Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ponas ; ut subtile studium, sic vastum. Cujus singulas sic perlustrauit partes, ut egi sie hoc unum peritissimi vel fide sita deierarent. cum& multa primus observarit, neque pauca pro pe amissa ex antiquitate revocaverit. Nam de Numerorum ac Geometriae adyta, totamque Graphicen excusserat atque Opticen. Vt Potentiarum Ponderumque Isbrropicas omittam rationes. In quibus magnum imitatus Archimeden, plurima ad belli usiam ac commoditatem patriae reduxit. In Cosmographia eos secerat progressus, ut Geogr hiam cum Hydrograpia totam percalleret: in Astronomia, non quae popularia sent modo, sed & ea quae

heroicas exercent mentes, penitus teneret.

Hinc opificum ac sedentariorum stupor: quorum artes cum non didicisset, singulos, si quid delinquerent, ex arte castigabat: responsantes, circino aut rationibus vincebat. Vt plerique, qui candidiores essent, instrui se faterentur ; caeteri, utcunque nollent, veritatis vi expugnarentur. Exercitiis, aucupiis, venationibus, ac caeteris id genus, sic addictus fuit, ut non raro inter ipsas ad Rempublicam rediret: plerunque , aliud aut ageret aut cogitaret: nonnunquam & dictaret aliquid vel scriberer. Vt non admodum teneri iis aut astringi posse videretur. non quod principe indignas, sed quod ociosi esse judicaret ; neque studia, sed voluptates. Nullum enim rerum praesidi cum

52쪽

OnATIONES. 3rseris, sed cum hostibus imperii, certamen esse ac bellum voluit natura. mos in fugam dare ac sequi, magis pro imperio existimabat. Et huc totam flectere venationem videbatur. Itaque hostem, vel latentem, callide vestigiis persequebatur, vel indagine inclusum, tanquam in cubilibus cingebat,uel in fugam concitato , terra veteranum, mari nautam, ut Ι -

conem aut Molossum immittebat. Ita cum &seria ac sua tantum ageret, ne voluptates qui' dem ab utilitate Reipublicae ac vis separabat. In qua cogitationes omnes, omnem animum defixum semper atque astrictum pertinaciter habebat. Quem si quando relaxaret, machinam recentem aut tormentum grande explorabat. Saepe equorum greges, quos ex omni

orbe ad se mistas, non in usum belli modo, sed& admissariosi h spem propaginis alebat, maxima cum cura ac diebus prope singulis lustrabat. Et eximium quo uteretur semper habuit. Quorum unus nam minuta quoque veteres . in laudibus heroum maxima cum auditorum voluptate sectabantur cum in pompa fune- bri lugentis habitu conspectus, & in talibus amissi desiderio nonnulli argutantur, ) haesi-

tare interdum ac prae caeteris moerere videretur, lachrymas domestico excussit. In delectu quoque canum modicus,&qualem ante dixi, unum quem a fide non a forma aestimabat, exquisite semper coluit. qui cum expugnata urbe ad

53쪽

D. DANIEL Is HEINs Irad victorem tanquam dedititius fugisset, domino, caim indignatione si quis accessisset, ad

extremum haesit. cujus,etiam post obitum,benignitate, quod tantopere in antiquis Graecis Romanisque Chaeronensis sapiens commendat, sustentatur. Interdum clava Gallica aut nostra, modice exerceri. Interdum, quamvisrsio , curru suo Sceverinae vehi. quem antennis,gubernaculis ac Velis, si captarat, ut, cum vellet, etiam in terra navigaret. Scenae quoque interdum temporis nonnihil dabat: sed vi nimo plerunque absens & intentus meditationibus sederet. Nam amoenitate hortorum atque aedificandi cura, sero admodum teneri

coepit. Equitem cum pedite universo, sesili formatos opere, pro scaccia habebat. Quos δίvariare, & pro loco aut aggressione hostium

disponere ac mutare, pueros, quos vulgo honoratos vocant, remittendo animo docebat.

ut ex tempore consulti, primos tape equitum praefectos ac tribunos in ruborem dederint. Ex quibus, castra ac metandi rationem, cum tentorio, principiis, viisque, ac tota aciei sor- 'ma, accurate efformatam ac descriptam vidimus. De caeteris vix cogitare videbatur. ut nequidem musica impense duceretur. Nam A- chilli, quem ut accuratam belli norma victor orbis Macedo colebat, citharam qua belli tardia dispungeret in manum poetarum princeps

dedit. Noster, praeter illam quae pro patriae sa-

54쪽

o K A T 1 o N s. 33lute auditur, nullam in deliciis habebat. Tympanorum ac tubarum horror & fatale tormentorum carmen, bellatorem vindicabant. Inmensa epulisque, semper sebrius suique simialis; cibum ad necessitatent, aut pro exercitio quo famem aliquando invitabat, modicum sumebat. Vinum, quo plerique valedidinem

corrumpunt, ejus tantum causa, ac vix, acumittebat. Quod a medicis nonnunquam aegre persuaderi sibi passus est. multum ab eorum consuetudine alienus, qui immensis poculorum certaminibus, & quasi bello, nihil praeter vinum pro salute patriae effundunt. Somni, ut in castris, ita domi, semper parcus: quem plerunque, hic Respublica ejusque cura, ibi,

