Antonii Lampridii De superstitione vitanda, sive Censura voti sanguinarii in honorem immaculatae conceptionis deiparae emissi, a Lamindo Pritanio antea opugnati, atque a Candido Parthenothimo theologo Siculo incassum vindicati ..

발행: 1742년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

rro De Superstitione Vitanda,

rum rationes I & denique sperandum est lare, ut deprehensa tem e. ritate Cusentini Voti, a patrocinio quoque desistat Sanguinarii Si- euli Voti, quod itidem vidimus temere concipi, & sine scelere non posse compleri.

CAPUT XXVI.

Cur Pritamus in Voto Sanguinario Supersitionem timuerit.

cisid sit Superstitio. Ab ista cavendum praecipue viris doctis. Cui Dcies in novitio isto rito deprehensa. Luid

Panormitanis Civibus tu hocce negotio agendum. UNum superest nunc ouaestionis hactenus agitatae momentum , de quo jamdudum Leotoris exspectationem aluisse me opinor, de cui nunc satisfaciendum suscipio. Nempe cur opusculo huic titulum

secerim de Superstitione vitanda. Dixerat Lam indus o Cabe , ne ais morem O reυerentiam Virgini debitam eo usque amplisces, ut Supersiariosam escias. Non unus aurem ego in hoc Voto profundenda Vitae pro maculata Concestrione Zrginis Superstitionem rimeo . Timuis ρο ιμ-ι apostolica Sedes . aegro animo ista excepit Parthenotimus aetproinde pag. 6s. Lamindum iratus monet, uι videar, quo ipsum ab- νυiar ille suus, quem vocar Supersiisionis rimorem, sed nonnemo diceret audaciam : dum Supeνsitionis notam Carbolicorum addendum erat paucorum in senten; ne inurit. Contra pacato animo ego heic sapientum judicium appello. Alterum de duobus necesse est ex hoc certainmine fluat. Si quae attulit Theologus Siculus, eam vim habent, ut Sanguinarium Votum licitum ac laudabile constituant : certe is merito doleat, quod Superstitionis probrum de magnanimo illo Uoto timeatur. Contra, si quae hactenus ego congesti, ut e Vincam , imprudens, temerarium, minimeque . ferendum esse ejusmodi Votum , solida sunt ac vera o nemo sit inter Theologiae peritos , qui Supersitionis non dicam lineamenta . sed vitium ipsum in eo non deprehendat. Quid enim aliud est Supersilio docente Doctore Angelico a. a. Quaest. 92. Art. I. nisi Vitium Religioni oppositum secunώum Excessum I non quia plus exhibet in cultum divinum quam vera Religio, sed quia exhibet cultum diυinum vel eui non deber, vel eo modo , quo non debeι Propterea a Theologis Cultus Dei inordinatus au3 superfluus , qui & in se complectitur Ctiuum inordinatum sve supersuum Sanctorum, inter species iversitionis concordi volo enumeratur . Atque

utinam Theologi ipsi , qui in reliquas Superstitionis species longa

222쪽

Caput rigesimumsextum . 2 I Iinquisitione invehuntur, hane etiam diligentius excolerent , & luisculentius Catechismi Catholici ministris explicarent. Eil sane major, quam prima fronte videatur, amplitudo hujusce quoque provinciae, multumque a re foret Reipublicae Christianae, non negligi, immo accuratius pertractari Sc istud argumentum . Quum enim eximia pars Religionis sit Caltus Dei, atque Sanctorum , copiosaque tu ma actuum, quibus Christi Fideles suum obsequium ac amorem

omnipotenti Deo, ejusque beatis servis pendere possunt, latissimus heic campus se se aperit Theologorum judicio, ut discernant, quid ibi laudandum, quidve culpandum, hoc est quid Deo placeat, sive displiceat. Et quidem miratus sum , quare insalutatum paene argumentum hoc dimiserit Ioannes Baptilla Thiercius , Doctor Gallicus, qui Tractatum de Superstitionibus Anno I 579. Parisiis

edidit, foedis vanarum observationum deliri is adeo refertum, ut in duos Tomos excreverit, quos cum utilitate, nescio Sc an cum pari voluptate, legas. Nonne dc errores indoctae sive exorbitantis

