Nicolai Vernulaei Apologia pro augustissima, serenissima, et potentissima gente austriaca, in qua illius magnitudo, imperium, virtus aduersus eius tempore aemulos asseritur

발행: 1635년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

que & sexcentis milliaribus ab Africa lineam istam versus Occidentem trahi magis postulabat; nec renuit Ferdinandus Catholicus alibitum bellis implicatus.Quae postea difficultates extiterunt, facile sunt sopitae. Facta autem tam audaci Orbis terrarum diuisione, Castellani Lusitanique felicibus auspicijs nouas terras Insulasque inuenire, Religionem Catholicam 'disseminare, & Regum suorum, imo Regis sui, qui hodie omnium Hispaniarum est unus&Austriacus, Imperium Mn desinunt amplificare. Qui de Iure eorum dubitat , legat Franciscum a Victoria, Alexandri Sexti Diploma, Osorium Metellum, & alios, quos alio in

volumine reseremus.

. Atque ut in hac prouinciarum Austriacarum enumeratione finem aliquando faciam, nemo non videt amplissimum quidem Austriacae Domus Imperium esse, & quo vix unquam ullorum Principum maius fuit, seu Vetus aeuum , seu hoc nostrum consideremus , nullam tamen in eo Prouinciam reperiri, quam non aut legitima haereditate,

aut assinitatis vel connubij Iure, aut do-- id O natione,

132쪽

natione, aut testamento, aut denique iusta emptione sibi comparant. Mouit arma non- . nunquam, sed ut Ius suum tueretur, & relictas sibi a Maioribus ditiones contra vim aliorum vendicaret. Miratur merito mundus diuinum hac in re Iudicium Cum enim Austriacam Familiam extollere supra caeteras in hoc Orbe ruisitata Deus vellet, non illi vim armatam, ut tar alim λώι xum ruinaS-amplificaret, concessit, verum

νηavisu. cum eodem fere tempore Burgundica Domus

Prouinciis aucta Belgicis cresceret, late etiam t. Aragonica Castet nicaque per utriusque Si liae Regna, totque Insulas & nouum Orbem sese extenderent, effecit ille, per quem R eges regnant, ut tres illae nobilissimae potentiis bDomus in unam Austriacam non armis, sed matrimoniorum Iure coalescerent. Singularis, illa prorsius Dei beneuolentia est, sed nimirum cum Serenissimam hanc Domum siuae Religionis columnam in terris constituere,&illam Principum eius ope propagare tuerique vellet,

animum illis indidit,& potentiam adiecit. De bent Austriaci proinde diuinae erga se benigniurati incrementa sua, debent Imperijsui magni tudinem,debent tot Provinciatum potentiam1

133쪽

GENris Aysτi ta Cn. id confitentur. id agnoscunt, id depraedicant Alias huius Europae nostrae Familias, cum let idem Deus diuina sua bonitate extollet, re amplificabit.

Res His ad pinensium Ius graneorum in quasdam Principum Austriae

rum Prouincias.

SAtis esse poterat ea Iura, quibus Austria

Familiae principes Imperium suum acqui siuerunt,hactenus ostendisse,iam legitima& ab armis tam remotauesed quoniam in meridiana luce nihil adhuc vident, qui inuident;& Ius quoddam in nonnullas Austriaci Impe-rh Prouincias, Franci potissimum, iactitant, examinemus illud sane,& ne tam iustis Princia 'pibus iniustitiae notam inurant, paucis, quantum patitur hoc institutum nostrum, respondeamus. Ius sibi inprimis esse aiunt, in Regnum Neapolitanum, Ducatum Mediolanensem, &Nauarram, deinde in nonnullas Belgij Prouincias, & Comitatum R huscinonensem, ac demum in aliqua etiam Hispaniae

134쪽

Pratra T N Regnum Neapolitanum ita Ius Quiri

I. - Franci proponunt. Qilod Carolus Andega-iηRQη- uensiis, occupante Siciliam Manfredo, ad v-

zz triusque Siciliae Regnum euocatus a Pontificest, ab eoque Regni sus & Regis titulum acceperit,ac demum superato Manfredo concedem te Apostolica Sede possederit. Accedit quod Ludovicus Andegavensis a Ioanna II. Neapolis ' Regina in filium , reiecto Alphonis Aragono, ' sit adoptatus cui Renatus eodemIure successit. Urgent & Pontificum concessiones,quibu,t tam Regni istius possessionem fuisse volunt: RG bufi, At vero Serenissimi Principes Austriaci cum se 'φ' authoritate Pontificia priuatum Siciliae Regno: uis'. 'Manfredum fuisse confiteantur, tum Ius eiusdem Regni penes Conradinum Conradi m lium di Fredetici nepotem mansisse conte dunt, nec unquam illi, cum legitimus haeres esset, a Pontificibus ablatum. Is autem cum Neapoli Caroli Andegavensis iussu caput su ijcere securi cogeretur , proiecta e theatro chiserotheca Ius omne suum in Regum Hispaniae Familiam transtulit, haeredemque suum Fre- derieum

135쪽

dericum a Castella amitae filium pronuntiauit. Eam chirothecam, ut Pius pontifex scribit, nobilis vir quidam excepit, & Petro Aragoniae Regi praesentauit. Fuisse equidem a Ioanna Secunda adoptatum Ludovicum, sed eadem iam ante Alphonsum adoptarat, & in eum Regni sui Ius propter singularia merita contulerat. Adeo quod acceptatum erat &placuerat, ut Iura volunt, reuocari omnino nec

potuit, nec debuit. Qilanquam si reuocari potuisse concedamus, fatendum erit potuisse se Reginam eodem Iure factam de Ludovi co adoptionem irritam reddere, & priorem Alphonsi confirmare, quemadmodum factum esse Historicorum fides testatur. Iam

cum ante Ioannam Ludovi use vivis excesserit, nullam Regni haereditatem adhi, nec in posteros transmisit. JNeque hactenus A striacis . dc ante eos Aragonijs , Pontificiae concessiones desuerunt , imo etiam publica Iulij Secundi sententia declaratum Historici affirmant , Neapolitanum Hierosolymitanumque Remum a F mandum Catholicum Nitinere, cui Austriaci in Hispania Reges ad haec Vs Re itempora Pontificibus Ius

Oiij eorum

136쪽

αrao Apo Loci Aeorum approbantibus successerunt. Ijdein quotannis Apostolicae Sedi quod & quantum debent, cum honore praestant, & supremani, Ecclesitae authoritatem agnoscunt. Rationes alias, ne modum excedam, hic omitto.

zz V Galaacius Mediolanensium Dux Primus pro sines,lis ter filios Ioannem& Philippum, filiam habuit -sem, Valentinam. Haec Ludovico Aureliano Caroli Sexti Galliarum R egis fiatri nupsit ea lege, quam pater dixit, ut sit Galeach liberi mares nepotes , caeterique deinceps posteri sine liberis maribus decederent, Valentinae, eiusque - steris Mediolanensis ditio haereditaria reddere- tur. Ita refert Franciscus Belavius Metensis Antistes. Bonifacius Nonus Pontifex eam si cestionis futurae legem approbauit. Cum au- tem Ioannes & Philippus Galeacij Valentinae fratres nulla superstite mascula prole, quae legitimo thoro esset, vitam cum moIte com-

mutarint, Mediolanensem Principatum du- tbio procul ad Carolum Aurelianum Valen-

dicare sibi Galli contendunt. Ioannes

137쪽

tinae filium haereditario Iure deuenisse,abeo ad alios. & ad ipsos etiam Franciae Reges ex ea-

dem stirpe. Et hi quidem plurima grauiissimaque bella pro Mediolanensi Principatu gesserunt, eundem non semel obtinuerunt, Caesareum Diploma & possessionis Ius acceperunt, ut a Maximiliano Caesare Ludovicus XII. Praeterea Maximilianum Ssortiam, cuius pater Ludovicus Ssortia titulum & Diploma a Maximiliano Caesare acceperat Ius omne suum in Mediolanensem Ducatum Francisco LFrancorum Regi cessisse. Ius autem suum Austriaci Hispaniae Reges

non leuibus sane rationibus tuentur. Ac inpri-inis substitutionem Valentinae Ioannis Galea- corum.

cij filiae matrimoniali contractu stabilitam Imperatores, qui Ducatus Mediolanensis sunt Patroni, ratam nequaquam habuerunt nec illius petita ab ijs approbatio est. Erat tum quidem Interregnum, at peti tandem ab electo Caesare potuit, quod factum non est.Neque hoc Pontificum Romanorum Ius esse, ut cum vacat Imperium, seuda Im peri j concedere, aut factas , de eorum Iure donationes quacunque ratione possint inscijs Imperatoribus aut eorum inGermania

138쪽

mania Vicarijs Imperijque ordinibus approbare. Hac euersa Valentinae substitutione quae vim habere sine Caesaris Patroni consensu nunquam potuit, Francorum Ius uniuersum taruere.Id vidisse Philippum Mariam Valentinae fratrem, qui nulla habita substitutionis eius modi ratione moriturus Alphonsum Arasonum testamento haeredem scripsit, de Meat . lani Ducem nuncupauit. A quo non longo successionis ordine Ius ipsius Hispaniae Reges acceperunt. Maximilianum Caesarem datam Ludovico Ssortiae, ut loquuntur, inuestit ram, postea reuocauisse, nec filios eius in fidem receptos fuisse. Eundem Caesarem quidem Ludovicum Regem tam eius quam Claudiae filiae nomine Clientem agnouisse, sed ea lege, ut

nisi Claudiam Carolus Austriacus qui postea

imperator) uxorem duceret, nec per eum stetisset nullum Ius Ludovici esse censeretur,sed ad unum Carolum perueniret. Atque hoc ita ratum videri debere, ut irritum reddi deinceps, quicquia aliis concessum fuerit) nequaquam patuerit. Maximilianum Sfortiam, qui cessisse . Francisco Regi Ius suum dicitur, nunquam a Caesare Clientem agnitum, nec ululum, nec, Dipi

139쪽

Diploma accepisse; proinde Pi incipatum in Franciscum I. transferre sine Caesaris Patroni authoritate nunquam potuisse. Imo Francisucum postea Iuri suo,si quod unquam fuit, non semel renuntiauisse. Denique Austriacos hactenus a Caesaribus Patronis clientes semper agnitos, titulo, & Diplomate ornatos, Imperium agnouisse, ei nunquam, ubi opus sui

defuisse. iDe Reino Nauarra.

NAuarra Hispani e Re la est , cuius pars

praecipua trans Pyi eos montes & in ipsis montibus, altera cis montes Galliam versus. Metropolis Pompelonastu Pompeiopolis est. Antiquitus Reges suos habuit; tum Romanis, postea Gothis paruit, tandem a Mauris quoque, ut aliae in Hispania Regiones, occupata. Garsias tamenius eiusque successores Mau- iis paulatim ejectis receperunt, ac tum Duces suos cum Aiagonia habuit usque ad Ennicum Ari stam qui primus Rexfuit,& Nauarram cum Hragonia ad posteros transmisiit. Inter hos San-oius Maior, diuisis inter filios Regnis, Garsiae: Misam asi nauit, quem multi alij secuti

140쪽

ri Apoet, o Gl Asunt a nobis hoc loco non recensendi. IinD2M In hoc Nauarrae Regnum Ius suum Fran-922 ' cis Reges ita astruunt..Carolus Tertius Na- uarrae Rex filiam unicam, ex Leonora Castellana, Blancam habuit. Hanc Ioanni Ferdinandi Aragonum Regis filio ea lege coni tam dedit, ut si illa e vivis ante eum exced ret, etsi nullae essent ex eorum coniugio proles, ipse in Regno successor esset, & administrarer. Ioannes igitur post mortem Caroli soceri sui Nauarrae Rex est renuntiatus, & ex Blanca coniuge filium imum Carolum , filias duas Blancam & Leon tam suscepit. Carolus mor . tua matre Planta, ut sibi Res m assereret , bellum patri mouit, sed frustra. Obijt ipse immatura morte ante patrem, quem Regno de pellere tentarat. Blanca filiarum ma& natu maxima Henrico Quarto Castellae Regi nua , , psit , altera Leonora Gastoni Comiti Foxano. Et haec mortuo fratre Carolo sororeque Blan- , cum sola Regni haeres esset, Ioanni Patri successis , laetaque Regina maritum Gastonem Regem fecit. Ex eorum coniugio ext

tit Gasto, cuius filius Phoebus fuit. Ex Phoebo geniti Franciscus Phoebus & Catharina , ille. breuissi-

SEARCH

MENU NAVIGATION