Institutionum iuris canonici communis & Neapolitani a Carolo Gagliardo sacrorum canonum interprete in Regio Gymnasio Neapolitano elucubratarum ... liber 1. 4.

발행: 1766년

분량: 642페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

6o Insiliuilinum Iuris Canonis; praevio consilio gesserunt omnia sere ecclesiastica negotia prioribus seculis , ne ab acceptis canonibus, recta ratione , Deique voluntate deflecterent: nam sapientia Dei habitat in consilio ; quique mittat vocem pro veritate , in synodico consessu non deficere, plerosque item aberrantes ad eam complectendam reuocari saepius docet experientia . Propterea sine concilio ecclesia magis , quam ciuitas sine senatu , quod Tullius dixit H, stare non potuisse videtur.

auctoritas , sed diuersa ex diuersis eorum generibus. Sunt enim concilia vel generalia seu oecum enica , vel nationalia , vel

prouincialia, . vel dioeciana , vel missa , vel regia. De quibus singillatim in seqq. cypp. C A P. I. ' De generalibus Conciliis.

pulosque fideles obligans dicitur , quod auctoritate summi Pontificis accitis episcopis totius terrarum orbis congregatur, celebraturque ad dogmata fidei definienda, corruptosque christianorum mores ubique gentium resormandos. Idipsum nuncupat plenarium S. Augustinus D , Graeci aetu-

Horitas postesicae Sedi B. Petri sit diuino iure tradita , nec debere absque sententia Romani Pontificis concilia celebrari, luculenter comprobat Gratianus c . Non enim concilium , sed

a Orat. 32 pro P. Sextio. b Lib. a de baptismo contra Donatistas east. 3. e) Dis. i . inod ipsismis verbis rescripsit Pelagius II est . 8 ad patres synodi Constantinop. a Iohanne Patriarcha congregatae, nemine illorum recla mante . Idem sibi ius vindieauit S. Gregorius VII , sue Auctor dictati seu collectionis artieulorum ; quae vulgo tribuitur S. Greg. VII . Socrates lib. ahist. eαι. eap. 8, synodo Antiochenae hoe inter cetera vitio vertit , quod ei Iulius Romanae urbis episcopus non interfuisset.

72쪽

eonuenticulam & conciliabulum est, quod sine apostolicae Sedis auctoritate celebratur Q. Hanc auctoritatem tribus potissimum praerogatiuis constire innuit Petrus de Marca sy): praesidentia in consessu , rogatione sententiae seu iure relationis , & praesentia aut periona li aut per Legatos , vel ra-tthabitione, ut synodus cecumenica possit legitime & canonice congregari. Quibus addenda est indactio seu conuocatio . . UII- Ad priora concilia in oriente celebrata conuocatos uniuersi orbis episcopos a christianis Imperatoribus suisse ostendunt historiae monimenta , ipsaque acta conciliorum : at non nisi assentientibus vel auctoribus summis Pontificibus , quod inserius ostendam . Ecum enica tamen omnia in occi

dente habita Romani Pontifices ipsi proculdubio indixerunt

di conuocarunt.

VIII. Ad solos episcopos, Myos Spiritu; S. posuit regere ecclesiam Dei o , pertinuisse ius suffragandi tanquam iudices,

ex usu priscorum conciliorum constat , sententiaque SS. P trum a . Post elatam vero Cardinalium S. R. E. dignitatem nouo eccletastico iure datam esse Cardinalibus omnibus episcopali etiam charactere carentibus praerogatiuam sus-

fragii

Q Cyprian. m. Iubaianum Lb. de fruoris, A mbros 3 r , Hierim. edi ad solitariam vitam alentes . Card. Turreerem. fum. eccles lib. 3-E e concit. cap. I 8. Nefas est enim scribebat Theodotius limior in ep. ad Ephesinam Synodum qui sanctissimorum epi mrum raralom adscriptus non est, ilium ere fiasticis negotiis σ' eo altat ombus sese in misere. Ex. episcopali iure sumagii caue ne inseras t monet summus Papa Bened. X ly lib. 8 de s . diare. cap. 1 Romanum Pontificem teneri maiorem partem iudicum synodicorum senui r nam Petro seli supremam tribuit Christus Dominus potestatem confirmandi fratres suos, stiliret reuoeandi ad veram fidem deflectentes ab ea siue plures sue pauciores, Luta 1a, ibi: Rogaui prete, υν non ficiat fides tua, ct tu aliquando conuersus eonfirma fratro tuos. Idque eom probat epistola Damasi Papae ad episcopos per Illyricum constitutos contra Synodum Ariminensem apud Petrum C stant D. t es. 486, & Synodo Florentina . Id ipsum Gllimat ri tuendam summi Pontificis auctoritatem supra con cilium oecumenicum. eui aduersantur Galli. Eorum argumenta inserius resellam tir. de summo romisce.

