Institutionum iuris canonici communis & Neapolitani a Carolo Gagliardo sacrorum canonum interprete in Regio Gymnasio Neapolitano elucubratarum ... liber 1. 4.

발행: 1766년

분량: 642페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Io Institutioni Iuris Canon cἰ Principum constitutionibus adiuuentur ; quodque in uno de. est iure , suppleatur ex altero sa). Concilia, decretales, ceterae conititutiones ecclesiasticae legibus & placitis Principum redundant , quarum auctoritate saepenumero patres usi sunt non sine magno ecclesiarum bono . Interpretes autem &glossae rationes passim & auctoritates ab altero iure mutuan. tur ad alterius vel dilucidandas vel firmandas sententias. Haec obiter de ciuilium legum utilitate ad ecclesiam profluente r Quanta vero sit earum auctoritas , infra in titulo de consiturionibus edisseretur. X. Praecepta & instituta Iuris ecclesiastici duas in elasses potissimum diuiduntur . Priora doctrinam fidei immutabilem& dogmata aeterna tradunt. Posteriora disciplinam morum &politiam reformabilem moderantur . Regula fidei υna omnino

s, sola, immobilis oe irreformabilis, ait Tertullianus b): quae

nullam passa est unquam , nec patietur mutationem vel diis spensationem vel varietatem . Secus disciplinae canones tot tantisque vicissitudinibus assecti. In omnibus conciliis qua generalibus , qua localibus discrimen istud occurrit inter cano. nes fidei, & canones disciplinae r etiamsi initium sumatur a synodis Apostolorum usque ad Tridentinam. Hinc ecclesiae per orbem dissitae varios quidem ritus , mores & modos regiis minis seruant ab ecclesia catholica Romana diuersissimos sne schismate unam fidei doctrinam profitentes, & communionem cum ipsa omnium magistra & parente consouentes. Hinc veteris disciplinae tot conciliis inititutae, totque seculis obseruatae commutatio in recentiorem ; hinc antiquatio& abolitio nouarum constitutionum etiam synodicarum. XI. Omnem veritatem, & morum disciplinam contineri

tum Imperatorem tradit. Vos Intra ecclesiam, ego extra ecelesiam a Deo episcopus constitutas sum. Et rursis tib. 3 caρ. 16. Istis tanquam υnus e Vestrum numero praelio adfui una o non enim recusabam . sed gaudebam esse vobiscum minisere συνθεράπων . Dariis ad can. 4 dist. ro. a ὶ Lue. Hi in cap. intelleximus I de nou. Oper. nunc.

b Tertullian. in lib. de virgis. vesan.

22쪽

Liber I. Tin II. De Sareis Scripturis: II in libris scriptis, 3c sine scripto traditionibus, monuit Tridentina synodus sa). Et S. Isidorus, omne ius scriptis legibus, δc moribus non scriptis constare dixit b). Itaque serma &origine Iuris canonici inspecta , aliud scriptum , aliud non

scriptum est . Scriptum constat diuinis & humanis praeceptis. Non scriptum vero traditionibuis , Sc moribus seu consuetudinibus. Ad ius diuinum non scriptum traditiones, ad humanum consuetudines reseruntur. De omnibus singillatim.

De Sacris Scripturis.1 Sisera biblia ius diuinum scriptum coni nent. et Eorum υeritas, o numerus olim ncertus. 3 Alios enim libros authenticos , alios apocryphos , medios alios prisci habebant. 4 In catalogis eorundem contexendis Latini a Graecis dissen

tiebant.

s Index tandem Tridentinus M veteris Tesamenti , a Noui libros authenticos recensuit. 6 Manassae orationem , ct Esdrae tertium o quartum laterfareos mediae frit libros reliquit. 7 Ceteros omnes luter ap'Fphos nunc accensent catholicI. 8 Veterem oe vulgatam O Latinam Tridentinum comprobauit. sed frim Hebraei oe Graeci textus antiquiorem nil δε- minuit .s Detorquentes S. Scr*turam a communi ecclesiae oe Pitrum sensu ad diuersum vel ad scurrilia damnat oe eoiscet. Io Lituralis sensis diuina dogmata oe regulas morum exhibet , fecus m reus oe Hlegoiricus. II Rerum furarum scriptores sne licentia ordinarii, t Ur phos oe venditores anathemare ac mulcta pecuniaria Sinn

