Specimen historico-philosophum quo Plutarchi de nonnullis Chrysippi placitis judicium examinatur [microform]

발행: 1850년

분량: 124페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

qua in vita hominis se aperiat, proferentur, nunc universe Chrysippi de hoc argumento placita, quatenus ad nos P

venere, exposituri sumus.

Doctrinae moralis non aliud esse principium nisi a loco de Deo, cum ceteris Stoicis Chrysippum docuisse patet ex eo loco, quem Plutarchus affert, p. 1035 C. O γαρε ιν αλλως ουδ οικειοτερον πελθειν π Ἀον ων ἀγαθων λόγον, ουδ επὶ τας ρετας, Ουδ επὶ ευδαιμονιιχυ, αλ η ποτῆς κοινῆς φυσεως καὶ απὸ τῆς οὐ κόσμιου διοιγι σεως Ι). Cum hoc nunciato concinit ejus doctrina moralis, quam principio illo et, κοινη φυσει niti paucis demonstrabimus. Summum hominis moralis propOSitum mi Pὶκτει ἱλο- λογουl1ενως ζ' 2). ac in re omnes antiquiores Stoici conveniunt, Chrysippus vero aliquid addidit. Statuerunt enim Zeno Cleanthes, aliique homini esse vivendum secundum κοινην φυσιν; Chrysippus vero contendit ei vivendum esse secundum pυσιν κοινην καὶ 'ιως την ἀνθρη, πίνην. In quibus magis verbi quam rei discrimen esse videtur, cum Zeno haud minus quam Chrysippus etου λογον habeat recte vivendi criterium unde patet eum ' κοινῆ φυσε etiamvr ανθρωπίνη pineti intellexisse. Quaeritur, quid sit κατα ρυσιν ζῆν, vel potius, qualis sit pisi ea, ad quam hominis vita accommodari debeat. Dolendum est, Stoicos philosophiae suae quasi terminum -

42쪽

suisse hoc placitum, quo nonnisi sormale q. d. doctrinae principium statuerunt 1). Saepius isi illam dicunt ἀριστην, eamque Vocant G ορθον λόγον, τὸν λογον οὐ Διος, alia. Quid autem *υσει ἀριστη intelligendum sit, id voluisse videntur ut quisque, suo usu λογω, definiret. Fluctuat, hoc accepto, tota doctrina moralis. Subinde quidem diligentius principium illud illustrare conati sunt Chrysippus primum appetitum, qui a natura

proficiscitur, dicit conservationem sui ,παντι ζω οἰγαιον dicit, ut se conservet hujusque rei sibi conscius sit. Neque enim consentaneum erat naturam animal a se repellere; neque, mi Semel animal genuisset, repellere a se ipso,

neque sibi conciliare relinquitur igitur, ut dicamus eam, quum animal gigneret, simul id sibi ipsum conciliasseV 2)

Το πια φυσιν ζῆν, auctore Chrysippo, praescribit omnibus animantibus ossicium se vitam corpusque tuendi quae O-

43쪽

citura videantur, evitandi, et omnia, quae sint ad vivendum necessaria, adhibendi. Hanc proclivitatem se suumque statum conservandi homini esse communem cum omnibus animalium et plantarum generibus, perspicuum est. Homini vero, quum a natura prae iis rationem acceperit, novum ossicium imponitur. Nobis enim τοι λογικοις data est ratio κατα τελειοτέραν προστασιαν το κατὰ λογον - ορθῆ. γινε σθαι τοῖς χαet cpυσιν Τεχνιτης γαλουτος ἐπαγιν α τῆς ρμγ ς. Haec Chrysippus, testante Diogene Laertio I). Audiam alutarchum :και μην η ρμη, κατά γ υetον, οὐ ἀνθρώπου λογος ἐστι προστακzDιος υ οὐ ποιέιυ. Rationi igitur humanae hoc est propositum, ut ipsa cum communi natura conveniat et