73쪽

fragii Sc subscriptionis , una & sedis supra episcopos in conciliis Lugdunensibiis I, & II , Florentino , ceteritque recenistioribus , exploratissima res est ex eorundem conciliorum actis. Tum Abbates Sc Generales ordinum regularium suis periores ob adeptam administrationem , iurisdictionemque quasi episcopalem in subiectos vocem definitivam post episcopos quoque obtinuerunt se : secus quam vetustis tempo. ribus seruatum fuerat . Nam perinde Abbates , ac Docto. res Canon istas & Teologos interfuisse conciliis cecumenicis tanquam meros consiliarios , aut honorabiles spectatores, nequaquam ut iudices , indubium est ex diuersis subscriptio. num formulis. Episcopi hanc usurpare plane consueuerunt. N.

Episcopus iudicans subscrips . Verbum iudicans quum Abbates omittebant , tum Doctores ceteri. Qui etiam ex his procuratores forent episcoporum absentium , ii ad suffragium vice principalium serendum admissi sunt non tamen deci-

Pontifici maximo, si adsit , aut Legatis apostolicis vices Pa. par absentis gerentibus debetur e deinde Cardinales , Patria dictae, Primates, tum Archiepiscopi , Episcopi, tandem Abbates , Doctores legum , ac Theologi gradatim succedunt. Ceteris paribus ille alterum sere praecedit , qui ad eandem dignitatem ante promotus est se) . Procuratores in orientalibus conciliis locum ipsum , quem occupassent episcopi ScPatres absentes , si adsuissent , habuere o in occidentalibus tamen postremum post episcopos. X. Imperatores quoque ac Reges , nonnullique Prin--cipes supremi. aliquando per semetipsos, saepius per legatos,

oratoresque suos adsuere conciliis oecumenicis , permagno ecclesiae, reique publicae bono , & Plaudentibus Patribus . EG pedis

74쪽

Liber I. Tit. VI. De Conciliis. pedit enim , quod Rues Principes mittantu ad generalia concilia nou ad onerandum oe confundendum , sed ad honorandam oe confortandam ecclesiam , o ad ea , qua ibi decreta fuerint , . quantum in eis est , exequendum , aiebat Cardinali Petrus de Alliaco a . Tametsi nec maiorem vim decretis fidei & dogmatibus ecclesiasticis eorum praesentia conseri , nec vigorem detrahit absentia .. XI. Auctoritatem concilii generalis a Cluisto immedi, te prodi uisse, eamque insallibilem indefiniendis fidei dogmatibus esse , catholici sententia Vnanimi profitentur , pluribus sacrae Scripturae oraculis edom . Specialem sane adsistentiam suam& Spiritus Sancti praetentiam Christus Seruator promisit Ap stolis in unum congregatis, inquiens b) : ubi funt duo mel

tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum se . Ego rogabo Patrem , cs' alium Paraclitum dabit vobis , in maneat.vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis . Cumque Apostoli in concilio Ierosolymitano quaestionem de legalibus carurimoniis definirent, sententiam synodicam . a Spiritu Sancto dictatam protulerunt dicentes d) e Visum es Spiritui Sanctoo nobis. Quod vero ad controuersias factorum moresque fidelium, saepe concilia priora emendari a posterioribus, scripsit Augustinus se): quum aliquo scilicet experimento rerum aperitur quod clausum erat, & cognoscitur quod latebat . Ideo ubi discors inuenitur sententia in gestis conciliorum , illius concilii magis teneri sententia debet , cuius aut antiquior aut potior sit auctoritas C. Maximam sane auctoritatem ac vim habent decreta conciliorum generalium de iis etiam rebus , quae ad disciplinam ecclesiae ac resormationem morum pertinent. Et quamuis salua si Sedi apostolicae Romanae suprema potestas eis derogandi seu dispensandi: ea tamen numquam

