Io. Gottl. Heineccii ... Responsa iuris super feudis Langharum pot. Sardin. regi cessis et super tabulis supremis Usimbardianis ex schedis paternis edidit Io. Christ. Gottl. Heineccius ..

발행: 1744년

분량: 200페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ges , puta l. 2o I. 9 2 2o. α' de merb. signi P. non ad privilegia , sed ad ius commune pertinent , quod

interpretationem extensivam admittere, nemo negat.

Immo ne Enenhelius quidem suam. ab hac , qua suos . defendimus, seiunxit sententiam , fassus quippe, extensivae privilegiorum . interpretationi non esse Ioeum . nisi' ea ex ipsius Principis iudicio atquGauctoritate profecta videatur λ. Sed nec Seneca, quamvis ei arbitrium in hac caussa nemo detulerit, aliud velle videtur , quam quod maligna ingeni ςavillari, idque, agere. soleant, ne quis fructum C piat ex Principis beneficio , viri boni autem illud ita accipiant, ut privilegiatus solido beneficio perfruatur. II. Secundae rationi iam superiore paragrapho satisfecimus . Neque enim omnium Vicariorum eadem iura , neque iura illa , quae isti vice sacra . exercent, tam illis Propria sunt , ut aliis , & ex

alia caussa, competere nequeant. Tales vero Pr PQ.

sitiones , salvis dialecticorum regulis , converti non posse , & iis notum est , qui nondum aere lavantur . Recte dici potest , Vicarios ius dicere vice Caesaris : at falsissimum est , eos , qui ius vice Caesaris dicunt veluti Consiliarios Caesaris aulicos , esse vicarios. Quare verum quidem est, eum , qui supremo iure imperat , Principem esse, quamvis ca- Teat nomine , quia tale imperium ita proprium est Principi , ut in neminem alium cadat z at verum non est , eum , cui iura quaedam , quae & vicarii mandatu Imperatoris explicare solent, per modum pri.

D. de O . pνaef. urb. nihilo meliust . Otiae a nobis posita sunt , vera , apta sunt . Addatur Io. Iac. willenbachius Di p. IIIL ad Paud. f. I9.

92쪽

privilegii concessa dunt , illico esse Vicarium , quia Nicarii illa iura cum multis aliis communia habent: Denique clausulae illae generales , quae in diplomatibus plerisque Occurrunt , nihil dominis Vicariis tribuunt , nisi quod iis de iure , mel de consuetudinia competere soleat: probare vero , potestatem legissato. xiam iis de iure, vel , de . consuetudine competere hoc opus, . hic labor. est. , & in, hac Rhodo saltare omnino gloriosum erit illis , qui tot nobis legistato. res , quot speciales Italiae Vicarios , obtrudunt. III. Nemo, cui satis perspecta est S. Romani Imperii facies; concedet , nexum ' cliantelarem , quo . quis Imperio immediate obstrictus est, cum iuribus regalibus . & legislatoria in primis potestate . necessario

debere esso coniunctum . 'Praeterquam , euies , quod

ex ipso iure laudati constat, iurium regalium comcessionem non praesuini , sed ex instrumentis' super

investitura confectis probandam' esse , nec uno alimrove regali concessa reliqua data praesumi et nemo ignorat , ab Imperatore Augustissimo ,2& Imperio

in ipsa Germania. dari solere quaedam seuda bum gensia , quae voeant , & culinaria Noribergensia , Ι μνηbergiscis Deben Lebn , T cum nullis j omnino iuribus regalibus coniuncta s λ: quorum possessioressi se ideo , quod immediati Imperii vasalli snt , 1ε gissatoria potestate, aliisque iuribus regalibus . gaudere adseverarent, procul dubio ad agnatos, & gen-

93쪽

tiles remitterentur . Recte Hettius ius leges ferendi vindicavit illis Imperii vasallis , quibus superioritas

territorialis competit: at nec Hertius, nec ullus alius eorun j, qui sapiunt, omnibus. immediatis Imperii vasallis superioritatem territorialem competere , umquam statuit. iBene , ac sapienteri Ioannes Guill 'Itaterus, etiam privatos , inquit imperialia ferarii mimnu artam e sequutos esse , legimus qualia et exempti

eonflauavit Limnaeus . i Es complura etiam 'nobis. inn tueruut . Sed i mereor , ne . . mel sapiditatis Missorem meum arguere , etet laureolam in musares quaerere . -- dear ,isi plura butar generis exempla b accumundo op raso banc .sententiam . .aυruere nita ., q-- imperat iam quidem inmesitu am tuarum imiriam nequaquam Use eo Hr , uti Status Lmperii eanse iturionem, importet ;prout i post Paurini rum asi pia id nectes docuit Min giur lx . Quae quum' ita sint tam eminentia sum, xioritatis iura , qualia sibi quidam . seudorum Lamgliarum , possessores adrogare i dicuntur per solam interpretationem extensivam inducii neutiquam posse, iure meritoque statuere nobis' videmur i ii