ita hominem cogat secundum illam vivere. Ita sere cogitasse videtur Chrysippus, Jovem etην κοινεν πιιv dicens legis perpetuae et aetemae vim, quae quasi dux vitae ac magistra ossiciorum sit g). anquam ex illius mente Cicero : de Legibus II. c. in Lex,' inquit, n vera atque princeps, apta ad jubendum et ad vetandum, ratio est recta summi Jovis. Virtus a Chrysippo, quemadmodum a ceteris Stoicis, ad

si Lib. VII. 86 Plut de Stoic Repugn. p. 1037 F. 2 Cicero demat Deor. I. 15. Cons. Diog. L. Lib. VII. DI 28. 3 Diog. m. Lib. VII. 6 87 Cons. Stob. Ecl. Eth. II. p. 108 et p. 34. - Cicero , de legibus I. o, Est,' inquit, virtus nihil

44쪽

hoc eum voluisse apparet vitam degere secundum virtutem idem esse ac o vivere cum intelligentia earum rerum quae natura eveniant, eligentes ea quae essent secundum naturam, reiicientes contrariar l). o Quod a Stoicis dicitur,' Cicero inquit, o convenienter naturae ivere, hanc habet, ut opinor, sententiam cum virtute congruere Semper cetera autem, quae secundum naturam essent, ita legere, si ea virtuti non repugnarent.ΠΑctiones hominis, secundum Stoicorum doctrinam labo- λογουμένως ἡ ρυσε viventis, dicuntur καθηκοντα, quod verbum Cicero latine reddidit vocabulo : os eia 2). Τακαθ οπα aut ab omni parte e communis naturae praeceptis derivari possunt, aut non possunt. Illa dicuntur

dicuntur 1έσα media e g. το γαμεῖν, τὸ πρεσβευειν, τὸ διαλέγεσθαι. Officium medium Cicero aliquid esse dicit quod neque in bonis ponatur neque in contrariis. Eodem auctore Stoici sic definiunt, ut rectum quod sit, id off-ctum persectum esse definiant medium mutem ossicium

aliud, quam in se persecta et ad summum perducta natura;' et Tusc. Quaest. IV. se ipsa virtus brevissime recta ratio dici potest.

I Cons. Cic. de Finib. II. c. 11. deiff. III. c. - 2 Ep. ad Atti c. Lib. XVI. p. II. 3 Stob. d. l. II. i. 158 Cic. de Finib. m. c. 17. de Om. I.

E. 3.

45쪽

id esse dicunt, quod, cur factum sit, ratio probabilis reddi possit. Quocum concinit etου καθ oveto apud Stobaeum R. definitio : οριζεται δε τὸ καθηκον, τὸ κολουθον ευ ζω8, πραχθει ευλογον ἀπολογια ἔχει Τ).

ratius illustrandum est. Utraque cum in ossiciis ponantur atque ad bona facta latiore sensu reserantur, illud tamen interest, quod καθηκον non necesse est ut prorsus erationis praeceptis derivari possint sussicit, si hisce non repugnent. Τα κατορθωριαet vero, quae ad illa reserri possunt tamquam species ad genus, illud sibi proprium habent 2 , quod non tantum cum natura communi conveniunt, sed ea tamquam solo undamento nituntur. Hincipium igitur, ex quo agimus, incit κατορθωμα, Omnes continens numeros virtutis. No8itum reddere e g. Simpliciter est καθῆκον Ρεle depoailum reddere est κατορθω-

1 Wyttentamus ad Plut de Rect Aud Rat. p. 44 A. T. I. P. 377ὶ ,, καθηκο proprie est id, quod taeθίικε rivi, alicui convenit aciendum, hinc et o cium, quo sensu a philosophis maxime Stoicis celebratum, sed et extra Scholam in Vitae consuetudine usurpatum est. ' Et Garve, Anmerkungen et Cicero' Biichem on de Pstichien, T. I. p. 23 : Si nennen ene Pstich καθῆκοv, da Schichliche weilaei dersesbe es hinlinglic ist, en nur die Handiuniden Verhalanissengemas ist unier etchen si gestat ehi, die uelle ma nota somn- Iauter eyn. Cons. Diog. L. Lib. VII. I07, 08. 2 Stobaeus, 1.1. p. 84. Κατορθωμα δ ινς λεγουσι καθῆκου παυ- τας πυο τούς αριθμ.ωγς. Interdum vero o κατορθωμα τῶ καθήκουτιopponitur, si hoc nomine utuntur pro ossiciis mediis τοις μiσοις .Conf. et erus ad Cic. de Off. a. c. . p. 18.