75쪽

6 Insitur Onim Iuris Canonis quam praesumitur sine speciali mentione velle statutis conciliorum generalium derogare, nec quidpiam contra ea im

XII. Quot numero sint concilia oecumenica , dubia res adhuc est, nec definitu facilis. Alia enim potius appendices habita sunt , quam diuersa concilia; alia haereticorum& schismaticorum fraude corrupta & ementita ; alia rite ia-choata deflexerunt in conciliabula ; alia partim probata, partim reiecta supremo Sed is apostolicae iudicio. In tanta ambiguitate operae pretium est discernere priora octo graeca in orientalibus ecclesiis celebrata, quae inscriptionem ordinis numeralis habent quum in exemplaribus Vaticanae bibliothecae, tum in vulgatis collectionibus . Mox posteriora tredecim la. tina in occidentalibus partibus post graecorum schisma pertinacissimum coacta usque ad Tridentinum . XIII. Primum concilium generale, NPaenum I Niceae Bytiniae metropoli habitum est anno aerae Christianae 323, Siluestri Papae ret, Constantini Imp. 2 o. Indictum, conuocatumque fuit a Constantino M. ex Papae sententia b). Praefuerunt tres Legati Sedis apostolicae , osius Cordubensis epi

scopus, Uitus & Vincentius Romani presbyteri e) , intem

uenien- a Honor. III in east. ex parte tua 3 de capeli. monacb. b) Constantinus id, quod ex Deerdotumsentemtra quorum praecipua fuit sanctissimi Papae Siluestri apud urbem Nieaeam episcopale concilium conuocaueriteontra Arium, diserte narrat Rufinus lib. 3 hil . erct. ev. I. Perperam Launoius vis. par. 6 in ep. ad Ludovicum Haber m Mammorium opinatur signatis Rufini verbis non iudieari sententia Romani Pontificis, sed Alexandri episeopi Alexandrini Constantinum hortatum fuisse ad congregandam synodum . Eumque refellit N. Alexander in his. fee. 4 diff. II art. -. obiees. I. Sexta Synodus cecu me niea Siluestrum una cum Constantino conuocasse Nicaenos Patres, manifestius tradit ast. I 8 in sermone proohonerieo seu acclamatorio , ibi: Constantinus semper

Augusus, es Siluser laudabitis magnam atque insignem in Nicaena onodum

congregabant . . '

e) Id tradunt ex Eusebio lib. 3 de vita Constamin Iulius I ep. ad Θnia.

Antheh. S. Athanasius a l. a, Gelasius Cyetiemus tib. 2 hili. eone. Me. cap. s& Photius eod. 88, Socrates lib. I cap. 9, Theodoretus lib. I hs. e. 6 G. teri , quorum testimoniis refellitur Launotus V. ad Rumundum Formentinum asserens duos presbyteros Romanos Vitum & Vincentium adsuisse, non prae. uisse Niemo concilio.

76쪽

L ber L T l. VI. De Cone I is . 63 uenientibus episcopis 3I8 una cum Constantino , qui plaudentibus Patribus in deaurata sede consedit. Profligauit hae. resim Arii presbyteri Alexandrini diuinam Filii Dei naturam abnegantis, definiens Filium Dei ομοουσον, seu consubstantialem Patri, istamque vocem symbolo fidei l uperaddidit. Arium

ipsum praesentem , auditum, conuictum, pertinacem anathemate damnauit una cum sectariis. Meletium Lycopolitanum in AEgypto episcopum , qui schisma secerat contra Petrum archiepiscopum Alexandrinum, clementius compressit. Festum Paschatis Dominica proxima post lunam I Martii celebrandum ab omnibus ecclesiis sanxit, reprobato Iudaeorum more, quos Quartadecimani imitabantur . Tandem viginti canones edixit ad disciplinam ecclesiasticam pertinentes. XIV. Secundum Concilium, Constantinopolitanum I anno 38 I acceptis a Damaso Papa litteris conuocauit Theodosius I Imperator a . Nec Romanus Pontifex, neque pro eo aliquis pontificiae Sed is legatus praefuit , quoniam Damasus aliud concilium Romae tunc quoque temporis indixit, &cum occidentalibus tantum episcopis celebrauit : quum plura impedimento suissent , quominus orientales ad Romanum concilium vocati , postquam conuenerant Constantinopolim, longius iter aggrederentur . ob id orientales duntaxat episcopi Iso in ciuitate Constantinopolitana nouas haereses ana thematizandi studio, in primis ratam habuerunt fidem in Nicaena synodo probatam , deinde execrati sunt Euno niano tab Eunomio haeresiarcha dictos, siue anomaeos hoc est dissi-

