장음표시 사용
81쪽
lia signa traduntur,quae enumerare desino cum haec pauca relata satis esse videantur. Notandum tamen,quod si talia signa non superueniant, vulneratae tamen sint par tcs istae, repentina suboritur mors. Quod mirum vide tur referam, me curasse hominem a simili telo vulnera tum praeter alios, cui intestina in scrotum iam diu per intestinatem herniam descenderant,& vulnerato scroto ab ictu sciopetario, immo ipso amoto,resectis omnibus intestinis in illo contentis sanatus est,fistulari vicere in pectine suborto, per cuius orificium foeculenta excrementa, quae per aluum alias excerni solebant, eX cernebantur.
ita ut si per aluum nihil unquam exisset,nihil enim per almim excernebat; uixitque multis annis hoc pacto,immo permultas peragrauit regiones. Alios etiam curaui,quibus cum fuerint intestina dissecta haec vulneris labijs iu- ista, & glutinata per fistulosum ulcus super natum excre menta continuo exibant. neruosa nanque pars intestini carnosae abdominis substantiae musculorum iuncta hoc pacto fistulam vel ulcus adapertum induxit. Ad curationem itaque me conuertens breuiter dico talia vulnera in principio proposito medicamento curanda esse, vel ali quo magistrali medicamento allato, quod si partes internae laesae sint scypho tale oleum in ulcus immitten dum est, quemadmodum etiam alicuius ablutionis usum non reprobo. Vti etiam tuto possumus medicamento digestiuo composito. a me inscripto, cuiusvis vel mitior,
vel validior quoquo pacto reddi possit sunt nanque talia
vulnera composita supra petiam quoque superius nume-xatis medicamentis tuto utemur, parte circumlinita de sensi uo medicamento. & ita huic prauo affectui nos occurrere posse credo. Clysmatum quoque usum ,& illorum praesertim quae ex usu in intestinorum affecti
bu parata sunt. Cataplasmatum quoque usum non re-
82쪽
iicio si parti affectς apponantur quamuis naturales partes laxare videantur. Occurrent nanque inflammationimusculorum abdominis, dolorem remittent,& in summa veneficae atque igneae vi. Adnotandum porro quod ratione humiditatis intestinorum, & frigiditatis non ita inflammatio phlogosis,adstititia dicta,pollet, neque venefica qualitas ita facile in his partibus im primi potest. Quare non adeo mirum si sanatos viderim hos aegros faciliusquam qui passi fiunt aliarum partium vulnerationem,&hςc de horum vul l o '
83쪽
AN est telorum omnium,quae impe tu feruntur vis, ut ab illorum impetuoso motu percussa parte ossea corpora non solum frangantur verum in multas mi
nimasque partes,& frustula disiungi a se
inuicem cogantur, quare si in casu no stro praeter motum quo pilae velociter feruntur, & aer si mul illis commisceatur non solum ossa disrumpi possunt illa communi disruptione farinata nimirum diista, quando scilicet ad modum farinae ossa disrumpuntur,sed pra ter hanc & illis alia fracturae species schylecedon appel lata suboritur,aliquando a prima fractura propter aerem inclusum longe distans tam in corpore lae , quam in corpore laedenti. hoc dicere volui sententiam magni Hippocri sequens qui quidem in capitis vulneribus a graui corpore atque contundente excitatis,alia in parte caluariam frangi posse vult,quam ubi plaga sit, quod non tantum a graui corpore fieri posse creditur quantum ab in cluso aere,& spiritu in caluariae vacuo ambitu contento. quo dogmate supposito facile dicere est in casu ob pilae tormentariete ictum duplicem fracturae speciem oriri pol- se. Alteram quae sensu patet, alteram quae sensui occul latur . Rursus quae sensui patet cum ulcere semper est, altera, quia sub carne latitat absque ulcere esse videtur. Notandum tamen quod non omnibus semper a simili telo vulneratis id accidit, ut scilicet hae duae fracturie spe
84쪽
ossibusque multum cauis, ct magnis accidit, nec non fa cilius siccioribus ossibus. Accidit etiam quandoq; glandem hanc vel totam ossis substantiam transfodere,vel os, si infixam esse, vel in articulo latere . quapropter quoquo pacto se habeat res os talem noxam passum propter prognosticum considerandum duco, & ut facilior reddatur cura:aliae nanque sunt curatu faciliores fracturae quae pertransuersum,& farinatim modo dicto incedunt, atque ab articulis satis distant. econtra vero illae dicuntur fracturae dissiciliores curatu quae prope articulos sun t, illis ve insunt atque obliqua incedunt uia quae schyleccdon spe cies appellatur. principijs nanque articulorum propagineS magnae neruorum deferuntur, & musculorum capita ab his, ut plurimum emanant, a quorum corportim
laesione magni cruciatus expectantur, saevique dolores, &febres quae naturam malignarum febrium praeseserunt. interim fracturarum huiusmodi cum certa signa tradi nopossint experti Medici iudicio supponuntur,qui dum manibus affectam partem pertractat sensia conij cere debet.