Pietatis ad Supersitionem pertinent, dc puritati Sponsae Dei, idest

Ecclesiae, ossiciunt, quae tamen proborum omnium, ac praecipue Pastorum munus est curare, ut immaculata persistat cum in Dogmate, tum in sacra Disciplina λ Profecto nemo neget , quin summopere conduceret, si & haec perversa semina aut numquam nascerentnr, aut nata sollicito studio evellerentur. Magnum autem

discrimen heic intercedit inter Populum rudem, & Viros Doctos, ad quos cura spectat alios imbuendi sanctae Religionis doctrina . Si enim in superfluo aut inordinato Cultu Dei, dc Sanctorum eris rore interdum laborat Plebs rudis, illam ignorantia dc simplicitas excusare potest, ita ut nihil peccati, aut summum culpa venialis in eorum actibus occurrat. Et siquidem a rectis Ecclesiae institutis ac sententiis deflectunt, certe illorum naevi in arcem Religionis non penetrant ἱ neque enim ex indoctorum opinionibus ac ritibus metienda est veritas 3c sanctitas Ecclesiae Catholicae, ejusque doctrinae, sed e Catechismis nostris, Sc e probatis Ecclesiae ipsius Dogmatis. Alia vero est doctorum hominum Sc Theologorum ratio atque condi tio. Positi isti in aedificationem Ecclesiae, si quando inordinatum aut superfluum Dei Sc Sanctorum Cultum inveherent, quibus justis rationibus se se apud Deum excusaturi forent, facile non invenirent. Possent sane Sc ipsi obtendere bonam voluntatem, piumque affectum in Deum 8c Sanctos. Sed quid si eum ista voluntate 3c affectu se misceat Zelus praeceps, Sc non secundum scientiam λ quid si conjungat sese Superbia, Ambitio, & Novitatis, sive Singularitatis male urens prurigo, aut Avaritia, aut immoderata Curiositas, aut caeca aetnm

223쪽

at 2 De Super litisne Vitanda,

latio, aliique pessimi humanae mentis afflatus, ut plus sapere, quam alii, plus Pii esse, quam ceteri apud Populum credantur P Et quam. vis agatur de supersultare in Cultu exteriori, quae inter. Supersitionesntimeratur, attamen uti docuit Cardinalis C ajetanus in z. a. Sanin Thomae Quaest. 93. art. Σ. es communiter Peccatum veniale, nisi conis sempius Ecclesiasticae disciplinae, avr inrerioris Cultus ad Fι. Nec immen leve habendum es Peccatum hoc, quoniam infra Superstrionis latitudinem continetur, quae divino opponitur cultui. Omne aurem Pa earum in his, quae Dei sunt , magnum esse constat. Quid ergo dicendum ac metuendum de iis , qui novas in Religionis doctrina excogitant , ac depraedicant Opiniones, a Revelatione Dei omnino pendentes, piaeter, & quod longe graVius est, contra Patrum, totiusque antiquitatis Traditionem atque sententiam ρ Curiositatem & Singularitatis amorem in hisce Novatoribus praesertim offendas , cujus vitii signa describit ac temeritatem multis redarguit Gersonius in Lectione contra vanam Curiosi arem Tom. I. pag. 93. inter cetera scribens : Constaν, quod doctrina Fidei, quamυis Philosophiam 'pare3, habet terminos suos predesinitor in sacris Litteris nobis revelatis, tiIIra quos nihil audendum est . Igitur si conjecturis o ratiunculis humanis vitra progredi quisquam Theologietans praesumpserit, quidniprotinus rumpirer seducatur , ur seducaν insequentes λ Deficiente enim non sussciente scala Scripturarum , qualis altera comparabitur scala ad altiorem de Deo cognitionem attingendam λ Conferamus nunc ad divinas volunrates non revelatas nobis caelitus, sensum cujuDe TheoJohi , quanrumvis Eleυ ri r nullus dubitaverit, quod ad illas caecior sit, quam caecus ad col res. Propterea se de atris istis, o non reυeuris inritaribus volueris hujusmodi Theologus judicare; aut praesumptione rastrus, aut pudore o

presDr, si non ad omnia quaestita sibi responderis, quis non videar quam profundam sibi aliisque eνroris abyssum paraveri3ρ Addit etiam squod