Tom. I. I miles,

a Patres ipsi Constantinopolitani eontestantur se Constantinopolim eonu nisse ob litteras Damasi ripae ad Imp. Theodosium datas, eonu atosque a Papa fuisse per religiosithimi Imperatoris litteras, in ep. 6ηοdiea ad Damasum apud theodoret. lib. s his. cap. 9, ibit Concilio Romae eoacto nos etiam pro fraterna

erga nos charitate vestra tanquam membra propria peν religis imi Imperareris literas euocastis Constantinopolim renuenimus , propterea quod mandato literarum δε- periore anno a vestra reuerentia post concilium Aquileiense adfanctissimum Imperat rem Theodotum missarum , ad iter duntaxat Constantinopolim inue faciendum uos praeparauimus, atque de hoc uno eoncilio celebrando consensum episcoporum , qui in prouinciis manseram, una nobiscum attulimus .

77쪽

66 Dstitui onum Iuris Canonis; miles, Sc Ariarios siue Eudoxiavis Arii & Eudoxii sectarios blasphemantes Dei Filium Patri omnino dissimilem. Insii per

Semiarianos siue Pneumatomachos duce Macedonio de Constantinopolitana Sede , quam in ualerat, deiecto ) pugnantes contra diuinitatem Spiritus Sancti . Sabestianos etiam cum Marcellianis somniantes una in Dei perlonam sub tribus nominibus. Atque apollinarisas negantes in Christo animam , &mentientes diuinitatem vice animae corpus informasse sa). Tum symbolo fidei Nicaenae hunc articulum inseruere. Cr dimus in Spiritum Sanctum Dominum cs' vivificauum , ex Pirre procede rem . oe cum Patre O' Filio adorandum o conglorificandum . Tres deinde canones disciplinae constituerunt. Ad extremum epistola synodica Damalum rogant, mi Ggratia tur de rebus decretis , tanquam legitime oe fecundum ecclesiae

canones constitutis . Damasus autem definita contra haereses

tantum approbasse sertur diiciplinae canones secus. Ideoque secvnuum inter oecumenica locum huic concilio parauit

Romani Pontificis & rati habitio & indictio. XU. Tertium Concilium , Ephesinum, postulante se Cyrillo Alexandrino Sedis apostolicae Legato in causa Nesto. rii

ab Sectarios hos omnes exhibet eanon I eone. Constantinop. b S. Gregorius lib. 6 . ia . Conovis quidem ait) Constantinopolitani

Coneilia Eudoxianos damnam sed quis fuerit earum auctor Eudoxius, minime dicant. Romana aurem ecclesia eosdem canones, vel gesta illius hactenus non habe/ nee accipit : in hoc autem eandem onodum aecepit quod Hi per eam contra Macedonium definitum . Retiquas vero haereses, oua illic memoratae sunt, ab aliis iam Patribus damnatas reprobat . Theodoretus ιb. 2 hs. eccles east. 22 exscribit

epistolam Damasi Papae ad episcopos Illyrici ex synodo Romana , qua Spiriarum Sanctum unam eandemque eum Patre o Filiosubstantiam ρο βώdientiam h here pronunciatur. Idemque lib. 3 cap. Ii, aliam epistolam Damasi ex altera synodo Romana eontra Apollinaristas datam ad Paulinum episcopum Antioche.

num , exhibet, qua speciatim anathemati Tantur Macedoniani, quι de .3riisirpe Oe. nientes , non modiam mutauerunt, sedi nomen . Rursus squis non Lxerιt Patriso Filiι Dιritus S. unam diuinitatem, potestatem. Potentiam , unam gloriam, dominationem, unum regnum, atque Unam voluntatem ae veritatem, ana

rhama fit . . . squis non dixeris Spiritum Sanctum adorandum ab omni creatu.