Quandoque etiam accidit fracturis prope articulum existentibus, ut articulus ipse sua sede dimoueatur, vel subluxetur. Articulus igitur ita affectus prius venit repo-- nendus quam os fractum reducatur, quemadmodum de pila ossi infixa atque haerente illi est decernendum. tere bra nanque, vel tenaculis ad id aptis est euellenda, dcinde ossi incumbendum a quod ut reducatur optime,rcctissimis profecto indiget extensionibus ex Hippocrate in lib. de fracturis moderate tamen est extendendum propter partes musculosas a feriente corpore laceratas, haecque omnia primis diebus molienda sunt antequam superue
niat inflammatio quae id exequi impediat,fieri nanq; pin test inflammationem perbelle oriri posse quia,ut iam di ctum est natura dolenti, di affectae parti luccorum copia
85쪽
occvrtit, ut illi opem ferat. Notandum porro quod in omni perfracto osse in suam sedem reducto ferulis trans
cia quarta utendum est. verum in casu isto in quo insignis admodum carnis attritio facta est ferulae a principio adaptandae sunt, quae neque nimis moles esse debent neos rectum continere non possint,neque nimis durae ne sua duritie circunia centes ossi partes assiciant atque laedant. Verum cnim uero si brachium, vel crus laesa sint brachiupraeter appositas ferulas pectori suspendendum est in tria guli formam. & si crus perfractum habeatur prae mani bus non arcula quoniam ab Hippocr. non laudatur Veserum reijcitur, sed puluinaribus ex crasso papyro confectis Utendum, quae cum nobis in usu sint valde proficere vi
dentur. Aliquando etiam vice ferularum paruus canalis conficitur ex crassissima charta tela cerata constructus
ad laesiae partis formam, cui sub ij citur modo stuppa linea, modo cana bina, modo cotonis munitus vel panni linei cum cotone fulcra laudo. Vice etiam fasciae petia linea ad affectae partis latitudinem assumatur,vel adeo lata, ut fracturam per quattuor digitorum spatium superet, atq; per sui latitudinem excedat multis capitibus fulcitam a quibus membrum modice deuinctum atque arctum te neatur, cui postea ligaturae articula statim supponatur &si fieri possit non ita saepe amoueatur. Hac etiam ligatura uti tuto possumus in brachij fractura, supposito sem per membrum non esse transfossum, & in superiori parte vulnus existere. ubi uero secus se habeat alia incedendum uia,ut puta ferulis praeterquam supra ulcus appositis,& si alterum os ex duobus remaneat integrum minori ferularum numero utendum quando os ipsum integrum ferulae vicem gerat. Notandum etiam quod ossis frust la ui minime euelli debent a principio sed inchoata tantum suppuratione quia a materierum excretarum copia separatur
86쪽