23쪽

Institui onum Iuris Canonis; di Lateranensis c ' Tridentina comprimunt Leges municipales impressionem librorum sive regio permν

su vetant.12 Hoc tu regno episcopis permittitur laicos impressores , ae bibliopolas censura tantum ecclesiastica punire. 13 Ordinariorum reti sio oe licentia in profanis etiam libris Culgandis requiritur. I Ius diuinum mel naturale ει immutabile , quod in decalo. go oe moralibus praeceptis continetur, vel positiuum est. II Naturale diuinum ratio ipsa naturalis dictat mentibus h

I 6 Postiuum cetera utriusque Te menti praecepta promunt , aliud in veteri, Mikd in noua lege a Deo imperatuH.

QVod in sacris Bibliis & canonicis utriusque Testamenti Scripturis Deo auctore , eo scilicet inspirante conscriptis continetur, illud reuera & proprie diκLnum Ius scriptum a dicitur; cuius oraculis & sententiis

ab Digito Dei scriptum Ius diuinum ne putetis. Nam lapideis deealogitabatis exceptis , quas Dei viuentis digito stulptas aceepit Moyses , reliqua omnia legis veteris praecepta dedit homilibus Deus per linguas & calamos Moysis, Iosue, Samuelis, Dauidis, Salomonis , aliorumque Prophetarum. Linus mea calamus scribae velociter scribentis , de semetipso ait regius Psaltes n. 44. Loquatra sum inqnit Dominus per Oseam a 3 stiper Priphetas. er ego via. sionem et itiplicatii , oe in manu Prophetarum assimilatus sum . Zacharias apud Lucam 2, io tum esse Dominum affirmauit per os Sanisortim , qui a se is fune, prophetarum eius. Pratensor Christi se Dei voeem in deserto elamantem appella

uit, Ioan. eap. I. Apostolorum princeps in sua est. cap. a. non et oluntare hamana

invit allata est aliquando prophetia, Ied Spiritu Sancto inspirati locuti sunt Sani ii De; homInes. Itaque omnis Scriptura disinitus inspirata es, concludam verbis Apostoli a ad Timoth. cap. r. Quis hae scripserit, valde supervaeue quaeritu , S.Aug. ait, eum tamen o ictor Spiritus Linctias fideliter credaιαν . Ips igitur heeseria ι, qui hae feru/dda dicta it e ipfescripsit, qui er illius operis inistrator extitit. Si magni euiusdam visi susceptis episeolis teteremus verba, eaque quo cat.imo si sene eripta quaereremus . ridiculum profesto esset, s non epistolartim o auctorem seiro , o sensum eo noscere: sed quali calamo earum verba impressa fuerint, indatare stud remus e ita S. Augustinus de ιι bro Iob in prooemio m alium . Id ipsum de noni Testamenti Scripturis sentiendum, quos Euangelistae atque Apostoli nonnisi diuino

24쪽

Lber I. Tit. II. De Sacris Scripturh II maxime redundant concilia , summorum Pontificum response & placita, omniaque Iuris- canonici volumina. II. Quinam, quotque sint utriusque Testamenti codices infallibiles, laepe inter catholicos quoque disputatum est acerrime . Eos plura in diuertas abduxerunt sententias. I, quia aliquot ecclesiae primitivis seculis sine ulla Scriptura sacra substiterunt; aliae non agnouerunt libros omnes canonicos H; aliae ob apocryphos vel fraude inimicorum fidei corruptos

