Antonii Lampridii De superstitione vitanda, sive Censura voti sanguinarii in honorem immaculatae conceptionis deiparae emissi, a Lamindo Pritanio antea opugnati, atque a Candido Parthenothimo theologo Siculo incassum vindicati ..

발행: 1742년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

18o De Supersitione Vitanda,

inde Marsνἰi nomen & praemium iis minime negandum , qui pro

ejusdem propugnatione tormentis & securibus suum Corpus offerrent. Alias quoque partis roboris, id est audacian, sententias excogitarunt, ac palam defendendas susceperunt , quas praecedenti Capite innui. Quod potissimum nunc animadvertendum , eodem Anno 16rs. in Thesibus publicis audiri primum coepta est ea propositio e Deipaνam minime contraxisse Debitam Peccari Originalis. Ad Toletanae Inquisiistionis examen pertracta haec Opinio, tum ad Matri tensis Inquisiti nis supremum Tribunal , accedentibus etiam, ut ajunt , plurium Academiarum votis, evasisse traditur illaesa. Certatim deinde eo, volarunt alii ad eam amplectendam atque tuendam, turgidusque fluvius adeo sensim crevit, ut quamquam meliorum sententia & vox obsisteret, obices omnes, repagula cuncta contemserit atque confre.

gerit. Quid plura Τ Si fides Auctori, qui Hiitoriam edidit Controversiae de Conceptione Virginis Libri IX. Cap. XIV. Opinio haee Hodie communior es in Scholis. Equidem hoc ab illo , uti & alia multa, perperam scriptum opinor , quum gravissimi in Hispania quoque Theologi adversus ejusmodi sententiam pugnarint, pluresque

Scholae Italicae, Gallicae, Germanicae , ac Belgieae eamdem averissentur. Attamen quaecumque sit Theologorum recentium copia, O stare heic minime poterit, quominus novitia haec Opinio gravi censurae eripiatur, ubi eam deprehendamus concordi Sanctorum Patrum Traditioni, & doctrinae Communi Theologorum usque ad Annum I 6Is. adversantem, ac praeterea a melioribus subinde etiam improbatam. Quis enim ferat in Theologiam & doctrinam Ecclesiae invehi inconstantiam illam, quam in Legum Civilium Scientiam irrepsisse intuemur, dum pro varietate temporum, Legislatorum , ae Interpretum, quae Communes olim sententiae fuere, in desiaetudinem abeunt, succedentibus novis, immo contrariis Z Non solum ergo .perae pretium fore, sed plurimi interesse Catholicae Ecclesiae, unusquisque judicabit, diligentius introspici in opinionem illorum, quia Deipara Debitum Peccasi Originalis excludunt. Nam si revera haec vitio Novitatis illius Iaborat, quae Traditioni Veterum opponiture ipsam continuo explodendam esse constabit. Et jamdiu quidem rem ita se habere custenderunt inter ipsos Hispanos Theologi Salmanti censes ordinis Carmelitarum Excalceatorum, quorum Ope ra Theologica, multis constantia Tomis, ae multa Iaude digna, in Italia quoque, hoc est Venetiis, Anno 1677. publicis typis tradita. fuere, quamquam Jc ipsi pro Immunitate Μariae a Peccato, acerriis me pugnent. Sed quoniam hosce Libros, immo dc Patrum loca ab ipsis commemorata , nonnulli aut minime legunt , aut lecta con

192쪽

Caput Vige umquartum. 18 Itemnunt, juvat nune eadem methodo uti, qua usi sunt iidem Sal. manticenses ad confutandam hujusmodi opinionem e hoc est ante omnium oculos sistere easdem Patrum sententias , tum ab ipsis Salis manticensibus Tom. IV. Curs Theolog. collectas, tum celeberrimo viro Dionysio Petavio Soc. Iesu productas Tom. UI. Theologiae Dogmaticae. Neque enim umquam legi Bandelium , T recrema.

