Specimen historico-philosophum quo Plutarchi de nonnullis Chrysippi placitis judicium examinatur [microform]

발행: 1850년

분량: 124페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

paria. Ut, inquit, in fidibus pluribus, si nulla earum ita contenta nervis sit, ut concentum Servare possit, Omnes aeque incontentae sint, sic peccata, quia discrepant, aeque discrepant paria sunt igitur. Hic ambiguo ludimur Aeque enim contingit omibus fidibus, ut incontentae sint illud non continuo, ut aeque incontentae Collatio igitur ista te nihil juvat. Nec enim, omnes avaritias si aeque avaritias esse dixerimus, sequetur, ut etiam aequas esse dicamus. Ecce aliud simile dissimile. Ut enim, inquit, gubemator aeque peccat, Si palearum me evertit, et si auri, item aeque peccat, qui parentem, et qui servum injuria verberat. Hoc non videre, cujus generis onus navis vehat, id ad gubernatoris artem nihil pertinere Itaque aurum paleamne portet, ad bene aut ad male gubemandum nihil interesse. At quid inter parentem et servolum intersit, intelligi potest et debet. Ergo in gubemando nihil in ossicio plurimum interest, quo in genere peccatur. Et, si in ipsa gubematione negligentia est navis eversa, majus est peccatum in auro, quam in palea. Omnibus enim artibus volumus attributam esse eam, quae communis appellatur prudentia quam omnes, cuicunque artificio praesunt, debent habere. Ita ne hoc modo paria quidem

peccata sunt.

Quis est, qui hisce argumentis a Cicerone allatis, iisque quae initio capitis sequentis 28 ab eodem proseruntur, calculum non adjiciu - quid igitur de παραδοξω,

nostro statuendum ... Ipsum Chrysippum audiamus l Ισα τε παντα λέγουσιν Ο Στωικοι εινα τα μαρτημα. -

52쪽

τα, - ευ δ οριοι IJ. Quae apud Stobaeum hoc modo illustrantur. Sunt aequalia, quod ab uno vitii tamquam sente profluunt, et proinde eadem trutina ponderanda sunt. Sunt di imilia, quod diversae res extemae iis occurrunt, atque ita, quod ad qualitatem attinet, differunt. Exemplum affertur mendacii. Omne mendacium aeque est mendacium; non omnes Vero, qui mentiuntur, aeque mentiuntur. Qui enim noctem esse dicit, cum dies sit, alia ratione mentitur, atque ille, qui vivere hippocentaurum contendit. Illud fieri potest, hoc fieri non potest. Sic egcata, per Se spectata, Omnia sunt aequalia 2 , qualitate vero disse

runt.

Plutarchus ipse Chrysippi locum affert, unde luculenter patet eum, licet recte acta et peccata aequalia dixerit, qualitate tamen ea a se invicem distinxisse. De his vero infra monituri sumus. Ρari. II cap. Π.)Ρrae ceteris dignus est, qui de hoc Stoicorum dogmate Omnino consulatur, elegantissimus Graecae philosophiae interpres, Cicero, in opusculo quod inscribitur Paradora 20-26. ΛΡeccata,' inquit, uno rerum eventu, Sed vitiis hominum metienda sunt. In quo peccatur, id potest aliud alio majus esse aut minus cipsum quidem illud p

care, quoquo Verteris, unum est. riccare est tam- I Stobaeus, .l. - ipsius, anud ad Stoic Philos. m. 21. haec Chrysippi esse conjicit.

53쪽

quam transire lineas, quod quum seceris, culpa commissa est quam longe progrediare, quum semel transieris, ad augendam culpam nihil pertinet. eccare certe licet nemini. Quod autem non licet, id hoc uno tenetur, si arguitur non licere. Id si nec majus nec minus unquam fieri potest, quae ex eo peccata nascuntur, aequalia sint oportet. Eodem modo demonstratur etiam recte facta paria esse.

Dicet vero aliquis : ONihilne igitur interest, patrem quis enecet an servum 3V Audias, quaeso, pulcherrima illa, quae a summo viro Stoicorum doctrina imbuto reponuntur Illud interest, quod in servo necando, si id fit injuria, semel peccatur in patris vita violanda multa peccantur. Violatur is, qui procreavit is, qui aluit is, qui erudivit is, qui in sede ac domo atque in republica collocavit. Multitudine peccatorum praeStat, eoque poena majore dignus est. Sed nos in Vita, non quae cuique peccato poena sit, sed quantum cuique liceat, spectare debemus quidquid non oportet, scelus esse quidquid non licet, nefas putare debemus. Etiamne in minimis rebus p Etiam,

si quidem eram modum tenere possumus. Histrio si paullum se movit extra numerum, aut si versus pronunciatus

est syllaba una brevior aut longior, exsibilatur et exploditur cin vita tu, quae omni gestu moderatior, omni versuasio esse debet, ut in syllaba te peccasse dices p oetam non audio in nugis in vitae societate audiam civem digitis peccata dimetientem sua Quae si visa sunt breviora, leviora qu1 possint videri Quum quidquid peccatur, perturbatione peccetur rationis atque ordinis perturbata autem se-