de veritate ac puritate hagiographorum addubitarunt. II, quia in hagiographorum syllabo nonnullos non reserebant Hebraei. III, quia ipsi non hebraica lingua ad formam Pentateuchi, ted Chaldaica vel Giaeca conlcripti circunferebantur. III. Hinc apud Patreς triplex librorum genus. Primum authenticos & canonicos habebant, ab omnibus ecclesiis aut sacris canonibus receptos . II, inter apocryphos reserebant ab omnibus unanimi sententia ecclesiis vel sacris canonibus reiectos. III, medios collocabant inter canonicos & apocryphos, quos aliae admittebant, aliae reiiciebant ecclesiae; eorumque auctωritas minus idonea erat, puta probabilis, non item certa

euiusmodi erant duo Machabaeorum libri in Asilcana eccle-

- sta ino Spiritu assiati eonfuerunt. alieno etiam calamo & opera vli. Profecto

diuus Marcus euangelicos Domini sermones eonscripsit , non quia eos a Christiore audiuerit, quem nunquam vidit: sed a diuo Petro acceptos vel dictatos , .ut piis fidelium votis indulgeret, Enseb. lib. ii his. eop. i . Quam ob rem d, uo Petro potius euangelium Marei adscripserunt Tertuli. ιib. 4 eontra Marcismeam I , Clem. Alexandr. apud Euseb. lib. ti his. eap. , August. lib. I ctico se . enariis cap. 2 aeum. 4. Idemque S. Marcus canonieam S. Petri epistolam vel scripsi, vel traduxit, Fleury lib. I his. pag. 48. Titus dini Pauli discipulus,ti interpres & amanuensis perhibetur: tum Tertius, de quo ita in cap. vlt. m. ad Romanos vers. a1 e Satura vos ego Tertius, quι scripsi epistolam. νη Domino. Chrtitus autem seruator os suum In tenis aperire dignatus est , scribere numquam praeter Samaritanae absolutoriam sententiam. Mutuas Ahgari Edessen rum principis ad Iesum, & Iesu ad Abgarum epistolas, quarum integra exempla inseruit Eusebius lib. I hνη. cap. ta, uti apoeryphas & commentitias respuit ecclesia in Synodo Romana an. 494 sun Gelasio.

a Id tradit S. Irenaeus episcopus ει martyr seeundi seculi seriptor lib. 3 cap. 4, Fleury lib. 4 hi p. n. 3. b S. Angui . in can. in canonicis 6 dist. I9, 3e S. Hieronym. prolog. in Iudith, Innoc. I in v. ad Exuperium Tolosanum episcopum cap. 27.

25쪽

I4 Institum m Iuris Camnkἰsia accepti velut canonici; in orientalibus autem , eeterisque ecclesiis velut dubii & incertae fidei.

IV. Diuersuas inde catalogorum promanavit inter Graecos , Latinosque Patres nedum in priuatis Patrum scriptis. verum etiam in synodis a , quae theologorum , sacrorumque interpretum ingenia bene exercuit. Iidem spartam hanc ipsi ornent, quam nacti sunt. Sine piaculo tamen praeterire non posse videor , quae Τridentinum concilium decreuit de sacrarum Scripturarum indice, versonibus, 'interpretatione ac sensu, & typographorum libertate. V. Cum Nouatores impii ac turbulenti plures ex canonicis utriusque Testamenti libros repudiarent , ab ecclesia probatos & agnitos pluribus sententiis synodorum & Sedis apostolicae ; abutentes discrepantia Patrum in eorum sylla- , bis l