tam, Spinam, Launojum, aliosque id genus Scriptores , praeter Cardinalem Cajetanum. Quod ubi praestitero, luculentius perspiciet Lector, quantum influxus habeat exemplum istud ad prodendum , inutili conatu proferri quorumdam Theologorum auctoritatem, ut Voto Sanguinario patrocinium comparetur. Quod si ex hisce Sen. tentiis nonnullae videbuntur ipsam infirmare, aut dejicere Scotisti. eam Sententiam de Conceptione Virginis, rationem indicabo , per quam illius patroni loca ista minime dissimulantes, ab eisdem se se, suamque sententiam expedire se posse sibi persuadent. Clemens Alexandrinus Anno Christi 1ς8. Paedagog. Lib. III. Cap. XII. se Solum Verbum est, in quod Pecca

se tum non cadit: est enim peccare natura omnibus innatum & comis

Tertullianus Anno Christi ao8. Libro de anima Cap. 4I. si Solus Deus sine Peccato, & Solus h ,, mo sine Peccato Christus, quia & Christus Deus is .

Origenes Anno a P.

Homilia XLI. in L iricum ex versione Rinni hec habet . se Scri se plura dicit: Nemo mundus a sorde, nec si unius diei fuerit vita is ejus. Hoc ipso ergo omnis , qui ingreditur mundum, quod in se vulva matris est positus, Sc quod materiam corporis ab origine, is paterni sanguinis sumit, in patre R in matre contaminatus diciis potest. Solus vero meus Jesus Μundum ingressus, in matre nonis pollutus is . Cerera vide, u i Homiliam VT super Numeros. Dionysus Alexandrinus Anno χω.

In DUOIa Ssnodica ad Paulum Samosarenum , se tamen illius est, certe antiquissima se . Nullus Peccati est expers, nisi SoIus Christus, ,, sicut & Pater Christi, & Spiritus Sanctus se . Da e3 alii Ecclesiae

Graecae Parres, nempe Gregorius Nystenus, cujus verba adfer3 Sanctus Thomas in Caten. Luc. a. & Sanshus Ephrem Syrus in Sermone

de Passione, & Chrysostomus Homilia VI. de Poenitent. is Christum

Solum sine Peccato depraedicarunν δε ω

Sanctus Hilarius Anno 3 .Ebur verba adferν sanctus Augustinus Lib. I. Cap. III. contra Iu

193쪽

igi De supersitione Vitanda,

o Ergo eum missus est in similitudinem Carnis Peccati , non se ut

, , carnem habuit, ita habuit & Peccatum . Sed quia ex Peccatois omnis Caro est, a Peccato Adam parente deducta, in similitudi se ne Peccati carnis est missus, existente in eo non Peccato, sedis Peccati carnis similitudine se. Idem Tract. in Psalm. Ii 8. dosi Chrso ais. Ipse utique perfectus, & sine Peccato Solus, & unus, is in cujus ore dolus non fuit se . Idem Tract. in Psalm. I 38. in is sne. Ecce venit princeps hujus mundi, & non invenit in meis quido uam . Solus enim extra Peccatum est Dominus noster Iesus

se Christus. Sanctus Ambrosus Anno 38s. , Dicit Beatus Ambrosius se Augusino Lib. 2. Cap. q. eontra se Iulianum ) unum Solum hominem Μediatorem Dei & homi-

is num , eo quod sit natus ex Virgine , nec senserit nascendo se Peccatum , generationis obnoxiae Vindulis non teneri . Omnes,, autem homines sub Peccato nasci, quorum ipse ortus in vitio est. quia Concupiscentiae Voluptate concreti , prius sabirent contagia si delictorum, quam vitalem de hoc aere spiritum ducerent . Olimis vero obnoxii appellabantur Servi. Verba item Ambrosii o Libro de Arca Noe Augusinus adferebat Cap. II. ejusdem Lib. 2. conrra Iu-1ianum e se Per unum Dominum Iesum salus ventura nationibus deis claratur, qui Solus potuit Horiacens Codice praeeunte monachi, Bonedictini scribunt Non Potuit ) justus esse, cum generatio om- nis erraret, nisi fortasses addendum quia ) ex Virgine generatiose nis obnoxiae privilegio minime teneretur. Ecce inquit idemis Ambrosius ) in iniquitatibus conceptus sum, & in delictis peperit