EX . NIMODAE IURISDICTIONIS , VEL MERI MIxTIQUE IMPERII CONCESSIONE RECTE ELICIANTUR P

S. L. Uid moveat Dudorum Langliarum possessores , ut concelso sibi mero mixtoque perio , vel . omnimoda iurisdiatione , etiam alia iura subliis

94쪽

blimia , ipsamque legissatoriam potestatem , competere . sbi debere existiment : non adeo obscurum est . Qui enim I. reflorescente in Italiae Academiis iuri 1- prudentia , . libros iuris civilis interpretabantur , ii ipsam illam Principum potestatem , quae hodie superioritatis territorialis nomine venit, merum miX-tumque Imperium adpellare non dubitabant: eosque praeeuntes deinde , & alii cateruatim sequebantur , adeo , ut iam in mores iret , superioritatem ista amodo iurisdictionis omnimodae , modo meri mistique Imperii vocabulis denotari . Ita sane Bariolum , Carolum piam , V quium , XAelium , Buxtossum , icbseerum , Olmannum, & alios loqui solere , dincuit saepe laudatus Hertius is , qui ibidem ostendit, quosdam & ius condendi leges, vel statuta ad merum mixtumque imperium referre Quare II. non mirum est, hanc loquendi scribendique rationem etiam in Imperatorum Principumque diplomata migrasse , in

quibus saepenumero tota territoria dantur cum omni

iure , 9 iuνisdictione , vel cum iurisdictionibus , itemque cum iurisdictione, mero ct mixto Imperio , ct eorum exercitio , θ' potesate anima vertendi is . Quae diplomatum verba viros doctissimos de superioritate territoriali summoque imperio passim interpretari ani,

i, De superioritate territor. g. a. . ab Carol. Tapia ad L An. D. de consiἰt. princ. - Κloch. Relat. LXXII. n. 3. n Aegid. Gelenius de magnitud. COIon. Lib. I. cap. VII. p. 73. - Schilter. Insit. iuri publ. Tam. II. Ter. XVI. p. M8. - Nic. Schaten. Annal. Paderb. Lib. VIIII. ad Ahis. MCLXXXXVIII. p. 92D seqv. - Κyriander de Augusta Trever. tit. XV. p. 239. -- Nessingedi ad Vitriar. Tom.

95쪽

94madvertimus s3 . Quum ergo veteres illi ICti me. dio aevo ita interpretati sint omnimodam iurisdi. ctionem merumque , & mixtum imperium , ut iis &potestatem' leges , vel statuta condendi , omnem superioritatem territorialem , comprehenderent , &ipsi Imperatores in litteris , quibus Principes investiebant , vocabulis istis hayc notionem subiicere solerent : quis dubitet , quaesis quin & seudorum Langliarum possessoribus cum omnimoda iurisdicti ne meroque , & mixto imperio potestas leges fere n. di, aliaque superioritatis . iura data sint ps. LI. Enimvero , sive ex iuris Romani , ,sve ex Germanici principiis iurisdictionem , merumque , drmixtum imperium consideremus : neutrum vocabulum vel legislatoriam potestatem , vel ipium sublime ius territorii , umquam suo ambitu complexum est . Imrisdictio enim apud Romanos erat ius tria verba sollemnia : do , diro , addico , e tribunali pronunciandi, illaque adeo in deeernendo dandoque iudice consiste-hat su. Imperium a Romanis dicebatur , quodcumque sine vi quadam armata non poterat rite expli- 'eari et qua vi si quando utebantur, qui iuri dicundo praeerant, ut iudicata exsequerentur, Imperii mixti Isn, quibus publicorum iudiciorum exercitio data fuerat, gladio aliisque suppliciis animadvertebant in facinorosos homines, meri nomine veniebat l3 . Haec

omnia .

