exponeret, ipse argumenta, quibus ea niterentur, inventurus. Quo lactum est, ut multa dissereret, quae inter se opposita essent, et facile ansam praeberet Carneadi ipsius placita, postquam philosophiam docere aggressus erat, refellendi 13. Iis vero, qui certam doctrinam discipulis vellent proponere, non temere rationes contrarias admittendas esse existimavit. Quanta eum veneratione prosecuti sint discipuli, quanti eum secerit tota sere antiquitas, luculenter docent antiquorum testimonia Aeneam imaginem ei posuit Aristocreon,
discipulus ejus ac familiaris, inscriptis his versiculis 2ὶ
Ferebatur de eo hic versus Ε μὰ γαρ η Ἀρυσιππος, Ουγι ν ην Στοά. Cicero sic de eo testatur n Chrysippus sulcire putatur porticum Stoicorum, ' vocat eum nhominem versutum et callidum, quippe cujus celeriter in Versetur, cujusque, tamquam manu opere, Sic animus usu concalluerit ' δ).
I PIul. I.I. p. 103 A, B et . Cicero Acad. Quaest. II cap. 27. 2 Plut l .l. p. 1033. E. Diog. L. Lib. VII. 9 183. Pro τονδε νεουaeuto miskius conj. ὀυδ' ἐνεὸν , hunc mutum Chrysippum, i. e. hanc Chrysippi statuam. 3 Cicero, Aead. II. e. 24. De at Deor. ΙΙΙ. e. 0. Sonem de Beneficiis I. . .
24쪽
Seneca in Chrysippo esse monet osubtile illud acumen, in imam penetrans Veritatem. lud inprimis animadvertendum, quum ceteri Stoici generali nomine designentur, Chrysippum saepius nominatim addi I : OChrysippus et Stoici, Xρυσιππος καὶ παντες ο Στωικοι ΠTripartitam philosophandi rationem, quae jam a latone repetebatur : unam de vita et moribus, alteram de natura et rebus occultis, tertiam de disserendo, Stoici antiquiores acceperunt, eamque retinuit Chrysippus, philosophiae partes dicens et e μευ λογtκα, α δ ηθικα, τα δε φυσικα 2). In Logica parte Chrysippus praecipue inclaruit, tantamque famam in dialecticis consecutus est, ut antiqui dicerent, si Di dialectica uterentur, hanc non aliam suturam, quam Chryssippeam 3). Quaenam in logicis statuerit exponere cum non pertineat ad nostrum consilium, consulantur scriptores Historiae philosophiae antiquae, doct. Baguet commentatio laudata, in qua Chrysippi fragmenta collegit, et inprimis doct. etersen liber, quo philo/ostiae Chry/isseae mundamni in notionum divo/ilione so/ua explicantur l). - De praecipuis ejus placitis Ethicis in-Da prolixe acturi Sumus. mysica Chrysippi doctrina nonnulla nobis asserenda sunt, quae arctius cohaerent cum iis, quae mox in medium
si Nota mavisti lar Cic. Tusc. IV. c. ConL loca Ciceronis, Galeni, aliorunt, quae affert Baguet, .l. p. 6 et 17. 2 Diog. L. Lib. HL D39. Plut M.t. p. 1035. Immerito Chrysippum h. l. a Plutarcho reprehendi recte monet Baguel l .l. p. 4. 3 Diog. L. Lib. VII. I81. 4 Prodiit Hamburgi et Allonae A'. 827.