,, me mater meae dicit is, qui justus prae ceteris putabatur. Quem

is igitur jam justum dixerim , nisi horum liberum vinculorum ,

is quem naturae communis vincula non teneant ρ Omnes sub Pec- cato : ab Adam in omnes regnabat mors . Veniat Solus Iustus

is in conspectu Dei, de quo iam non exceptione dicatur: Non pec- ,, cavit in labiis suis; sed Peccatum non fecit A. Tum pergit dicerere sanctus Augustinus : si Huic die, si audes, quod Diabolum fe-

cerit hominum conditorem , qui utriusque sexus commixtione, , nascuntur I quandoquidem Solum Christum, quia sit natus ex se Virgine, a vinculis obnoxiae generationis excepit, omnibus ce- is teris ex Adam sub peccati obligatione nascentibus , quod utiqueis Peccatum Diabolus seminavit is . Idem Sanctus Augusinvs Lib. I. Oper. Imperfect. contra Iulianum ais: si En adest ille Ambrosus ris de hoc, in quod inveheris, quid dicat, vide . Quomodo Solus, is inquit in Libro de Arca, potuit justus esse Christus , cum gene-

M Tatio

194쪽

Caput rigesimumquartum. 1 33

ratio omnis erraret, nisi natus eX Virgine generationis obnoxiae privilegio minime teneretur is e Tum subdi Augusmus : se Audi adhuc. audi, & proterVam linguam frontis elisione compe. sce se . Atque heis sequenἔia referr Ambrosi veνba expressa e Lib. II. in Cap. II. Ist. Lucae e se Non enim Virilis coitus vulvae vi ,, ginalis secreta reseravit, sed immaculatum semen inviolabili ute.,, ro Spiritus Sanctus in sudit. Solus enim per omnia ex natis de , , semina sanctus Dominus Jesus, qui terrenae contagia corruptelae, is immaculati partus novitate non senserit , & coelesti majestate de

se pulerit is , Haec ipsa Ambrosi verba nobis in Horis Canonicis ad Fesum Circumcisonis Domini Ecclesa praescribis recitanda. Adriabete Augustinus ad Iulianum conversus ς is Cernis nempe , quod is dico, quis dixerit i Cernis , quidquid contra me dicis , contra, , quem dicas λ Si enim ego hinc sum Discipulus Manichaei , hoe ,, est & ille. Non est autem hoc ille, qui haec ante nos dixit: Nonis est hoc igitur, quisquis haec dicit; sed Haereticus manifestus est,ia quisquis huic antiquo Catholico Dogmati contradicit is . Sanctus Aurasinus itidem in Libro conrra duas Disolas Pelagian. Libr. WCap. XI. bee ambrosi verba in Isaiam commemora3 : ,, Idcirco se Christus Immaculatus , quia nec ipsa nascendi solita conditioneis maeulatus est Addis haec alia de Domino a se Dignum ete. M nim fuit, ut qui non erat habiturus corporeae Peccatum prola. is psionis, nullum sentiret generationis naturale contagium. Μeri. M to ergo David flebiliter in se deploravit ipsa inquinamenta natu. rae, & quod prius inciperet in homine macula, quam Vita is . Idem Sanctus Augustinus Lib. II. Cap. g. conrra Iulianum haec verba o Tractatu Sancti Ambrosi contra Novarianos , sive de Poenitentia

Lib. I. Cap. III. describis: se Apostolus de Christo Non in similitu.