utinam nonnulli in penetralia cordis reconderent in Quanto securiori humilitare responderent in multis, Nescio: Deusscit, ta' cui Deus volueris revelare ρ In subsequenti etiam Epistola paria tradit, inquiens: Quan- o consultius era3 υ1i bene inυenris, quam dum quaerunIur invenienda , nec illa ferro, quin etiam subvertere bene jam inventa Z Sussicia; iste νει mihi, meique smilibus , sobria in humilitate uri bene inven3is. Abisscedar omnis pompose super insolitis arrogantia, ne multiplicemus ιορῶ sublimia gloriantes . Sequamur rrisum iter commodius plane, o ab eνr νum scandalorumque discrimine νemo iur. Tot habemus Sapientiae Dista ris fontes vivos; ne quaeso, cifernas disparas fodiendo. nos casso , --mostilio, labore fatigemus. Quam postremam sententiam adhibuit, ut supra vidimus, etiam Sanctus Pius V. in sua Constitutione de Conc. Pti

224쪽

Caput rigesimumsextum. MI

ptione Deiparae. Et ecce quam apposite ad rem nostram Gersonius S Novatores pios, & No Vitates Opinionum castigat, atque a Scholis, eoque magis a Populi auribus amotas cupit . Agnoscebat enim vir magnus, facile ex hujusmodi licentia dogmata nimium male sana effluere posse . Et ad Suρerstisionem quod attinet, jam Sanctus Thomas haec jamdiu nos docuit a. a. Quaest. 92. AIt. I. Superliuio G, quando traditioni humanae Religionis nomen anticatur. Utique rectissime. Nam ut monuit Sanctus Augustinus Libro de Uer. Religione Cap. LV. statuenda non est Religio in phantasmatibus noris . Luculentius etiam mentem suam expressit idem Angelicus Quaest. 93.

ibidem, arti c. a. scribens : Si quid es praeter Dei Ecclesiae com fit utionem , quae secundum Augustinum in Episeola 86. prologo sa. lenda es , toιum hoc repurandum Supersuum et Supersitiosum . Et

nos sane parum laudandi, quoties novitatem ubique . desiderantes, contemptis aut neglectis solidis Pietatis exercitamentis, nuperas quas. dam Devotiunculas quantis possumus nervis promovemus, atque in iis statuimus summam spem gloriae aut praemii coelestis. Age vero ad haec principia exigamus Votum Sanguinarium Pa

thenotimi nostri, & Cusentinorum. Credere, hoc est opinari, sive persuadere sibi, Uirginem sine macula fuisse conceptam, ad Culintum ordinatum Dei ac Virginis merito pertinet , quia lassicientes ac Probabiles rationes humanis ingeniis adsunt, ut huic opinioni, postposita contraria, adhaereant, ac praecipue laudante illam Eccle-sa. Ad eumdem quoque Cultum legitimum spectat celebrare Festum Conceptionis secundum Piam istam sen3en iam, quum lassicientes rationes Ecclesiae adsint, ut huic opinativo cultui suffragium ac favorem praestet : quod & illa quotidie praestat in probandis Festis

tot Sanctorum, aut Reliquiis, aut Μiraculis, quae extra Fidei pomoeria sunt, sed jure intra fines Religionis prudentis versantur . Hucusque recte negotium procedit, & nihil agitur praeter aut comtra mentem, aut consuetudinem Ecclesiae I atque omnis Suestri

nis metus abest. Si vero quisquam hoste limites supergressus , v Vere etiam audet, se Sanguinem & Uitam daturum propugnandi caussa hane ipsam de Conceptione sententiam : en Excessum Piermris , en Cutium inordinatum Dei I' Mariae, & consequenter Suρe sitionem. Quippe negari non potest, quin hoc sit praeter Consii urionem Ecclesiue, quum post Annum IsoO. inconsulta eadem Ecclesia, tum Novitium hoc Votum, tum aliae periculosae, aut ineptae , aut temerariae sententiae de variis Dei parae praerogativis emerserint : quae omnia ignoravit antiquitas, neque Ecclesia umquam probavit : Immo contra Dei praeceptum constitutionem Ecclesae V

225쪽

ai De supersitione Vitanda ,

tum ejusmodi prodiit. Etenim divina lex prohibet, pretiosum Ui tat nostrae depositum discrimini eXponere pro tuendis quibusvis Opinionibus , quamvis piis; & rursus Ecclesia Scotisticam sententiam numquam agnovit, nisi Probabilem & Piam, ac sibi de ejus Veri tate judicium reservavit, Atqui voVentes adeo Certam, quamquam repugnante Ecclesia, illam contendunt, ut non secus ac pro Fidei Articulis, jugulo suo pro illius tutela pugnare instituant . Desormi. talem hanc & ipsi Ethnici sensere. Certe Cicero Academic. Quaest. Lib. IV. Sapiens, ajebat, multa sequitur Probabilia , non comprehensa , neque percepta, neque absensa , sed similia Veri : qui nisti pro-

et , omnis vita tollaIur. Haec prudentem Ecclesiae oeconomiam conis

firmant , admittentis etiam Probabilia in Cultum Dei , illiusque Servorum. At is alibi elegantissime carpit improvida ingenia, quae Certitudinem statuunt, ubi minus decet: Quid enim, inquit, ram remerarium, ramque indignum Sapientis gravi are axque consantia, quam quod non satis exploratae perceptum seu ex cognitum, id sine ulla dubitatione defendere λ Graviorem quoque Tullio Scriptorem audi, hoc est Sanctum Augustinum, qui Libro II. Cap. XXXVI. de Peccat. Μerit. haec habet e Ubi enim de re obscurissima disputa-rur, non adliuvantibus divinarum Scripturarum cerris, clarisque documenris , cohibere se debes humana praesumtio, nihil faciens in partem alteram declinando. Sed longe gravius, ac plane intolerandum intemperantis Pietatis ae Superstitionis genus est, pro eisdem incertis dubiisque sententiis in tormenta horribilia Mortemque ipsam incurrere velle . Neque enim opinio illa intra Speculationis fines amplius continetur, sed in actionem descendit. Agitur heic de metendis hominum Vitis, de quidem temere ac imprudenter , quan doquidem immolandi sunt homines, ut id confirmetur , Verumque ac Certum evincatur , quod tamen Ecclesia ipsa adhuc dubium agnoscit. Agitur de Μartyribus prorsus novitiis snam & hoc suis clientibus polliciti sunt pii Novatores ) quum tamen pro imaginatione tantum, non vero pro Dogmate Fidei , aut pro certo actu Virtutis, Sanguis effunderetur. En ergo, quos Lirinensis arguebat, quod μυa quaerant, e gestant aliquid Religioni addere . Additamentum sane ingentis momenti, & in quod gregis Christiani Pastores intenti sint oportet, ne invita Ecclesia nova Dogmata Fidei invehantur, ne temere Vitam suam perdant Fideles, ne denique humanis opinionibus idem habeatur honos, atque Articulis Fidei. Quod si non ferendum, atque a Superstitione alienum minime est Sanguinarium Parthenoti mi Votum , quamquam pro Opinione probata in Ecclesia Dei conceptum e quid dicendum de altero, quod

226쪽

Caput rigesimumsextum. 2Is

Cusentinus Populus emisit, de danda videlicet Vita pro tutela opinionis non solum dubiae, sed omnino eliminandae e Scholis ac meniatibus Fidelium i Ad finem propero, sed non ante manum e tabula tollam, quam professus fuero antiquum meum erga Panormitanos Cives obsequium, pro quorum honore ac tutela haec me scripsisse , ii ipsi, ut spero, . intelligent. Neque ego eos, quod Parthenoti. mus fecit ) ingeniosa heic peroratione aggrediar , illorum benevolentiam & vota captaturus. Unum tantummodo efflagito e Scilicet animadvertant, quam essicaci ratione illorum eonstantiam in Voto Parthenotimus idem sibi procurarit: Profecto, ait pag. IOq. non essSaltem Cerrum, quod Fidei Carbolicae osciaν praedictum Votum ac Iuramenιum . Quae hactenus ego disserui, fortassis evicerint reapse abhorrere a Fide Catholica, atque intolerandum esse Votum Sanguinarium, ac proinde nefas esse pro illo observando mori. Attamen arripienda est haec ipsa confessio Theologi nostri, qui dum nobis dat, non esse Saltem Cerium Voti sui vitium, tacite sgnificat , justam

saltem caussam superesse de ejus honestate dubitandi. At hoc unum quis non videat, Prudenti homini satis esse futurum, ut abstineat a Volo, ex quo Certus humanae Uitar interitus consequi posset, neque Certum est, an Deo ac Virgini res grata per illum praestaretur; immo in Voto complendo dubitandum foret, an Dei praeceptis, & doctrinae Fidei Catholicae obsisteretur λ Nam quod subdit

Parthenotimus, inquiens o Ba igitur vobis id servare licebis , ut majores vestri ιradidere. Quam in rem Canones laudat. Traditi nes praesertim, quae Fidei non osciant, ita observandae, ut a majoribus traditae Iun3, C. Illud Dist. 12. Quippe in sis rebus, de quiabus nihil certi salui3 Gυina Scriptura, mos Populi Dei, instatuta majorum pro lege ruenda sun3 e. 7. dist. II. Nemo e doctis Panormitanis est , qui quam absone ab isto Theologo adferantur haec, continuo non sentiat. Agunt Canones ii de Ritibus, ut supra innui: Agunt de Traditione non paucorum annorum, sed antiquissi. ma, & cujus lateant primordia: Agunt de Consuetudine , quam non pauci, sed Populus integer, divina Scriptura & Ecclesia minime re

pugnante , observet, a Majoribus acceptam. Atqui Votum Sanguinarium Dogma respicit; illudque tantummodo ante centum ano nos patres & avi eorum, qui nunc degunt Panormi, nasci primum Viderunt , ct pauci exceperunt . Accedit , quod famosae Granatenses Laminae, aliaque recentes imposturae ex Hispanicis stri. niis depromptae, fucum tunc fecere Panormitanis, ad omnia Pietatis ossicia on segnibus, quasi jam adeo Certum evasisset Conceptio. nis Viri, deae Mysterium, ut pro ejus Veritate tuenda eculei , & a-

227쪽

De supersitIone Vitanda

trocia quaevis tormenta, & mors ipsa, prudenter & cum laude, imismo cum spe Μartyrii, tolerari posse crederentur. Haeccine ergo Traiaditio, quam sacri Canones commendant Z Apage . Immo inventum,

ut ita dicam, heri natum I dc Romanae Sedi injuriosum , quae rem dubiam agnoscit, sibique de illa judicium reservavit y & pernicio. sum Fidei, quum certissimis ejus Dogmatis Novatores isti pares fa

ciant opiniones hominum I denique contrarium divinae Legi , aqua jubemur non projicere imprudenter ac temere Uitam. Ceterum quantis potest vocibus pergat Theologus noster revocare in mentem conterraneis suis Pieιatem ac Prudenriam Mastorum in Λ.

scipi/ndo id genus mio. Ubi illi recogitent, quibus machinis ad hu.jusmodi Uotum pertracti fuerint Majores sui, & quid Romanus Pon. ti sex postea de Granat ensibus Laminis decreverit, & quid factum de

ceteris commentis , quibus larvam posterior aetas detraxite hercle nullus dubito, quin aliter agendum rati, non minori P erate, majo.ri autem Prudenria a Sanguinario Voto recedant . Plaudo & ego cuicumque Panormitanos Cives hortanti, ut Pietate cum Majoribus certent, dum tamen Pietas prudens ac solida sit, non imaginaria , non in excessus improvide rapta . Si vera sunt, si solida sunt, quae hactenus adversus Votum Sanguinarium disserui, jam Panormitanos non ego, sed Apostolus his demum verbis Ephes. U. vers. II. alloquitur e Molise feri Imprudenter, sed intelligentes , quae ser Voluntas Dei. Et quoniam de re tanti momenti, qualis est pretiosissima hominum Uita, in Panormitano Voto atque in Cusentino agitur : nemo quidem fallatur. Voluntatem esse Dei sibi persuadens , ut Uita servetur in solidae Uirtutis ac Pietatis ossiciis exercitanda e quum ipse Deus aperte praeceperit , ne rem tantam sui juris nos arbitrio nostro abjiciamus. Contra judicio meo fallitur , & saltem judicio omnium falli possit, qui minime certus, an gratum Deo sacrificium osterat, & an Ecclesia ferale hoc Votum probet , aut sit umquam probatura, in mortem certam sub specie Pietatis ruat. Certetur proinde voce & calamo pro tuenda Sententia favente Immaculatae Conceptioni Virginis e at Uitae hominum parcatur , dum Quaestionem hanc dirimat Apostolica Sedes, mentis ac Voluntatis Dei Iegitima interpres, cujus correctioni interim haec omnia mea demisse se e Ba

volo.

SEARCH

MENU NAVIGATION