장음표시 사용
621쪽
6io PROBLEM. DE VOCE, AC SONO.
qui sinulatarn, seu , ut vocant, falsam emittunt voculam , ac denique nictuentibus:in his quippe omnibus astrictiora sonandi organa inueniuntur,sicuti in fistulis,di chordis gracilioribus. Est itaque familiaris Aristoteli resposio, pro vocis acumine in huc modu in problem.3 . Instrumeti imbecillitas exiguit,aere mouet, exiguus aer c terius sertur,quod celeriter sertur acutu est. Qudd si quaeda maiorivi pellendi aeris polleant,ut viri,& tormenta bellica,cum tame gram is sonent, nihil redditae causae obest, tum quia magnam acris partem ciet,quam neces le est,segnius pro sua magnitudine, agitari grauiusque proinde sonare, tum quia magnus etiam strepitus magni soni, qualis grauis est,causa existit. Itaque ut sonorum acumen , ccleritate , ita grauitas a segnitie agitati aeris proiicnit agitatur autem segniter sere, quia copiosus est, ut accidit crassioribus sue filii lis, siue chordis, item ridentibus , qui arteriam vocalem dilatant , ac rictibus hiscunt; frigentibus quoque, qui aut propter hybernum tempus , aut propter grauedinem , crassiorem tunc aerem mouent. Denique pernoctantibus , ac trepidantibus. Illis ob humoris congesti copiam, quae citae aeris agitationi o stat; unde necelle sit grauius sonare; istis quoniam ascenderare susum calore propter passionem trepidandi, multum aeris reseluitur , qui lente agitatur , cum sit multus. Qudd si vituli grauius sonant, quam boues, ideo euenit, inquit Aristotcles , quia e tum matres grauius etiam, quam mares sonare astolent; est autem natura comparatum, ut animalia recens nata matri poti is, quam
Qua de causa sonus ad quaedam corpora allisus geminatur quam vocant Echo ) ad alia verδ non seminatur, sed potius obtunditur; R. Aliud est sonum reflecti, aliud refragi, dissiparique:quaedam porro corpora dura aeuia,ac bene compacia acrem ad se appulsum minime dispertiunt, sed in egrum reddunt,unde fit Echo: alia verd hi tibias plena,mollia,aspera, tumida,& inaequalia,allisum acrem fra punt potiti ac dispescunt, quam sartum , icctumque reddant. Hinc domus nuper illitae fornices, dolia,lagenae, suminum quiescentium
ripae,ob aquarum laeuorem, cauumque aes maxime resonant,minus vero orchestra sparso iunco, aula tapetis vestita,ncmora,arteria vocalis humore , aut etiam nimio calore exasperata, qualem habent,
qui febri Selluarunt. Itaque quem ad modum lux speciesque visibilis ad corpus tersum impacta, si angulum faciat repexa,sicuti secerat directa,timilis sere utrobique est; ita & aer resonus similis priori essicitur,si corpora pulset,in quibus non stangatur,sed integro sere in
retia regrediatur. Cur cum inspiramus vocem formare non possumus, in expir mus pollAmus. An quia aer inspiratus stigidus est,& interiorem aerem tantisper cogit, cum oportuis let cum expandi, ut sonus fieret, contra vero expiratus aes calore citatus sonare iam potest Ita Arist
teles feci. ii, Problemat. i 3, Quod si aqua frigida strepitum magis
622쪽
ciet,cum decurrit,qu,ni calida,ideo accidit,quia stigida grauior est,
vehementiusque serit, ac strepit. Sed quoniam ad formandam vocem neque inspiratio,iaeque expiratio per se necci Iaria est,sed aer in arteria vocali,atque intra os, sicut ex Theologorum Doctrina colligitur, qui corpora beatorum voces sermatura docent, cum tamen in eo statu respirationis , aut expirationis usus non sit futurus: ita