25쪽
proseremus de voluntatis libertate. Cetera igitur praetereuntes hoc loco breviter narremus, quid de divina natura statuerit. Deum esse non tantum docuit Chrysippus, sed etiam argumentis accuratius demonstrare conatus est. Exstat ejus hac de re argumentatio apud Ciceronem De Nat Deor. IIc. 6. o Si est aliquid in rerum natura; quod hominis mens, quod ratio, quod vis, quod potestas humana emcere non possit: est certe id, quod illud essicit, homine melius. Atqui res caelestes Omnesque eae, quarum est ordo empiternus, ab homine confici non possunt est igitur id, quo illa conficiuntur, homine melius. Id autem, quid potius dixeris, quam deum Etenim, si dii non sunt, quid esse potest in rerum natura homine melius In eo enim soloratio est, qua nihil potest esse praestantius Esse autem hominem, qui nihil in omni mundo melius esse quam se putet, desipientis arrogantiae est. Ergo est aliquid melius: est igitur prosecto deus.' Si ver quaeritur, qualis sit ille
deus, respondent Stoici eum esse mundum, atque in seipsum omnem subStantiam consumere, UrSuSque ex se ipso
gignere IJ; et Chrysippus, quem Cicero vaserrimum dicit
Stoicorum somniorum interpretem, umagnam turbam congregat ignotorum deorum, atque ita ignotorum, ut eos ne conjectura quidem insormare possimus. Ait enim vim divinam in ratione esse positam et universae naturae animo atque mente: ipsumque mundum deum dicit esse, et ejus animi su-
26쪽
Sionem utiiversam num ejus ipsius principatum, qui in mente et ratione versetur, communemque rerum naturam universam atque omnia continentem tum satalem vim et necessitatem rerum suturarum ignem praeterea et eum, quem antea dixi, aethera tum ea, quae natura fluerent atque manarent, ut et aquam et terram et uera, Olem, lunam, Sidera, universitatemque rerum, qua Omnia continerentur; atque homines etiam eos, qui immortalitatem essent consecuti. Idemque disputat, aethera esse eum, quem homine Jovem appellarent quique aer per maria manaret, eum esse Neptunum terramque eam esse, quae Ceres diceretur.
Similique ratione persequitur vocabula reliquorum Deorum.VVidemus Chrysippum eodem modo, atque antiquiores Stoicos, doctrinam suam aliquatenus vulgi religioni accommodasse, quum deorum nomina retineat, perSonae Vero proprietatem iis neget. Unde lactum est, ut ejus placita de diis haud raro confusa sint et incerta, et saepius diis, qui dicuntur, ea adscripserit, quae magis cum vulgi opinionibus quam cum Sua quam modo memoravimus, doctrina
convenirent 1). Permulta Chrysippus scripsit ejus opera septingenta et quinque implevisse dicuntur volumina, quorum tamen nonnisi fragmenta quaedam restant g). Causae, cur tam multa scripserit, teste Laertio, hae sunt saepius de iisdem rebus agebat; omne in quodcumque cincideret, rid
1 Cons. ii hunc locum tedemannus, eis de speculative Plii-losophie II. p. 447 sq. 2 Diog. L. Lib. VII. ISO.
27쪽
literis mandabat magnamque testimoniorum adhibebat copiam. Inde saepius in us scriptis inveniebantur loci ob-Seuri, accuratiore egentes demonstratione, et haud raro loco aliquo assirmabat, quae alibi diserte negaverat. Causae, quae lutarchum impulerint ad Stoicos tam graviter impugnandos magna ex parte in obtrectatione quadam philosopha sive in odio fleologico quaerendae sunt. Plutarchus enim, ut notum est, latonis admiratione ductus, aegre serebat, quod Stoici non eodem ac Plato honore prosequerentur deos, sed eos in physicis parvi, in ethicis nullius sere sacerent momenti Dei neminem latet, Stoicos in eo quam maxime a latonicis disserae, quod omnia referrent ad vitae actionem sive πρῆξιν, quum Platonici maxime contemplationi sive θευ,ρία. operam darent. Denique probabile, lutarchum a Stoicis sui temporis quodam modo exagitatum fuisse, atque inde explicandam esse acerbitatem illam, qua in antiquos Stoicos invehitur. Quidquid est, lutarchum non aeque et placide, quemadmodum eum decet, qui agit de argumento philosopho, Stoicorum placita dijudicasse, eumque, licet eo non raro recte reprehenderit, saepissime tamen, quod adversariorum ratiocinationes non recte intelligeret, inique eos perstrin-Xisse, manifesto apparet; quod in nostrae disputationihparte secunda, ni sallimur, probabimus.
