Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

io DANIEL Is HEiNsirmilitis, non de virtute, triumphatur: qui nihil gravius indigniusque tulit, quam quod

proeliis ab hoste interclusus, ad ignaviam redigeretur; expugnatus antequam oppugnare tur. Erant eo tempore, & non ita validae res nostrae,&angusti limites ac fines, quos ubique aut tenebat hostis aut claudebat. In Gel-dria, Zutphania ac Neo magia; in Transi su- Iania, Daven tria; in Frisia recentes aliquot, sed validae firmaeque arces, Immetilla cum opstago ac Delflilla; alia ex parte,alio prope-niodum in orbe ; Hul sta munitissimum Flandrorum oppidum, terrore sui omnes, damnis ac excursionibus, vicinos profligabat. Dicam, quod stuporem omnem, omnem longe eXce dit admirationem: nemo enim tam velociter incessit ut hic vicit) uno omnes eodemque anno, non ignarus famam ab initiis pendere,dc, ut prima cedunt, caetera a vulgo aestimari,

non lustrauit aut accessit, sed prouinciis adjecit. obnitente frustra Principe Farnesio, Pa mensi duce. qui cum arcem Cnotete burgunt aliquamdiu frustra obsedisset, & ad artes ac insidias virtutem covertisset, arte nostra vincise spectavit prius quam audivit. cum c turri edita, suorum fugam, neque praedam modo,

sed & aquilam, viventi sibi ac superstiti auferri vidit. Quo spectaculo percussus, cum successu, spe, autoritate ac fiducia, exutum se vi deret, ne sortunae suae superesset, Belgium re

liquit.

32쪽

ORATIONES. II

liquit. Annus alter nam victoriis distinxit lingulos ) Steen Cycum, urbem prope invi-

istam, cum Olmarsa ac Covorda, nobis dedit. Paulo post Groeningam, cum Germidis monte cat quas urbes l) alteram prouinciam non urbem, alteram provinciarum omnium vel eo nomine praesidium ac munimentum, quod Batauiae totius munimentum & in ea esset, sine strepitu ac motu expugnauit. Quae nos obiter, ut ante dixi, non commemoramus, sed subducimus. Ne quis tingula, quae justi molem operis requirunt, in transcursu 3 sic obiter miretur dici. Nam & ita vicit: & praecipuum vi storiarum omnium momentum ac miraculum , in festinatione ac modestia habemus. quae jactantiam ac leuitatem, cum pauore ac piga hostibus relinquit. Quanquam metuo ne magis etiam sit festinandum. Vno eodemque anno Rhenobercum, Meursam, Grollam, Goram, Enscedam, Brevor-dam,olden Zeliam, Olmarsam, Lingam,expu gnauit. &, quod singula excedit, maxima gravissimaque obsidione, in Geldria Bomeliam exsoluit. Toto enim, Venit, Vidit, Vicit. vicum ipsis prope mensibus victorias' aequare r.

Caeteras , ut Gravam , V Vachiendo lactim, Dote comum, Bateburgum, V Votadam, An dreanam arcem, ac Cracoviam, omitto. Quarum quasdam paucis horis, quasdam, uno alteroque die, validissimas pleriinque ac maxi-

33쪽

iΣ D ANIEL Is HEIN s lime munitas, totidem euertit mensibus aut cepit. Quod cum imitari aut ulcisci statuisset hostis, vires omnes copiasque in Flandriam convertit. Est in eo littore oppidulu, aut mo- .les potius exigua, piscatu olim, tandem militum excursionibus ac praedae destinata: ut vix hosti, nisi ex agricolarum querimoniis, vix nobis, nisi ex impensis,nota esset. donec propria

calamitate ac virtute nostra, supra caeter s Europae celebrari coepit. In qua cum non secus atque in cauea conclusus miles noster esset, annos tres, adversus hostem, mare ac luem,