a Quum Hebraei hagiographorum eodirem alios intra Aream Testamen. ti seruarent , quibus summa & diuina erat fides ; alios extra Arcam, magnae quidem auctoritatis, sed supparis, non item aequalis prioribus , quod tradit S. Epiphanius in ιib. de pomisν. et mensur. factum est, ut dubia olim fuisset veritas nonnullorum ex illis secundi generis saeris Scripturis veteris Tella menti . Augebatque dubitationem lingua vel chaldai ea , vel graeca , quam sacri Scriptores in iis primum componendis usurpaverant: dum Pentatheueum, aliosquet primi ordinis diuinas Scripturas hebraeo termone accepissent . Melitis Sardorum episeopus secundo seculo primus omnium inter Christianos texuit catalogum sacrorum librorum illi Hebraeorum eonformem, omisso Giheris libro: in eoque de- isderari etiam Nehemia librum, sub Eerae nomine olim comprehensum , Obserua uit Guil. Caue ἰου Melitone. S. Athanasus in Duosi, & Synodus Laodieaena ican. 39, extra canonicorum album adlocarunt velut dubios Sapientiam, Ecclesia- lyicum , Iudith , biam, Apo ab in . Auctor eanonum vulgo apoli 3licorum can. 84, & Synodus Carthaginensis III, eanonicis adcensuit ladith, dc Tobiam:

Dein Sapientiam Ecclesiasticum . Idem insuper apostolicorum eanonum auctor ab authenticis exclusit Amralypsim , quem ipsis adiunxere Patres Carthaginenses . Innocentius I Pontifex ep. 3 hos omnes inter eanonicos adnumerauit , praeter missis tamen duobus prioribus Maehabaeotae i. Cui eonsonat index Gelasi editus in synodo Romana an . 494 , tum Eugenii IV in synodo Florentina post dia ,scessum Graeeorum . Baruch item veluti appendaeem ad Ieremiae Prophetiam , cuius amanuentis erat , conseripserunt alii, puta ex graecis Clemens Alexandrinus iIib. I paedalogi eap. io, S. Basilius lib. 4 contra Eunomium, S. Io. Chrysostomus sori quod chrisus si Deus s ex latinis S. Cyprianus lib. de orat. dominica σalibi, Synodus Laodicaena dict. ean. 39, & Synodus Florentina. Alii reticuere, st. Auctor. canonum apostolicorum, Synodus Carthaginensis III, Inamentius I,

26쪽

Liber L mi. II. De Sacris Scripturis. his ednscribendis r synodus Tridentina ad tuendam veri.

tatem contra haereticorum calumnias , easque consulto reseblendas, ne cui dubitatio suboriri posset, quinam ab ipsa synodo susciperentur , indicem sacrorum librorum edidit , in eoque quadraginta quatuor Veteris Testamenti, & viginti septem Noui singillatim recensuit. Siquis autem libros ipsos

integros eum omnibus fuis partibus , prout in ecclesia catholica legi consueuerunt , o in veteri vulgata Latina editione habemtur , pro sacris canonicis non sinceperit, anathema in eum

fulminauit a .

VI. Non abs re hic quaeritur , an post Tridentinum adhuc consistat tertium genus librorum , dubiae scilicet , mediaeque fidei inter ea nonicos & apocryphos. Anastasius bibli, thecarius genus istud reiicit , librosque dubiae auctoritatis perinde

habet , atque apocryphos . Sed alii cordatiores aliter senistiunt , & adhuc superesse contendunt nonnullos codices meis diae auctoritatis , puta orationem Manassae , tertium & qua tum quum Esdrae , tum Machabaeorum , in fine Bibliorum

vulgatos, ne penitus interirent: utpote quos nonnulli veterum Patrum collaudarunt , atque in vetustis sacrae Scripturae codicibus quandoque inseruerunt. Nec e contrario eos

Tridentina synodus , neque alibi ecclesia mater expresse ad spurios ablegauit . Omnes libro, tam Veteris , quam NoviTem a Prid. s.f. 4 in deereto da canonicis scripturis . ini a Tridentina synodo iuscipiuntur libri saeti Tei lamenti veteris sunt, Genesis, Exodus, Levi

