Veritas religionis christianae manifestè demonstrata adversus omnes infideles negantes divinitatem Christi, et trinitatem divinarum personarum per rev. p. Thyrsum Gonzalez ... Opus in quinque libros divisum excerptos ad verbum ex opere fusiori ejusde

발행: 1702년

분량: 390페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

is caput Primum:

Corporeas, sicut quaerunt bruta e sed ad hoc,ut ipsum tanquam Creatorem in hae vita colerent, & super omnia diligerent s& aliquam veram scelicitatem in alia vita obtinerent: ergo evidens est Deum tradidisse hominibus legem , per Cujus ob servationem ipsum colerent, ct aeternam scelicitatem obtinerent. Unde sicut evidens est , Deum semper fuisse . ita evidens est,post conditum universum, semper hamhuisse in mundo aliquam veram Religionem, & legem in qua homines salvari possent: cum enim evidens sit, in omni tempore vere procurasse hominum saluistem ι evidens quoque est , omni tempore providisse hominibus legem , & Religionem, per cujus observationem tenderent in scelicitatem ultimam , ad quam sunt creati, nec enim Deus serio potest desiderare, ut homines perveniant ad terminum. nisi praestituendo viam , per quam ambulando, pervenire possint ad ipsum et nec potest serib procurare finem , quin provideat medium necessarium ad ejus consecutionem.

Manifestum deinde est , ante advenis tum Mahumeti non fuisse legem a Mahumeto promulgatam et erib cum manifestum quoque sit, sexcentis annis ante ad.

22쪽

Demonstraeontra Mabumee. a ventum Mahumeti fidem Christi fuisse

Per totum orbem promulgatam et vel dicendum est, illis sexcentis annis nullum hominem salutem aeternam obtinuisse ,

immd nec obtinere potuisse, vel dicendum est, illam obtinuisse , vel obtinere potuisse , fidem Christi amplectendo , &ejus legem Ev angelicam observando. Probatur aisumptum , quia si nullae

erat tunc in mundo vera fides, Veraque is

Religio a Deo data , nullus timc salva ha tur; quia sine vera fide impossibile est placere Deo , ct sine observatione legis a Deo provenientis , impossibile est veram

for licitatem , ultimumque finem consequi : unde tunc Deus creasset homines dumtaxat ad comedendum , ct bibendum in hac vita, sicut bestias, quod est per se falsum, & Deo indignum . Si autem erat tunc aliqua vera fides , veraque Religio, nulla alia esse poterat, quam Christiana . Nam ante adventum Mahumeti, solum erat in mundo tres Religiones, leges, vel fides:

nempe Religio, & fides Gentilium, qui idola colebant: Religio, ix fides Judaeorunia , qui Messiam expectabant: & fides ae Religio Christiana, qui Deum Unum,& Trinum colebat,& Christum tanquam Verum Deum, & hominem adorabat , ex iis au- E e a tem

23쪽

18 caput Primum. tem tribus fides gentilium erat manifestus error 3 nam Mahumetus ipse in Λlcorano saepe dicit se esse Prophetam a Deo misissum ad exterminandam Idololatria. Fides autem Judaeorum erat etiam post Λdventum Christi omninb vana , & inutilis ad salutem. Nam Mahumetus in Alcorano saepe repetit Christum esse Messiam in lege, & Prophetis promissum , ct fuisse insignem Prophetam , Virumque sanctissimum i Judaei vero illum,ut impostorem,& blasphemum execrabantur , ac proinde

erant certe extra viam salutis z quare ,

vel dicendum est , nullum hominem illis sexcentis annis suisse salvatum, vel dicendum est solum in Religione Christiana tafuisse salutem et cum ergo primum sit manifeste absurdum, & Deo indignum, debet

necessario dici secundum : ergo tunc Re listio Christiana erat apta ad salutem : ergo erat Vera , Patet conseq. quia lex falsa non est a Deo, neque descendit de Corto , lex autem quae non est a Deo, neque e Coelo descendit, non potest ad Deum ducere, neque ad Coelum evehere. Unde evidens

est, fidem, in qua homines salvantur , esse veram , & esse a Deo . Ergb vera erant dogmata , quae lex Christiana tunc profitebatur 9 nempe Deum esse Trinum, &

24쪽

Demovi . contra Mabumet. 42 9unum, R Christum esse hominem, & Degsimul . Nam si hare dogmata essent falsa, ' fides ipsa Christiana falsa . & erronea erat, ac proinde non esset a Deo , sed a Diabolo, neque ad Ccesum duceret, sed ad in-

sernum.