dinem carnis ait, quia Christus veritatem suscepit carnis huma- ,, nae, non similitudinem. Neque in similitudinem Peccati ait, quia se Peccatum non fecit, sed Peccatum pro nobis factus est. Sed venitis in Similitudinem Carnis Peccati, hoc est suscepit, similitudinem is carnis peccatricis. Non enim sicut Omnis homo ex virili & Ω- , , minea permixtione generatus , sed natus de Spiritu Sancto, &is de Virgine , Immaculatum corpus susceperat , quod non solumis nulla vitia maculaverant, sed nec generationis, aut conceptionis ,, concretio injuriosa fuscaverat . Nam omnes Homines sub Pecca.

to Nascimur, quorum ipse ortus in vitio est, sicut habes lectum , dicente Domino o Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, dc in delictis peperit me mater mea . Christi autem caro damnavit peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit - .

Devi

195쪽

18 De Supersitione Vitanda ,

Desique idem Sanctus Augustinus Libr. I. Cap. 34. de Nuptiis GConcupiscent. Me Ambrosii verba ex illiur expostrione in Isaiam ρνο- fert o se Ideo & quasi homo per universa tentatus est, & in similitudinem hominum cuncta sustinuit, sed quasi de Spiritu natus, a

se stinuit a peccato. Omnis enim homo mendax, di nemo sine pe is cato, nisi Solus Deus. Servatum est igitur, ut ex viro & mulie-- re, idest per illam corporum commixtionem Nemo Videatur exiso pers esse Delicti. Qui autem expers est Delicti, expers est etiam is hujusmodi conceptionis is . Sanctus Ioannes Chrysostomus Anno qo . In Psalmi LVIII. vers. s. verba: Neque iniquitas mea, neque &c. alio si Solus Christus haec dicere potuit, qui Peccatum non habuit, is & idcirco cursum salutis nostrae direxit , , . Vide Caδenam Graecor. Patrum a Corderio editam, Tom. II. pag. III. Eosimus Papa Anno II. In Disola, cujus Fragmeηιum adferr Sanctus Augustinus in Episo-ia Isto. olim Is7. haec scribebarris Nullus enim, nisi qui Peccati seris vus est, liber essicitur, nec Redemptus dici potest, nisi qui vere,, per Peccatum fuerit ante captivus, sicut scriptum est : Si vos Fi-- lius liberaverit, vere liberi eritis se . Sanctus Augustinus Anno Aas. Libr. L. Cap. XIL de Nupriis er Concupisc. loquens de Conceptione Christ baee haber: , , Solus ibi nuptialis concubitus non fuit, quia is in Carne Peccati fieri non poterat sine illa carnis pudenda Com,, cupiscentia, quae accidit ex peccato e sine qua concipi voluit , is qui futurus erat sine Peccato, non in Carne peccati, sed in simiis litudinem Carnis peccati I ut hinc etiam doceret, omnem, quae is de concubitu nascitur, Carnem esse Peccati : quandoquidem sinis la , quae non inde nata est , non fuit Caro peccati se . Difloi olim s . nunc I 87. o Hoc ergo excepto lapide angulari s Mesis Grifo ) non video, quomodo aedificentur homines ad habendum, , in se inhabitantem Deum, nisi cum fuerint renati, quod nonis possunt esse, antequam nati, ,. Lib. IV. Cap. q. contra duas Epistolax Pelagian. - Si enim propterea morimur , quia ille Adam j,, mortuus est : ille autem mortuus est, quia peccavit, poenam di

is cunt Pelagiani ) transire sine culpa, & innocentes parvulos in- , , iusto supplicio puniri, trahendo mortem sine meritis mortis. Quod se de uno Solo Μediatore Dei & Hominum Christo Iesu Catholica is Fides jubet is . Libro x de Genes ad listeram, Cap. 18. , , Et, , quid incoinquinatius illo utero Virginis λ cujus Caro et si de pro-

, , pagatione Venit, non tamen de Peccati propagine concepit. --

is dis b

196쪽

put rigesimumquartum.

