PierI WinsemI ... Historiarum ab excessu Caroli 5. Caesaris; sive Rerum sub Philippo 2. per Frisiam gestarum libri 2

발행: 1629년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

tum triumphis atque ovationibus immistat. Quare sertunae suae ac prosperitatis vix capax, trophaeum ex solido captivoque aere id enim addi placuit arte sculptoris conflatum, cum

superba inscriptione poni sibi jussit

TIONE REBELLIBUS PULs Is RELIC PROCUR IUSTIT CULTA PACEM FIRMARI REGIs OPTUMI 1 IN Is TRO FIDELIs-

Quod monumentum ex aeneis, ut multi putant , Ludovici assovi , quae ad Iem minia gliam in Frisiij reliquerat , tormentis formatum magnam ei invidiam paravit. Erant nam que qui arrogantis, istipi a fortunam se a bentis ingeni id factum interpretarentur, Ferdinandum i Albanum,uelut humanae sertis oblitatum, statuam aeneam fallaci, non stabili H-riae, temerario .superbo consilio non praevita

262쪽

sa futuri adversitate consecrasse. Fluxas quippe dc caducas rerum liumanarum vices esse, nec eodem semper loco stare hominis fortunam prosperis , ut plurimum , adversa miscentem. Idcirco xiii Kal. Ian. grates per omnem Fri

fiam Albani successibus in templis actae Tropharumq; Duci velut debellatis partibus re istum , minuendae invidiae publica lupplicatione cohonestatum est. Etiam ne per Frisiam novae partes sit Merent , s quae haud procul Monachogita in Transavicanis a fuga Ludovici Nas. sevi parabantur litterae Senatus Regi ad Praetores Gretmannosve per omnem ostergoam datae, quibus suorum finium curam gerere submovendis trans Lauicam aederatorum copijs jubebantur. Itaque campanum aes per confines Lauicae amni Praeturas pultatum, adactaq;

ad sacramentum rustica plebe disposita excubiae ad claudendos viarum aditus stetere Ferdinandus quoq; Albanus Nobiles aederatos ;Frisios ad vati Kal. Sept jam ante nive piam evocatos, denuo citari per Edictum fecit, judiciumq; subterfugientibus extrema paena rum denuntiavit, Creditores quoque hy- sothecarios actiones in res bonaque exulum abentes intra decimum quartumque diem Io-

263쪽

anni Carolo Fisci Advocato exhibere obligatinum suarum tabulas jussit, repetitis' per mensum intervalla confiscationum edictis blitudinem Provinciae paravit ' Quare ejectis Fris faederis sech ut animos caeteroi um quoque domaret primarias civitates trans ac cis Lavicam Leovardiam atque roningam, caeteraq;

per Frisam oppida validis praesidijs obsepst,

quae conterrendis ijsdem provincialibus in omnem lasciviam , atque insolentiam nullo coe cente effundebantur. h lablegatis namque in Transissetaniam quatuor Germanorum collo tibus, quas roningar post Iemminganam pugnam reliquerat , aspariam oblesum hominem Lusitanum, legionis Valonicae Praesectum, cum vi signis praesidio urbi es jussit, eandemque gravi mille ducentorum aureo mi singulas septimanas tributo assignandis militi stipendij exhausit. Post Magistratum omnem annuum ante edici operpetuum fecit, o rigendisque per univeriam Frisam quae Flevo Amaseq; clauditur faederatis, Carolum Quar-raeum virum equestris ordinis Brabantinae Curiae Senatorem in Frisios amandavit. Qui consecto Leovardiae, ob quod venerat , in tio, factaque Ioanni Carolo cognitori regio

