Eratosthenes Batauus de terrae ambitus vera quantitate, a Willebrordo Snellio, Dia tōn ex apostēmatōn metrousōn dioptrōn suscitatus

발행: 1617년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

eilam Regibus ipsis charus, & ob doctrinae excellen. tiam minor Plato vocatus, eoque nomine Regiae Bibliothecae in Egypto fuit praefectus. Hic idem monistium a stitudinem dimensus , aliissimos montes decem stadiorum deprehendit ratione perpendiculi. idque Theon in primum librum Ptolomet his verbis

igitus huiusmodi dimentionum neque rudis nec e pers. Atque ideo in Terreni ambitus gaeodςsia sumnia cum diligentia versatum persuasissimum nobis esse debet. Maxime cum sententiae suae rationes tam accurate consignarit, quas Geographicis suis libris, ut credi par est, inseruerit. Attamen Hipparchum, cuius mentio a Ptolomaeo nunquam fit absque novo laudis titulo, quemque in omni diligentia mirum vocat Plinius, decimam partem i sti mensurς adjicere: contra Ptolomaeum duas septimas succidere,per quam mirum videri possit: nisi forte ob pedum, passuumque& stadiorum inaequalitatem iste error existat.quod tamen mihi plane non fit verisimile. De Arabum vero mensura postea etiam viderimus. Cum igitur Terreni globi ambitus accurata cognitio adeo necessaria, di tanti in Geographicis sit momenti :illorum vero calculus non modo ne in vicinitate quidem aliqua versetur: sed quam longissime inter se dissideat. neque in

tanta opinionum varietate constet in cuiusnam sententiam potissimum sit eundum . indignum hoc tam erudito seculo existimavi, nos adeo incertisopinionum fluctibus diutius agitari. & rem eandem minime lu- . bricis ravonibus aggressus, earum omnium demonstratio

22쪽

strationes ut sedulitatem & industriam nostram etiam posteris testatam facerem) in his libris perscriptas publicavi. Et simul omnium de quibus quidem aliquid

intelligere aut cognoscere potui, tam Veterum . quam recentiorum, sententias explicavi. Vt autem via ac methodo haec tractatio procedat, lemmata nonnulla dc hypotheses magis necessarias praemittam, unde dicendorum veritatem tanto facilius deinceps comprobem. C A P. . II.

De Terrae forma ,-loco. E R R AE quidem ambitus,

quem his libris explicare con stitui, definiri non porest, nisi qua forma ipsa contineatur nobis ante sit perspectum. Ideo, quae de eius figura situque ab Astronomis & Geographis sunt prodita, ab ipsis mutuabimur oc ex eorum uberrimis finitibus in nostros castellos, huic iundo irrigando derivabimus. Et quidem primo. I. Terram eissae globosiam. Qua de re non olim sotam, sed etiam hoc seculo philosophorum extant variantes sententiae. Formam eius in speciem sphaerae globatam esse, argumenta ex ipsa rerum n tura pellia docent: quς planius intelligentur, si molem hanc non plane λlidam, sed molum, Oox με mi in animo concipiamus. Omnis enim

23쪽

ERA Tos THENIS BATAVI.

enim humidi ea natura est,ut pars minus pressa a poti derosiore & magis pressa loco pellatur et pars porro quaelibet premitur, quia moles gravior subjecto corpori ad perpendiculum incumbit. Atque inde fit ut omnis humidi manentis & consistentis superficies sphetice se dissundat: dum omnia idem gravitatis centrum affectant, quemadmodum divinistinius Archimedes των de innatantibus propositione secunda demonstravit. Cum igitur pondera omnia in

terram suo nutu ferantur . etiam terrae ipsius partes,

in mundi primordiis, in illo chao adhuc dispersi , &cum caeteris confusar quamque ideo multivagam &levem initio fuisse Dcmocritus Philosophorum doctissimus olim diccbat in eam habcbunt insitam sibi

vim, ut cunctae medium & centrum suum affectent,&pars partem trudat. Dum enim omnia sque gravia

pari pressu ad medium seruntur, dc graviora locum inferiorem occupant, leviora autem illis quasi innatant, necessario tota superficies undique sibi similis emcietur, dc paribus a medio radijs distabit. Atque ita, Pin Chaos, τι primum duasum tria corpora mundo, Inque novas steries omne recessit um: Pondere Ierra suo subsedit aequora traxit, caelum levitas in loca summa tulit. quae sententia doctissimoium olim fuit philosophorum, quamvis minus consentanea eorum haeresi, qui mundum neque principium , neque finem' habuisse

contendunt. Verum enimvero ne tantum videamurro ολογεῖν probabilia loqui , argumentis quoque non fallacibus eiusdem rotunditalem comprobabo. A septentrione in meridiem contendentibus, sidera polo vicina sensim deprimuntur: dc illa, quae antea sempeL