se dii: Proinde Corpus Christi , quamvis ex carne feminae assum. ptum est , quae de illa Carnis Peccati propagine concepta me.

rat : tamen quia non sic in ea conceptum est, quomodo fueratis illa concepta, nec ipsa erat Caro peccati, sed similitudo Carnisse peccati se . Eodem Libro X. de Gene se ad ii eram. - Seeundumis rationem quippe illam seminalem ibi s i es in lumbis Abstas

is fuit Levi , qua ratione per concubitum Venturus erat in Ma.

trem , secundum quam rationem non ibi erat Christi Caro . se quamvis secundum ipsam ibi fuerit Mariae Caro. Quapropter necis Levi, nec Christus in lumbis Abrahae secundum animam a se. ,, cundum Carnem vero & Levi & Christus; sed Levi secundumis concupiscentiam carnalem, Christus autem secundum solam sub. stantiam corporalem. Cum enim sit in semine & visibilis coro pulentia, & invisibilis ratio, utrumque cucurrit ex Abrahamo vel etiam ex ipso Adam usque ad Corpus Μariae I quia &,, ipsum eo modo conceptum dc exortum est. Christus autem vi. ,, sibilem carnis substantiam de carne Virginis sumpsito ratio vero se conceptionis ejus non a semine virili, sed longe aliter, ac deis, , super Venit se . Libro conrra Iulianum Cap. q. Tu dicisis etiam pro peccatoribus mortuum esse Christum d ego dico nonni- si pro peccatoribus mortuum, ita ut respondere cogaris o si nulis to peccato parvuli obstricti sunt , non esse pro parvulis mor. is tuum . Dicit enim ad Corinthios et Quoniam unus pro omnia

,, bus mortuus est e ergo omnes mortui sunt, & pro omnibus modiis tuus est &c. Quos igitur hoc loco intelligis mortuos ὸ Numquidis eos, qui de corpore exierunt Z Quis ita desipiat, ut hoc sapiat ,, Eo modo itaque intelligimus mortuos, pro quibus omnibus modiis tuus est Christus, quomodo alibi dicit Col. 2. Ig. J D vos , eum ,, essetis mortui in delictis, o praeputio carnis vesrae , vivi aυisse cum illo. Ac per hoc Unus, inquit, pro omnibus mortuus est ris ergo omnes mortui sunt &c. Quia ergo non in corpore , restatis ut in peccato esse mortuos omnes, pro quibus Christus mortuus is est, nemo neget, nemo dubitet, nisi qui se non negat, aut dubi- ,, tat esse Christianum. Lib. II. Cv. XX. de Peccat. merit. In hoc

se autem loco utrum esset in filiis hominum, vel esse potuisset, aut , , posset, qui non ex peccato ad justitiam perfectissimam perveni. ret , sed nullo umquam peccato esset obstrictus , hoc quaeri- , , tur . Ideo si illa vera sunt, quae tam multa de parvulis dix, , , mus . nec est in filiis hominum quisquam, nec fuit , nec erit,

se e Xcepto Uno Μediatore , in quo nobis propitiatio, & justifica. tio posita est ri .. Supra quoque dixeraν : o Hunc prorsus nisis A a se Unum

197쪽

18 6 De Superstitione Vitanda,

is Unum Μediatorem Dei & hominum hominem Christum Ie-

is sum , nullum vel esse , Vel fuisse, Vel futurum esse , Certita ,, mum est o . Libro eodem Cop. XXIV. ,, Solus ergo ille etiam se homo factus manens Deus, peccatum nullum habuit umquam uis nee sumpsit Carnem peccati, quamvis de materna Carne pecca- , , ti. Quod enim carnis inde suscepit, id profecto aut suscipien-ι, dum mundavit, aut suscipiendo mundavit m . Libro eodem Cap. XXIX. - Nullus existit homo, de quo in hac vita constituto ve-- raciter dici possit, quod nullum habeat omnino peccatum , exisis cepto uno Μediatore, qui nos Creatori nostro per remissionem reconis ciliat peccatorum. Idom Sanctus Areusinus Libro de Profect. Iustitiae Cap. XXI., , Quisquis ergo fuisse , vel esse in hac vita aliquem hominem , o vel aliquos homines putat, excepto Uno Μediatore Dei & ho. o minum, quibus necessaria non fuerit remissio peccatorum, con-M trarius est divinae Scripturae , ubi Apostolus ait Rom. V. m.

'ν vinum hominγm peccatum turravis in mundum, er per pecca- ,, 3um mors g π ira in omnes homines peraransiis, in quo omnes pec-o eaverunx. Et necesse est ut impia contentione asserat , esse posse se homines, qui sine Μediatore Christo liberante atque salvam is te sint liberi salvique a peccato, quum ille dixerit μινε. m. se Ia.) Non es opur sanis indicas, sed male babentibus. Non veniis curare jusos , sed peccatores ,, . Libro V. Cap. XIV. contra Iuli is num. Quod si dementis est dicere, & sine dubio Caro Chriis sti non est Caro peccati, sed similis Carni peccati : quid restatis ut intelligamus , nisi ea . excepta , omnem reliquam huma- is nam Carnem esse peccati P Et hinc apparet, illam Concupiscemis tiam , per quam Christus concipi noluit, fecisse in genere hu-

,, mano propaginem mali : quia Μariae corpus quamvis inde ve- ,, nerit, tamen eam non trajecit in corpus, quod inde non conce-

pit . Ceterum Corpus Christi inde dictum esse in similitudineis Cornis peccati , quia omnis alia hominum Caro peccati est . , Quisquis negat, & carnem Christi ita carni comparat nasceri.

,, titam hominum caeterorum , ut asserat , utramque esse purita ,, tis aequalis, detestandus Haereticus invenitur is . Sum ex alia δε- milia loea Lib. LCap. XXVIII. XXIX. de Peccaror. meris. re.

mus D Libro XX. Cisp. n. do Civit. Dei ', Lib. II. Cap. LXXX. er CCXVIII. CCXXV. Oper. Imperfect. D Libr. IV.Cap. LXXIX. er LXX-ΠL. π s qu. Eν Lib. n. Cap. XXXIV. Tiam Lib. n. Cap. xxj. 6 dem Oper. Impers haec habra , ,, Nunc autem Christus missias est in similitudine Carnis pecc a-

198쪽

Caput rigesimumquartum. Igr

is ii, quia Solus veram carnem sic habuit , ut non esset Caro pecca. is ii, sed ejus similitudo . Ac per hoc necesse est , ut fateamur, o Carnem ceterorum hominum esse peccati, cui similis facta estis vera earo Christi , sed non caro peccati is Lib. IV. Cap. IV.

contra duas Epistol. Pelagian. M Nemo mundus o sorde nee insonae, se cotis os diei unius visa super rerram. Sinite miserum remissio. . ,, nem accipere peccatorum per eum, qui Solus nec parvus , nee is magnus potuit habere Peccatum D . Euarror in Psalm. L. Cap. xis Definita est sententia . In Adam , inquit Apostolus Rom. U. ,, omnes peccaverun3. Solus esse Innocens Infans potuit , qui de ope ,, re Adam non natus est se . nem eodem Libro G. Cap. CXVIII.