46쪽

Distinctio illa inter et itaιθῆκον τὸ καπρθωμαι non unius Chrysippi, sed totius sectae habenda est, et a Zenone Stoicorum principe Originem duxit. Etiamsi nonnisi hoc unum illorum placitum ad posteros pervenisset, es sic t me eos optime de philosophia morali meruisse statuendum esset g). Magnum enim ad doctrinam moralem progreS- sum facit ille, qui non, ut homo rudis, extemum tantum habitum externaque acta animadvertit, sed altius investigans ad principia eorum quae aguntur penetrare Studet. Haec quaestio primaria habenda neglectis enim principiis, de pretio actionis alicujus morali nihil decerni potest Cum eo, quod omnes virtutes ad unum reserunt principium d), quo deficiente virtuti locus non sit, duo eorum conjuncta sunt placita : Alterum eum, qui unam ha beat virtutem, omne labere alterum: omnia recte clae omnia peccata eδδe paria. De utroque Saepius in controversiam vocat videamus. I. Qui tinam labea virtutem, eum omne labere. Virtutem unam eamque individuam esse plures ante Ze-

i Cie de Finibus III. c. 7 et 8. Conf. de hoc Stoicorum placito Garve. 1.1. I. p. 7 Sq. 2 Certum est plures ante Zenonem discrimen inter lacta moralia et legalia, . . animadvertisse. Primus autem, Psallimur, suit Zeno, qui in doctrina morali diversis adhibitis nominibus utraque diserte discerneret. Cons. ennemann , .l. IV. p. 10. 3, Omnia officia a principio naturae proficiscuntur.' Cic. de Fi. nibus VII. c. I. 4 23.

47쪽

nonem statuerunt philosophi IJ. Neque tamen hanc ob causam non referri debet hoc placitum ad doctrinam Stoicam, quum et inter Stoicorum exstet effata, et vi tota illorum philosophia arctissime cohaereat. Haec enim, ut supra vidimus, tota referri potest ad illud principium 619 κοινὸν φυσινs. ο ορθου λογον. Quid Zeno Hic, auctore

Cicerone, o cum superiores non omnem virtutem in ratione esse dicerent, sed quasdam virtutes natura aut more persectas, omnes in alio ponebat; cumque illi ea genera virtutum, quae supra dixi, seiungi posse arbitrarentur, hic ne id ullo modo fieri posse disserebat, nec virtutis usum modo, ut superiores, sed ipsum habitum per se esse praeclarum, nee tamen virtutem cuiquam ad Se quin ea Semper uteretur' g). lutarchus R. narrat Zenonem diversas virtutes, licet inter se disserant, tamen χωριστου dixisse, easque ita definivisse, ut una Sit Virtus, Sed quae et Rτα πραγματα σχέσεσι κχατα τα ενεργεια διαφέρει. Chrysippus eandem a Zeno hac in re equitur sententiam. lutarchus eum R. cum Zenone convenire dicit, et

alibi eius verba assert, quae luculenter huic congruunt paradoxo 3ὶ Τας αρευς φησιν ο ρυ τιππος ανυκολουθεῖν

Ι Cons. inter alios Cic. de Orat. I. cap. 18 et Plut de Virtuto morali p. 440 F. - Ηoc loco memoratur Aristo Chius, qui, cum virtutem, quod ad oὐσέα , unam diciisset, Varias, quae dicuntur, Virtutes ita se habere monet, ac si quis visum nostrum, si res albas inspicimus, appellare velit λευκοθεα , si res migras 1ελανθέα. caei. 2 Cie Acad. Quaest. I. c. 10. Conf. Davisius ad hunc locum, Lapud eum cap. 11J. Plutarchus de Stoic Repum . . I 034 C. minus recto putat Zenonem et Chrysippum hac in re sibi repugnasSu.