licus, Numeri, Deuteronomium, Iosue . Iudicum , Ruth, quatuor Regum , duo Paralipomenon, Esdrae primas, & seeundus, qui dicitur Nehemias , T bias, Iudith. Hellar. lob. Psalterium Dauidieum centum quinquaginta Psalmorum, Parabolae, Ezelesiali es. Cantieum eantieorum. Sapientia Ecclesiastieus, Isaias , Ieremias , Baruch . Erechiel. Daniel, duodecim prophetae minores , idest Osea. Ioel, Amos, Abdias, lonas, Michaeas, Nahum, Abacuc , Sophonias, Aggaeus, Zacharias, Malachias. duo Macab aeorum , primus, & secundus. Testamenti noui quatuor euangelia secundum Matthaeum, Marcum . Lueam& loannem . Actus Apostolorum a Luca Euangelista e seripti: quatuordecim

epi totae Pauli Apolloli, ad Romanos, duae ad Corinthios . ad Galathas , ad Ephesios . ad Philippenset, ad Colossenses, duae ad Thessalonieenses , duae ad Timotheum . ad Titum , ad Philemonem, ad Hebraeost Petri Apostoli duae . Ioannis Apostoli tres, Iacobi Apostoli una, & Apocalypsis Ioannis Apostoli.

27쪽

suscipere ac Venerari declarauit : quos tamen recensuit in suo indice , omnes esse non dixit, nec nos dicere debemus. Omnia igitur probate ; quod bonum es, tenete , ex Apostoli monito a , quod Gelasius ad rem hanc recitauit in syno.

VII. Ceteros sacris scriptoribus falso inscriptos libros velut stippos titios ecclesia catholica palam damnauit. Quales sunt se libri de poenitentia & filiabus Adae, Ogiae gigantis pugna cum dracone post diluuium, testamentum Iacob, test mentum Moysis, eiusque assumtio , libri Enoch , conditio Salomonis , epistola Ielu D. N. ad Ag barum , itinerarium Petri, actus Andreae , Philippi, Petri, Thomae , Tectae , &Pauli ; euangelia Thaddaei, Thomae , Barnabat , Bartholomaei, Andreae; de Saluatoris infantia , natiuitate , obstetrice; reuelationes Pauli, Thomae , Stephani; transtiis S. Mariae , sortes Apostolorum , ceteri eiusdem sursuris a callidis impostoribus conficti. VIII. Ad versiones quod attinet , synodus Tridentina veterem vulgatam Latinam quam Italam vocant in ex omnibus latinis editionibus probauit nedum Verbis paulo ante reis .citatis ex priori decreto onu4, sed posteriori etiam et iisdem sessionis, ubi declarauit , ut haec ipse metus oe vulgata ediario , qua longo tot secutorum usu in ipso ecclesa probata est , in publicis lectionibus, disputationibus , praedicationibus , expostionibus pro authentica habeatur; o ut nemo illam reiicere lquouis praetextu audera vel praesumat d . At vero textui vel i

decreto Gelasi in eιt. can. Iani3a Romana. d Permultis Bibliorum latinis editionibus. quas prope innumeras suillaeontestantur M. Hieronymns praefat. in D fue , dc Ruguilinus lib. a de docte. Christi cap. II, vulgata vetus itala praeeelluit cur per i propterea quod verbo- ,rum tenacior si cum perspicuitate sententia , ait Augullinus ibidem . Videsis j

prae

28쪽

Liber I. T l. II. De Sacris scripturis I

vel Hebraico vel Graeco utriusque Testamenti vulgatam hane latinam nulli mode praetulit , nec eius maiori dignitati

vel unguem obrogauit. Hanc enim authenticam , nullisque erroribus aut fidem aut mores laedentibus corruptam pronunciauit: verum non vetuit, quin primaeuos textus Velut sontes magis illimes ac nitidiores appetant, ut puriorem inde doctrinam hauriant, in versionibus velut rivis quandoque limosam. IX. Praeterea ad coercenda petulantia ingenia , ibidem decreuit S. Synodus, ut nemo suae prudentiae innixus in rebus Mei oe morum ad aedificationem doctrinae chrisianae pertinen-xium, secram Scripturam ad suos sensis contorquens contra eum sensum, quem renuit tenet S. mater ecclesa, cuius es iudi. eare de vero sensu oe interpreratione Scripturarum sanctarum , aut etiam contra unanimem consensum Patrum a 'fam Scri- Tom.I. C p

praelationem ad lectorem saetis eisdem Bibliis latinis adiectam. Opinantes aliam a nostra vulgatae editionis pristam italam filisse, id suis non satis probant eoniecturis quum ambiguis, tum leuibus & inanibus, perpetuo Romanae ecclesiae vis penitus elisis.