28쪽
Liber περὶ etωικων' εναντιω/mm plurimos continet Stoicorum locos, quos lutarchus tamquam repugnantes sibi
invicem opposuit. Horum plerique e Chrysippi operibus desumti simi. Agunt ea de logicis de physicis, praecipue
vero de thicis. Nos vero, reliqua mittentes, ea tantum recensebimus, quae spectant ad libertatem oluntatis ad virtutis naturam rationemque, qua in vita ominis e seriae et ad elieitatem ejuδque cum virtute conjunctionem.
Tali vero recensioni recte instituendae multae obstant difficultates. lutarchi enim liber, quemadmodum reliqua eius opera moralia, valde corruptus est, ita ut multis locis vix posset intelligi, nisi adessent Mumbachii emendationes et conjecturae, quae haud raro magnam lucem asserunt I). Dein desideramus ipsa Chrysippi opera, e quibus Dagmenta assert lutarchus, unde fit ut locorum contextu deperdito, saepe admodum dissicile sit statuere, quid
Chrysippus hoc illove dicto significaverit. Denique de Chrysippi satis, schola, docendi ratione, tam
pauca ad nos pervenerunt, ut definiri nequeat, qua occasione et quo vitae tempore hunc illumve scripserit librum, atque adeo ignoremus, utrum lutarchus locos sibi invicem
l Prodiit ante aliquot annos editio Dubneri, omnia Plutarchi opera continens moralia, eleganter typis expressa, addit versione Xylandri, quemadmodum ea a Wyttentactio emendata est. Id vero quam maxime in editione Dubneri apud Didot a. 1845 desideratur, quod nulla textu adscripta sit lectionis varietas, nudae virorum doctorum conjecturae; unde fit, ut textus magna laboret obscuritate, et versio latina ad hunc referri non possit, nisi adsit lectori Wyttentachianaoditio.
29쪽
opponat, a Chrysippo partim juvene partim sene conscriptos, an quos eodem sere tempore aetatis chartis mandaverit. Id haud parvi esse momenti, quisque intelligit; si enim multis de rebus alio prorsus modo quis cogitat Senex, quam juvenis cogitaverit, laudi non vituperationi locus est. Ut vero Chrysippi et Stoicorum fragmentis eam asseramus lucem, quae e variis testimoniis et indiciis veterum capi possit, in priore dissertationis parte doctrinam ipsius de libertate voluntatis ceterisque, quae diximus, exposituri sumus, quo facto in recensendis Plutarchi ratiocinationibus poterimus esse breriores. Fontes praecipuos, e quibus hausimus, hic memorabimus ceteri suis locis indicabuntur Ex antiquis scriptoribus praesertim usu Sum
Diogene Laertio, Lib. VII. ubi enonis et Chrysippi
vitae enarrantur, et plura eorum placita exponuntur.
Stobaeo, qui in Eclogarum Lib. ΙΙ. moralia explicat antiquiorum Stoicorum placita. Cicerone in operibus philosophis, inprimis in libro III. de Finibu bon e mal et in libello do Fato. Au Gellio, qui multa servavit Chrysippi placita, quae ad libertatem voluntati pertinent.
30쪽
Seneca, qui ipS Stoicorum sectae adscriptus, saepius lucem asser antiquiorum placitis. recentioribus prae omnibus nominandus est . . . Raguel, cujus exstat commentatio in annalibus Academiae Lovaniensis, a. 1820-1821, in qua Chrysippi, quae Supersunt, fragmenta Ollecta sunt. Inter scriptores istoriae stilo/ostiae eminet enaemannua T. IV), qui non, ut reliqui, plurium Stoicorum placita permiscuit, sed singulorum doctrinam singulatim exposuit. Stoicorum antiquorum et nominatim Chrysippi doctrinam de libertate voluntatis exposuit oci. D. C. Pluto indissertatione litteraria, exhibente praecipua placita elerum Philosophorum de libertate morali p. 6 sq.), edita ra-jecti ad Rhenum a. 1839. Zenonis dogmala de conjunctione viritilia e molieitalis exposuit et dijudicavit . De ra in annalibus Academiae
Lugduno-Batavae a. 1821-1822. Praeter hos consului commentationem Oct M. M. auBaumhauer, Veterum fit Ros orum praecipue Stoicorum doctrinam de morte voluntaria explicantem. Trajecti ad Rhenum, a. 1842.