3 De Stoic Repum. p. 1046 F

48쪽

ἀρετάς. Diogenes Laertius 1 : ας δε αρσας λέγουσιν

αντακολουθεῖ αλληλαις, και τον λια εχοντα πάσας εχειν εἶναι γὰρ υzων α θεωρηματα κοινα, καθάπερ ρύσιππος εντ πρωτω περι ρετων φησὶ, Hinc verisimile fit, Chrysippo etiam ea esse ducta, quae de ejusdem sectae philosophis reser Stobaeus 2h πάσας δε α ἀρετὰς, σαι ἐπιστημαι εἰσὶ κού τέναι, κοινά τε θεωρημυατα εχειν, καὶ τελος, ως εἴρηται τὸ υτο, διὸ καὶ ἀχ Βριστους ειναι τὸν γὰρ μιανεχοντα πάσας εχ ειν, καὶ του κατὰ μια πράττοντα κατα πίσας πράττειν.

Si quaeritur, quae vis huic paradoxo tribuenda sit in hominum societate, inde appareat necesse est, quantopere virtus vitiis sit praeserenda, quum haec non solum virtuti, sed etiam inter se singula singulis sibi sint opposita, ut avaritia et prodigentia, temeritas et ignavia, est.); Virtus vero, una illa atque individua, semper sibi consentiat, atque adeo sola apta sit et digna, ad quam nanciscendam homo Omnes animi corporisque vires intendat. Si verum est quod Stoici

49쪽

ψυχῆς καθ'υπωυσιν Ιὶ, quid excogitari potest, quod nos promptiores reddat, ut virtutem immaculatam seremus, atque ad eam retinendam, si opus erit, divitias aliaque omnia minoris habeamus pretii. o Si enim ut Ciceronis g)verbis utar quid de Corinthiis tuis amiseris, scis te posse

reliquam habere supellectilem salvam, virtutem autem si unam consessus eris te non habere, nullam te esse habi

ΙΙ Omnia rete facta et omnia pecoria erae a ria. Zenonis esse placitum omnia seceat erae paria, diserte

nos docent antiquorum testimonia 3). Cum hoc placito concinit etiam recte facta paria erae, quod a Cicerone, Stobaeo aliisque, universo Stoicis tribuitur 4). Chrysippum hac in re haud diversam a Stoicis sententiam iniisse nobis auctor estΡlutarchus, de Chrysippo amr

50쪽

Non mirum hanc sententiam, quippe quae a vulgari inione prorsus discedere videretur, ad παραδοξα. Stoicorum esse relatam, plurimosque philosophos vel oco vel serio id egisse, ut non minus hoc quam cetera abSurda esse ostenderent. Quid lutarchus ei opposuerit deinde narrabimus; nunc argumenta asseremus, quae apud Ciceronem contra hoc placitum inveniuntur, quo altius inVestigemus, quo sensu ex Stoicorum mente id intelligi oporteat. Cicero pro L. Murena causam agens cap. 29, 30 philosophiam Stoicorum pro more suo ocando reprehendit. nFuit,' inquit, 'quidam summo ingeni vir, Zeno, cujus inventorum inemesi Stoici nominantur Hujus sententiae sunt et praecepta eiusmodi omnia peccata esse

paria, omne delictum scelus esse nefarium, nec minus delinquere eum, qui gallum gallinaceum, cum opus non fuerit, quam eum qui patrem sutacaverit Fatetur aliquis se peccasse et ejus delicti veniam petit Nesarium

est facinus ignoscere. At leve delictum est Omnia peccata sunt paria. GraViora sunt, quae apud eundem inveniuntur in libris dorinibus Bon et Q. B., ubi Cicero cum Catone de placito nostro hoc modo disputat Omnia peccata paria dicitis I).

Quonam modo Quia nec honesto quidquam honestius, nec turpi turpius Perge porro, nam de isto magna dissensio est. Illa argumenta propria videamus, cur omnia peccata sint

i se Sententiam sonit tamquam e Stoici persona ex sua cum d- miration interrogat; itorum ex illa rationem reddit.

SEARCH

MENU NAVIGATION