54쪽

uxplicavimus restat, ut huic capiti addamus enarrationem eorum, quae de homino morali docuit. Stobaeus nobis auctor est, Stoicos homines in duo divisisse genera, in bonos et malo 'Αρεσκε γαρ ω τε Ζηνωνι

κ. . . 2). Quod ut recte intelligamus monendum est, eos non hoc voluisse, ut in Onis censeantur omnes, in quibus ορθος λογος praevaleat reliquis Oρμαις , in malis vero ii, in quibus vis rationis haud raro a cupiditatibus perversis superetur. QUO Si pOSuissent, melior sane eorum res se haberet. Quum vero hoc modo distinguant, ut boni o σπουδαιοι, ο σοῖοι Sint omnibus numeris persecti, mali 0 2αυλοι, ιι ηλίθιοι Omnibus numeris impersecti, ideoque bonis ab omni parte oppositi tertia hominum classis,

I Non possum, quin h. l. animadvertam, saepius Stoicorum placita sid divinam Christi doctrinam accedere. Cons. e. g. cum h. I. Μatth. V et ea, quae nuper scripsit . eander, eber asVorhalinis de Hellenis hen Ethi gur Christlichen, in Diario Mei, schris su Chr. Wissenscha und Chr. Leben p. 70 sq. id praesertim P. 8. 2 L. l. p. 198.

55쪽

eorum qui neque prorsus persecti neque impersecti dicendi sint, apud eos desideratur I). Quis vero est qui non videat, eos hac in re graviter errare Quis non videt, eam esse hominum varietatem, ut non ad duo genera referri possint, si quidem haec genera ita ponuntur, ut singuli ad alterutrum genus pertinentes sibi prorsus similes habendi sint. Porro perspicuum est eos, quos Stoici ad genera ista reserunt, plane deesse. Non adsunt, neque umquam adfuere homines persecti, si stricte notionem verbi teneas, neque magis tales, in quibus nulla virtus ne minima quidem cernatur. mo ad tertium genus inter utrosque positum, eos dico homines, qui neque omnino rationis praeceptis obsequantur neque omnibus virtutibus destituti sint, omnes reserri debent 2). In altera dissertationis parte videbimus, Chrysippum multa secundum hoc placitum statuisse, quae satis defendi non possint videbimus item,

Plutarchum hoc praesertim errore usum Sse, ut adverSurium acriter carperet.

1 Cons. Stobaeus Ecl. Eth. II. p. 198, 206. - Plut de Stoic Re M. p. 037 . de Comm. Not. p. 1062 F. et I 063. - Tanquam Chrysippi mento Persius Sat. V. 120 Q

- - - nullo thure litabis,moreat in stultis brevis ut semiuncia recti. meo miscere elas.

56쪽

In οὐ φαυλο α ου σορο imagine adumbranda Stoici summo studio id egerunt, ut illum omnibus vitiis maculatum proponerent, hunc vero omnibus omatum virtutibus ad coelum usque extollerent. Quod ad O φαυλο attinet, cons inprimis Ciceronis aradoxo IV. ceteros locos antiquorum collegerunt ipsius, anuduct DV 20 etBa-hauer l.l. p. 17 sq. Digna est, quae legatur, ingeniosa hujus placiti saepissime exagitati desensio, quam exhibet Seneca de Benes. IV. c. 26, 27. subtiliter distinguens vitia, quaerent, et quae erasan in vita Stultus omnia vitia habet, sed non in omnia natura pronus est alius in avaritiam, alius in luxuriam, alius in petulantiam inclinatur. Itaque

errant illi qui interrogant Stoicos : Quid ergo Achilles timidus est Aristides injustus alia. Non hoc dicimus,

sic omnia vitia esse in omnibus, quomodo in quibusdam singula eminent; sed malum ac stultum nullo vitio Vacare. Nec audacem quidem timoris absolvimus, nec prodigum quidem avaritia liberamus.' Et porro n Omnia in omnibus vitia sunt, sed non omnia in singulis exstant. Hunc

natura ad avaritiam impelli hic libidini, hi vino deditus est, aut si nondum deditus, ita formatus, ut in hoc illum mores sui erant. ' Eodem modo, ni sallimur, probari posset, in omnibus Omnes adesse virtutes. O σορος secundum eos omnibus virtutibus est instructus est *ρονιμος, δικαιος, ανδρειος, σω*ρων, βεβαιος, πάντας ευ ποιεῖ, Semper sui similis est. Numquam eum ullius facti poenitet, neque umquam emendat quod secit, nec mutat consilium. σοφος πραος, ησυχιος, κοσμιος,