, Hur Filium er Patrem p anathema fit. e Euagrius lib. I cap. 3 testatur S. Cyrillum Alexandriaem Theodosio Imperatori infiitisse, ut synodum secumeaic m congregaret.

78쪽

Liber I. Tis. n. De Conciliis. 6 iii indixit Theodosius iunior litteris ad Coelestinum Papam, Cyrillhim , aliosque maiorum Sedium praesules datis . Prioribus duabus actionibus anno 43r praesedit Cyrillus Romani Pontificis Coelestini vices agens sa) , tum sequentibus altionibus praesedere tres apostolici Legati , Arcadius & Proie

ctus episcopi, & Philippus presbyter Romanus b), Ephe

sum Asiae proconsularis metropolim a prudentissimo Papa missi e gremio ecclesiae occidentalis . Adsuere a 4 episcopi . Anathemate perculsus est Nestorius ex Antiocheno presbytero Constantinopolitanus episcopus , quia nefaria haeresi blasphemabat beatissimam Virginem non fuisse Dei param θεοτοκον , sed αντροποτοκον , & Christum in eius utero formatum esse merum hominem a Filio Dei unigenito diuersum , necesse Deum , sed templum Dei , in quo inhabitaret Verbum Deu . Definitum est in Chrilto seruatore unam personam seu hypostasim in duabus naturis consistere , eiusque Matrem rea. ple Dei param fuisse, iuxta duodecim anathematismos seu fidei articulos a S. Cyrillo editos. Disciplinae canones octo

constituti , quos ad uniuersalem ecclesiae oeconomiam non pertinentes latinus codex canonum non habet.

XVI. Quartum Concilium, Chalcedonense , suadente aetconsentiente S. Leone M. Nicaeae primum indixit Marcianus I a . Au-

a) Quod ex actis eiusdem eoneilii Ephesini t act. t liquet. Coelestinum sine suae Sedis apostolicae vices Cyrillo eommisisse eontra Neliorium ab ipso Coelestino iam damnatum, ostendunt binae Coelestini litterae , scilicet ad Cy-irillum & Clerum Contiantinop. datae, in iisdem actis , & consona script

rum teistimonia.

b) Hoste legatos praesentiam, praesidentiamque Gelestini suppleuisse abact. reoncilii Ephesini usque ad finem , palam eii ex d abus Coelestini epistolis: quarum altera ad Epnesinam Synodum , ibit direx;mus pro nostra solicitudina

Iantios fratres oe confacerdotes n0lros .... Arcadium o Proiectum episcopos, O Phil nam presisterum myrtim , qui iis, quae o intur, intersin , o qua a nobis an realiatura sunt, exequantur. Haec polirema verba sat s indicant vices pontificias in causa Neliorii S. Cyrillo tacite ademtas , translatasque ad memoratos duos episcopos occidentales.& presbyterum Romanum. Ad Theodotium Imp. altera celei liniana epiliola naee habet. m es ori , quam esse iussi ιιs , nostram ρ seu riam in his, quos misimus, exhibemus. Id ipsum luententillime comprobant in te

locutiolus eorundem Legatorum , alibique passim acta ipsius Ephesinae synodi.

79쪽

63 Insti,uilinum Iur;s Canonici Augustus, deinde transtulit Chalcedonem, Constantinopolita. nae urbi viciniorem sa) . Conuenerunt episcopi 63o anno 43I , praesidentibus Romanae Sedis legatis quatuor , scilicet Paschasino Lilybaeo & Lucentio Asculano episcopis, Bonifacio & Basilio presbyteris , quibus Iulianum Coensem episcopum adiunxit Leo participem consiliorum b). Actione sexta