cum nonnunquam sub tentorio, nonnunquam humi &shb dio recubaret, stationum atque excubiarum monitus aut hostis abrumpebat . Domum , in exemplum aliorum . quod in hac Republica conducit, sic dispo fuit, ut, quod nonnulli Principes secure negligunt, in aere nunquam alieno esset: suo autem ita uteretur, ut & citra.vires patrimonii& fortunae magnitudinem impenta essent. Partim , ne in libera Republica judiciis exponeretur quem ut vitae normam omnes seque' bantur: partim, ne obstrictus cuiquam esset cui omnes debebamus. Quae sequuntur autem, quibus verbis, Auditores, exprimam aut commode describam nam dc vox, dc sermo,

55쪽

3 DANIELIS HEIN SI Ire oratio,dicenti pine elabitur ac fugit. Cum desensioni Boedae siqiiamdiu intentissimus fisisset, ut, dum Patriae miI ltum vellet, sui

quo haec ipsa nitebatur, rationem non haberet, lentum ac difficilem contraxit morbum. Cujus causa ut de repetenda domo cogitaret,

vix a Pliribus adduci potuit. mo siς tandem' rediit, aut potius, delatus est, ut funeri similliamus aut umbrae videretur. Vt in vultu ejus, Patriae exequias ac vitimam necessitatem, boni omnes legerent cum lachrymis ac praesentirent. Vt, ex venae pulsu ac momentis, mortem nostram ac desectum, medici denuntiarent. Cujus haud ignarus ipse, Patres Patriae, cum Fratre illustrissimo ad se vocavit. Quorum, illis quidem, curam Reipublicae ac onus, huic, suum ac Parentis maximi exemplum c5- mendauit. Apud quos, consueta mentis generositate, studium, non beneficia, in Patriam testatus est. Majus est quod addam. Cum si premum imminere sibi tempus didicisset, ut,

quod superesset, totum Deo daret, mentem caeteris subduxit. Quae quo magis vitae anteactae recordatione se demittit,eo altius asce dit. eo enim propius ad fundum ac medullam gratiae accedit. In quo quasi centro conquiescit. Quod postremum tempus, primum vitae ejus ac praecipuum fuisse judico. Quo terrena omni cogitatione, omnibus humanis ex-sblutus curis, non de uno alteroque loco, sed

56쪽

ORATIONES,

de orbe triumphauit. quem non vincit uniuersiam nisi qui contemnit. Huic uni studio intentus, e Theologis, Antonium V Valaeum, quem hoc anno Academici SenatusPraesidem renuntiarat, virum, cujus eruditionem, piet tem , fidem, Patriae sibique adverso tempore perspexerat, cum Iohanne Bogermanno, re Verendo viro, qui& mortis ordinem desci sepsit, aliisque, saepius ad se vocavit. quorumpia monita, selatia ac ereces, non tam auribus quam animo prosequebatur. Quos, cum nihil praeter Deum, praeter Servatorem seum, praeter poenitentiam ac vitae serdes, sed ex animo ac une fuco , loqueretur, aliquoties cum lachrymis a se dimisit. Nam,ne leviora dicam, plura enim concurrebant) callo vitiatum jecur, vitae commeatus ac commercia, paulatim,

tanquam in obsessa civitate , supprimebat. unde primo, alimonii egestas. mox debilitas, postremo mors & quasi necessaria deditio, cuta est. Et jam poplites, jam nervi, jam vox ipsa, ipsi quoque oculi defecerant, neq; quic quam praeter halitum exiguum de libertatis

nostrae vindice restabat. quem clementiae diuinae totum jam transcripserat ac consecrarat. Heu lux Patriae ac Pateri heu exemplum om nis aevi, nostri admiratio ac stupori heu bellator, victor, triumphator, spes tuorum, terror

hostium ac tremori heu invictum Rheni nostri tonitru ac Martia tempestast in quem Re

57쪽

ges Principesque, oculos ac cogitationes,tan. quam scopum, collimabant,ad quem flos nobilitatis , ad quem voluntatius ex orbe toto miles, Gallus, Teuto, Italus, Britannus, Scotus, caeteraeque gentes, agminatim concursiis

bant, quem vidisse, pars selicitatis ac victoriae momentum habebatur,sub quo artem militarem & armorum rationem nisi qui hausisset. totam ignorare credebatur l Heu Belgarum Hercules ac Telamo, modo quem gloria ad caelum extulit,

Quem allectabant, cujus ob os non, ut ille ait, Graj, sed Europa, Europa,inquam, uniuersa, ora obvertebat sua; . eam nobis obiici calamitatem, Ut, cum aras,

focos, liberos, ac vitam, ipsam quoque quae hac vita carior jucundiorque est, libertatem. uni debeamus, unum omnes vidui ac orbi deseramus i Et jam ipse a te desertus eras. Nam quo jam nobiseum vel confugeres vel provocares 3 Ad invictos milites ac legiones tuas