separatur membrana periostium dicta, & a materia ipsa ad viceris osculum ducentur unde facilior extractio, &tutior. Notandum hoc aliud circa fasciandi Hodum , quod sinu uersus articulum vergente leuis fascia ab articulo ad ulcus ducenda est, ut hoc pacto articulum ab occur1u purulentae materiae tueamur. Medicamentum vero quod prima facie parandum venit est ablumen oui, quemadmodum iam sancitum est, cui puluis boli orientalis, sanguinis draconis, necnon masticis,& corallorum rubeorum simul commisceatur ad linimenti formam quod
supra latam placentulam totum membrum ambientem extendatur,& circiter ulceratam partem diu seruetur, vsquequo scilicet quarta sit transacta atque iterum itere tur ossis fracturam respiciendo,vel si nolimus tale apponere medicamentum simile illi componatur, vel album vnguen tum quod ab Hippocrate recipitur aliquando.amO-la itupa ab ulcere nostro suprascripto,medicamento ut dum censeo, neque aliquem deterreri opportet dicentem talium medicamelorum usum propter ossis substantiam,& detectam, & laesam non multum conuenire. Quia re
spondeo necesse esse magis in ulcus incumbere quam in os, praeterea dico quod medicamento supra stupam impolito in os incumbimus hoc vero ulcus cotusum,&ignitum curamus ita quoque tape ius medicamina adhibenda erunt necnon bis in die expurgandum est quam uis Hippocraticae doctrinae hoc casu talis medendi modus aduersari videatnr. qui per quietem ossa iungi vult septima , vel nona die transacta quod quidem tempus iatali morbo pro principio habetur,permutandae sunt equidem omnes curandi intentiones,& primo de ligatione loquens dico fasciam alijs medicaminibus praeferri debe re quoniam sanies expellendae atque ulceri abstergendo commodior esse videtur. Erit igitur ex Hippocrate lib.
87쪽
de fracturis tantae longitudinis, ut membrum laesum ab utroque capite deuincire valeat. & cum circunducta a duobus capitibus esse debeat viceri vel ubi fractura adsit inchoabit in fascia orificio ad viceris magnitudinem facto,vel illa supra ulcus cruciatim apposita ita ut ulcus p teat &siqua ossis portiuncula extra ulcus appareat non disrupta, sed corpori suo continuo annexa serrula amo ueatur ita enim lumus ab Hippoc. docti lib. citato,& intentio medicamenti permutanda quoniam ulcus id postulat, & affecta sedes aliter indicare videtur propterea, quod os detectum atque fractum maiori exsiccatione o pus habet,ut extrema ossa disrupta simul iungi possint vade omnia impedimenta amouenda sunt quare caesalica cum medicamentis inscriptis tuto commiscentur necnoalicuius medico menti magistratis Balsami fusius appellati probo; Inscriptio cuius cum non possit non prodesse,& quia hanc a nullo adhuc inscriptam reperi, cum mihi nuperrime tantum data sit describam. Est vero huius modi. Rec. Ol. de oliuis lib. . Ol.de Altheae lib. r.