264쪽

H PD O MI A R. LI B. II. inquirendi potestate , Groningam properavit, sumendisque suppliciis se dedit. Quod duri

judicis ovicium perdomandae gentis Friscae, ac Transsavi cani populi contumaciae repertum nulli dubitabant. Tum de Elisabethae Vallesiae Philippi conjugis morte fama in Frisam perlata , confirmataq; litteris Concili Status Belgici continua tristium exemplorum nuntia ex Hispaniae aula Philippi domo vulgavit. Quamobrem ad var. Eid. Ian. dies Elisabethar exequij per Frisiam praefinitus, imperatumque a Philippo , ut blemnia funeris, opparatus

pompae anteaistis Caroli Principis exequijs convenirent. Vt scilicet privignum novercam a suspicione perpetrati incestus non immunes, ut violenta mortis , ita exequiarum communio esset, tragici l regiae stirpis exitus ijsdem ossicijs, dc haud dispari fine signarentur. Tra ditaverardus Reidanus si riptor eximius nimiam illam novercae cum privigno familiaritatem faedae dessecretae consuetudinis non leve indicium fuisse Elisabethamque Vallesiam virilis sexus faetum immaturo, quinquemestri partu ope medicantium, velut dis utiendis uteri ol structionibus, cum enixam, materiem sinistrae

suspicioni praebuisse. Insistens namque rict

265쪽

ge artis alienum videbatur , taminam utero gerentem , proveeta de jam vitali embryonis moles, sectionibus venarum , d purgantiumpharniacorum exponi , motisque aut vacuatis corporis infirmi contentis, AEuxili humorum materie per violentas revulsiones vim visceribus inferri Mox Ioannes Knymus vir patrith apud Vltrajecti nos sanguinis, profundae eruditionis ac eximia autoritatis vir Groningam missus, habitaque longa cum ille erumano, mox Adoardico Praesule contentione, quod opulenta caenobia & jam temporum viiij seluta hixu , hae doti adij ceret in possessionem Gro-

ninganae edis immissus est. Tradunt autores Knijssum antistitem modeste imperio suo usum

ducendisque populi animis validum flagrante apud Translavi canos gratia viguisse, factaque cum Abbate Mori monti s quem Cistercienses Adoardici sumptibus quoq; Clarecampensum

Ptixsulis Burgundia evocaveranes transactione annuam sex millium pensionem impetrasse. Apud Frisios vero , ut nuper Margaret Gubernatrice, ita illud negotium hoc quoq; tempore de voluntate eorum protraci umqui Anno ANNO c Ps. II. iv patrio uri ac libertati adver- ά, ἡ ' sum publico decreto pronuntiaverant. Quare

266쪽

Ferdinandus Albanus eredhae apud Groninga Sedis exemplo, tum praefractis populi moribus impulsus litteras in Frisiam dedit, in quibus,

ut locum facerent Episcopo severe hortabatur.

Prolatam diu quippe rem pietati gentis uxta saluti dicatam aiebat , iominesque publice inquietos, velut in licentia regno , immode stis moribus, blutiore vita usi, reverentiam xcussisse Romanae edi, juxta Carolo Cae-ari a majoribus tributam. Quod malum quia ivinum omne atq; humanum temerasset, clero etiam ipse per uberrima otia in luxum atq;

superbiam prolapsi, , disciplina opus esse, qua

animorum illi morbi coerceantur, c in viam redeant humanae mentes in devia errorum ni mi a licentia fila v. Et quoniam antiquae Ecclesia morbis nota alio remedio quam ordinationibus Episcoporum , Censerum i subventum fuisset, ita rei te prudenter Paulum, Pios Pontifices Romanos cavisse, ut Provinci e Belgicae , quas frequentia populi ac commercio rum fortuna ad imagnitudinem rerum de simul

vitiorum extulisset, crescente per prospera pravitate plures quoque piscopi ordinarentur Frisicaeque genti multa caenobiorum opulentia, cleri otio in lubidinem ac luxum effusi,

267쪽

Cunerus Praesiit decerneretur. Quare ne Philippi regis autoritati, ac sanctionibus Romanorum Pontificum quid decedat, hortari se ac munitum mandato regio ubere , ut eundem Antistitem Frisi recipiant, de quidem Ocyus, pareantque ei e formula ac praetcripto Episi o- palium tabularum , quas ipso edis natali in conventu ordinum Frisiae exhibiturus esset P. Quod Ferdinandi Albani mandariam, Maria garetae nuper Gubernatricis, validius tum fuit, propterea, quod Albanus quae decrevisset exequi etiam per vimis arma certus confusionem omnium rerum, destristes vindicias spreti imperi minaretur. Quare fundamentum ab eo tempore Sed per Frmam tbstructum, ipsoq; clerus , etsi quam maxume animis adversar tu , Ferdinandi Albani decreto post obsecutus est. Qui ut exercitum Philippi, cui cum imperio praeerat, per Provincias sparsiam , arctius sibi per stipendia pigneraret, de novo per Belgicam tributo cogitavit, populumque opibus validum, ac commercijs florentem , suis quoque viribus atterere conatus est. Igitur conventu omnium procerum ordinumque Belgicae quo aris advenerant vergente Martio mense, indicto , multa de inopia res ij rarq