rursum proposito problemati satisfaciendum,Vocem non seri quo licunque allisione aeris ad corpus , sed ex ea, quae ad instrumenta apta, & idonea, qualis fieri potest, cum expiramus, non cum inspiramus. Cur minus audiamus, cumrascitamusὶ R. Oscitando torpentem satum d sauciam sinibus excutimus, qui etiam aures subit, opple que,ac strepitum cier, sicque extrinsecus intrantem sonum offuscat. Qua etiam ratione si duo simul loquantur, minus se audiunt occii su,repulsuque mutuo accedentis soni,proindeque si accurate volu- , mus audire inspirationem inllibemus. Adde etiam aurium stramina comprimi, cum mandibulae oscitando distrahuntur, sicque minus
Sunt ne vitia linguae pluraὶ R. sunt equidem: nam alii haesitant, ut qui syllabam unam alteri continenter, uti postulat vocabulum, iungere nequeunt, sed in priori tantisper detinentur. Quo etiam fit,
ut conantes submisse loqui non possint auctore Philosepho problemate 3 s.fectionis i t. Fit autem naesitatio,vt idem addit problemates a frigore attonitum reddente locutionis organum; quare exercitatione , aut vino concalfactum expeditios iam orationem serinare potest, ut picis,& sturnis euenit, loquacioreo enim evadunt, si made- Lactam vino offam voret. Porid solus homo fere haesitationis vitio laborat, quoniam inter caetera animantia sermonem solus profert: haesitatio autem interruptio est articulorum in dicendo. Lege problem .s s.& 17. citatae sectionis. Alii deinde balbuttur,ut qui literam, vel syllabam praetermittunt,veluti si Constantopolim, kapolim pro Constantinopolim,Neapolim perturbate efferant. Alij blaesi sunt,ut
qui certam aliquam literam exprimere non valent, sicque exempli
gratia, fluctum pro fructum pronuntiant, Capidolium pro Capitolium, puellulii in pro puerulum.
Cur trepidantium , iratorumque vox tremula est,ac otiam mentumὶ R. quia emigrante calore cor conquatitur, unde leuis multi sunt, sicuti in laxis chordis. Cur qui intra domu sunt, magis audiunt sonu extrinsecus excitatum; contra vero qui seris sunt, miniis percipiunt sonu intra donat,3 R. Quia in posteriori euentu dissipatur aer foras erupens in laxiora spatia, sicq; naccescit soniis, in priori Ecotra, domu ingrediens copj-tur, unde mellius augiri necesse sit. Similis ratio videretur in aspectu procedere,chm similiter melius intra domu existens,quae seris sunt, cernimus, quam quae in domo ibris existentes. Ita est, nam species, domum a seris subeantes, coguntur, & coadunantur, , domo verδ
623쪽
soras emicantes,dissipantur oculi , Igitur cum has admittunt minus cernunt, illas magis. Adde lucem oculis vicinam distrahere spectum,ne figi in unum locum possit. 8. Cur qui in superiori cubicillo loquuntur, facilius audientur inuaseriori,quam in superiori,qui loquuntur inserius,cum vox sicuti,&acr nata sit ascenderet R.Quia non sine aliquo humore emittitur aer ab eo qui loquitur,liumor vero descendit. At liaec ratio singularis est, non enim omnis sonus cum humore dissunditur 3 R. Sonus tunc melius auditur,cum accomodatior est inter ipsiam, de potentiam collocatio,hoc est,cum non sub pedibus aer prius sonat,quam ad aures perueniat, sed clim e loco editiori fit, tunc caedem aures, quae elatae naturae sunt, praedictum aerem accommodatius auci
,. Cur nox ad audiendum aptior est,quam dies)Vtrum,ut Anaxag. est,quod aer interdiu stridet , Sole concalesectus, & obstrepit, noctu requiescit utpote cum omnis calor absuerit, tunc autem qua
que audiri melius post ant, cum nullus strepitus est. An quod per inanius facultas audiendi amplior, quim plenius datur. Est autem