Operis Imperfect. haec habeν : is Si autem quaeritur, quomodo Chri- stus non fuerit decimatus, cum etiam ipse , quod manifestum is est, secundum originem carnis fuerit in lumbis Abrahae , quando is a Melchisedech pater ille decimatus est o nihil occurrit , nisi is quod Μaria quidem mater ejus, de qua carnem sump sit, de earuri nati Concupiscentia parentum nata est; non autem Christum sic ,, ipsa concepit, quem non de virili semine, sed de Spiritu San. cto procreavit. Non ergo pertinuit ad rationem virilis seminis , se per quam fuerunt in lumbis Abrahae, quos in illo decimatos efferi sacra Scriptura testatur. Ita Augusinus in poseremo suorum Li.

brorum : haec enim scribenrem mors interemis o o Item Lib. II. p. XXXV. de Peccaror. Μerit. is Teneamus indeclinabilem F, , , dei confessionem. Solus unus est, qui sine Peccato natus est in ,, similitudine carnis peccati,. . In Lovaniensi quoque edisione in νum Sancti avusini Sermo XIII. de Tempore dubitabatur, num Augustinianus foret . Et revera tribuendum non esse monent Beneis dicti ni Μonachi Congregat. S. Mauri in nupera Editione . Attamen quum vetustum sit. Sc consarcinatum noverimus e variis Augustini locis, immo hune ipsum nobis quotannis legendum Ecclesia Romana exhibeat in Horis Canonicis Vigiliae Epiphaniae, non incongruum erit , pauca haec inde referre dicta de Christo. , , So- lus enim sne peccato est natus, quem sine virili complexu nonis concupiscentia carnis, sed obedientia genuit mentis se . Et quidem Augustinus Lib. II. Cap. XXXV. & ipse dixerat e is Solusis unus est, qui sine peccato natus est in similitudinem carnis pec- , , cati &e. Per quae ne putet quisquam indicari, Virg nem caruisese sanctificatione ante nativitatem, animadvertendum est , COnc Ptionem quoque appellari Nativitatem in sacris Literis. M=li rim re accipere mariam conjugi m rvam : quod enim. in eo Natiam ess,

199쪽

1 88 De supersitione Vitanda,

ptionem Christi s gnificans . Id quod Augustinus ipse agnovit ,

scribens Enarrat . in Psalm. LVII. numer. V. ,, Non enim ex se visceribus tantum homo nascitur , sed & in Visceribus . Priussi nascitur in visceribus , ut possit nasci ex Visceribus. Propterea, , dictum est blariae o Quod enim minum es in re , de Spirituia Sancto es . Nondum de illa natum erat , sed jam in illa natum

1, erat ,,

Sanctus Leo Μ agnus Papa Anno q s. Sermone L. de Natiυis. Domini nostri Jesu Christi : ,, Dominus se noster peccati mortisque destructor sicut Nullum a reatu liberum is reperit, ita liberandis Omnibus Venit is . Ir infra. Alienum qui ,, pe ab hac nativitate est, quod de omnibus legitur Iob. XIV. 4. se Nemo mundus a sorde, nec infans, cujus est unius diei vita suo,, per terram . Nihil ergo in istam singularem Nativitatem de

se carnis concupiscentia transivit, nihil de peccati lege manavit, , . Hunc etiam Sermonem in Horis Canonicis quotannis nobis rectistandum Ecclesia praescribit Natali die Salvatoris nostri . Serm ne Π. de Nativitate Domini r se Nova nativitate genitus est, com,, ceptus a Virgine, natus e X Virgine sine paternae carnis concinis piscentia , sine maternar integritatis injuria r quia futurum h ,, minum Salvatorem talis ortus decebat , qui in se haberet hi, is manae substantiae naturam , & humanae carnis inquinamenta ne- ,, sciret se . Eι infra o Venit enim Dominus noster contagia no- se stra auferre, non perpeti; nec succumbere Vitiis, sed mederi ,, D infra . , , Nam superbia hostis antiqui non immerito sibi in om- ,, nes homines jus tyrannicum vindicabat , nec indebito dominatuis premebat, quos a mandato Dei spontaneos in obsequium suae vo-- luntatis illexerat. Non itaque juste amitteret originalem humani ,, generis servitutem, nisi de eo, quod subegerat, vinceretur. Quod is ut fieret, sine virili semine editus est Christus ex Virgine, quam is non humanus coitus, sed Spiritus Sanctus saecundavit . Et cumis in omnibus Matribus non fiat s ne peccati sorde conceptio, haecis inde purgationem traxit, unde concepit. Quo enim paterni se- ,, minis transfusio non pervenit, peccati se illic origo non miscuit.,, In Violata virginitas concupiscentiam nescivit , substantiam miniisse stravit. Assumpta est de Matre Domini natura, non culpa. Cre is ta est forma servi sine conditione servili a quia novus ho-- mo sic contemperatus est veteri, ut & Veritatem susciperet gene- ,, ris, & Vitium excluderet vetustatis se . Sermone M. de Nativit Domini r , , Terra enim camis humanae, quae in primo fuerat prae- varicatore maledicta, in hoc Solo Beatae Virginis partu germen

