장음표시 사용
31쪽
Antequam agamus de placitis ad virtutem et hujus cum selicitate conjunctionem attinentibus, locum, qui est de libertate voluntatis, nobis tractandum proposuimus. Eam vim scilicet quaestio de libertate voluntatis habere videtur, ut, nisi antea quid de ea statuendum sit decreveris, omni fundamento in doctrina morali sis destitutus. Ubi omnis libertas qualiscunque voluntati himianae denegata est, nec de virtute nec de vitio sermo esse poterit aut, si vocabula retinere quis velit, significationes a vulgaribus diversae iis tribuentur. Non igitur mirum, hunc locum ab omnibus sere philosophis, qui de morali doctrina egeruns, in controver
32쪽
Ne autem in vagis ratiocinationibus circumseramur, accurate definiendum est, quid libertate voluntatis humanae sit intelligendum. Et egent quidem haec verba arctiore descriptione. Libertatis enim notio cum nonnisi negationem alicujus necessitatis contineat I), necessario addendum est, quamnam necessitatis negationem hoc loco intelliga
Triplici sensu homini libertas voluntatis tribui potest 2ὶ.
imo quidem libertas omni vacans necessitate externa Fataliam o), sive vi qualicunque indeclinabili extra personam hominis posita. Dein libertas ab omni prorsus necessitate immunis, tam externa quam interna a Fatalιamo simul et Beterniani/mo), quae homini acultatem asserit liberae electionis, ita ut id, quod egit, etiam aliter agere potuisset, et casum fortuitum, Tην τύχην, admittere videtur Denique in censum venit libertas moralis stricte sic dicta, ubi libera ab omni necessitate voluntas cum legis moralis praeceptis prorsus convenit, atque adeo omnis pugna inter moralem necessitatem et libertatem tollitur. De duobus prioribus nunc videamus 3). a. rimum quidem perspicuum est, hoc loco non quaeride libertate necessitate externa, quum eatenus quidem ab
I se Libertas voluntatis est lacultas mentis agendi, ta qua Omis necessitas remota sit. uenbach, Instit. etaph. p. 13. 2 Conf. Zellerus in Diario : Theol. Iahrbucher, Jahrgang 1846. S. 388. 3 Libertatem, quam . l. diximus moralem, non in homine Vulgari, sed nonnisi in sapiente secundum Stoisos iuveniri deindc vide
33쪽
omnibus antiquioribus philosophis, si recte video, homini libertas asseratur. Nec opus est, ut quis hac de re dubites. Sublata enim illa libertate, de voluntate hominis ferino esse non potest imo voluntas ipsa prorsus tollitur, et non magis homini propria voluntas est tribuenda quam alii cuivis negotio. Chrysippus, narrante A. Gellio I), satum esse dixit,
oindeclinabilem et sempitemam quandam seriem rerum et catenam volventem semet ipsam, sese et implicantem per aeternos conSequentiae Ordines, ex quibus apta connexaque
est; in cum congruit ejus apud lutarchum definitio 2):
αλια νικητος και κωλυτος καὶ ατρεπιος. Huic definitioni
adversarii ita obloquuntur Si Chrysippus, inquiunt, sato putat omnia moveri et regi, nec declinari transscendique posse agmina sat et volumina, peccata quoque hominum et delicta non inducenda sunt ipsis voluntatibusque eorum, sed necessitati cuidam et instantiae, quae oritur ex fato; omnium quae sit rerum domina et arbitra, per quam necesse sit fieri quidquid futurum est; et propterea nocentium poenas legibus inique constitutas, si homines ad maleficia non sponte veniunt, sed sat trahuntur. Quibus haec sere reponit Chrysippus 'Quamquam ita sit,
2 De Stoicor Repum. p. 1056 C.
34쪽
ut ratione quadam principali necessario coacta atque connexa sint lato omnia, ingenia tamen ipsa mentium nostrarum perinde sunt fato obnoxia, ut proprietas eorum est ipsa et qualitas.
Nam si sunt per naturam primitus salubriter utiliterque ficta, omnem illam vim, quae de suo extrinsecus ingruit,inossensius tractabiliusque transmittunt. Sin vero sunt aspera et inscita et rudia, nullisque artium bonarum adminiculis ulta etiamsi parvo sive nullo satalis incommodi
conflictu urgeantur, sua tamen saevitate et voluntario impetu in assidua delicta et in errore ruunt. Idque ipsum ut ea ratione fiat, naturalis illa et necessaria rerum consequentia esticit, quae satum vocatur. Est enim genere ipso quasi fatale et consequens, ut mala ingenia peccatis et erroribus non Vacent. Quibus cum jam diserte enuntiaverit, pene HOS ESSe, ut oluntario impetu sat enicaciae, quatenus ea eatriMem ingruit adversemur, mox accuratius eam facultatem homini concedit 1). Exemplo enim desumto a lapide cylindro, qui, etsi a te per spatia terrae prona atque derupta jactatur, non Volvitur, nisi ex eo, quod eum habet modum et sormam volubilitatis haec addit sic ordo et ratio et necessitas sati genera ipsa et principia causarum movet,
impetus vero consiliorum mentiumque nostrarum actionesque ipsas voluntas cujusque propria et animorum ingenia moderantur.' Contemnendae igitur ex Chrysippi doctrina corum sententiae, qui in culpa et maleficio victi perfugiunt
a Cons. A. Gelliis .l. et Cicero de Fato, cap. 9.
35쪽
ad sati necessitatem, tamquam in aliquod sani asylum et quae resima fecerunt non suae temeritati, sed suo attribuenda esse dicunt. Ex hisce luculenter patere videtur, Chrysippum statuisse libertatem voluntatis a necessitate
b. Utrum autem hominis voluntati libertatem a necessitate interna immunem concesserit necne jam inquirendum. Et primum quidem ex iis, quae nobis servavit Gellius 1 l.
Chrysippi placitis sequi videtur, eum indeclinabilem illam
seriem rerum et catenam, quam satum esse dixit, etiam ad hominis voluntatem retulisse quid quod totidem verbis enuntiavit : ningenia ipsa mentium nostrarum perinde sato se obnoxia secundum eorum proprietatem et qualitatem, et delicta hominum, etsi voluntario fiant impetu, tamen inci a consequentia rerum illa naturali et necessaria, quae
Porro intemam voluntatis necessitatem Chrysippum docuisse patet ex ratione, acuta Sane, qua eos resellit, qui omnem e vita actionem tollebant, conclusione ista usi, quae apud veteres nou λογου nomine designatur. Contendebant scilicet nonnulli Si ex aetemitate verum hoc suit, Ex isto morbo convalesces; sive adhibueris medicum sive non adhibueris, convalesces. Item: si ex ae- temitate hoc salsum fuit, Ex isto morbo convalesces; sive adhibueris medicum sive non adhibueris, non OnValeSCeS.VHujus mali medelam afferre non poterat, nisi aut vim sati in rebus humanis prorsus delendo, aut concedendo etiam hominum acta a lato prorsus pendere. Soterius eum secisse
36쪽
Cicero nobis est auctor 1). ouuaedam enim sunt, Chrysippus inquit, in rebus simplicia, quaedam copulata Simplex est morietur eo die Socrates. Huic, sive quid sec rit sive non secerit, finitus est moriendi dies. At si ita satum sit, Nascetur Oedipus Laio non poterit dici, sive suerit Laius cum muliere, sive non fuerit : copulata enim res est et consatalis : sic enim appellat, quia ita satum sit, et concubiturum cum uxore Laium, et ex ea Oedipum procreaturum ut, si esset dictum Luctabitur Olympiis Milo, et reserret aliquis, Ergo, sive habuerit adversarium sive
non habuerit, luctabitur erraret. Est enim copulatum Luctabitur, quia sine adversario nulla luctatio est omnes igitur istius generis captiones eodem modo refelluntur. Sive tu adhibueris medicum sive non adhibueris, OnValesces, captiosum Tam enim est satale medicum adhibere
quam conValescere.' Chrysippus exeo alaἶiὶ συνειμαρμνα)appellat. Concinit haec ejus de voluntatis humanae necessitate sententia cum iis, quae pluribus locis statuit de totius mundi fabricatione. Exstat ejus sati definitio : ιριαρρο νη
I De Fato, cap. 13. 2 Stob. Eclogg. Lib. I. p. 180. d. Heeren Plutarchus, de Placit. Phil . . 885 C.
37쪽
λαχαπο αλλως ἡ κατὰ τον οὐ Διος λογον Et tρ- ρα- τον αὐτον εἶναι Ι) nNihil, inquit, singularum rerum, ne minimum quidem fieri potest aliter, quam secundum communem naturam et ejus rationem; g βιάζεται η υσις
ματον 3ὶ Ρromiscue eum usurpasse Fatum, rovidentiam, summam Rationem, JOVem, Ommunem Naturam,
plura nos docent antiquorum testimonia 4).Cemimus Chrysippi doctrinam, quatenus ex locis laudatis confici potest, omnino pantheismum redolere pantheismo autem accepto, si tibi constare velis, omnem libertatem necessitate qualicunque denegaturus es. At vero doctrina illa non potuit non discrepare ab opinionibus, quae in vulgus serebantur. Vulgus polytheismo deditus libertatem voluntatis a necessitate intem lacilius poterat accipere, et revera accepit. lures illius libertatis causam egerunt, et Chrysippum oppugnarunt s5J. Noster vero, aut non satis perspiciens, quid ex suis placitis sequeretur, aut ad
incitas redactus ab adversariis et popul se accommodare studens, pluribus locis et polytheismo aliquatenus calculum adjecit, et libertatem a necessitate externa tueri studuit. Videamus, quomodo libertatem illam cum lato conciliare
4 Plut I.I. p. 1050 A. Stob. Ecl. I. . . p. 180. M. Heeren . Cicero de Nat Deor. I. c. 15. Cons. Diog. Laert Lib. VII. 6 135. 5 Cieero de Fato c. 7. Gellius N. A. VI. . .
38쪽
Cum statuisset μηδὲν ναιτίως, et contra ipsa illa causani serie libertas everteretur, Subtiliter causarum genera distinxit, ut et necessitatem effugeret et retineret satum. o Causarum enim, inquit, aliae sunt persectae et principales, aliae adjuvantes et proximae. Quam ob rem cum dicimus, omnia suo seri causis antecedentibus, non hoc intelligi volvinus, causis persectis et principalibus, sed causis adjuvantibus antecedentibus et proximis ' I). Sunt igitur secundum Chrysippum causarum duo genera : aliae persectae et principale αυ etελης καὶ κυρια αλια), aliae adjuvantes et proximae συναλια, αἰτια προέεχης), Omnes Verosunt antecedentes προκαταρκ etiκη λία). Distinctio ista paulo obscurior hunc sensum habere videtur, ut causae persecta vi sua id, quod iis subjectum est, certo G-ciant, ut ignis accendit causae ver adjuvantes, etsi adessectum aliquem omnino requirantur, naturam tamen eff-ciendi non habeant e. g. si aes Statuae dicas causam adjuvantem, quod sine eo non possit emci. 2 Chrysippus, hoc posito causarum discrimine, voluntatis
libertatem servare se opinatus est. Quum enim concedat,
omnia causis fieri antepositis, et inde nonnulli ducant argumentum, quo probent, nihilne appetitum quidem esse in nostra potestate, iis a Chrysippo opponitur, hoc non sequi nisi omnia persectis et principalibus causis fieri dicamus au-
I Cicero de Fato c. 8. - Postrema verba ita sunt intelligenda,
ac si scriptum esset dum causae antecedant adjuvantes et prOXimae; monente Osero ad h. l. 2 Cons. Cic. Topica C. I.5
39쪽
Sa vero, cum e monente, aliae tantum sint adjuvantes sive proximae, ita libertatem voluntatis defendit, ut nonnisi iis assensionem nostram commoveri statuat, et visum imprimere quidem objectum et quasi signare in animo suam Speciem, sed assensionem in nostra esse potestate I). Quibus quid velit non intelligo, nisi aliquid in homine statuas, quod ipsum a causarum serie remotum a causis istis adjuvantibus impellatur, cuique causae istae prOXimae ceteris propiores dicantur. Hoc vero accepto inesse conceditur in homine facultas quaedam ab omni necessitate immunis, et satum Chrysippi indeclinabilis illa rerum series et catena)tollitur. Fateamur igitur, inducta causarum distinctione Chrysippeam rationem sibi non congruere et recte de illo judicasse Ciceronem OAt mihi quidem videtur, cum duae sententiae fuissent veterum philosophorum, una eorum, qui censerent omnia ita suo fieri, ut id satum vim necessitatis afferret altera eorum, quibus viderentur sine ullo sat esse animorum motus voluntarii Chrysippus, tanquam arbiter honorarius, medium se ire voluisse : sed applicat se ad eos potius, qui necessitate motus animorum liberatos volunt. Dum autem verbis utitur suis, delabitur in eas dissicultates, ut necessitatem sati confirmet invitus V 2ὶ
40쪽
In hac disquisitione nobis non proposuimus moralis doctrinae, quale a Chrysippo consectum sit, Systema exponere. Supersunt enim de ejus doctrina nonnisi hamenta quaedam hic illic dispersa, quae haud raro, ut deinde videbimus, secum pugnant. Dein ex iis, quae Supersunt, conjicere licet Chrysippum non totam doctrinam moralem tractasse, sed locos potius selectos 1), ipsius tempori et sectae magis accommodatos. Itaque id praesertim spectantes, uti cem asseramus iis locis e lutarchi libello, qui in secunda nostrae dissertationis parte de Virtutis natura et de ratione,
