Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ao DANIELIS HEINs II aut pace. Praesens multa, nec minora absens, cum ubique praesens esset, exsecutus est. Et ut

aliquid sine eo, nihil tamen no ab eo gestum

est: cum ubique aut militem exercitatum,aut tribunos mentis suae conscios haberet. Pedes, eques, semper dux, nonnunquam miles, omnia disposuit, obivit. Saepe destinato,aliquando ex occasione,proelium commisit. Saepe in acie cecidit hostem, siaepius praevenit. Saepe festinando,aliquoties trahendo bellum,aliquoties & non pugnando, Vicit. Artes, quae adversus hostem tantum sunt honestae, raro dc plerunque cum successu maximo adhibuit. Arcana, nemo sic tegebat: nemo hostium, cum animis consiliisque Principum, sic explorabat. Qua in re,& ratione occulta & inusitata utebatur. de qua nihil referam aut dicam:

quia melius prudentiusque praeteriri puto quae non prosunt nisi ignorantur. Quicquid usum vel in bello vel in proeliis habere potest,

in campestri meditatione militem docebat. Nam tractare arma, etiam posteritate docuit: quod nonnulli tabulis ac scriptis expressere. In castris, nihil unquam vel mechanico vel militi praescripsit, cujus non exacte rationem iniisset. Nam & munimenta prius animo delineabat, & ossicia quae praescripturus esset,ex pendebat prius quam e*igeret. Vt non modo

decipi ab alisi non posset, sed & calculum cum opibus nervisque Reipublicae ex usiae ejus ac

secum

42쪽

ORATIONE S.

securitate sua poneret. Quo effecit', ut, nec fraudes aliorum neque simplus nimios in publicum inferret,& autoritatem utrobique tu retur..Disciplinam militarem, quae in *stris robur ac virtutem confert, stricte contentem& instituit& conservavit. Nam & ordinis, quod munimentum est militiae, & exercitiorum, rationem semper habuit. Abstinentiam. modestiam, ac continentiam, a milite sic exsegebat, ut labore ac manu, non lasciuia aut pe

tulantia, a ciuibus differret ; hosti tantum gra

vis, non grassator inter suos. nemo libertatis causam in licentiam vortebat. In exemplis ac

suppliciis, inexorabilem ac plane immotum se praebebat. nam prudentia,' quod pauciς

contigit,id consecutus erat,ut volentes eme daret. Immodestos temere ac delinquentes G. ,

voce tapius & oculis quam poena continebat. Iram saepe in promptu, sed non ultra speciem, habere. In congressa ac colloquiis cum iis quibus imperabat, ab humanitate non plus petere praesidii quam quantum ad autorii . rem, quae nonnulla sui parte hac constat, satis esset. Et severitatis aliquid natura addidisse videbatur. qua sic utebatur, ut, qui militem amaret,disciplinam pro virtute singulorum cum opus esset inhiberet, non laxaret. Quo' effecit, ut quod utilissimum in castris semper - fuit, hostem minus milites metuerent quam

ducem. In conflictu,nemo sic parcebat militi,

43쪽

DANi Eos HEIN SI Isic utebatiar: a quo mortis patientiam , non vitam, exigebat. cum non temere absumendus sit in pretiio, qui bello reservatur. Quod

non hora aut momento, ut conflictus,dennitur, sed & caepe refici & ad posteritatis curam cum Republica transmitti solet, ideoque ad patriae securitatem caute est dispensandum. Egros sauciosque in bello. nemo diligentius respexit: quos fomentis aliquando, aliquando voce ac alloquiis leuabat. quae quo minus ad blanditias composita ac rariora erant, eo animos apertos simplicesque,quale est militare vulgus, magis altiusque penetrabant. nam blanditiarum assiduitate ut autoritas amitti tur, ita comitatis usus obsolescit. Nemo unquam de annona, nemo de stipendio in tem pore exibi vendo, magis vel tallicite vel dili. genter cogitauit. quo effecit, ut, cum cepe aut fretus numero aut aliqua dissicultate oppressus, cogere quam supplicare malit miles, nunquam aut obsequium fidemque duci, aut cum hostibus certamen detrectarit. 3c nonnunquam subito conspectus ita aciem accendit , ut quem quisque in pugna legerat, pene

ultra mortem & ad inferos persequeretur. Tribunatus aquilasque, non obsequio fortunae semper, sed virtutis merito ac vitro saepe conterebat; nec stipendiora tempus, sed aut

gesta aut adversa vulnera ac cicatrices numerabat. Itaque δc non raro sordidos ac caeteror um