aer interdiu densus, ut qui luce radiisque refertus sit, noctu autem rarior,quod ex eo ignis,& radij decellerunt,quae corpora esse dixeris. Acutior tamen solutio problematis ab Arist. subditur, quod interdiu animae applicatio ad videndum,intellisendumque plura,quet agimus,audiendi minuit attentionem; at vero ubi sensus seiunctus
est ab intelligentia, laborem minimum habet alioquin maximum: unde dictum est inquit Aristoteles mens videt , mens audit, quddomnibus sensuum functionibus assistat,ipsIsque praesidendo distrahatur.Noctu ergo libera anima ab intuendi concursu, sonos melius potest accipere.Ob hanc etiam rationem fit,ut noctu magis dolore lentiamus, quδd anima sensibus aliis minime occupata ad tactus munia se applicet,ut libro i .probi .scripsit Alex.probi. i i 8. Q Audiuntur ne longius qui multi simul sonant, quam cum quilibet eorum solus3R. Res dubia est,apud Aristot. Nam secti i 0.problemate 2.ita sere scribit. Cur idem voce eadem longius sentiri cum aliis cantans,aut vociferans, qu in solus potestὶ An quia viribus uniuersis agere quippiam non tam dissicile est,quam singulis, compo sta quippe omnia plus valent,quam singula; quapropter cum vnitis agitur otibus,vox conitans, unaque redditur, simulque at rem propellit,ut prodire multiplex valeat. Accediit Aristoteli experientia,& exemplum; experientia,quoniam longius vociferantem exe citum Videmur audire,qu in militem, etsi is eadem colentione clamaret,qua cum aliis simul vociferabatur; longius item hominum murmur in nundinis, in foro, quam unius tantum vocem Quamquam altius caeteris loquatur. Exemplum, quoniam multae lucerna eiusdem splendoris latius emittunt lucem, qu in una ,& arenulae aceruatae longissime conspiciuntur in littore, quaelibet vero e proximo loco vix discornitur.Cur ergo quod in vitia obiecto cotingit, inaudi
624쪽
in au8ibili non procedat, ut quamuis singularum vocum species non uniaritur,a toto tame aggregato Vna alia producatur, quae longius peruenire queat. At verό idem Philosophus sect. i l .proble. 1 r. responsionem hanc penitus turbauit,sic enim ille. Quamobre cum simul vocem multi emittunt eodem tono,tota vox illa maior offert se,quam sit vox singulorum, neque tamen logius pro ratione multorum deducitur. An quia multi eundem aerem simul non propcllunt, sed diuersum, quemadmodum si multi lapidem in diuersummittant,non propterea longius abibit, questi si unus proiiciat. Ex his ergo liquet qua st dubia propositi problematis enodatio apud Philolophum.Nobis autem prior responso placet, praesertim,quia
ab Aristotelesosterius fuit conscripta. Siquis tamen probauerit posteriorem ad experientiam, atque exemplum paulo ante posita respondebit, nos in eodem aere non uniri, sed dis aetos conseruari, nec tertiam quandam speciem emittere; quapropter non elle cur longius vocem audiamus,aut quemlibet sonum, si solus, an potius cum aliis pariter edatur. Experientia vero maiorem quidem sonorum copiam, non tamen longius audiri conuincit; sicque fortasse euenit in speciebus arenularum snam neque cas in unam totalemuniri probabile videtur in ed scilicet singularum speciem peruenire, quo omnes simul perueniunt, etsi videndi potentiam non tam im- deant singulae,atque adeo neque discernantur, quam omnes simul ub quadam cosurione. Porrd lucernarum lumina in unum coeunt, ut mirum non sit, si in partes remotiores perueniat splendor. Denique Aristoteles problemate illo 21ect. i'. populari resposione contentus fuisse videtur. Cur homini serius vox perficitur,quam caeteris animantibus i R. Caetera,aut nullas,aut paucas literas distingunt in voce; homo ve-rd maxime; quod autem dissicilius est, longiori eget tempore. Lege etiam Alexandrum lib. i. 