, edidie

200쪽

, 3 edidit benedictum , & a vitio suae stirpis alienum . Cuius spirita-N lem originem in regeneratione quisque consequitur, &omni homini renascenti aqua Baptismatis instar est uteri virginalis , eodem,' Spiritu Sancto replente fontem, qui replevit & Virginem; ut pec- si catum, quod ibi vacuavit sacra conceptio, heic mystica tollat abis3, lutio. Sermone VIII. de Natiυit. Domini. ,, In totius igitur hu-r, mani generis strage communi, unum solum fuit remedium sub diar, vinae rationis occulto, quod posset subvenire prostratis, si aliquis 3, filiorum Adam originalis praevaricationis alienus, atque innocens', nasceretur, qui ceteris exemplo prodesset & merito. Sed quia hoc naturalis generatio non sinebat, nec poterat vitiatae radicis sine', semine propago esse, de quo Scriptura dicit Iob. XIV. 4. ) Quis', potest facere mundum de immundo conceptum semine λ Nonne Tu ,ri qui solus es λ Dominus David factus est Filius David, & de

, , promissi germinis fructu proles est orta sine vitio, gemina conve-M niente natura . , , Epistola XXV ad Iulianum Episcopum Coem, , sem. se Nativitas Domini secundum carnem, quamvis habeat quaedam propria, quibus humanae conditionis initia transcendat, sive,, quod Solus ab inviolata Virgine sine Concupiscentia est conceptus, ,, & natus, sive quod ita visceribus matris est editus, ut & foecun- ,, ditas pareret, & virginitas permaneret: non alterius tamen naturaes, erat ejus caro, quam nostra . ,, Quid significet Solus, qua voce ,, tot usi sunt in hocce argumento, nos docet Ecclesia , quum in ,, Hymno Virginum de Dei para ait: siue Sola Virgo parturis. Ad- ,, huc tamen Sanctum Leonem audiamus in Epistola CXVII. ad Μ s, nachos Palaestinos: , , Ut per unum, ait, hominem fieret renovatio,, vetustatis; & mortis vinculum unius praevaricatione contractum, is unius morte, qui Solus morti nihil debuit, solveretur. ,, Infra. , ,ri Nam quia captivitatis nostrae resolvi originalia Vincula non potri erant, nisi existeret homo nostri generis, nostraeque naturae, quem is veteris debiti praejudicia non tenerent &c. Sun3 π alia loca, quaeri quia similia, praetermitto. Uide supra Cap. IX. unum ex eis abis Ecclesia nobis propositum in ipsa Octava Conceptionis Deiparae. Joannes Cassianus Anno 4 6. Collat. XXII. Cap. XLA Hoc de illo, qui Solus est absque pecca- to, tamquam Singulare memoratur: Misit Deus Filium suum in

se similisudinem carnis peccati e quia veram atque integram susci- , , piens substantiam carnis humanae, non ipsum Peccatum in ea ,

is sed similitudinem Peccati suscepisse credendus est . , , Ibidem Cop. XII. In hoc ergo ille homo, qui natus ex Virgine est, magna a Cum ,, ctis, qui ex utriusque sexus commixtione producimur, distantia se is

SEARCH

MENU NAVIGATION