24쪽

semper erant conspicua, horizontem subeunt. Contraque aliq stellae polo antarctico propinquae supra horizontem attolluntur: donec ipse polus vertici ad perpendiculum insistat,& boreus hie polus sub pedibus

occultus lateat. Idem tam varia umbrarum ad suos gnomones ratio coarguit. In urbe Ronaa die aequin

etiali nona pars gnomonis deest umbrae:Smyrne quin ista : venetiis umbra gnomoni par est. Unde esticitur terram a meridie in septentrionem globosam esse. Septentrionalia enim sidera ab his, qui propius ania

cticum polum incolunt, non cernuntur: neque polus antarcticus nobis, attollente se contra medios visus terrarum globo. Et rursum ab oriente quoque in o

cidelem terrς circuitum esse globosum eclipsium maxime observationibus depichensum est. Cum Solisti Lunae defectus vespertinos orientis incolς non sentiant, nec maluit nos ad occasum habitantes. Sed&illae quae ab utrisque simul conspiciuntur, quamvis emdem momento ab omnibus cernantur, divcrsiis tamen

diei horis videri constat: quod non eveniret nisi te reni globi circuitus,aliis citius aliis serius solent ostendere . Terra igitur ab ortu in cccasum quoque spha rica curvatura assurgit. Atque idoo rota, non alia,quam rotunda figura continetur. Id ipsum insuper terrae umbra in lunae defectu maxime coarguit. Ea enim semis per ab omnibus circularis conspicitur; quod fieri non

poster, si terra vel oblonga, vel angulata, vel plana,vel denique alia quacunq; quam globosa figura contine retur. Huius rei fidem nobis quoque faciunt noviiij isti Argonautae, Terreni globi circuitores ι Cum occidentem versus solem comitati, ab oriente nostro domum reversi, unam solis dc mundi revolutionem mi-

25쪽

nus suppitant, quam nos ipsi , qui ex eodem loco solis Ortus & occasus speculamur. At vero , qui hinc in

orientem contra mundi motum contendunt, diem unum lucro imputant:quod necessario ob terrς tumorem evenire putandum est. re Terra globosia est.&quemadm odum olim dicebra Eratosthene, σφα ρου

λιας, globosa quidem est universa, non tamen quasi torno rotundata, habet enim quandam scabritiem, ob montium & convallium inaequalitatem, ut ea nihilominus totius orbis comparatione pro nihilo sit repulanda. quemadmodum infra probabitur. Hinc adeo planum fit, istos maximo in errore versari, quotquot terram plano pede exporrigi existimant. neque solum veterum quidam in hac sententia fuere; sed e recentioribus non ignobilis Philosophus Franciscus Patricius eam mordicus tuetur. Id enim ita maxime nobis videtur, dum homulluli staturae nostrae aut montis ali. cujus altitudinem , iniquissima comparatione cum universa terreni globi mole contendentes oculorum coecam conjecturam. non rationis iudicium sequimur. ante enim oculorum acies nos deficit, quam adeo lenis tum tam vastae molis tumorem visu notare vel observare queamus. Haud secus ac muscς Vel scarabeo maximae alicui rotae insidenti evenire necesse est. Nam nobis. quoque unius gradus peripheria in quovis circulo,etiam diligentissime contemplantibus, propem dum ad rectam lineam exporrecta videatur. Quin adeo si istorum sententia aliquid haberet veri; simul omnia cunctis apparerent, dies noctesque eaedem omnibus ι nullave dierum noctiumve inaequalitas us piam in toto orbe deprehendeIetur. Cum jam contra