'roblem. I 8. Cur vox maior, minorve formari possit, & tamen eandem speciem seruet,ut cum in eodem quidem tono cantamus,sed tamen aut demitte,aut constanter.R. Quia quemadmodum maior figura, fieri minor potest;vt quadratum maius fieri minus, si ab omnibus lateribus aequales partes detraxerimus, cum tamen intra eandem speciem maneat,ita & vox licet demissior fiat eiusdem tamen erit toni, ac cum efferebatur robustior. Cur senes voce sunt tremulsi . Quoniam vocem continere non possunt: sicuti imbecillibus, ac pueris usu venit, cum lignum praelongum parte extrema ceperint;alterum enim extremum quatitur, quia nequeunt superare,quod tenent,& vincere: quod idem,& trepidantibus hominibus,& metuentibus , dc rigentibus causura vocis tremulae afferre credendum e L Cum enim qui vocem ita emittit, eius calor pulsiis ab assectibus illis intro se colligat maxima ex parte , reliquum , quod exiguum extat, vocem continere non potest: M propter quatitur,atque intremit: unde artium liberalium pro-
625쪽
sessores,qui se solitos trepidare noueriit, principio agunt voce submissa, tum resideant,& stabiliantur:vocem enim exiguam vincere, continereque facilius possunt. Cur in tragoedia immutatio,varietasque in cantando usurpatura R. Quia inaequalitate nauticae iam nimium attollendo , iam deprimendo tristitia assicimur: accommodatioque fit ad magnitudinem calamitatis aut moeroris;quod vero . aequale, continensque est, in nus flebile auribus accedit. Cur suauius audimus si cantilenam nouimus, tu in si ignoremusrR. Quia sic ad meta peruenitur; cum vero ignoramus, quasi in in dio periistimus:rursum quia audire,discere est, di secre vel δ iucunditatem parit. Hinc solitarias cantilenas suauius audire solemus, si ad tibiam,aut ad lyram unam cantantur, quoniam cuidentius MI quimur,quod cantatur,ad plures vero lyras cantilena offuscatur,totaque pene di letur. Cur cum hominis vox suavior iit, quam tibiae, non tamen sii uius auditur,si in tibiae morem sonet, sed canentem quidem hominem suauius audimus,quam tibiam,hanc vero suauius quam hominem teretatem R.Quia quod naturae est, gratius euenit,quam quod simulationis: Itaque homo cum cantat supra tibiae sonum addit a ticulationem ; unde mirum non est, ii suaui is audiatur; cum verbieretantat , mira is suauiter quam tibiae auditur , qudd hane simulet.
Qua de causa qui voce graui cantant, si dissonant, deprehendisacilius possitiat, quam qui cantant acuta; sic enim, & in numeris a cidit, uidentior enim error est,si in maiori peccatur ὶ R. Quoniam grauis stinus plus temporis insumit, unde plenius ab auribus percipi valet,acutus autem velox est,facileque esabitur, ac latitat. Qua de causa cum multi concinunt, melius seruare possunt numeros harmonicos, tu in pauci ZR. Quoniam multi securius ducem suum,hoc est praecentorem,sequuntur, tardiusque incipiunt, in a
celerando autem proclivius erratur.
Cur suauius cantilenam audimus mixtam tibia, quam lyra ὶ R. Quoniam uterque sonus distinctius percipitur, & ambo melius miscentur,chm tam humana vox, quam tibiae sonus spiritu perficiantur interitis; non sic autem irrae sonus. Adde quod tibia sonitu, cognationeque sua errores multos cantilenae occultat. Sonus lyrae cum tenuis,vosque commisceri minus idoneus sit, ipse per sese patens, suumque nenias syncerum custodiens , omnes cantilenae err
res posita quasi regula patefacit.Cum vero multa Ierperam in carmiando agantur,quod promiscuum ex erratis, recteque actis proti nit,deterius esse necesse est.