268쪽

rari .egentia subsidiorum praefatus centesiamam immobilium mobiliumque bonorum , dc eorum quidem divenditorum vigesimam , mobilium vero commerciorumque decimam postulavit. Post de modis corrogandi per Provincias triduli late disseruit , animosque praesentium ordinum quod in Hispania suisq; ditionibus, magno principatus sui stabilinaeniolataberi assereret ad rei novae famam perculses

pavore ac metu complevit. Itaque eorum n

mine Viglius Zuichemus ex Aytana apud Frisios familia vir , regi Senatus Praeses verba facere jussus est. Is erudita oratione , Non esse eam Belgicarum Provinciariam , quae Hispaniaest, conditionem ostendebat, Miandas lue ges pro varietate locorum , aut natura gentium esse Histianiam namque vasto Oceano , de altissimis montibus clausam suis e terra prove tibus, latifundijsque faelicem esse, Belgicae e- contra provincij per vicina sibi invicem emporia circumseptis, quonam soletuna non aliunde quam a commercijs- facili annona esset. Ideo Philippum Burgundum laudatae memoriae Principem commercijs ac annonae omnibus modis prospexisse, quod amoto vectigalium nere parvo sumptu florens populus victitaret

269쪽

ε ubere commercio subditorum suorum opes, atq; divitiae increscerent. Inde namq; factum esse , ut in infrequentes primum habitatoribus

Provincias , novae velut omnium gentium coloniae constiterent, omnesque nationes Gadibus ipso Bosphoro, velut terminis Europae, Conclusae, in hoc terrarum centro , tanquam orbis

latissimi emporio coirent. Ita sciret Albanus Philippi Burgundiis posterorum cura, a populi immunitate res Belgicae vectas, non aliter robur suum atque potentiam amissuras quam si advectae ex omni ora merces decima parte onerum augeantur. Inde fore ut plurimae familiae in Angliam aut Germaniam mi graturae sint, deserta Belgica, ditissimis mercatorum nova lucri cupidine novas sedes quaerentibus. Idcirco , remedium supplendi aerari regi non eo modo , sed a precario populi tributo antiqui rogas appellabant haberi posse, quod Principes summa semper necessitate accepissent, quidem eorum assensu quorum interesset salvas Provincias esse. Neque enim hoc peregrinum ut imperare pecuniam Rex non queat nisi convocatis proceribus d consensu populi interveniente , quod longa temporum

serie in Angliae regno etiam ab duardi v.

aetate

270쪽

xtate obtinuisse Cominaeus fidus autor annotas.set. Quod vero ad arcium de quibus etiam Albanus imonuerat citracturas attineret eas modico amptu pro ratione aerari habendas quin curandum potius ut refectis prioribus quas tutandis finibus majores extraXissent, varum cura evilescat , roburque regi imperba fide de obsequio subditorum potius , quam damnosa exaetione , operosi, munitionum sumptu habeatur. Haec fere Albano Viglium Praesidem repositisse autor Demetrius Fama serunt responsis Vigli ita Ducem excanduisse, ut istiusiriodi Praesides Vilvordam custodiam perduellitina ablegandos diceret , Vigliusque aspectu ac horrore Tyranni , velit ultimam necessitatem denuntiantis , yderatione aut apo plexia feriretur De Frisi j seorsim addi potuisset, Carolo Caesari cessione Saxonica haere ditaria Frisia Praefectura donato in subsidium, de dignitatem imperi asserendam censum annuum, edtigales agros, tortoria assignata, ut modus exactionibus,& avaritiae Principum esset,&ne Provincialium facultates, ac ipsius quoq; aerari opes sola tuendae servandaeque adversus omnem vim libertatis remedia subverterentur. Interim fidem populi voluntario saepe tributo de- te-

SEARCH

MENU NAVIGATION