44쪽

ORATIONES. a nim rudes , sed exercitos ac manu strenuos, ad summos ordines traduxit, quos nihil praeter ambitum ac prehensationes commendaret, pari animo rejecit. Adulationem ac aistantiam diversitate morum, & plerunque et silentio vel vultu castigabat. nam quae leuitatem prae se aut futilitatem ferrent, non

tari oderat natura quam detestabamr. A temeritateita alienus, ut saepissime, cum caedere

hostem posset, satis esse existimatet si non caederetur , nec aperto Marte , quod tyronibus placere solet, provocaret, nisi cum prospectum esset ne noceret. Nam occasionem laudis sibi quidem saepe dari, patriae periculo nec

semel delinquendum esse existimabat. in Republica praesertim , in qua sapientes regunt, plebs judicium adversiis omnes sibi servat. Si quid moliretur, lentus atque ad omnia intentus, prospera cum ratione magis quam ex casu approbabat;tantus ac tam rigidus exactor siti, ut uiffragium fortunae nunquam post virtutem expectaret. In hac libertate nostra, illud quoque adjungam neque enim expectatis, credo, ut, quod paedagogi solent, homo animi non plane absim, verbis hosti aut dicteriis detractaim eam o quod cum uniuersis Hispanorum opibus, ingenio, ac viribus, cum summis hujus tempestatis ducibus,commissus est. Alexandrum quidem illustrissimum Fa nesiorum Principem ac Parmae Ducem, Pe-

45쪽

a DANIELIS HEIN SI Irrum Ernestum ut & Carolum Mansseidium, bellandi veteres ac gnaros, Serenissimum Archiducem Albertum, ex initiis ubique formidatum,ferocissimum Mendozam,&Ambrosium ex antiquissirna ac nostris cladibus nobilitata Spinotarum gente, nostri quoque ce lebrant. Nec Achillem commendare potine

Homerus, nisi Hectorem extolleret, neque Eneam Maro, nisi Turnum commendaret;

& Lucanus, quia Caesarem depressit, plusPo

peio, si quid judico, detraxit. imperator quo

que noster, vid cerς hostem quam contemnere malebat. In Republica, ut mente celer Mingenio ad omnium stuporem promptus, sic in singulis clinctator pe, saepe ita velox, ut cum simulandi artes maximo natarae beneficio vel ignoraret vel odissset, aliorum simuli relligeret ac praeveniret. Dubitandum autem

non est, quin quam plurimum ad laudem in Republica intersit, alios decipias an non de cipiaris. quia alterv m versisti callidique,alterum prudentis & ubique circumspecti est. Exempla singulorum, vel quod melius haec norint qui arcanis hactenus interfuerunt, Vel

quod melius dissimulatur quicquid nostro

rempore prudenter sed occulte geritur nonrago:& antiquitas,sub cujus velo optime haec docentur, cuiuis patet. In dicendo ita brevis pc succinctus,ut necessitatem raro, nunquam

dionix tem Principis secederet. Plurima ac

46쪽

ORATIONES. 23

te, nihil unquam frustra dixit. Apparatum eloquentiae nec adhibebat, nec in alio laud bat. Nemo Principum consilium sic petiit,sic

dedit. ita quidem, ut cum peteret,plerunque daret, & velocitatem cum judicio ruspicerenta quibus petebatur. non enim hostem rantum sed & suos praevertebat. Corpus succulentum, vegetum , torosum, Deus dc n. tura dederant; cujus speciem ac modum magnitudo animi ac mentis excedebat. Vultus, serius, compositus, ac gravis: gestus, vere militaris: nihil blandum usquam aut f catum , nihil a quo aliud timeres: in voce magis quam in verbis inerat seueritas ; quae castrensem negligentiam & imperandi consuetudinem prae te ferebat. Ex ore, superciliis. incessu, corporis totius motu habituque,Martem, non plorantem illum, quem poeta turpiter inducit, sauciumque, sed Gradivum aut

Vltorem, descripsisses. qui post perpetratum Delphis Batavorum ab Hispano facinus, in

animo ac vultu ejus sedem posuisse videbatur. Non delicias', non odium ab eo expectares. quod nonnulli condunt, ut in usum ac vindictam promant. Quorum diritatem, neque verbis quisquam satis execrari, neque cogitatione aut sensiu penetrare potest . irasci quam nocere honestius putabat. Cultus, non lux

rie aut sumptu, sed mundicie insignis. Quam& famuli prae se serebant: ut e diligenti patris

3 ue domo,

47쪽

16 DANIEL Is HEIN si Idomo , non ex aula, singulos prodire existimares. Hastas, galeas, loricas,phaleras, ephippia conspiceres: quae nunquam nisi sanguine ac vulneribus foedari passus est. Ne in peregrinum quidem habitum, quod nobis usitatum est, deflexit; qui Germanos modo, modo Gallos publice repraesentamus. etiam, quod scedum dictu est, Hispanum odimus & imitamur. Quae haud parvi in Principibus momenti sunt. Siquidem, cumiliabitu, Graecorum mores quoq; , Magnus Alexander exuit, simulque gratia suorum & successu destitutus est. Et Romani, Resum liberos quos expugnare sensim aut invisos suis esse vellent, cultu imoribusque cepius quam armis ad se traduxerunt. Nemo sibi Zc naturae plura, nemo pauciora institutioni debuit. Militarem rem , exercitatione dc usu, artes pacis, inter tubas didicit & arma. Ducis maximi virtutes, fortitudinem, scientiam pugnandi, providentiam,

se licitatem, vim imperii atque autoritatis, ad exemplum non tam assecutus erat quam absolvit. Fide, justitia, clementia, fidicio, modestia, benignitate,ac nonnulla, ubi res requireret, severitate, quae si in eodem pariter concurrant, Principem absolvunt, nemini concessit. Inter arma ita vixit, ut contentione ac . industria, non luxu aut licentia, a caeteris differret: in Republica, ut qui prudentia ac usii primus esse posset, salva majestate ejus mallet

48쪽

ΟRATIONES. 27 esse maximus. Rarum autem ac inusitatum, ut

qui pluribus excellit nihilominus aequalis esse velit caeteris, & ex omnibus quae pro imperio ac potestate aliena gerit, curam sibi tantum

ac molestiam reservet. Quam vel moderatio nem vel aequalitatis curam omnibus trophaeis laureisque anteponunt, quibus ne pro libertate quidem bellum cum suspicione servitutis in Republica probatur ; quam selicitas suorum ac successus pluribus quam hostis publicus invexit. In quo genere praecipui fuerunt

quos praecipue nunc admiramur. In Romana C. Caesar , cujus bellicas virtutes atque ingentem cum successu animi vigorem , nemo satis unquam commendarit, primus libertatem expugnauit: caeteri pro servitute, quod imperium tum dicebatur, omnia gesserunt. Qui divinos maximosque viros, Brutos, Cas sios, Helvidios ac Paetos, quorum instituta &extremae quasi morientium pro libertate vires , factionibus distractae erant, tanquam scopis euerrerunt. Etiam Pompejus, quo prae reliquis libertas stetit, magis dedit operam, Ut solus quam ut primus esset. Cato autem, omnium scholarum post eversam libertatem argumentum , Ut amore Reipublicae non pauca,

ita quaedam, &fortasse eadem, ad famam dc ad ostentationem gessit. ne in summo quidem ultimoque vitae actu, ab hac alienus: in quo operam dedisse dicas,non ut extra servitutem,

49쪽

18 DANIELIS ML IN SI Ised ut in theatro moreretur. A c nePyrrhos quidem, Mithridatas, Alexandros alloiq; idgenus Reges Veterum ducesque, hic opponi nobis feram. quippe qui ex viis cuneta aut pro nuta dirigebant Igitur aut ducere hostem aut ferire,

urbem cingere, aut extemplo, cum res ferret,

expugnare ; occasiones denique omnes, quae momento saepe constant, ubi visum esset, prole occupabant. Noster, ex arbitrio virorum quidem, quales nunquam desunt nobis, maximorum , sed, ut ratio constaret omnibus, ex alieno omnia gerebat. Illis opes, etiam ad luxum, nobis aliquando vix ad usum aut in loco superant. Simul autem vincere ac parare quibus vincas, in Republica praesertim, difficillimum. in qua, cum omnia ut in privata disponantur domo, simul de aerario victoriaquet cogitandum est. Pietatem ac Religionem, non ad dominationis usum Sc ex arte, ut non nulli , sed ex animo colebat. Quam tueri ma

jus est quam profiteri. Non ut quenquam aliud sentire cogas , sed ut ad praescriptum

suum, non alterius, colatur Deus. In quam

libertatem qui jus stimit, etiam si caetera con- ce dit, uniuersiam tollit. siue quia id quod pri-- mum est in libertate tollit, siue quia tota tape

servitus sub hoc praetextu latet: quod tot an- nos Belgae jam experti sumus. Nam tributa, vectigalia, atque alia, Vtcunque tolerantur:

nemo jui in Pietatem antimosque impune sumit

50쪽

ORATIONES. 2'mit nisi qui praescripsit. Ac plerunque de silc-

cessu ac victoria non dubitat qui Deo causam approbari credit : neque quisquam pugnat fortius aut vincit saepius. Vt hoc ipso quidam callidissime utantur. quia suam cuique optimam videri,& affectia,non judicio de ea judicari, maxime ij credunt quibus nulla nisi simulata placet. Ad virtutes istas, maxima naturae beneficia ac dotes accedebant. Memoria tam rara inter caeteras ac vasta, ut quaecunque ab actuariis concepta essent, per se meminisset,&amissas, quas legisset unquam, aulae tabulas chartasque, a se peti posse, nihil minus quam iactator, aliquoties pronuntiarit. Accedebat rerum prope omnium scientia, ac selidum de singulis judicium: quo dc mentes singulorum& ingenia prudenter callideque pertentabat. Memini legatos quosdam, etiam quos magni

pridem approbarant Reges,duces,nautas,medicos, politicos, cum metu ad officia ac salutationes accessisse. Adeo nil temere a quoquacujus reddi ratio non posset, admittebat; ipse rerum omnium vorago ac abyssus. Vt eorum quoque gnarus videretur quae non audiuisset,& timeret quisque ne jam sciret de quo respodendum sibi esset. Nemo enim plura sciuit quae non didicisset: nemo plura usii perdidicerat de quibus recte judicaret: nemo tanto cum iudicio quae perdidicerat in usiim publicum convertit. Inter quae Mathesin merito repona

SEARCH

MENU NAVIGATION