aurem ob causuri cum alius locus sit, qua cibus, potusque transeunt, alius, qua spiramus, ubi grandiorem buccellam deuorauiamus, strangulamur ῖ R. Quoniam cum vocalis arteria iuxta eam
si,qua cibi inferuntur, necessarib illa constringitur, ubi iusto ampliorem
626쪽
pliorem buccellam deuorauimus, unde oportet viam spiritui denegari. Cur inter sensibilia propria solus sonus bonus, malusve moras iter denominari queat,sermonem quippe iracundum , iocosum, las.ciuum, prudentem, ubdolum dicimus, no ita colorem,aut odorem, aut saporem, rigusveὶ An quia sonus motu cflicitur,achio vero moris est particeps. Adde caeterorum sensuum obiecta nostrae libertati non siil stare,sicuti & vocem: quae duae responsiones idem valent. Nam tunc etiam cum vitio vertimus quod quis odoratus incedat, quod lucernam inserat intempestive, M. Ob localem applicationem peccat,non ob alterationem odoris, vel lucis, applicatio autem,cum motus localis sit, nostrae libertati subest. Quam ob causam cum aliquid procul percutitur, ictum statim cernamus strepitum lentius audiamus, quanqua via, cum ictu strepitus oriatur Quia visum tenuiorem,atque acutiorem quam auditum habemus.Visiis igitur anticipare utpote acutior potest, auditus,ut crassior lentius suo fungitur munere. Eadem h c ratio est cur in attritu, confrictuque nubium,tonitrum, & fulgur, non ex aequo percipiamus, sed fulgur primum videamus, post tonitru audiamus: quanquam tonitrus una cum sulgure incipiat. Nimirum visius, utpote agilior,& tenuior Praecurrit, atq; anticipat, auditus ut crassior, & tardior postmodum sentit. Ita Alexader lib. I .Problematum .Problemate 38.qua responsione sentire videtur videndi actu per emis sonem ex oculis perfici; quod non ita est exacta igitur problematis solutio est, etsi tam videndi, quam audiendi actio momento elici queat,species tamen auditorias cum motu peruenire ad potentiam, atque adeo serius,quam visorias, quae instanti traiiciunt, quoniam, etsi contrario vacenta oboles tamen sunt localis motionis, ut proinde mirum non sit, si moram saciant in accedendo. Cur insantes cum modulos audiunt, primum vagitu cessent: deinde obdormiscamὶR. Alexander libro primo , problemate iri. ita scribit,quoniam musica indita a natura animis est, ut caetcrae scicn-tis,neque perdoctrinam , ut Plato auctor est, sed per reminiscentiam quidquam acquirimus. Quoties igitur animus concentum sentit comptiorem, reminiscens ac repetens cogit infantem qui eo cere , permulcendoque sopire, atque demum ab exterioribus auocare. Sed haec Platonica sunt. Rectius igitur Aristoteles siecti ne i . problemate 38. Cur inquit, numeris , modulis, omnibus denique concinendi generibus oblectari cuncti consueuere Θ Anqudd ratum,ordinatumque omne secundum naturam cst, ut merito nos possit oblectare, cuius indiciu est, quod cum ordinate labo- ramus, bibimus,& comedimus,naturam,uiresque nostras, & seruamus,& augemus contra verb cum inordinatc agimus. Consonantia autem mistio est, siue temperatio ordinata contrariorum inter se, proportionemque inuicem custodientium. Itaque vult Aristoteles ocum cocciatum ideo aures recreare, qu)d cerus legibus a natura
627쪽
rei petitis componatur: quod etiam usis venit aliis sensuum obi ctis, ut non nisi ij colores in pictura oculos oblectent, aut in cibis ij
sapores, qui certo quodam modo attemperantur. Addit tamen Ariastoteles modos etiam adiectitios canticorum, hoc est, qui non sunt ab arte,delectare etiam,si cis assuescamus, nimirum quia consueti
do,naturae quoque vim obtinet.
Quamobrem qui surdi ab ortu naturae sunt, iidem & muti via
uanir R. Quae nunquam audierunt, haec fari nequeunt. Medicis i men placet,ut par idem neruorum sit, cuius pars altera ad linguam, altera ad aures usque porrigatur , atque ita neccile sit communem accidere affectionem.Verum mutos fieri, qui ex morbo surdescunt negant,propterea quod pars altera tantum,quae scilicet audiendi os.ficio delegata est, tuas vires amiserit : & mutos quoque eadem ex causa non etiam surdos reddi affirmant: videlicet quod alterius ne viainguae accommodati laeso est.
Solutio problematum,quae ad nares pertinent.
E SrnvcτvRA narium dictum est lib. I. le ani- ma cap. 9.per varias quaestiones. Aristoteles sect. 3 3. , s problematum paucas quasdam narium assectiones
exponit sicuti,& sequentium organorum, atque sensuum,ea maxime de causa, quia horum trium natura crassior est, unde neque ita plenam de se, ac obiectis notitiam intellectui ingerunt, neque tantam doctrinae materiam praebent,
quemadmodum priores duo; quapropter praestius de iisdem agendum nobis erit.