Mumiae electa λ Masticis 1 u Myrrhae electae Ligni aloes
Styracis calamitae nindrae.H. Gummi elemi Croci
88쪽
Croci Belgoini Picis colophoniae uidi Nucis mos chatae ICinamomi
Spicae nardi I Misce omnia simul puluerigatis puluerizandis & simul
mixtis humidis ad ignem usquequo leuiter ebullierint quo tempore specierum in humidis facienda est infusio, di permittenda usque ad teporem, ultimo loco ponentur gummata,&ipsa in puluerem redacta. Hoc facto totum medicamentum ad balneum mariae diruini ebulliendum ponatur, saepe illud miscendo, & ita permittatur manere per sex horarum spatium,vel alio modo per vasculum vitreum per elambicum extrahatur. &vabdius erit medicamentum si ut dicunt Alchim istae anima a corpore separabitur, subtilior nimirum substantia a crassori quae subtilior pars cum anima vocetur ob id nobilior altera& usui praestantior erit, talique medicamento in simili casu, & praescripto tempore utendum venit. Haecque pauca circa cu randas fracturas cum ulcere suffciant , ad alia enim
89쪽
D E S A I V I PLI S PROFLUVIO. Cap. X I X. AN Gur NEM a talibus vulneribus emanare posse, contra a nobis supposita,omnibus utique mirum esse debet verum si modus pateat quo sanguis in tali casu fluit, cessabit admiratio . supposuimus nanque igneam vim atque contusionem simul mixtas illas esse quae sanguinem compescere possint. at si modus, quo tali casu sanguis fluit, perpenda tur, videbitur non absque summa ratione factum esse, ut ordine fere praepostero de hoc agamus. sanguis nanque 'a vulnere a bombardico telo inflicto fluit quamuis ignea vis contusioni commixta sit attamen a vasis, a frustulis ossium disruptis, ac laceratis, vel a corpore aliquo praeter pilam in vulnummmissis,profluit. quod certe non a principio morbi oritur, sed temporis progressu & quando eschara decidit, caroque regeneranda venit. Animadue tendum tamen est circa hoc quod non omnibus vulneratis id accidit, sed ijs tantum quibus vulnera admodum profunda sunt,& ijs qui vulnera magna prope magna vasa inflicta habent. Medicamenta iis vulneribus aptas ut vulneri apponenda. ut primo spongia frigida aqua madefacta,& supra vulnus apposita, vel vice aquae posca imbuta modo supradicto adhibita. vel viceri petia lata posca madefacta applicatur per quattuor digitorum spatium a vulnere longinqua. Medicamenta quoque adstringentia,& refrigerantia omni sanguinis fluori conferunt. Sed antequam omnia,vel quae magis in usu sunt medicamenta proponam signa quiuus cognoscimus sanguinem vela vena
90쪽
avena,vel ab arteria fluere sunt describenda quia diuer se ordine medicamenta expetunt. Signa igitur quae O-stendunt sanguinem ab arteria fluere sunt ab Avicenna relata quarta,iiij. tractatu secundo cap.xvi. primum quorum est quod sanguis eκit cum saltu & iaculatione e ue m uero sanguis exit non saliendo. Arteriar item sanguis magis alio purpureus est, & subtilior, uenae uero crassior atque nigrior est. dignoscitur etiam ex imbecillitatς uirium suborta nam qui ab arterijs fluit magis uires pro sternit quia spirituosus, a quo uirium piolapsu maior, &minor praedicendi modus desumitur, quia in tali casu, si sanguis ita profluat,ut conuulsio aut desipientia suboriatur,malum,ex Hippocvij. Aphor.aphorivi. Avicenna uero lib. citato dicit singultum sanguinis profusioni super uenire signum Iarthale esse . quemadmodum si syncope superueniat mors aegro propinqua est. Notandum ta men ex Galeno v.methodi cap.viij.quod profluuium sanguinis deliquium animi sedat . quod ab Hippoc. lesumpsisse uidetur vi, commento in vi.cle morbis uulgaribus tamen si animi deliquium, syncope alio modo uocitatum, laeue sit, confert sanguinis fluxui. Si uero perduret la' male signum est. Notandum etiam quod propter duri item suae tunicae arteria difficulter glutinatur, uena autefacilius quia eius tunica mollior est,& minus sicca, & ita dicendum de millioribus corporibus,& de siccioribus,&de partibus quae internarum temperiem sequuntur. Sistitur itaque sanguis si labia uulnerata in unum coeant, uel ligatura, uel consultione qui modi cum in casn isto seruari non possint quia uulnus contusum est ob id omittentur, & ad medicamenta alia est descendendum . quae igitur sua uisciditate glutinis uicem gerunt tum ad intratum ad extra apposita conferunt, quemadmodum etiam quae medicamenta crustam efficiunt laudantur,&ultimo loco