57쪽

απαθής, αμηλος. Sapientes soli inter se sim amici; fides non est nisi in sapiente. Jovi stilem, im e superiorem putes, Iupiter enim naturae, non suo benescio sapiens est I) Notandum autem, non latuisse Stoicos ipsos, nusquam talem, qualem statuerint, sapientem exstare. Cicero festatur, eos ne ipsos quidem dicere solere, qui sapiens sit aut fuerit g); et lutarchus H ουθ άπου ὁ ρυσGrπος

58쪽

Quum homini proprium sit non minus elicitatis quam virtutis studium, omniumque conatus e tendant, ut quisque id adipiscatur, quod prae ceteris suam elicitatem aucturum esse putat non mirum Si philosopho omnes, qui doctrinam moralem tractarunt, id etiam egisse, ut qua in re summum bonum positum sit investigarent. o Quid est enim in vita,' ait Cicero I), utanto opere quaerendum, quam cum omnia in philosophia, tum id, quid sit finis, quid extremum, quid ultimum, quo sint omnia bene vivendi recteque aciendi consilia reserenda quid sequatur natura ex rebus expetendis quid fugiat ut extremum malorum p Dissicilem esse hanc quaestionem, docent diversa philosophorum de hoc argumento decreta Accedit alia dissicultas, quum ei qui quis summum bonum sit statuerit,

si De Finibus I. e. 4.

59쪽

impositum sit ossicium illius cum virtute conjunctionem declarandi. Hoc enim neglecto, duplex vitae finis adesset, et ut quisque aut elicitatem aut virtutem appeteret ita

alterutra magis minusve carere deberet.

Quid hac de re statuerint Stoici, praesertim Chrysippus, nobis in hoc capite inquirendum est.

Summo bono, ut hoc primum moneam, significant illud ad quod quum ipsim ad nullam aliam rem reseratur, ceterae res Omnes reseruntur: et etελος, οὐ νε- παντα πράττεται μὲν αὐτο δε πράττεται Ουδενως νεκα Τ). Illud etελος Stoicis est ευδαιμονειν. Ευntlatovi Secundum Zenonis definitionem, quam etiam Chrysippus est secutus, Metivmροια βιου. υροι βιο dicitur a Stoicis talis vitae cur sus, in quo omnia cum recta ratione sive cum natura communi conveniunt, et in quo nihil sit communi huic

legi contrarium. 2)Si autem quaerimus, quid sit vitam ita instituere, ut

Semper cum natura communi convenias, huic soli obedias, eamque tamquam criterium ponas omnium quae agenda aut vitanda sunt; praesto est responsum virtutem cola8, ko

I Cicero, de Finibus f. c. 2. Stobaeus, Ecl. II. p. 138. Non pertinet ad nostrum consilium, ut hic agamus de discrimine, subtiliore illo, quo ponunt Stoici inter o no e τὸ σκοπου. De eo conL Baumhauer l.I. p. 18 Sq. 2 Diog. Laert. Lib. VII. I 8 Stoicorum doctrinam de elicitate aeque ae de virtute obscuriorem esse et incertam, cum non satis definiverint, quid ni otvli 7ὐσῖ sit intelligendum, perspicuum est. Cons. ea, quae supra diximus . 21 sq.

60쪽

40veatam dega nitam I l ulcherrime haec inter se in

Stoicorum doctrina concinere, quis non videt Ad unum principium et virtus et summum bonum reseruntur : utrumque nihil est aliud nisi cum natura OBVenire; unde necessario sequitur, virtutem et elicitatem, licet diversa sint vocabula, unam tamen rem esse nullam virtutem praeter elicitatem, nullam felicitatem praeter virtutem. Τὸ μονον αγαθον, καλου' ὁ μονον καλου ἀγαθόν Ξ . Quo incitur, solum id malum esse quod inhonestum sit. Idem vero Stoicorum placitum a vulgari opinione quam maxime discedere perspicuum est Pauca sunt, de quibus major non tantum inter doctissimos, sed inter omnes sit dissensio , Mille hominum species et rerum discolor usus, Velle suum cuique est, nec voto vivitur uno. 3ὶoSi vero, ' dixerit aliquis, o virtus solum bonum habetur,

quid statuendum de honore, divitiis, ceteris A n haec indigerentia putas 3V Respondebit Stoicus o Indisserentia VHaec vero ὰ διάρορα. recte sunt distinguenda ab iis, quae

vulgo ita dicuntur. Distinguunt ipsi Stoici, quum duplici

1 Cons caput antecedens hujus disputationis. 2 Vid quae Chrysippi vocabula afferi tui. 1.1. p. 103 C. Cons. Diog. L. Lib. VII. g 101. Cicero de in III. c. . Quaest. Acad.

3 Persius, at V. 52.

SEARCH

MENU NAVIGATION