I Bro erus AEnnal. Treoi . Lib. XVIL ad aviti ΜCCCXIIII. Hertius de superioris. terris. g. a. p. I 83. seqv. . - Psessister. Virriar. illustrat. Tom. III. p. IO 6. IO93. - . a) Demons avimus hoc Angulari dissertatione de locat. conis. duct. iuri . Cap. I. g. X. Add. Carol. Sigon. de iure cim Rom. Lib. I. Cap. VII. O Ger. Noodi. de iuri ict. 3b. I. Cap. VII. '

3 Disertatis no Ira eis. Cap. I. f. XVI.

96쪽

omnia vero tantum abest , ut superioritatem alicui tribuerent, ut manifesto competerent magistratibus tantum , quibus ea potestas, vel ex electione, vesspeciali lege fuerat delata. God vero Germanorum mores attinet, apud eos iurisdictio pars quidem erat superioritatis, at superioritatem non magis absolumbat, quam merum imperium , seu , uti Germani

laqui solebant, bannam ct iudieium sanguinis. Recte ergo dici poterat, Statibus Imperii immediatis , qui hus haec iura erant, licere etiam leges ferre , non quidem vi iurisdictionis, vel meri mixtique imperii, sed vi superioritatis territorialis: at absurde quis colligeret , eos , qui investiti sunt omnimoda iuri Laioπe , θ' mero mixtoque imperio , etiam superiorit re , & iure leges ferendi gaudere, quum permulti equestris ordinis viri, etiam mediati , Io assii , seuda sua cum his regalibus possideant, nec tamen, vel legissatoriam potestatem , vel alia superioritatis iura , sibi ideo possint adrogare t in . . Nihil ergo

nos movet sententia veterum glossatorum eorumque,

qui illis , tamquam claudi pilae inhaerent , omnismodam iurisdictionem, ac merum mixtumque imperium eum potestate Iegissatoria coniunctum esse, exi stimantium . Horum enim, nisi vel textuum testimo. nio, vel solidis argumentis nitantur, non maior . est apud lviros cordatos auctoritas , quam Pictoruma , 'ac piatarum , quibus , QMdlibet audendi semper fuit aequa potesas . Novi equidem , quid eos in hunc errorem induxerit . oeum enim putetores' aliosque i D eertatis Philiph. Laadgri eam Henrico Duce

Brunsu. apud Hortlederum de eawmbelli Germ. Lib. IIII. Cap. stqu. Deductis Disivi Bamberg. apud Londorpium aetori publ. Parte IIII. Lib. II. Cap. I. u. IS.

97쪽

96 aliosque magistratus, ius dicentes , edicta proposuisse

legerent , taliaque edicta monitoria , & brevia etiam ab iis; quibus iudiciorum publicorum exercitio erat, edita esse audivissent : qua erant ingenii felicitate , . statim inde collegerunt , cum iurisdictione, & mero mixtoque imperio coniunctam esse potestatem ferendi leges& statuta condendi. Sed facile profecto si mens non laeva fuisset , potuissent animadvertere, nec legum nomen meruisse edicta illa magistratuum,

nec . contra ius commune valuisse. Praetor enim sneminem tuebatur, eui obstabat ox mel eonstitutio , ne contra Leges faceret . Immo potius leges , plebiscita , SCta , constitutiones , ac decreta princi-Pum , ubi quid. ediceret, semper excipiebat, & ne bonorum quidem dabat possessionem , sicubi lex vel SC, vel constitutio capere hereditatem prohiberet t λ. Non ergo magistratus novas ferebant leges , sed Iatas custodiebant , adiuvabant, & supplebant , neque lages , sed ius tantum civile , seu interpretamenta ICtorum , paullo rigidiora, interdum corrigebant propter utilitatem publicam , ut adeo ius honorarium non nova legislatio esset, sed mima mox iuriseimilis s3ὶ. Eadem erat . tio edictorum brevium , seu monitoriorum, quae ante iudicia publica proponebantur . Neque enim magistratus, quibus quaestio demandata fuerat, illis novas leges faciebant , sed sese exsequaturos esse Ieter , de nunciabant s4 . Sed

1 L. 32. f. q. D. de Public in rem. λα χ) L. I. g. T. D. de pact. - L. I. D. de feriis . L. 28.

98쪽

tales quidem ignes fatui .lim . quum veluti illuni

nocte inter spiissimas tenebras eundum esset, fallere poterant homines. Iam eo vivimus saeculo , quo nemo temere , qui vel a primo limine iurisprudem etiam salutavit, persuaderi sibi a Bariolo patietur cum potestate legislatoria coniunctam esse, vel imrisdictionem , vel potestatem animadvertendi in facinorosos , quae apud Romanos imperii meri nomine venerit . Nec magis II. diplomatibus , in , quibus Principibus Imperii iurisdictio , & imperium tribui. tur , quidquam inest momenti. Primo enim illi potestati plerumque, & alia iunguntur iura, ex quibus patet, illis maius quid, ac sublimius , quam imrisdictionem, vel imperium , qualia & mediatis possnt competere , tribui : e. g. Cum omni iure,iniuris dictione , midelicet eum Comitatibus, eum Advocatiis , eum conductibus, or omnibus ad eum Ducatum pertinensibus lxin . Iuri ictiones, videlieet Advocatias, θ' C mitatus , O Regales Bannos i , adeoque non ex so- Iis illis vocabulis, quae & in mediatorum equestris