Nemo mortem expugnauit. Ad heroicas vise tutes & autoritatem tuam Θ Ego dixi, inquit Veritas, Dii sis. Fili' excelsomnes vos. Tamen morae mini, ut homines. Ut virus de Principibus cadetis. Ad victorias tot illas, quas terrarum orbis celebrat, extollit, admiratur : quas, quamdiu in

terris nomen libertatis erit,omne aevum omnis

admirabitur posteritas ξ Nihil, praeter nomen,

58쪽

quod hic relinquendum erat, ex his omnibus restabat. Ad tot machinas, quas primus sollertissime pro Patria excogitarasὶ Nullum hic habebant usum. Duae tantum iam supererant, ut necessariae, sic minime sellaces, quas in ip vitae exitu adhibuisti. Nam, cum caeterae deessent, Poenitentia ac Fide, non, ut ante, VP bem aliquam sed caelum perrupisti. Hanc ubclesiam postremam, hunc triumphum Imperator noster gessit. post quem,Victor omnium ac sui , vitae immortalis Capitolium ascendit. Ita, una eademq-hora, Auditores, columen prudentiae ac caput suum Patres, Martem miselites , vitam , spem salutem ciues, fulcrum ac tibicinem imperii ac gloriae Batavia,patronum ac tutorem Academia, amisit. qui vigesimo& tertio Aprilis, so miseriami in cum Sole n bis occidit. Annos quinquaginta fere Mocho

vixit: quadraginta ex autoritate Patrum, re

bus praefuit: duodecim induciarum specie mia litiae exempti sunt. Victoriis rebusque gestis vitae spatium excessit: quod velocitate animi ac non cessando ultra saeculum produci. Praeter uniuersum vitae tempus,quod siluti Patriae indulsit, Patrem patruosque tres, Adolphum, Ludovicum ac Henricum, libertati Belgicae impendit. Testimonia virtutis nemo plura i . lit, nemo Regum Principumque animos in admirationem sui sic pertraxit. Ab Henrico

59쪽

38 DAN iELIs HEINs Ixpestatis suae ducem,saepe nuncupatum constat. Pro Iacobo autem Serenissimo Britanniarum Rege, cui sapientia ac pacis artes debent,tum judicium quod extat, tum collata dignitas testatur.Nam Gustavus ejus nominis Secundus, absens quoque praetentissimum hoc tempore eruditionis numen spatietur enim tantae Majestatis fulgor, in quo virtus & natura vel congessit quicquid potest vel exhausit, obiter hic nomen usurpari suum quid de eo sentiat, existimet, quotidie loquatur, a Legatis praejicari malo. Idem de invicta Venetorum gente. quae jam mille annos ac ducentos, non consilibus sed libertate signat, dico ac promuntio. Quanquam autem tota tellus, Si ex tremus quoque orbis, laudum ejus luculenta exhibere possunt monumenta, proprium habere Delphis Batauorum, voluit, optauit. Vt qui Patrem, quamdiu vixit, vel ulcisci statuit vel imitari; ne in morte quidem aliud quam pietatis sibi poneret. In qua urbe . habebunt posthac quod cum cura lustrent, admirentur, domi maxima cum admiratione praedicent, commemorent, tollant, peregrini. Nam eum alias illustrium virorum ornamenta sint sepulchra,hic sepulchri ornamenta duo sunt heroes,quos Europa,Asia ,ac Africa, communi voce extollit celebratque: quos

infecti pice & sole peregrino milites ac nautae nostri, etiam fortasse Pedibus obu etsi, libertatis

60쪽

ORATIONES. 39tatis publicae autores canunt. Quorum alter, furiis Albani, ignibus ac crucibus, virtutem ac Oceanu opposuit :vt Hispania timeret quamdiu timeretur, dc ad opulentiam quamcunque pervius terrarum orbis esset. Alter, tantus, ut in curia conventibusque pro Senatu,

in militia castrisque, solus esset pro exercitu; terra, mari, bello, pace, libertatis limites ac jura, ampliavit ac produxit . cui addam , quod, ut solent, frigide laudabunt, quibus nulla nisi ex ambitione virtus in Ptincipibus

probatur, integram a se non minus quam ab hoste conservavit. rebus gestis, meritis, virtutibus , Rempublicam obstrinxit, hon oppres.sit. Quo erepto, nihil, praeteri animum invictum atque intrepida consilia, ad curam nostri ac tutelam Patriae sepersent. Nam si expectatis, ut, quod in privato funere oratores solent, verbis tantum ad commiserationem aut inanem planctum, praeficarum more, prae

eam, aut luctum fulationibus accendam; su-git vos & ratio & institutum nostrum, Audiatores. Non enim foeminae sed viri convenistis. Et invictum Principem lugemus. qui nec lachrymam emisit unquam, & a liberis conjugibusque nostris cum pallore eas,trepidatione

ac fuga, hactenus auertit. Cujus tergum nunquam vidit hostis : vultum, nemo unquam

inimicus Patriae sustinuit. Patres e Republica ejusque moderatione, Populus ac plebes ex C memo-

SEARCH

MENU NAVIGATION