9. Ut ab ecclesia uniuersa, quam concilium oecumenicum repraesentar. & ab omnium ecclesiarum parente ae magistro summo Pontifice adimeret auctorit

tem Melarandi sensum Seripturae sacrae , blasphemabat impiissimus Lutherus , cuilibet laico habenti auctoritatem Seripturae plus credendum , quam Papae , quam eoncilio , quam ecclesiae uniuersae . ob idque in Germanteam linguam his transtulit Nouum Testamentum quamplurimis erroribus sedatum quos ultra mille e numerauit Hieronymus Emier, aliique catholiei viri fallatissimus hae-aesarcha, ex eo expunctis epistola Pauli ad Hebreos, alia Iacobi, alia B. 1udae, & Apocalypsi. Sileat Gentiletus Lutheri asseela, qui contra recitatum decretum Tridentini obiicit Gn. relatum r4 diu. 37, ubi haec habentur. Multa sunt verba in Seripturis diuinis, quae possunt trahi ad eum sensum, quem sibi um quisque sponte praesumserit, sed non oportet. Non enim sensum extrinsecus alienum σ

extranetim debetis quaerere , quoquo ut modo ipsum ex Scriptararum auctoritate con

firmetis, sed ex ipsis Seripturis sensum evere veritatis oportet. Sileat , inquam Gentiletus. Si enim genuina esset, qualis non est, Clementis I ep. 3 ad discipulis suos, unde eanon iste in Decreto exscriptus est, eum adhue ipsa refelleret, qui mutilum exinde stagmentum desumsit , praetermissis fraudulenter verbis o lectionem suam palam elidentibus , & sententiam auctoris epistolae ex diametro oppositam se exponentibus: σ ideo oportet ab eo intelligentiam discere Serjturarum , qui eam a maioribus secundum veritatem sibi traditam heruauit, ut ipse pestra, qua recte Iuscepit, competenrer asserere. Igitur qualiscunque sit auctoritas epi-

29쪽

18 Inse iudi onum Iuris Canon cipturam foram Aterpretari audent, etiamsi huiusmodi ;ntrem rationes nullo unquam tempore in lucem edendae forent . Mui contrauenerint , per ordinarios declarentur paenis a iure salutis puniantur . Item arbitrariis poenis coercendos sanciuit

velut violatores verbi Dei, qui ad profana, scurrilia, fabulosa, vana , adulationes, detractiones, superstitiones impias, diabolicas incantationes, diuinationes , ortes, libellos famosos verba Rsententias sacrae Scripturae conuertunt ac detorquent. X. Sensus quidem litteratis sacrae Scripturae fidem facit diuinam , eamque infallibilem ad dogmata declaranda, m reique instituendos : secus sensus mysticus & allegoricus plerunque varius humano ingenio, non sancto Spiritu intentus.

S. Hieronymus docuit fisi dogmata ex mysicis sensibus non posse efficaciter confirmari. S. Augustinus b) derisit Donati. stas, qui ex illis verbis explicatis: indica mihi , ubi pastas , ubi cubes in meridie r colligebant ecclesiam Christi in ibi Africa remansisse . non impudentissime ait S. Doctor )nitatur aliquid is inegoria positum pro se intei pretari , nishabeat oe manifesta .resiimmia, quorum lumine illustrentur obsim raZ E recentioribus Card. Bellarminus ad rem inquit a Conis uenit inter nos aduersarios ex solo literati sensu peti debere argumenta Gmacia. Nam eum sensim , qui ex merbis immedi