igni, ferro, sulphure ac animis, sic stetit, ut amissis moenibus, amista pro quo dimicabant

loco, cum in urbe obsesia, neque urbi, cujus parte occuparat mare, nec victoriae jam locus esset, nihil nosti, praeter tumulos cum cadaueribus relinqueretur. quibus ipsis, cum & aggeres & tellus defecisset, aliquamdiu propulsatus est. Nemo tanta clade vicit,nemo tanta laude ac virtute viistus est. Adde quod invictus ille noster, dum de puluere ac arena iri hostili agro, hujus causa decertatiar, totam in eodem insulam, cum S lusa, Ardenburgo, I-sendica, urbibus invictis plane aut locis,hosti . bus extorsit. Bergam nam de ea saepius dicendum filii in oppidum, quod neque per se

firmum est, & ita collibus munitum ut munitioni non sit locus, arte ac molibus quas procul hostibus objecit, cum diu absens defendisset,

34쪽

ORATIONES. I

disset, tandem sine armis & adventu solo vindicauit. cum pro armis novum proeliandi genus fama &existimatione suiu teretur. qui

totius vitae non unius aut alterius vidi priae & praemium de finis est. Quo successi, urbs incomparabilis & supra plurimas Europae clara, quater magno impetu ab hostibus tentata, toties a nobis vindicata est.

Nec felicior in urbium obsessionibus quam proelii ut Marte aperto fuit. Quod cum saepe,tuni Turnouti clade nobili testatum.quam describat aut descriptam legat, qui hoc agit.

nobis omnia incumbunt. Nam quod rarius conflixerit, prudentia, non metus fuit. Per hostilem agrum bis, cum metu ac pavore Omnium , exercitum deduxit. Per Brabantiam. successu non inutili, quod Gravam occuparet. Stragem vero quam ad Neoportum dedit, nulla vis ingenii ex merito describat.Qim cum eques omnis, omnis pedes, omnes utriusque partis convenissent vires, &vterque dux ante agmen, vultu . Verbis, manu atque exemplo inflammaret suos, fugientibus obsisteret cessantibus instaret, neque minus acriter urgeret miles, horas tres ambigue certatum est. Vt

nec sortius pugnari neque melius disponiaciem utrinq; potuisse satis constet. nisi quod

initio victoriam phaecepimus. Nam cum l cum aciei ante pugnam occupasset noster,Sol, rena, ventus, maximum in littore momen

tums

35쪽

14 DANIEL Is HEINs II tum, protinus in partibus fuere. Huc accessit, quod ut primo velitationibus recentes aut detinuit, aut callide,dum nostri adventarent,explorauita, ita festis nouum ac recentem, quem servarat sibi, equitem immisit. Quo turbatus eques, & jam dissitatus pedes, fugae,praedae,ac victoriae, initium fecere . cui finem interemptus hostis & nox de dir. Cladis magnitudinem victoriaeque, sex septemve millia in loco caesa ac captorum prope innumerabita testantur. Inter quos provinciarum terror & diu Rheni incubus Mendoeta fuit. qui victori s sium pariti:r & animos summisit. Ita dies idem, alterum exercitum, in terra sita fiagientem, alterum longissime a suis & ab hoste cinctum, in hostili agro triumphantem vidit. Vt Vterque metu cuncta ac terrore, alter fugiendo, alter quia vicerat, impleret. Nam quid ea dicam, quae aut principe eo, aut, consilio ac ductu ejus, mari tot jam annos gessimus ξ quirerrarum metas & extremos limites egressi sumus. Thule enim summus navigantium conatus , in pomoeriis foederibusque nostris haeret. Gades hominum, ut loquitur poeta, fines expugnauimus, deuicimus. Calpen metu ac terrore proterruimus. Canarias, quas Fortunatas dicunt veteres, invasimus. Quarum principem ac caput, Nobilissimus vir Petrus Doufa,domo Lugdunensis, expugnavit. ac ne

vinci potuisse dubitemus, incolas in latebras

36쪽

serarum &spelancas montium,adegit. Vt v nationibus, non bello, superesse viderentur . idem qui Mexinam , sive Divi Thomae insulam, sic occupavit. Vt omittam, quoties illustris vir Iohannes Duuenuordius, supremus sub hoc principe Oceani Praesectus, parva manu nauibusque, multas atque immanes alibi ceciderit, accenderit, everterit. Cui, Gadibus devictis, Serenissima Britanniae Amazon, grates literis, quas legimus, ac praemia persolvit. quoties invicti Argonautae nostri veri hostium

ac piratarum scopuli,non numero, non armis, sed virtute ac animo superiores, res praeclaras, inauditas atque inusitatas, toto mari gesserint,

ediderint. Ne de Nova Zembla dicam. Vbi cum & homines, & Sol. & dies defecissent, cum frigoribus ac feris diu commissi sumus. Ne jam dicam , qua virtute India ad Orieniatem, ac mox altera ad Occidentem, penetrata aut tentata sit. Ex quibus, praeter opulentiam immanem,omnia plantarum,animalium,aromatum ac stirpium portenta, hactenus & nobis de veteribus ignota,prompsimus, eruimus, transveximus. Sed quo te Heemskerchi pra termittimus piaculo ' qui, cum Regiam,communicato prius cum heroe nostro hoc consilio, sub ipsam Calpen, sulphure ac serro, neque minus animis tuorum, deleuisses classem, primus uniuersam trepidare Hispaniam ac desperare docuisti. Vidit ea dies, Auditores,duas

37쪽

16 DANIEL Is HEINs II ac viginti, moles dicam nescio an naves,turribus plerasque ac propugnaculis eductas, ita vastas quasdam ac immanes, ut non sine ho rore maris ac labore venti moverentur, singulas tormentis plurimis ac militum exercitu instructas,in conspectu ac suorum quasi sinu,ita diripi, vastari, di iijci, corrumpi, ut non minus prope sanguinis quam aquae mare concitatum

volueret. tanta vi ac impetu nostrorum, ut,

cum neq; fugiendi illis neque instandi nobis superesset locus, alteo in mare desilirent, alteri eodem animo quo vicerant subsequerentur. Est hic genus quoddam hominum cui plurimum libertas nostra debet, qui in terra

nati, simul eam corpore presserunt, more animalium ac ritu,quidus duo elementa incolendi anceps contigit natura, aquam petunt. in qua vitam agunt, neque minus natant, ubi

opus est , quam navigant: de caetero secuti, cum ubique domi de ubique peregre se est e credant ; quicquid autem nondum occupat Hispanus , patriam existiment: quem ut hostem sic materiam virtutis putant. tanta cor poris atque artuum velocitate, ut perfianes nauticos enixi, simul prope in imo nauis ac su- pinnao mali spatio versentur. tanto animo

pro patria ac ijde, ut plerunque post victoriam

de ante servitutem, rebus omnibus humanis

mortem anteponant : a qua cum Vrgentur,

libertatis tamen jus extorquent. Quippe, nam vibus,

38쪽

vibus accensis , pulvere icti & cum hoste in

aerem elisi , quia non vincuntur, ex opinione sua vincunt. Sic in mare redeunt, in quo perpetuo vixerunt. Ex his unum siepe audivi,cum in mari ipse militem Hispanum ferro aliquam, diu persecutus esset, rita tandem morsibus que, irritatae instar belluae sic inhaesisse morienti, ut non hostem ante in fluistibus quam ansemam demitteret, dc quem aliquamdiu toto corpore pressisset, in cadavere ejus expirasse. Quendam, cum adhuc praetoria restaret ba

uis, e suprema mali parte, prius quam a suis abiisse crederetur, belli transtulisse signum.

quod ereptum, cum.victoria confessionem ejus hostibus extorsit. Ita classis tota, in exitium nostrorum comparata, cum in speculis interea ac littore armata pariter ac trepida c sisteret Hispania, deleta igni, suis metum; no bis , praemium virtutis atque audaciae, victoriam reliquit. Ex hoc tempore, cum bello ac penuria non parum urgeretur, ac jam sibi, inter nos grassari suetus, serio timeret hostis, de induciis ut cogitaret sua interesse credidit. Asuersus quas luctatus aliquamdiu noster, cum& ea quae secuta sunt prudenter praesagiret, dc perire sibi patriaeque tot annorum tempus, maximum mortalis aevi spatium, videret, istis tandem ac necessitati cessit; non ignarus temporum a quibus vinceretur. Et, ut ante

bellum foris, pacem domi, ita pacem foris,

39쪽

18 DANIEL Is HEINs II bellum domi, tum habuimus. quod honestos quoque non amore patriae aut odio, sed paγtium aut singulorum, sepius transversos egit. magno cum moerore ejus, qui nec civem hactenus in armis, neque militem in castris nisi . pro Republica armatum viderat. Quae tum Contra euenere. nam dc factionibus ae studiis nostrorum, & per ea, clam ab hoste oppugnati sumus. Qui successu maximo tum armis su persedit. neque unquam, si quid judicare pos sum, verius de nobis triumphavit quam cum neuter vicit. Sed & miles in quietem versus,&successus aliquantum substitisse visus est.Nam Iuliaco ac Breda, quanquam damno hostis maximo Jc siimptu, tamen cessimus. Ex cujus solertissima defensione, ita domum & ad suos venit, ut & seam dc instantem Patriae calami tatem, quisque ex macie, pallore, ac vultu, praesentiret. Hoc plerique in eo admirantur. quod, cum maximi plerunque duces, rei militaris partem aliquam prae caeteris vel colant vel intelligant, eodem& successu dc judicio in omnibus sit usit. Eodem quippe eventu, dc aperto Marte, & dolabra, dc cuniculis ac

machinis rem gessit. Vt non raro, cum ad portas stationem tueretur miles, noster machina invectus, desuper veniret urbi: aut sub terra, hoste ignaro', grassaretur. qui, cum arma ex

pediret, jam ab hoste victus erat quem sub pedibus habebat. Vrbem oppugnauit nullam,

40쪽

ORATIONES.

ut non prius daret operam, ne expugnari poι set. Quod celeritate incredibili, & arte partim,partim militis exercitati opera, praestabat. Vt priusquam peti se sentiret, jam obsessi esse

sent: aut deditionem, ac nonnunquam sero, cogitarent. cum ruinas, quas tormenta dederant, extemplo sine veniae spe miles sequeretur. Quem in potestate interdum imperator amplius non habet. Non enim funda, aut ballista aut imbelli Graeculoque ferro, sed immanibus tormentis, qilae, cum ignem conceperunt, partes urbium immensas rumpunt atque elidunt, turres atque moenia pulsabat. Arma nova, novas saepe machinas excogita- vita quae cum ad Hi panum etiam adversis per- Venere rebus, plus terroris qua successus aliorum intulerunt. Bellica tormenta , quae de

onerari & moueri loco sine magnis sumptibus non possunt, sic contraxit, ut&quovis facile vehantur, & triente solo pulveris, nec vi nec impetu minore , displodantur. Nemo loca quae muniri possent,nemo muniendi rationes,

nemo terrae situs, nemo maris consuetudines ac vices, nemo portuum ac fluminum profunditates. ita habuit perspectas: quo nec imum neque clausum quicquam relinquebat hosti. Si quod mare obstaret, classe; si quod flumen, ponte , aut si nihil praeter acrem pateret, illuc quoque machinis ac arte perreptabat. Nihil malifin e eo, nihil terra, nihil bello gestium est:

SEARCH

MENU NAVIGATION