Cur pueri omnes resinato sint naso, & sere qui crispo sunt capillo, quod maxime in AEthiopum genere cernimus, quibus patim
attollitur nasis.Nimirum nasus cartilago est,quae naturam ossislia bet, in calidioribus autem quales pueri,&crispi,materia crassior,mia nusque utilis, ut ea est,quae cedit in ossa, minus crescit. Quae causa sternutandi 3 Nimirum spiritus,halitusque ex humoribus exciti calore. Etenim vi attractrice aer a soris collectus per nares, deinde onustus halitibus per expultricem seras explosus, caput exonerat. Vnde inter dormiendum adacto ad intima viscera calore, non sternutainus,nec item si oculos persticamus, tunc enim maior calor ex consticatione corripit minorem, qui sternutandi causim dabat,aut Eumor, qui sternutamento egredi debuerar,cum lacryma egreditur,ε contra vero Solem aspicientes sternutamus,quia adinis si oculis luce,aut penna lacessiti, cilius incalescunt. Denique quod sternutatio proueniat a calore fit, ut singultum adimat. Est autem singultus commotio aeris egredi conantis a pulmone; unde distentionea causat in eo,sic ructus esteissus E ventriculo aer est Porro inter
628쪽
inter animantia homo maxime sternutat,quia pro rata portione, Se rebum maius habet, ubi materia sternutandi cogitur, & laxiores nares ad externum aerem attrahendum ; unde & lenes aegri ius stet nutant, quod narium sint compressiorum. Iam vero aut bis ferine, non semel, aut pluries sternutatio editur. Bonae sunt nares, in quas venula dissutaditur,& per quam spiritus commeant.
Solutio problematum a gustatum pertinentium.
V K quidam res inclines avide appetunt,ut pueri, dia
Quae uterum gestant, praesertim ad tertium usque mentem Τ l .Quia vitiosa qualitas cum menstruo sanguine ad os ventriculi irrepit, cognataeque qualitatis appetentiam excitat:Itaque si atra bili infestatur os ventriculi , carbones, coctos lateres, de id genus fictile cupit. Si acida pituita imbuitnr, sapores appetit acidos, &c. Vitium porro hoc ultra tertium mensem fici E non protrahitur, quia fatus iam grandior, omnem sanguinis menstrui copiam potest absumere; quapropter mirum non erit, si pueri ex praedicto sanguine coaliti,ca quoque desiderent,quae diximus. Lege Alexandrum lib. 2. problemate 7 . Cur cum dulcia suauiora sint acribus,non istis,sed illis saturamur citiust R. Quia fames,appetentiave cibi tandiu durat, quandiu non solam ventriculus, sed membra etiam inania fiunt alimento at dulcia tota serme sunt alibilia,non item acria,ideoque citius illa semem excingunt,quam ista: sne senae autem ventriculus, & gula nihil admittere queunt. Poria, quod quidam etiam antequam comedant, maximὸ aegrototum plurimi, dulcia auersentur,acria appetant, causi est, alii a haec humorem calidum,id est,bilim flauam euertunt. Ea igitur in ronatura boni consuluit.
Cur si quid pomi putris edimus magis amarorem sentimus post
epotum vinum, quam anteat R. Quia amaror vino illatus ab ipsoque vini c. 1lore excitatus permeat taciti iis per organum gustatus, ncque vehementius sentitur.
Cur panis caseus, & pleraque refrigerata deterioris saporis existunt,recale ista vero meliorisi R. Quia refrigeratis succus concrescit,& constant, epe chis autem dilabitur;at flauitas succo percipitur. Sed cur dulcia minus sentiantur calida, quam Digida: nimirum organum gustatus tacitam habet ; calor igitur, quia vehementius sensibile est, gustandi actum ostia scat: item succus dulcis calidus est,soque perturbatur aliquantulum dulcedinis senso, cdin ad j un elocalore Quetur.
Cur ficus cum molles, dulcesque sint, dentes offendunt R. Quia gingiuis suo. lentore adhaerescunt, dentibusque insinuatae putredi- n.Comm albaee Anima. II ii nem
629쪽
nem cito causant, insito calore; quin etiam granorum duritie sa
Cur potus suavior est post esum acerborum3 R. Quiacontraria iuxta se posita magis se produnt. Item quemadmodum quies post laborem gratior est, cum tamen in se melior non sit, quam post
aliam quietem,ita &c. Cur lingua amara,salsa, acidaque fieri,sentirique potest, non dulcis3 R. aura illae affectiones corruptiones naturae sunt; dulcedo verb est naturalis; ipsani autem naturam sentire nemo potest; ita Aristoteles sect. .problemate. .
sECTIO SEXTA. Solutio problematum adtactam pertine nitum.
V R qui rapide, aut inconsulte seriuntur min is dolent. quam qui consilit , 3 R.Quoniam illi animo sunt occi pati , qui negotio distractus min is ad ictum percipiendum applicatur. Hi vero ad id membrum, quod seritur,
se conuertunt, venementivisque proinde dolent, eadem causa est, qudd qui onera portant, aut labori incumbunt cantu releuentur, quoniam attendit animus ad numerorum suauitatem, sicque labor decipitur,ut inquit, ille. Eadem quod lugentibus tibias, atque tim-pana adhibeamus,maerentibus de suorum morte, atque aegrotantibus hominum coetus procuremus; nimirum animus ad varios se mones se transfert,ab angoreque seiungitur.Lege Alexadrum lib. i. problein. 7.& 78. Quod si tela praeuita, ut Magnus Gregorius inquit, minus feriunt,aliunde id verum est,quatenus imminentis mali
ancul im,& fraudulenter, quam si , nobis, vel ab alio pa- magis iam tangeremurὶ R. auod natiuum, insitumque est,minus percipiamus,sic enim lingua insitum dulcorem ii in is sentit, quali i m acredinem, vel amarorem, quod autem ab alio aperte fit, quali nasitum nobis est.Item quod insidiose fit,terrebilius occurrit,sicque metus e citatur,atque adeo horror ex frigore.Hinc etiam risus contigit, quia nouitas,& frauduletia obiecta sunt risus. Similiter alis, pedum ni a-tis,& auribus titillamur magis, quia earum partium tactus insolentior est,praeterquam quod tenuioris sunt cutisὶ unde & labris in Line titillamur. Cur non iisdem, omnes inhorrescunt pariter Nam alii cum Vestis rumpitur,alij cum serra acuitur,vel scindendo trahitur; alij c impia ex secatur alij cum lapillus mola perfrangitur; alij cum cibos fastiditos videntὶ R. auemadmodum non ei isdem delectantur, sed iuxta variam corporis temperaturam; ita ob eandem varietatem,
630쪽
6 i' non iisdem laeduntur, sed iis, quae a cuiusque temperamento sunt
alieniora. Cur cum aqua etiam calida aspergimur, horrescimus tactu3 R. Quia quod est per se in aqua timemus , nimirum Digus. Quanuis igitur calida existat,naturae tamen affectus in nobis excitatur. Cur dentes stigidam magis,quam calidum sentiunt, caro e con- F trario3 R. Quoniam dentes tenuioribus continentur meatibus, exi suoque calore praeditis: Itaque aduersum stigus minus serre possunt. At caro calida est,quapropter a stigido minus assicitur,a calido magis,quasi ignis igni adiiciatur. Arist. seci. 3 . problem. 3. Cur duorum sensuum ratione , homines Vocamus continentes, ε. id est,tactus,& gustatus,non caeterorumὶ R. Quia voluptates nobiscum brutis communes per hosce sensus administiantur quod igitur tale est,sipernimus, erubescimus, proboque damus. Vide Aristotelem se a. 18 problem. 2.& 3. Atque hactenus de problematis , quae ad exteriores animae potentias spectant. Neque verb de aliis eiusdem animae facultatibus institutum persequimur,quoniam doctrinae popularis,qualem solet Aristoteles in problematis adlubere, materiam n5 stupeditant. Illud superest, ut quem laborem communium studiorum gratia, societatis I s v Conimbricen e Collegium posuit uniuersae Philosoplitae edito curriculo, gratum sibi esse velit Deus, qui & coeptis aspirauit,& ad optatum exitum promouit.