ordinis hominum investituris locum habere poterant, insertur superioritas , sed ex reliquis , quae illis adiunguntur, & toto diplomatis , vel privilegii conis

textu . Deinde iam antea est demonstratum in privilegiis huius, di, ac concessionibus locum non esse interpretationi extensivae, adeoque multo minus I Cus erit interpretationi a principiis rectae rationis,& genuinis iurisprudentiae regulis plane abhorrenti,& non alii fundamento , quam absonae , & falsitamae glossatorum opinioni, vel somnio potius, smperstructae.

99쪽

faciamus eorum omnium, quae nobis videntur, circa primam Quaesiooem luculenter. hactenus demonia strasse : eo illa redeunt universa , I. ut , translato

in potentissimum Sardiniae Regem sublimi territorii iure , non amplius locum esse arbitremur vicariae potestati g. XXVII. neque II. exemtioni a iurisdictione potentissimi cessionarii : g. XXXXIIII. neque III. inusitatis illis , quibus se possessores Lan-gharum olim in Caesarea aula ornatos fuisse aiunt, honoribus: g. XXXXV. neque IIII. praerogati vis aliis , expresse non concessis , sed per interpretationem eAtensivam , vel ex ossicio vicariatus , tu riumque . quibus adhuc usi sunt, g. XXXXVIIII. vel U. ex concessa iurisdictione , meroque &- milito imperio elicitis . f. LI. At nihil contra impedire cessam illam potentissimo Regi superioritatem , quo minus VI. dignitas Comitivae S. Palatii Lateranensis, g. XXXI. VII. ius cudendi nummos , g. XXXXII. ac denique VIII. immunitas ab oneribus , servitiis , atque obsequiis c g. XXXXIIII. γrite ac iuste adquisita , salva sint studorum istorum possessoribus .

g. LIII. T On piguit nos ea , quae ad primae quaestionis solutionem pertinent, paullo

fusius atque accuratius explicare : quia ita iactum iri animadvertimus fundamenta decisionis omnium reliquarum quaestionum . Dum enim iam porro quaeritur , au privilegia illa , de quibus baenus actum , ex sese Clearis Imperialis dignitatem inmolmaur, quam

100쪽

mis dbus nulla penitus is diplomatibus facta memtis ρ iam supra quidem ostendimus, g. XXXXVIIII. fieri aliquando posse , ut ab osscio ad iura cum illo. coniuncta, & ab his ad offcium recte ducatur argu- . mentum, si nimirum iura illa ita semper cohaereant ossicio , ut illi snt propria, nec extra illud nemini

competant , eamque in rem attulimus exemplum Mitiadis, quem , quamvis careret nomine , tame

principatu , vel tyram nide in Chersoneso functum esse , inde colligebat Cornelius Nepos , quod omnia ibi supremo iure, & pro principe egerit , Id enim adeo proprium est vel principum , vel tyrannorum,

uti vocabatur Miltiades, ut aliis competere nequeat. LIIII. At ibidem nos, longe aliam esse Ui- Cariatus rationem , ostendimus , primo eos , tamquam Imperatorum , & Regum Rom. procuratores nihil potestatis habere , quam quod ipsis expresse si mandatum , adeoque non omnium eadem iura, eamdemque auctoritatem esse : deinde ex hoc ipso sequi , non esse ulla iura vicariorum tam certa , ac dignitati isti tam propria , ut ab illorum exercitio ad ipsam dignitatem Vicariatus duci argumentum po st. Vicaria enim potestas in eo praecipue constitit, ut pacis curam agerent , ut ius dicerent nomine Imperatoris , ut iudices , tutores , curatores darent, decreta interponerent , aliquando & id adiectum reperimus , ut iis in facinorosos animadvertere liceret, quod tamen ius a vicariatu discerni , & iuris praesidiatus nomine venire , animadvertimus in formula vicariatus apud Petram de Vineis i l . Quam multi vero sunt, quibus talia iura , immo multo subibiniora, iure studi competunt, quos nemo ideo di-

SEARCH

MENU NAVIGATION