te colligitur , certum es sensim esse Spἰritus Sancto: at sensus . sici oe spirituales marii fun/ ; oe licet aedificent , cum non

funt contra Mem aut bonos mores, tamen non semper eonstat, ausur a Spiritu sancto intenti. Dum littera Scrin turae occiderit, senius vivificabit d). Plane stupidos occidit Merrime littera de primogenito Deiparae se , de mysterio fidei in Sacramento Eucharistiae , de beatitudine eorum, qui seipsos c

solae pseudo Clementis, tantum abest ut ea eum Gentileto & I ui iero privatis quibuslibet hominibus attribuat sensum Seripturarum ex semetipsis sumere , ut etiam eos contra moneat a maioribus , scilicet ecclesiae Patrihus sensem veri. atis discere debere. ta In comm. ad east. 3 S. Marthaei. h) o. 48 ad Vincentium. e) Lib. et de verbo Det cap. 3. d Hilarius in cap. intelli entia 6 de verb. fgn. cum conri

e Hieronym. in cap. Ioseph. I eodem rit.

30쪽

L ber I. Titi II. De Sacrἰs Scripturis. Is strauerint ob regnum coelorum, de superlucro boni trapezitae, de sacro epithalamio Cantici Canticorum , deque secen. tis id genus. S. Petrus in epistolis a diuo Paulo scriptis mo

nuit esse quaedam dis ilia intellectu , quae indocti oe instabile

deprauant , sicut oe ceteras Scripturas ad suam ipsorum per Leionem. a). Ecquis negauerit haereses ex praua sacrae Scripturae intelligentia derivatas Ne putemus ergo in verbis Scriptu

rarum esse euangelium , sed in sensu ; non in superficie, sed in medulla; non in sermonum foliis , sed in riaice rationis, inquam cum divo Hieronymo b . Ob id sacra biblia in lin

guam vernaculam translata interdicta sunt, quae ne episcopo

quidem permittente licent e .

XI. Typographorum secundum haec libertatem effraenam coercuit Synodus Tridentina, qui sacros libros, & super iisdem annotationes & expositiones quorumlibet saepe tacito , saepe etiam ementito praelo , aut sine auctoris nomine imprimerent; aut alibi impretas haberent venales. Vetuit

sane d) quinuis libros de rebus sacris sine nomine auctoris& imprimi & vendi & retineri & legi & communicari R euulgari , nisi de licentia episcopi seu ordinarii gratis di scripto danda post eorum examen , quae in fronte libri

a a. Petri eap. 6. U. s. b In cap. t ep. ad Galatas in eo. Marelin 64 C. I T. e Ex reg. 4 Indicis , & Prouine. Cone. Neap. Card. Cantet mi tit. r.eay. 3 n. , in Italicum sermonem sacras Scripturas primus omnium traduxit I et ias de Uoragine prope finem seculi XIII r huius versionis temo proinde Italis vetita. Istare prohibitio eatenus displieuit P. Quesnellio , ut asseuerare nou dubitauerit eam obturare os Christi, & interdieere usum luminis filiis lucis. Haec tamen una non est Quesnelli proscripta assertio, sapiens Lutheranam proeMitatem, stultitiamque . Eumque lane refellit uniuersalis & constantissimaeonsuetu do ecclesiae , quae saeras Scripturas nonnisi hebraice & graere & latiae habuit etiam ubi & quando graeea & latina linguae desuerant esse vulgo eommunes. Spiritu enim S. educta ecclesia satius duxit, ut Sacerdotes verbum Dei populum docerent, quam sacras paginas vernaculo idiomate conscriptas dare uniuersis , ne vel insipientibus vel improbis vel mulierculis quibuslibet via pateret corrumpendi reconditam diuinae Sapientiae doctrinam; aut sensum suum, in quo abundarent, anteponendi SS.Patrum expositionibus, aut usurpandi saeerdotale officium

praedicatiouis. ω Qt.sus. . in decr. de edit. O a libris sed impressoribus.

SEARCH

MENU NAVIGATION