. Quod si illis sexcentis annis verum erat, Deum esse Trinum, & unum , &Christum esse Deum, & hominem, evidens quoque est, Deum post adventum Mahu- meti esse Trinum , & Unum , ct Christum esse Deum, & hominem : ergb Alcoranus disserte hoc negans , non est lex vera, sed manifeste erronea , neque Deum habet Ruthorem, sed Diabolum & Mahumetus non fuit Propheta , sed Impostor , & Deceptor . Sequela est evidens et quia cum Deum esse Trinum non sit accidens , sed substantia, si Deus aliquando fuit Trinus, semper necessarid est Trinus, & csi propositio aliquid affirmans de praeterito, si semel uera est , semper permaneat vera sane si illis sexcentis annis verum erat assirmare, Deum sactum suisse hominem , sane id etiam modb verum est, semperque erit Verum . Et cum Christus, qui tunc existebat in Coelo , idem sit, qui modo existit ibi. dem , sane si tunc erat Deus, etiam modo est Deus.

25쪽

4ao caput Primum.

Hoc argumentum primum Deus mihi suggesit, cum in Urbe Malaga e nostro

Collegio tenderem ad Theatrum Comediarum ad concionandum Mahumetanis: hic enim locus consulto electus fuerat ad eas conciones habendas ue in eumque confluebat tota Civitatis nobilitas , tam Εcelesiastica , quam saecularis . Venerat ad concionem invitus quidam Mahumetanus cum sua uxore, & timens , ne illa peteret Baptismum, mortem minatus est , & dum me concionantem audiebat, oculis torvis minas repetebat. Sed cum hanc demonstrationem audivit, divina gratia repeten

te illuminatus, & filium parvulum , quem inter brachia complectebatur , dimittens, a sede prosiliit , & in tabulatum ascendit,

alta voce Baptismum petens , cum ingenti Christianorum plausu. & maxima uxo ris maestitia . Posteaque seipsum explicans dicebat: tres dumtaxat sunt domus : nem

p e domus Moysis , domus Christi, & domus Mahumeti r domus Moysis aliquando fuit domus Dei, sed postquam Christus venit, iam domus illa corruit, & jam non est domus Dei : domus Christi est plane

domus Dei : domus autem Mahumeti posea supervenientis nequit esse domus Dei;

26쪽

Demonstr 'eontra Mabum et, 431& Deus nequit tibi ipsi contrarius esse ae Et hunc aliosque triginta duos infideles ad veram christi fidem conversos, sacris' 'mysteriis imbutos die Evangelistae Joanni Sacra e Collegii nostri Ecclesia in Cathedralem ingenti comitatu ductos sacro sonis te lustravit Illust .ac RR. DD. Idelphonsus a S. Thoma e Sacro Praedicatorum ordiisne, Episcopus Malacensis, quem dum meis moro, gratum denuo animum pulsat efiu sassima illa humanitas,qua tenuitatem no stram excepit , & de victu , Vestituque indulgentissima nobis largitate providit.

Quae cum mente nequaquam exciderint, nec calamum subter sugere potuerunt,quia eorum rursus memoriam jucundissime rein fricaret , figeretque monumentum nostrae Versus tantum Virum observantissimae gratitudinis.

Secunda Demonstratis.

A Lia deinde conficitur ratio ex dἰctis

in tota disputatione , qua falsitatis

Convincatur Mahumetana secta e nam . cum unus sit Deus, una tantum debet isse

27쪽

ηra caput PrimumI. nes salventur, & omnes sectar oppostar ve rae Religioni debent esse falsae. Ergb cum Deus velit omnes homines salvos fieri, vult omnes homines venire ad profitendam veram fidem , veram que Religionem amplecti . Ergo vera Religio , veraque is

fides debet habere signa , & notas, quibus possit ab omnibus dignosci ; & ideo clicitur Deus posuisse in iste Tabernaculum suum , quia nimirum veram Religionem, veram Ecclesiam , in qua homines salvari possint, ita conspicuam reddit, ut possit ab omnibus videri, si illam vere quaerant. Unde P.Valentia a. a.disp. I. qu. . Punct. 7. omnium Teologorum nomine sic sapienter pronuntiat Ab ortoixis Doctoribus δε- cundum certissima , clarissima Sanctae Scripturae resimonia Ecclesia visibilis dicitur. id est, sie in luce hominum , O.in con spectu posita , ut quovis saeculo evidenter internosci, et quasi digito Hmonstrari queat congregatio illa , quam Ecclesiam vera madeterminate credere ac debeas Qua re de vera Religione , veraque Dei Eccle-sa , in qua possunt homines salvari debet verificari illud , quod dicitur . Sap. 6.

cescit, Deiυ videtur ab iis . qui qua

runt eam. Debet ergo vera Religio , Ve

28쪽

Demonstr. eonra Milbumet. 43δraque Dei Ecclesia habere argumentata evidentia credibilitatis , seu argumenta , , quibus possint homines induci, & obligari ad credendum illam esse veram Religionem, & a Deo datam . Si enim haec argu

menta non haberet, non esset civitas supra montem posita; nec esset Tabernaculum L.

Dei in Sole , id est in clara luce posit lana et nec daretur obligatio illam suscipiendi,nec homines possent dignoscere, illam potius, quam sectam ipsi oppositam esse veram, ueeam amplecterentur, quod plane est absurdum, & impossibile: implicat enim Deum

velle , ut homines ample stantur Veram

Religionem,& non dare illis media,quibus dignoscere possint, quaenam sit vera Re ligio, seu quaenam sit a Deo . Ex hoc principio deducitur Mahumeta nam sectam prohibentem disputationes in materia Religionis, & praecipientem , ne ratione per 'suadeantur homines illam amplecti, sed gladio, & va cogantur , non esse legem : Deo latam; & Mahumeta nos temere illam profiteri . Nam vel habent rationes , dc fundamenta , quibus sibi perluadeant, &aliis persuadere possint, Mahumeta nam professionem Deum habere Authorem :vel non. Si non habent: ergli temere illam amplectuntur, nam magna est temeri

29쪽

434 caput Secundum. ritas aliquam Religionem , seu professionem ut divinam, & a Deo datam amplecti, quin praecedat prudens fundamentum, quo inducatis ad credendum, illam esse a Deo, & possis alios inducere. Si habet: ergbiniuste prohibet ea fundamenta proferri.

Sane qui habet num um aureum non ad ut

terinum, sed legitimum, & justi ponderis,

illius examen non metuit, nec oculos resu-git aurificis, qui explorandis ponderibus praefectus est. Si ergo Mahumetana Religio examen sapientium timet,& prohibet examinare, an a Deo fuerit data , non est lex a Deo data, sed a Pselido-Propheta dolose composita ad subiungandos populos, ct illos in propriam ditionem trahendos. Astu te prohibuit hic Impostor suis, etiam sapientissimis , & in Alcorano peritissimis, cum Christianis, vel Judaeis disputare deveritate suae sectae, quia probe noverat, illius falsitatem vi disputationis manifeste detegendam et nec posse vὲ praedicationis persuaderi Mahumetum fuisse verum Dei Prophetam, ab ipso missum ad promulgandam novam legem; cum nec vitae sanctitas. & morum probitas, nec prophetiae, nec miracula illi testimonium perhiberent, Non vitae sanctitas, cum fuerit Mahumetus Iuxuriosissimus, adulter, & perjurus,

30쪽

Demonstr.contra Mahumet.& scelera elisi inus regnorum depredator . non prophetiae; cum in lege Veteri, nec in

Christi Evangelio fuerit promissus; licet in Apocalipsi fuerit sub nomine Λnti. Christi

adumbratus: nec ussum miraculum fecerit ad probandum, se sui S a Deo missum.

Quamvis enim in Alcorano aliqua miracula a se patrata narret, ea tamen narrat,

ouata nullo visa sunt, ne posset palam de balsitate redargui.

Tertia demonstratio. CArdinalis Bellar minus tom. I. controversiarum lib. 4. de notis Ecese-saae cap. I a. inter notas verae Ecclesiae Dei ponit sanctitatem doctrinae, quae in eo con sistit, quod nihil contineat salsum , quoad fidei doctrinam: nihil iniustum . quo ad doctrinam morum: unde in Psalm. I 8. a P pellatur: Lex Domini immaculata, test-monium fidele, praeceptum Domini lucidum. Λitque ex hac nota evidenter ostea di nullam esse veram Ecclesiam , nisi no stram , nempe Ecclesiam Christianam ,, Catholicam Romanam : Nulla est enim ,, c, vel Paganorum . Vel-Phiis

SEARCH

MENU NAVIGATION