adfuit Marcianus laetis Patrum acclamationibus acceptus, qui oratione Christiano Principe digna dixit se ad fidem confirmandam , non ad potentiam exercendam exemplo Consantini ad Onο- dum venisse. Tum tria disciplinae capitula Patribus statuenda proposuit , decorum esse iudicans ea regulariter potius firmari per onodum , quam sua lege sanciri . Damnatus est potissimum EutFcher archimandrita seu abbas monasterii Constantinopolitani, qui contra Nestoriana in haeresim pro fide quum acerrime pugnasset, in contrarium errorem transiliit miserrime , negando duas in Christo naturas consistere , quum assereret Christum esse quidem ex duabus naturis, sed non in duabus, idest duas fuisse ante Incarnationem naturas, unicam postea: ideoque Christum hominibus non consubstantia. Iem . Damnati etiam Dioscorus Alexandrinus, aliique episcopi auctores synodi latrocinalis Ephesinae , & contra in Sedem suam restitutus Ibas Edesseniis, rescissis pseudo synodi Ephesinae actis omnibus. Canones vigintiseptem denique a Patribus Chalcedonensibus editos recepit ecclesia Romana, secus canonem et 7 de Sedis Constantinopolitanae iuribus patriarchi. cis immediate post Romanam Sedem collatis XVII. Quintum e inter oecumenica numeratur Con-

& utriusiue ad S. Leonem , quas legere est in actis cone. Chalcedonensis, commonstrant imperialem huius concilii conuocationem, ac translationem propria finctissimi Papae auctoritate factam. bi Hoe etiam ex gestis Concilii patet ,&epistolis S. Leonis II ad Iulianum Coensem ad synmum Chalcedonensem. 43 Marcianum Aug. quas exeditione Quesnelli laudat N. Alexander in d/ssert. II qu. a. e De quatuor prioribus eoaciliis cecumenicis λ S. Gregorius M. ep. 24

80쪽

Liber I. Tis. VI. De Conrit; s. - Θstantinopolisanum II. Iustinianus Imperator Vigilio Papa Constantinopolim Chalcedone vix regresto episcopos conuenire iussit in regiam urbem ad quaestionem synodice discutiendam de trihus capitulis a Vigilio ante iam damnatis: scilicet I , de libris Mopsuestent episcopi, qui Nestorii fuerat magister. 2, de epistola Ibae Edesseni ad Marim Persam, quae S. Cyrillum iniuriis, Theodorum Mopsuestenum laudibus afficiebat. 3 , de

commentario Theodoriti Cyrensis contra S. Cyrilli anathmmatismos conscripto. Quum Romanus Pontifex rogatus ad pra sidendum adesse Concilio renuisset, episcopi I 63 una congregati praeside Eutychio Patriarcha Constantinop. condemnarunt tria modo dicta capitula, simul & Theodori Mopsueste. ni, eiusque defensorum personas; Theodoreti & Ibae non item, sed solummodo scripta eorum. Origenem praeterea,

impiosque illius discipulos Didymum & Euagrium fabulantes

de anima Christi ante Incarnationem Verbo Dei coniuncta , de dce monum perinde ac hominum redemtione, poenaque temporaria execrati sunt . Nullum vero disciplinae canonem constituerunt. Eodem exeunte anno sue 3 istud concilium suta scriptione tandem sua confirmauit Uigilius.

XVIII. Sextum , Constatinopolitanum III Constantinus Pogonatus datis ad Donnum Papam literis, postulantibus legatis Sedis apostolicae , coegit . Agatho Donni successor tres misit Legatos, Theodorum & Georgium presbyteros, & Ioannem diaconum, qui Synodo praefuerunt sa) celebratae in

trulis χε in ean. a dist. II. Sicut S. euangeli; quatuor libros, quatuor concilia suscipere , σ venerari fatemue . Et Iustinianus Nov. III g. I. Sancimus ait vicem Iesum obtinere Disas ecclesiasicas regulas , quae a sanctis quatuor concιliis expc ita furet aut firmata . . . quorum dogmata scut sanctas Scripturas accipimus, o regulas sicut teges obseruamus. υὶ Praelidentiam Legatorum vicis agentium S. Agathonis eonscriptam

habent acta Synodi VI aei. I, i , & alibi passim. Dictus etiam egi praesedi se Imperator. Constantinus in undeeim prioribus Actionibus, & in ep. Leonis II ad Constantinum. At Imperator ipse professus est, se uti eeclesiae desens rem, non uti iudieem praefuit te, illis verbis: Nequa eum illis tanquam Imperator sedebo, aut imperisse loquar oeci tanquam unus ex illis: σ praur saluerim

SEARCH

MENU NAVIGATION