26쪽

tra peregrinantium experimentis, & nautarum obser vationibus constet , diem hiberna brevitate contractum, eundem alibi solstitialem esse. Et propius versus polos accolentibus, illis aliquot continuis revolutionibus solem infra Holi Zontem non dcmergi : his contra supra Horigontem non attolli. imo vcro si terra universa tantum plana esset, quamque adamantinae columnae suffcntent, ut Pindarus fabulatur, sequeretur eam quoque coelo aequalem csse. Cum enim coelum undique pari in i crvallo a terra distet, lineae autem perpendiculares ab Omnibus stellis,eodem momento, in aliquem terrae locum cadant cum uspiam supra verticem consistant) etiam coeli & terrς superficies parallelς,& a parallelis perpendicularibus conterminalae, aequales quoque essent . quemadmodum doctissime a veteribus disputatur. quae cum absurda sint,

nihil hic attinet refellere. Certe si polyedra, si cava, si

quacunque alia figura contineri statuatur, paria absurda hinc sequerentur. Quamobrem subcluctis Omnibus omnino argumeniis, Terra universa cum aquis globosa cito. Atque hoc primum: secundum sequitur, I I. Terram totius mundi esse mediam , & tan

quam centrum.

Ptolomaeus haud fabacibus argumentis hunc locum terrς asseruisse visus est . quanquam ante eum quoque alij. Et quidem primum a pondere atque insilia gravitate. gravitatis enim & mundi idem csse centium:

quia omnia a mundi hujus Architecto in numero mensura & pondere sint creata. ponderosorum autem eadem est affectio, in inferiorem locum ferri; sequitur totius mundi partes contrarijs nutibus & quasi plagis concurrere versus ipsum fravitatis suae centrum,

27쪽

-οικειον κὰ ψύαν τι-. Atque ideo cum terra sit omnium gravissima, totius gravitatis, hoc est, mundi ipsius centrum suo pondere occupaVit, Et quantum a summis tantum recessitas imis Terra, quod vosae forma rotunda facit.

Ill i igitur sunto vere viae , ἱλλοι κίονες οι τὸν γην προ εχοντες. Sed experientia dc quotidianae eum quoque locum Terrae vendicant. id enim hujusmodi argumento Ptolomaeus disputat. Terra mundo inelusa aut ab universitatis centro dissidet in ipso axe alterutri Polorum propinquior : aut in plano aequinoctialis. ab utroqi mundi cardine pari intervallo disjuncta: aut existra axe& extra planum aequinoctialis rursum alterutri polorum vicinior uiui denique ipsum universitatis centrum insedit. praeter has enim aliae locorum dissercn-

tiar nulls supersunt. Sed in axe non est polorum alteri vicinior. tum enim in sphqra obliqua, vel nunquam dies nocti esset aequalis, vel saltem non post integri s micirculi intervallum : at nunc , principio arietis ad initium librae, quae sunt aequinocti j stata tempora, integer est semicirculus ι cum eadem linea utriusque ortum cernat &occasum. Terra igitur 1 mundi centro in ipsius axe versus boream austrumve non abit. Neque vero in plano aequino Balis uspiam a mundi ce tro diversa : alioquin eadem incommoda rursum evenire esset necesse, neque unquam sub aequino aiali incolentibus aequinoctium accidere: nam aequinoctialis ab illo Horizonte in partes non aequales divideretur. Denique terra nusquam alibi in ullo inter axem de

aequinoctialem loco intermedio locari possit, quin eadem incommoda e vestigio conmuantur:omnisque

adeo

28쪽

adeo ordinata S alterna illa dierum noctiumq; quatio tiirpissime confundatur neque sex signa supra horizontem fulgerem, aut totidem infra Hotizontem oc-C Itarentur. refractionum scrupulosam difficultatem hic non moror. Quare siubductis omnibus emcii ur)Crram medium universi mundi locum insedisse Sed di centri vicem cum stellarum assixarum sphaera com- Paratam habere arguunt siderum intervalla, qtis Omnibus locis ad amussim eadem deprehenduntur: cum ne in minima unius serupuli particula discrepent. Quin lai qcie terrarum Horizon in terrae superficie e lumita bisecat, ut sex signa supra Horizontem appareant, totidemque infra lateant. quae viique neutiquam eumnirent, nisi terra in medio totius mundi loco radicibus penitus defixa,ad universi coeli complexum,quasi pun.cti instat obtineret. vel ut idem planius dicam, nisi letara eum stellarum assixarum globo comparata tantilla pars esset, ut ejus quantitas propemodum evanescat de observationibus nostris ob immensam illam stellarum a nobis distantiam non ossiciat. atque eam ob causam observationes quaeciinque in suprema terreni globi

superficie instituuntur nihilum differant ab ijs, quae in ipso terrae centro instituerentur, si nobis illic libera statio concederetur. ut propterea quoque nulla parallaxeos in iis ratio habenda sit, cum ea nostris observationibus nihil deroget, quin observationes in terrae

superficie habitae censeri possint, tanquam si in ipso centro essent institutae. Haec igitur de Terrae figura, quantitate, dc loco ita dicta sunto. si qui tamen aliter de eius loco censeant, ijs mecum hic quidem nihil negorij cum eadem illi de terrae orbe annuo, in γο eam Iotant concedere habeant necesse, quae nos hic de ipsa

B iij terrem

29쪽

. CAP. III.

Latitudo oe longitudo definita, in quomodo ea

VI de limitibus &re agraria ex professis scribere institue.

runt, eam Olim rationem ab agri mensoribus isti tu iam prodiderunt, ut secundum quatuor mundi plagas suos limites fa icta normatione dirigerent. lni- ,rio enim duoS primarios limi tes toti agro dividundo ad rigorem ducebant. unum ab ortu aequinoctiali in occasum, qui Decumanus; alterum a meridie in Septentrionem , qui Cardo vocabatur: reliquos limites pro Oportunitate agri istis angustiores, feci 1 decuma. no & inter se paribus intervallis disiunctos, vocabant veribs: eos vel o qui , si is perpendiculares in meridiem dirigebantur transvorsos Hjs enim terminis decempe datores agrorum modum facillime comprehendebant ue eorundem formam & situm commodissime explicabant. Ad illud exemplar Geographis quoque in hoc terrarum globo limites vorsi & transvorsi fuerunt constituendi, quibus Onmium locorum, regionum, urbium sit tum,&l cum accurate atque constanister, tanquam area: alicuius podismum exprimerent. Istos autem pro sphqricae figurae affectionibus constituendos geometrica ratio evincit. Terram etenim cum

aquis globosa figura contineri iam ante Ostendimus.liaque

30쪽

Itaque limites 1lli vorsi & transvorsi universam terr

nae molis superficiem continentes, non 'rectis, sed ci cillaribus lineis definiendi fuerunt. eos igitur ad hunc modum direx crunt, ut quemadmcdum in agrorum metatione Cardo recta a septentrione in Meridiem . porrigitur: ita geographis linea circularis per utrumque mundi cardinem , & singulis locis suum meridiem signans, ducatur, qui inde meridianus vel longitudinis circulus vocatur. is autem , qui hunc ad angulos normales, ut decumanus cardinem intersccat, latitudinis circulus appellatus Id enim uiriq; commune habent, quod longitudinem quidem ab Occasu in ortum exporrigant, latitudinem vero a meridie in septentrionem dinumerent. His igitur duobus circulis,ianquam anima , universe Geographica dCctrina continetur. Omnium enim locorum situs ab istorum communi sectionis puncto definitur, verumtamen cum ut in circulo , ita quoque in sphaera principium nullum suapte

natura constitutum lit, sed tantum pro arbitrio ubivis assumatur. ideo utriusque dinum crationi , ut alter alterum loquentem intelligat aliquod principium comis Inunc ad orbis universi metationem fuit constituendum. At latitudini tamen suus terminus nescio quomodo a natura prefinitus videtur. In coelo enim Dcus duo puncta ab omni aevo immola defixit, super quibus tanquam centris & cardinibus coelestes globi sempiterno in orbem versentur. ut ideo puncta in ipsa terra his subjecta principium namrale latitudini constituta n celaseri queant. quia vero utrique tantundem hic est prς rogativae, veteres 1 maximo terrae circulo Virimque iniermedio versus utrumque polum huius numerationis initium potius faciendum jure opi imo

cenis Diuili ou by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION